LexUniv:Iaculus
IACULUS, Hebr. Kippoz, aliter acontias, serpentis genus est, cuius morsum ἀνίατον vel ἀνήκεστον, h. e. insanabilem esse, scribunt Agatharchides, Diod. Sic. & Strabo l. 12. p. 570, inter omnes Africae peste deterrima. Neque vitabile est hoc telum, cùm ex insidiis erumpat tanto impetu, ut omnem praevertat fugam. Missili volare tormento, dicit Plin. Et Aelian. Ἁλλόμενον δὲ παραχρῆμα ἐνέφυ, Insiliens statim adhaeret. Quae tam praeceps rapiditas sic describitur Lucano Civ. Bell. l. 9. v. 822.
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
- Ecce procul saevus sterilis se robore trunci
- Torsit, & immisit (iaculum vocat Africa) serpens,
- Perque caput Pauli transactaque tempora fugit.
- Nil ibi virus agit, rapuit cum vulnere Fatum:
- Deprensum est, quae funda rotat, quàm lenta volaret,
- Quàm segnis Scythicae strideret arundinis aër.
Etiam viginti cubitos transilire, in Aeliano legimus: unde patet, vasta omnia & inculta oportere esse loca, quae tali peste foecunda sunt. Reperitur autem, extra Africam; etiam in Idumaea, ex l. c. Aegypto, Amm. Marcell. l. 22. c. 15. in Sabaeis, Strab. & Arabia, Lucan. idem Civ. Bell. l. 6. v. 677.
- Non Arabum volucer serpens.
Idem l. 9. v. 720.
- Et natrix violator aquae, iaculique volucres &c.
Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. post. L. III. c. 11.