IBICES CC. inter alia animalia herbatica, quae die muneris rapienda populo concessit Gordianus apud Iul. Capitolin. in Vita eius. Est autem Ibex, Hebr. יעל jaal, quod nomen ab ascensu accepit, eò quòd in summis montibus degit, Psalm. 104. v. 18. Cornua habet vastissima, quae à capite usque ad clunes protenduntur, memoratque Scalig. vetulorum cornu pependisse pondo duodeviginti, & in quibusdam nodos 24. numerari totidem Annorum coniecturam. Ea inter pretiosas merces recensentur Ezech. c. 27. v. 15. idque propter multiplicem eorum usum. In Libya enim ingentium poculorum vicem praestare, & si peritè excaventur, tricongiorum, refert Aelian. l. 14. c. 16. Ex iisdem arcus in Creta fieri, apud Bellon. extat. Unde non dubitat Bochart. quin Homeri ἴξαλος, Il. δ. v. 105. sit Ibex, cùm & agrestis capra & in rupibus deprehensa dicatur & habuisse κέρατα ἑκκαιδεκάδωρα, cornua palmarum sedecim, ex quibus Pandaro arcus fabricatus, vide infrà. In haec cornua, ait Plin. l. 8. c. 53. se librant Ibices, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimùm e monte aliquo in alium transilire quaerentes, atque recussis perniciùs, quò libuerit, exultant. Quò pertinent illa Virg. Aen. l. 4. v. 152.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ibi

Posterius
Ibirtha

In Vicipaedia:

In Victionario:

Ecce ferae saxi deiectae vertice caprae
Decurrêre iugis.

Quòd si earum aliqua in praeceps cadat, tali membrorum sunt robore, ut maneant illaesae, cùm similem habeant petris duritiem, in cornibus maximè; quae à capite usque ad nates pertingentia ita eas tutantur, ut ne à petris quidquam timeant, Aelian. Isid. Alii. Porrò in cornibus duo esse foramina, per quae respirent, quibusque obturatis pereant ilico, scribit Damir; idemque refert de aegagro, qui cum Ibice idem, Oppian. l. 2.

Εἰ δέ τις αἰγάγρου κηρὸν κέρασιν περιχεύοι,
Ζωῆς ἐξέκλεισεν ὁδοὺς, πνοιῆς τε διαύλους.
Quòd si quis aegagri cornibus ceram circumfuderit,
Vitae is intercluserit vias, respirationisque meatus &c.

Plura de hoc animali, στοργῇ inprimis earum tum in catulos, cùm capti abducuntur, tum in parentes senio confectos: de fabella item Iudaeorum, Ionam ab ibice lactatum, dicentium, vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 23. de partu illarum difficili, apud G. Ioh. Voss. de orig. & progr. Idol. l. 3. c. 49.