LexUniv:Iarbas
IARBAS, Iovis & Garamantidis Nymphae fil. Gaetulorum Rex, qui, cùm Didûs ambiret nuptias, ab ea repulsus nascenti adhuc Carthagini bellum intulit: quod cùm Poeni propulsare non possent, reginam suam eò adegêrunt, ut nuptiis suis pacem redimeret. Quod cùm illa aliâ ratione effugere non posset, simulat se antè Sichaei, prioris meriti manes placare velle. Eam itaque ad rem impetrato spatio, pyram ingentem extruxit, cui superincumbens suis sibi manibus necem conscivit. Ita enim habet veritas Historiae, etiamsi Virg. Aen. l. 4. v. 36. 196. & 326. de Iarba Rege, & excitu Didûs alia quaedam comminiscatur, Ovid. Epist. Heroid. 7. Dido Aeneae v. 125. Nic. Lloyd. Addo quod Iapon Solino dictus, ut vidimus, Maurusiorum Rex Virg. ut supra Maxitanorum Iustino fuit. l. 8. c. 6. Sunt autem hi, qui Graecis Μάξυες, seu Μάζυες, Latinis quoque Mazuces & Mazices, appellantur de quibus dicemus infrà suo loco.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |