There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IANTHINA, apud Mart. l. 2. Epigr. 39. cuius Epigraphe de Muneribus Moechae.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ianthe

Posterius
Ianua

In Vicipaedia:

In Victionario:

Coccina famosae donas, & ianthina moechae &c.

Vestes dicuntur violacei coloris. Plin. l. 21. c. 6. Violis honos proximus. Earum plura genera — Ex iis verò, quae sponte apricis & macris locis proveniunt, purpureae latiore folio statim ab radice carnosa exeunt, solaeque Graeco nomine Ia, ut ab his Ianthina vestis. Nempe vestibus quoque eos flores, qui colore commendantur, Veterum provocavit luxuria, Idem ibid. c. 8. Dictum igitur ἴανθον, pro ἴανθες, quòd colorem violae praeferret: sicut χάλκανθον, pro χαλκανθές, quòd colorem haberet κάλχης, i.e. coeruleae purpurae. Salmas. ad Solin. p. 1159. ex hisce Hesychii, Ἴανθον, ἄνθος ϗ̀ χρῶμά τε πορφυροειδὲς. Hinc Ianthis, vide suprà Columba Stellae