LexUniv:Iasa
IASA, civ. Moabitarum, quae ex tribu Ruben Merari nepotibus, sublatis Amorrhaeis, data est. 1. Par. c. 6. v. 78. quae Ios. c. 13. v. 18. Iassa dicitur. Haec extra terram promissam fuit, neque, quod legimus, unquam à Iudaeis possessa. Num. c. 21. v. 23. Deut. c. 21. v. 32. Iud. c. 11. v. 22.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |