LexUniv:Iaponia
IAPONIA, s. IAPONICAE ins. Zipangry Paulo Veneto, Chryse Magino, Aurea Chersonesus Merc hodie le Iapon Gallis, Iapan Hispanis & Batavis, regio ampla Asiae, in mari Or. s. Sinico, quae tum nativâ suâ nobilitate, tum rerum ab Europaeis ibi gestarum occasione, multorum calamis tractari meruit, ultima est regionum à nobis versùs Ort. remotarum, elevationemque Poli habet 35. gr. tres insulas complectens, nempe Niphoniam, Ximum & Xicocum, in quibus sunt sexaginta octo regna, s. potius provinciae, teste Brietio, nempe quatuor in Xicoco ins. decem in Ximo ins. quae ad Occas. tendit, & quinquaginta quatuor in Niphonia ins. quae amplissima est & caeteris maior maximè ad Ort. & Sept. tendit. Totius regionis caput & primaria urbs est Meacum, Meaco. Sed ab aliquot Annis sedes regia Iendum, Iendo, translata est. Ad Bor. separatur à terra Aesonis freto Sangario, & vix distat centum milliaribus à Corea regione in Ort. Ab Occ. Sinensis, à Mer. vasto mari interfuso inexploratas habet terras, è quibus casu nautas olim quosdam in Iaponiam delatos fama est, neque inde solvisse. Eius maior longitudo à Caecia in Afric. vix est 750 mill. pass. latitudo autem, ubi maior est, à Sept. in Mer. non excedit 300 mill. pass. Nunc autem cum insulis adiacentibus dividitur in septem partes s. regiones quarum nomina ista sunt, Ximoa, s. Saycoca, Ximo, Tocoesia s. Xicoca, Tocoesi, Iamaisotia, Iamaisoit, Ietsenga, Ietsengo, Ietsegena, Ietsegen, Quantoa, Quanto, & Ochia, Ochio Et 68. regna in his regionibus contenta subsunt dominio Regum viginti & unius, qui tamen illa omnia possident uti feuda, & sub clientela Imp. Iaponiae teste Carone, cui tit. Vo seu Dair, qui cùm olim è luxuria in desidiam prolapsus fuisset, Praefecti & Satrapae eius, Cubi praesertim, quod duobus primariis nomen erat, arma contrà illum sumentes, in plura dominia Imperium discerpsêrunt: quorum quidam Legatos misêrunt Romam ad Greg. XIII. Pontif. quem hacce à Iesuitis formulâ suggestâ: Adorando & coeli Regis locum in terris obtinenti magno & sanctissimo P. P. salutârunt. A. C. 1585. Thuan. l. 77. Religio postmodum Christiana ibi crudelissimè extirpata est, iis suppliciorum generibus, ad quae veterum equuleus pluma mollis fuit. Utrum autem Ins. sit an Continenti adhaereat, dubitant Geographi: tota certè admodum fertilis, & culta est, inter arbores cedris, inter fructus oryzâ, animalibusque non tam cicuribus quàm feris abundans, cum plurimis urbibus magni momenti. At aliis maximâ parte nivalis ac frigida est neque ferax. Ex tritico non panes more nostro, sed genus quoddam offae s. polentae conficiunt Montes apud nos passim, illic verò duo, praecipuâ nobilitate visuntur, quorum alter incertae appellationis: inque eius cacumine certis hominibus, postquam voti causâ diu se maceraverint, splendidâ circumfusus nube sese Cacodaemon ostendit, alter Figenoiama nomine, leucarum aliquot ascensu trans nubes attollitur. Arborum genera quod attinet; unius, quae palmam imitatur, ignoto nomine, admirabile prorsus ingenium. Siquidem (uti perhibent) humorem quemlibet reformidat: si fortè maduerit, contrahit ilico sese, ac veluti pestifero contactu marcessit. Remedio est, avulsam radicitùs in sole siccare, & in vacuam scrobem storeâ ferri contusam, vel sitientem arenam infundere, ibi postquam aruerit, rursus depacta revirescit, ac pristinum docorem, nitoremque recipit: In lucem Iaponii editi, vel hyeme summâ, protinus lavandi, ad flumina deferuntur, ab ubere avulsi, venatu exercentur, & procul à matre & nutrice, locis habentur asperis, quòd ita sentiant, nullâ re magis infringi animos, quàm molli ac blandâ educatione. Somnum, subiecto cervicibus lapide vel tigillo, & cibum capiunt genibus nixi cruribus insidentes: coenationem intrant excalceati, è cedro, pinuve cibi conficiuntur, nonnunquam etiam rostro, pedibusque inauratis aves integrae nobilibus patinis inferuntur. Egregiam porro chalybis temperaturam habent, ut ferrum nostrum acie propemodum illaesa diffindat. Variis utuntur moribus, à nostris valde abhorrentibus; Nobis enim dentium, in candore; illis, quod mirêre, in ipsa nigritie decor est. Itaque atro quodam eos pigmento identidem inficiunt. Inter salutandum nos caput; illi perlevi crepidarum vel sandaliorum excussu pedes aperiunt, advenienti amico nos adsurgimus, illi subsidunt: nobis gemmae, illis ferrea vel fictilia in honore sunt. Iam in curationibus illi salsa & acria & cruda aegrotis apponunt: Neque cur eiusmodi