LexUniv:Iagara
IAGARA, aut IAGRA, Indis saccharum dicitur, uti quidem visum Scalig. Exercit. 164. Sed saccharum in genere illos sacar, solùm verò speciem sacchari eius, quod ex liquore Tengae conficitur, Iagara vel Iagra appellare, docet Salmas. ad Solin. p. 1313. Vide infrà, ubi de Saccharo.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |