There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IAMBLICHUS, Pythagoricus philosophus, è Chalcide Syriae, Porphyrii discip. Constantini Mag. tempore, qui adeò profecit, ut secundas post praeceptorem Romae obtineret. Vixit adhuc sub Constantini filiis, & Iuliano Ap. cuius 3. ad illum epistolae. Scripsit inter alia vitam Pythagorae, Alypii, Orationes paraeneticas ad Philosophiae studium capessendum. Cum Porphyrio tamen, Magicâ impietate, videtur Philosophiam polluisse. Eunapius in eius vita. Item Babylonius, auctor amorum Rhodani & Sinonidis. Sub Antonio Philos. itidem Magus. Vide plura de variis Iamblichis, apud Ionsium de Script. Hist. Phil. p. 174. & 292. &c. Critici Iamblichum scribi volunt, accentu penultimam longam denotante. Sanè Syrophoenicium istud nomen servatur adhuc, in sacris Hebraeorum literis ימלך Yamlech pro ימליך Yamlich. 1. Par. c. 4. v. 34. Ubi tertia futuri persona singularis migrat in proprium nomen, & quòd sit in coniugatione Hiphil, habet vocalem longam accentu notatam, i.e. Hhirek magnum, quod optimè per ει diphthongum exprimitur, ut אלהים Ἐλωείμ in Philone Biblio apud Euseb. Ita si scriberetur Ἰαμβλειχος, omne dubium evanescet. Graecè auem Μ. & Λ. non possunt nisi Β. interveniente. Sic. Μ. & Ρ. ut נימרד Nimrod, Graecè Νεμβρώδης, ab ἡμέρα μεσήμβρινος. Nic. Lloyd.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iambe

Posterius
Iamboli

In Vicipaedia:

In Victionario: