LexUniv:Iassus
IASSUS, vel IASUS, hodie S. Pietro, urbs Cariae maritima apud Halicarnassum urb. ad sinum, qui ex ea Iassius dicitur, vulgò Golfo di S. Pietro Incolae Iassii Plin. l. 5. c. 29. vide Steph. Aliis urbs Ioniae fuit, in limite Cariae, in ora maris Aegaei, ad sinum Iassi cum, media inter Ephesum ad Sept. & Mindum ad Mer. 40. utrimque mill. 15. à Mileto 56. ab Halicarnasso in Bor. Baudr. Episcopal. sub. Archiep. Stauropolitano Ferrar. Strabo l. 14. p. 658. Rudera eius hodie Turcis appellati Askemkalesi, seu Castrum de Askem, docet Iac. Spon. ex vet. marmore ibi reperto, in quo Lysimachus quidam monumentum id sibi, filio suo filiaeque, & liberis ex illis vel iam natis, vel demum nascituris, socero item suo, generoque Leoni, filio Artemisii, qui civis Milesius, sed ΦΥΣΕΙ ΙΑΣΕΥΣ, oriundo Iassius esset, erigi curâsse, significat: partem Inscriptionis exhibet idem Itin. Part. 3. p. 161. In ins. fuisse hanc urbem, continenti proxima, ibidem reliquias moenium & theatri è marmore constructi, ubi vet. Insc. Graeca, quae Zopatrum quendam, Epicrate genitum, Baccho illud dedicâsse, testetur, etiamnum conspici, aliaque huc pertinentia, legas apud eund. Itin. Part. I. p. 360. Addo saltem, apud urbem hanc, Babylonem puerum à delphino olim adamatum, & ob id ab Alex. Mag. qui ibi tum fortè agebat, Neptuni sacerdotio ibidem praefectum fuisse, tradere Solin. c. 12. ad quem l. Vide egregiam Exercitationem Salmasii p. 185.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |