LexUniv:Ibycus
IBYCUS, Lyricus poëta, cuius fragmenta Henr. Steph. collegit. Hunc maximè omnium amore flagrâsse, ex ipsius scriptis constare, scribit Cic. Tusc. Qu. l. 4. Inde proverb. Ibyci grues, quoties sceleribus novo quodam & improviso casu proditis scelesti poenas dant iis, quos laesêrunt. Id ex huiusmodi quodam eventu natum memorant. Ibycus cùm in latrones incidisset iam occidendus, grues fortè supervolantes obtestatus est. Aliquanto pòst tempore, cùm iidem latrones in foro sederent, rursumque grues supervolarent, per iocum intes se susurrabant in aurem: Αἱ Ἰβύκου ἔκδικοι πάρεισιν. Eum sermonem assidentes in suspicionem rapuêrunt, maximè desiderato iam pridem Ibyco. Rogati quidnam sibi vellet ea oratio, haesitanter & inconstanter respondêrunt, subiecti tormentis facinus confessi sunt. Atque ita velut gruum indicio poenas Ibyco dedêrunt. Cuiusmodi fermè Plutarch. in de Futili loquacitate. Aus. in Technopegnion de Historiis. v. 12.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
- Ibycus ut periit, vindex fuit altivolans grus.
Antipater ei Epitaphium scripsit. Vide Plat. in Parmen Paus. l. 2. Athen. l. 12. c. 5. Erasm. in adag. Strabo l. 1. p. 59. & l. 6. p. 271. Nic. Lloyd. Addo, quod hic primus variantia quinque planetarum nomina digessit, & instrumentum Musicum, iambis canendis idoneum, excogitavit, quo Romanos Gallosque olim in bello usos, legimus. Sambycam s. Iambycam, vocavêre &c. Vide G. Ioh. Voss. de orig. & progr. Idol. l. 2. c. 33.
IBYCUS, Rheginus Poëta. Aelian. Hist. Anim. l. 6. c. 51. Schol. Apollon. l. 1.