LexUniv:Iamaica
IAMAICA, quae nunc Ins. S. Iacobi nuncupatur, ins. est ampla maris Sept. ab Hispaniola 25. leuc. in Occ. à Cuba ins. in Austra. 20. Mer. S. Bernardi insulas & Carthagenam respicit, Occ. Iucatanas terras, seu Fonduram versùs fertur, in longit. 50. mill. protenditur. Baudr. 40. leuc. Hisp. longa, 18. lata Ambitus eius 600. milliarium. Eid. 100. leuc. Hisp. Hanc ins. Columbus secundâ navigatione detexit, eiusque insulanos Didacus, Columbi fil. A. C. 1509. rebellantes subegit, & Iamaicam Coronae Hispanicae stipendiarium tributariamque reddidit. Duabus civitatibus habitatur, quarum primaria Sevillia sive Hispalis vocatur, in parte Sept. Ins. Ioh. Matal. Metell. Merc Melilla urbs, in eodem tractu, ad Ort. Hispalis, & Oristanium Oristagni, ad Mer. cum aliquot coloniis Anglorum, quibus mai. ex parte nunc Ins. patet, ab A. C. 1654. Baudr. Linschot. Hist. Amer. A Costa, &c. ingenti terrae motu haud pridem horrendum in modum concussa vastataque. Hinc nomen fam. in Hisp. illustris, Marchionum de Iamaica, quae ramus est stirpis Portugallensis. Inter Fam. enim, quae ex naturalibus Lusitaniae Regum filiis ortae, cùm tres praecipuae sint, harum secunda, Bragantina, ab Alphonso Duce Bragantiae ac Com. de Barcellos, Ioh. I. Regis notho descendit: Ex cuius liberis Ferdinandus I. post Patrem Dux, ex tribus filiis totidem linearum fuit sator. Et maximus quidem natu Ferdinandus II. Ducalem domum continuavit, ex qua nunc Reges, nec non Marchiones de Flechilla & Xarandilla atque Comites de Oropesa oriundi sunt. Eiusdem rami palmites sunt Comites de Lemos Duces Taurisani cogn. de Castro, atque ex hisce iterum Comites de Gelves Duces de Veragua, in quorum domum successio fam. Columbiae, cum dignitate March. de Iamaica, delapsa est. Georg. enim de Portugal Com. de Gelves, fil. Alvari & Philippae (fil. Roderici de Melo Com. de Olivenza) iunxerat sibi Isabellam Colombo (quae ex Didaco Columbo Duc. de Veragua neptis fuit Christophori, famosi illius Argonautae & Americae repertoris) è quo matrimonio natus Alvarus I. de Portugal Com. de Gelves, ex Leonora de Corduba, genuit Nunium de Portugal Columbum Duce de Veragua: quo, & Aldonciâ Portocarrerâ, natus Alvarus II. maritus fuit Catharinae de Portugal Com. de Gelves (fil. Ferdinandi de Castro Com. de Gelves) & ex ea suscepit Petrum Nunium I. Columbum de Portugal Duc. de Veragua & de la Vega; cui Isabella Ferdinandina de la Cueva (filia Ferdinandi Francisci Duc. Albuquerquii) genuit Petrum Nunium II. Columbum de Portugal March de Iamaica. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. III. Eur. p. 72.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |