IAPETUS, Coeli, sive Titanis & Terrae fil. (ut inquit Hesiod.) vir quidam potens apud Thessalos, sed protervi ingenii, magisque filiorum, quàm suâ virtute clarus. Ferunt hunc Asiam Nympham uxorem duxisse; ex ea Hesperum, Atlantem, Epimetheum & Prometheum suscepisse. Hic Gigas erat procerissimae staturae, de quo passim poëtae. Virg. Georg. l. 1. v. 279. Iapetum autem, i.e. Iaphetum Graeci generis sui authorem esse agnoscunt, nec putant Iapeto quicquam esse antiquius. Unde est, quòd decrepiti & deliri senes per convitium Iapeti vocabantur. Hesych. Ἰαπετὸς ἐπὶ διασυρμῷ πρεσβύτερος, ἀρχαῖος, (ita lege, non ἀρχηγός) idque ex Suida, apud quem Iapetus ὄνομα κύριον, λῆρος, μωρὸς, ἀρχαῖος. Nic. Lloyd.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iapara

Posterius
Iapha

In Vicipaedia:

In Victionario: