ICARIA, vide Icarus. It. vicus in tribu Aegeide ab Icario, Erigones patre. Steph.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Icanati

Posterius
Icarium

In Vicipaedia:
Icaria

In Victionario:

ICARIA, Strabo l. 10. p. 488. & l. 14. p. 639. Plin. P. Melae, l. 2. c. 7. Solin. vulgo Nicaria, Ins. exigua in mari Aegaeo, inter Samum ad Ort. & Naxum ad Occ. 60. mill. s. inter Chium ad Bor. 40. mill. & Pathmum ad Austr. 25. minimè lata est, sed in longitudinem protenditur; In ea templum Dianae fuit, Tauropolion dictum. Eius circuitus est circiter 37. mill. Priùs Doliche, Macris & Ichthyusa vocabatur, nec non etiam Pergamum fuisse nuncupatam, antequam ibi Icarus in mari submergeretur, testatur Paus. ab hac vicinum pelagus Icarium denominatur. Ins. nisi à piratis infestaretur, satis culta esset. Inter eam & Samum scopuli asperrimi sunt, modò fornaces vocati, olim Melanthii, qui nautis celebris ac metuendi maximè sunt, praesertim nocturno tempore. In Ins. parte Or. in maris litore turris est altissima, Fauci dicta, in cuius fastigio lumine nautis hîc navigantibus signum datur, ut rupes, quae circa ins. sunt, vitent. Ioh. Matal. Metell. Sub Turcis à 200. An. Antea sub Iustinianis Genuensibus Chii Ins. Dominis. Baudr. Olim haec cum reliquis Archipelagi insulis, quae frequentissimo apud Graecos XII. Insularum aut Dodecanisi nomine celebres, praeter Cyprum & Candiam, sub praefectura erat Callipolitana: Unde & Praefectus hic, Praefectus Dodecanisi dictus est, quemadmodum & Turcae hodienum Sanzacko Callipolitano inspectionem harum insularum commendant, Chr. Becman. Hist. Ins. c. 5. Caeterùm Icaria urbem habuit cogn. Episcopal. sub Archiep. Rhodio.

ICARIA, Ins. in Oceano Bor. fruges nullas habet, sed pisces tantùm & animalia, ex quibus vivunt accolae. Hanc nomen habere scribunt ab Icaro, Daedali Scotiae Regis, fil. qui Insulanis dominatus est, ac leges dedit: huius ins. populi advenas non recipiunt, nisi fortè sit unus tantùm, quod quidem nulla alia de causa faciunt, nisi ut ex eo linguam externam percipiant. Ad hanc ins. cùm Zuchminus, aliarum insularum Borealium Rex, appulisset A. C. 1390. expulsus armis ab insulanis fuit. Ioh. Matal. Metell.