infinitaque alia faciant, probabilem plerunque rationem afferre non possunt. Proin morales à quibusdam Antipodes dicti: superbus & aliorum contemptor illis animus, sed fidus, & promissi tenax, interim adeò belli avens, ut ne domi quidem discincti appareant. Lingua illorum virilis est, & à nostris haud imperitis rerum aestimatoribus, Latinae vel generi ipso, vel ubertate praefertur: itaque non nisi magno labore & tempore perdiscitur. Becman. apud eos Mos rasouk gusar E.g. Lumen affer: Kurs gusavi mas Adesdum: Has massio propino tibi, significare refert. Ingens porro apud eos religiosorum utriusque sexus numerus est, quibus Bonziorum nomen. Hi in duo genera plane sibi adversa divisi, colore quoque albo nigroque discernuntur. Certè in exigua quadam Iaponiae prov. Iesuita Xaverius, Indorum Apostolus à suis dictus, octingentas Bonziorum aedes numeravit. Caeterùm novem apud illos sectae, quarum principes Xaca & Amida harum nulla mundi animarumq́ue originem agnoscit. Propagandi superstitionem apud illos, quod ubique, medium usitatissimum impostura est, inter quas haec non minima, quòd, dum quinque legis suae praecepta negant à quoquam de plebe observari posse, loco populi se ea implere iactant, in veneratione hinc summa habiti. Sunt autem illa: 1. De animali occiso ne comedito. 2. Ne furator. 3. Ne adulterium committito. 4. Ne falsum dicas testimonium. 5. A vino abstineto. Interim toti intus vitiis scatent; nullum nefas, modò clam committi possit, horrentes. Addi superioribus possent quaedam de Iaponensium Academiis, quae numerosae: regiminis modo, qui ad Europerorum principum impetandi legem prope accedit: literis, & Scriptura que Sinensium affinis est: aliisq́ue, sed ea videri possunt, apud Maffaeum Hist. Indic. Fr. Xaveri Ep. l. 3. & 4. Marcum, Paulum, A Costa, Linschotum, Gul. Adamum, Guerrerum, Solerium, Brietium, Thevet. in Cosmogr. Franc. Caron. de Regno Iap. Belg. Arn. Montan. Denckvvürdige Gesandschafft an die K. von Japan, &c. Subiungo saltem, regnum, hoc, nulli veterum cognitum, detectum esse demum Praet. Sec. à Lusitanis A. C. 1542. Ibi primùm fidem Christianam Xaverium, docuisse, a quo tempore Iesuitae illuc confluxêre, & à Greg. III. Hisp. Rege Phil. II. circâ A. C. 1584. reliquis omnibus vilegium nacti sunt. Verùm cùm hi magnam populi vim ad se traherent, veriti Bonzii, ne quid res sua detrimenti pateretur, Imp. contrà Christianos arciter incitârunt, unde persecutio, cuius supra mentio. Alii tamen id mali Iesuitarum πολυπραγμοσύνη; Nicolaus Trigaltius, odio Hisp. Regis, cuius potentia formidolosa tum Iaponensibus, ascribit. Tum Iesuitae & Lusitani, post exquisitissimis suppliciis excarnificatas aliquot Christianorum myriadas, pulsi, Belgis tamen merces inferendi, & efferendâ veniâ, sed sub gravi Evangelium non docendi lege, concessâ: ipsis tamen privato cultu non interdictum est; unde etiam Bibliothecas sacris libris refertas Praefectis urbis Nangesacque habere licet. Hodiè tamen liberior in regnum Europaeis aditus patere dicitur. De origine & Historia Gentis ista non omittenda. Incolae ante 8. circiter Secula à Sinensibus originem traxisse dicuntur, subfuêruntque uni Monarchae, quem Dairum appellabant, & velut Numen quoddam venerabantur; donec, decrescente indies ob intestina dissidia Dairorum potentiâ ab A. C. 1500. Reges provinciarum passim rebellare ac suo arbitrio vivere coepêrunt, circa A. C. 1600. È quibus praecipuus Nubananga Rex Voaris, urbe Meaco captâ totius Iaponiae Rex potentissimus evasit, A. C. 1570. ita tamen, ut auctoritatem Dairi adhuc agnosceret. Ei successit Taxiba Quaba Condonus, A. C. 1586. quem excepit Taikosamma, Imp. Iaponiae, ab ipso Dairo, sponte se abdicante, declaratus, novaeque sic Monarchiae conditor, de cuius factis, potentia ac magnificentia, stupenda referuntur. Illi successit fil. Fidery-Samma A. C. 1607. sub tutela Ongoschionis; qui, pupillò nefariè obtruncato, ipse Imperium arripuit, A. C. 1616. intra vertentem annum Extinctus. Post hunc Kombosamma praefuit, cui Chiongon successit A. C. 1630. Hôrn. Orb. Impr. p. 455. Caeterùm de Daemonum cultu, qui in hac gente viget, de ridicula eorundum opinione, de Manibus suorum; de suo imprimis Bonzio Combadaxo, quem anniversariâ die colunt ac invocant. Ioh. Ger. Voss. de Orig. & progr. Idol. l. 1. c. 8. & 25. uti de famoso illorum idolo Armida suprà.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
Iaponiae regna seu partes minores:
recensereAmacusa, Amacusa, in Ximoa regione.
