IANA priùs, & deinde Diana, D. literae appositione, ut ait Nigidius. Nic. Lloyd. Sanè Lunam dictam esse Ianam, indicat Varro de Re Rust. l. 1. c. 37. Iana crescens & senescens. Et hinc Diva Iana; per syncopen, Diana; Ut in carmine Saliari, apud eund. de Ling. Lat. l. 6. Divos Ianos, i. e. Sol. Sed & Iana novella, ibid. l. 5. quod idem ac Νεομηνία, Novilunium &c. G. Ioh. Voss. de Idol. l. 2. c. 16. & 25.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iamus

Posterius
Ianai

In Vicipaedia:

In Victionario: