IBERUS, nobilis agitator apud Sil. Ital. Punic Bell. l. 16. v. 355. ubi de Ludis à Scipione in Africa celebratis,

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iberia

Posterius
Ibi

In Vicipaedia:

In Victionario:

Cinyphio rector cocco radiabat Iberus.

Quadriga eius Panchatis equi nomine insignis fuit, de quo infrà.

IBERUS, fluv. Hisp. nobilissimus, navigabili commericio dives; ab Iberia urbe, totius Europae olim praestantissima, quae hodie censetur Elix esse, dictus. Oritur in Castella vet. in conf. & ex montibus Asturiae, iuxtà vicum Fuentibre. Baudr. Becmann. cum apud Cantabros, prope Aquilar del Campo ex binis fontibus, unde nomen Fontibre, quasi Fontes Iberi, oriri ait. Dein partem Bor. Castellae vet. rigat & Navarrae regnum, uti & urbes Calagurim & Tutelam: posteà Aragoniam bifariam secans, iuxtà Caesaraugustam labitur, recipitque Salonem, Cogedum, Galloecum, Mattinum, Secorum, aliosque fluv. Tandem per portem Occ. Cataloniae, paulò infrà Dertosam urb. duobus ostiis, quae Ins. Alphaciam Alfaquens formant, mari Mediterr. excipitur. Suprà Variam recipit Argam fluv. ideoque aliquot infra leuc. lintrium capax est. Antiquissimè dividebat Hisp. in citer. & ulter. sed postea Hisp. ulter. ad solam Baeticam restricta est. Eius ostia à fontibus distant 450. mill. pass. Plin. Dives Iberus Claud. dicitur, de Cons. Mall. & Theod. Carm. XVII. v. 53. rapidus Lucan. Civ. Bell. l. 4. v. 335. Ebro hodiè incolis, Ebre Gallis, vocatur. Est & fluv. in Baetica, per Vandaliam fluens, inter Baetim & Anam, leuc. in ostia latus, quem hodie Rio Tinto & Azech vocant. Item fluv. Iberiae Asiaticae Plin. l. 3. c. 3. & l. 6. c. 10. ex Caucaso in Cyrum fluv. maj. defluens. Strabo l. 3. p. 151. 156. 158. & 161.