IALYSUS, Rhodi urbs. P. Mela l. 2. c. 7. Uxilica Nigro; Nunc pagus. Hîc Imago, Protogenis opus, adeò pulchra, ut Demetrius Rex illius potiundae causâ bellum Ialysiis intulerit. A. Gell. l. 15. c. 31. Ἴλισσος in Seldeni MS. Haec urbs Telchinas olim aluit, maleficum genus hominum, & praestigiis infame. Ovid. Met. l. 7. v. 364. Plin. l. 5. c. 31. Cic. l. 3. de Nat. Deor. Quid Ialysus fuerit, sunt qui dubitat. Mosellans venatorem fuisse suspicatur, quòd cum cane pingatur. Sunt qui Satyrum hoc cognomine fuisse putent, alii Bacchum, qui à Rhodiis ita vocaretur. Erat autem Cercaphi fil. qui urbi cognomen dedit, quae Ἰάλυσσος Steph. dicitur. Porrò haec urbs olim Achaea dicebatur. Ergias Rhodius apud Athen. l. 6. p. 262. Οἱ περὶ Φάλαντον ἐν τῇ Ἰάλυσῷ πόλιν ἔχοντες ἰσχυροτάτην, τὴν Ἀχαίαν καλουμένην. Diod. Sic. l. 5. de Heliadis: Κατῴκησαν ἐν τῇ Ἰαλυσίᾳ κτίσαντες πόλιν Ἀχαίαν. Sensus est; Achaeam urbem, quam condiderant Heliadae, primi Rhodi incolae, eandem esse quam Ialysum, à qua ins. pars Ialysia dicta est. Nempe qui Heliades successêrunt, Phoenices priscum Achaeae nomen mutavêrunt in Ialysum, ad vitandam δυσφημίαν. Achaea enim tristitiam, atque animi moerorem sonat. Hesych. Ἀχαίας, λύπας. Item Ἀχαία, ἐπίθετον Δήμητρος ἀπο τοῦ περὶ κόρην ἄχους, ὅπερ ἐποιεῖτο ἀναζητοῦσα αὐτὴν. Vult Achaeam dici Cererem à moerore, quo confecta est, filiam Proserpinam quaerens. Quod ipsum asserit Scholiastes Aristoph. in Acharnan. Act. 2. Sc. 6. Et qui scripsit in Nicandri Theriaca v. 484. Contra Phoenicum Ialysus (i. e. יעליצ iaalits, vel יעליס iaalis) est à laetitia factum. Itaque eodem animo Achaeae vocabulum mutatum à Phoenicibus in Ialysum, quo à Graecis Ἄξενος in Ἔυξεινος, à Romanis Maleventum in Beneventum, & à nautis vulgari linguâ malacia in bonaciam. Bochart. Nic. Lloyd.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ialon

Posterius
Iama

In Vicipaedia:

In Victionario: