IASPIS, mel. Aspis, vulgò Aspe viejo, oppid. regni Valentini, 3. leuc. ab Alone in Occ. Murciam versùs. 1. leuc. ab Illici in Bor.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iasonium

Posterius
Iasprinum

In Vicipaedia:
Iaspis

In Victionario:

IASPIS, gemma, Plin. l. 37. c. 8. viret & saepe translucet, etiamsi victa à multis, antiquitatis tamen gloriam retinens. — Optima, quae purpurae quicquam habet: secunda quae rosae: tertia, quae smaragdi. Singulis autem Graeci nomina ex argumento dedêre. Quarta apud eos vocatur Borea, coelo autumnali matutino similis: & haec erit illa, quae vocatur aërizusa. Similis est & sardae, imitata & violas. Non minùs multae species reliquae, sed omnes in vitio coeruleae aut crystallo similes — Quamobrem praestantiores fundâ clauduntur, i. e. patentes, nec praeterquam margines auro amplectente &c. Ubi quam aërizusan ex Graeco vocat, ἀερόεσσα appellatur Dion. h. e. coelini coloris, quem & aërinum dicebant, ut suprà vidimus; Hodie Persis Firusa vel Ferusa, quod corruptum ex contracto ἀεροῦσσα; eadem cum nostra Turchesia, seu Turcica gemma, Gall. Turquoise. Hanc ad custodiam & tutelam proficere olim creditum, unde pro amuleto gestatam, praecipuè adversùs phasmata, testis est modò laudatus Auctor, verbis hisce,

——— ἴδ' ἠερόεσσαν Ἴασπιν
Ἔχθρην ἐμπούσῃσι ϗ̀ ἄλλοις εἰδώλοισι.

Epiphan. item, cui illa ἄκος φαντασιῶν propterea appellatur. Concionantibus etiam utilem esse, Magi affirmabant & ad gratiam valre. Sed omnem Iaspidem amuletum fuisse, tradit Dioscorides λέγονται δὲ πάντες εἶναι φυλακτήρια περίαπτα. Et Plin. ibid. c. 9. Totus verò Oriens pro amuleto eam traditur gestare: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 131. & 1130. Porrò usus Iaspidium, ad signandum. Plin. ubi suprà, c. 8. Nec Diversae, quas sphragidas vocant, publico gemmarum dominio iis tantùm dato, quoniam optimè signent, ad enses stellandos. Virg. Aen. l. 4. v. 261.

——— atque illi stellatus iaspide fulva
Ensis erat ———

Ubi gemmatum iaspidibus ensis capulum, in quo iaspides plures, velut stellae, fulgebant, exponit Salmas. Ad pectus puellarum coronandum coarctandumque Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 590. Idem de 6. Cons. Hon. Carm. 28. v. 526.

——— viridique augustat iaspide pectus.

Ex eadem fiebant fibulae in vestibus. Idem l. 2. de Raptu Proserp., Carm. 35. v. 40.

Collectae tereti nodantur Iaspide vestes.

Fortunat. de D. Martino, l. 4.

Trama topatus erat, rutilans & ast men Iaspis,
Et tunicae insignis currunt pro vellere gemmae.

Imò & digna gemma haec visa, quae sacro Pectorali Pontificis Hebraeorum Summi insereretur. In secundo ordine carbunculus, sapphirus, & iaspis, ut vulgò redditur, recensentur Exod. c. 28. v. 18. ubi in Hebr. est vox, יחלﬦ. Sed cùm in quarto ordine ultimo loco v. 20 occurrat vox ישפה, iaschpeh, quae iaspidem referre videtur, malunt alii hoc potiùs loco iaspidem intelligi, quibus suffragatur Rabbi David, lapidem, qui Arabicè Eliasph vocatur, hic indigitari docens. Vide Andr. Rivet. Comm. in h. l. In Nov. Test. disertè gemma haec binis locis memoratur, in Apoc. c. 4. v. 3. ubi is, qui insidebat throno, aspectu similis dicitur lapidi iaspidi & sardio; quorum illo gratiam, isto iustitiam Dei, denotari volunt. Item c. 21. v. 19. ubi inter XII. Fundamenta novae Hierosolymae, Iaspis, principe loco ponitur &c. Ut de magnitudine aliquid addam. Magnitudinem Iaspidis, inquit Plin. l. 37. c. 9. cit undecim unciarum (ubi XV. habet codex MS.) vidimus, formatamque inde effigiem Neronis thoracatam. Plura de Iaspide, eiusque variis generibus, vide apud eund. ibid. c. 8. & 9. cit. Auctoresque, qui ex professo, de Gemmis scripsêrunt, laudatos suprà in voce Gemma. Iaspidem Petri Raschasii, Bacchum racemis uviferis coronatum referentem, edidit, Casaub. in libellis de Satyra: de Iaspide inprimis ἀεριζούα, Chalcedonia. καπνία, à fumido colore sic dicta. Vide Salmas. ad Solin. p. 202. 346. & 561. & suprà in his vocibus: uti de tabula lusoria ex Iaspide & Chalcaedonio cum familia viz. unâ parte de Iaspide & alterâ de crystallo infrà in voce Scacci. Voces compositae ex hac: Iaspachates, apud Orpheum de achate, Iaspidi simili; Iasponyx, iaspis onychem referens, apud Plin. Et Iaspopallius, apud Epiphan. de XII. gemmis, Iaspis opallio, vel contra, similis. Salmas. ubi suprà, p. 130.