Aquia, Aqui, in Iamaisotia regione.
Aquita, Aquita, in Ochia regione.
Ava, Ava, in Ochia.
Ava, Ava, in Tocoesia regione.
Ayzua, Ayzu, in Ochia.
Bigena, Bigen, in Ietsenga regione.
Bingum, Bingo, in Iamaisotia.
Bitcum, Bitchu, in Iamaisotia.
Bugenum, Bugen, in Ximoa.
Bungum, Bungo, in Ximoa.
Caium, Cai, in Quantoa regione.
Canga, Canga, in Ietsegena regione.
Canzula, Canzula, in Ochia.
Cavachum, Cavachi, in Ietsenga.
Chicuanum, Cichuien, in Ximoa.
Chicungum, Chicungo, in Ximoa.
Conzucum, Conzuque, in Quantoa.
Deva, Deva, in Ochia.
Farima, Farima, in Ietsenga.
Figenum, Figen, in Ximoa.
Finda, Finda, in Ietsegena.
Fingum, Fingo, in Ximoa.
Firandum, Firando, in Ximoa.
Fitacum, Fitaqui, in Ochia.
Fiunga, Fiunga, in Ximoa.
Fochium, Foqui, in Iamaisotia.
Idzuum, Idzu, in Iamaisotia.
Idzuum, Idzu, in Quantoa.
Idzumum, Idzumi, in Ietsenga.
Iechinum, Iechien, in Ietsegena.
Ietchuum, Ietchu, in Ietsegena.
Inaba, Inaba, in Iamaisotia.
Ingum, Ingo, in Ietsegena.
Ivamum, Ivami, in Iamaisotia.
Ixum, Ixe, in Ietsegena.
Iyum, Iyo, in Tocoesia.
Micava, Micava, in Quantoa.
Mimalaca, Mimalaca, in Iamaisotia.
Minum, Mino, in Ietsegena.
Mulaxium, Mulaxi, in Ochia.
Nambum, Nambu, in Ochia.
Nangatum, Nangato, in Iamaisotia.
Nivata, Nivata, in Quantoa.
Notum, Noto, in Ietsegena.
Quinocunum, Quinocuni, in Ietsegena.
Sangamum, Sangami, in Quantoa.
Sanuquium, Sanuqui, in Tocoesia.
Satcuma, Satcuma, in Ximoa.
Surunga, Surunga, in Quantoa.
Suvum, Suvo, in Iamaisotia.
Taiimum, Tajima, in Iamaisotia.
Tamba, Tamba, in Ietsenga.
Tatomum, Tatomi, in Quantoa.
Tosa, Tosa, in Tocoesia.
Tzuconum, Tzuconi, in Ietsenga.
Vacasa, Vacasa, in Ietsenga.
Vomum, Vomi, in Ietsegena.
Vosumum, Vosumi, in Ximoa.
Vovarum, Vovari, in Ietsegena.
Voxum, Voxu, in Ochia.
Utum, Uto, in Ochia.
Xima, Xima, in Ietsegena.
Ximola, Ximola, in Ochia.
Ximotucum, Ximotcuque, in Ochia.
Xinanum, Xinano, in Quantoa.
Yamatum, Yamato, in Ietsenga.
Yamaxirum, Yamaxiro, in Ietsenga.
Iaponiae urbes principuae.
recensereAmacusa, Amacusa, in regno cogn.
Amangucium, Amanguchi, in Suvo regno.
Arima, Arima, in regno Figeni.
Ava, Ava, in regno cogn.
Bungum, Bungo, in regno cogn.
Dongum, Dongo, in regno Iyo.
Farima, Farima, in regno Farima.
Firandum, Firando, in regno cogn.
Meacum, Meaco, in regno Yamaxiro.
Nangasacum, Nangasachi, in regno Figeni.
Oyama, Oyama, in regno Ietchuo.
Ozaca, Ozaca, in regno Cavacho.
Sacaium, Sacay, in regno Idzumo.
Surunga, Surunga, in regno cogn.
Vomura, Vomura, in regno Figeni.
Yendum, Yendo, in regno Mulaxio.