IACULATIO, inter Vett. exercitamenta, vide suprà Gymnastica, ubi quamvis ῥίψιν, proiectionem, hoc nomine venisse diximus. In specie Iaculum, Graecè ἀκόντιον, inter 5. certaminum genera, in Ludis olim Gymnicis obita, quae hoc μονόστιχον complectitur,

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iactum

Posterius
Iaculator

In Vicipaedia:

In Victionario:

Ἅλμα, ποδωκείην, δίσκον, ἄκοντα, πάλην.

Ubi discum mox sequitur, cuius exercitationi iaculum adnexum videtur. Certè Horat. de his ita iunctim loquitur, Carm. l. 1. Ode 8. v. XI.

saepe disco,
Saepe trans finem iaculo nobilis expendito.

Fuêruntque ambo rudimenta & exercitamenta duritiae & laborum militarium; quibus non tam coronae propositae fuerint, quàm alia quaedam praemia, νικητήρια, ἐπιχείρια, γέρα, ἀθλήματα, ἀθλα ϗ̀ ἔπαθλα, dicta, de quibus vide C. Paschal. Coron. l. 6. c. 24. Scalig. ubi de ordine certaminum, sic de poët. l. 1. c. 22. Iaculo, Pedum, inquit, initio iactum arbitror, mox lapidem crassum & gravem. Qui modus fit quasi introrsum. Contrarius autem huic iactus extrorsum, quem in disco iaciendo excrebant. Nam ad iaculi aut pili missionem brachium pandimus, mox prorsum impellimus. Contrà fit in disco, manu ad pectus adductâ, atque extrorsum disclusâ, Laboris militaris exercitamentum id fuisse, dixi: nempe Plin. facit l. 7. c. 56. Iaculum proprie armorum genus, quod, unà cum amento, Aetoli Marte geniti inventum. Eius iaciendi usum veterem indigitat Stat. Theb. l. 6. v. 354.

Quale quater iaculo spatium, ter arundine vincas.

Ubi cùm trium sagittarum spatium quatuor iaculorum longitudinem habuisse innuit, h. e. quatuor iaculorum ictus aequâsse trium sagittarum spatium, discimus hinc longè aliam rationem sagittandi & iaculis iaciendi priscis fuisse. Hodie enim res secus habet, uniuscuiusque sagittae expulsio decem ampliùs iaculorum spatium conficit, eoque amplius. Sed verum est, sagittarum nos tenere veterem usum, etsi habiliorem longè redditum, iaculorum ferè omnem amisisse, verba sunt Casp. Barthii ad. h. l. Vide quoque Serv. ad Aen. l. XI. v. 608.

Iamque intra iactum teli progressus uterque
Constiterat

Iust. Lips. de Mil. Rom. l. 5. c. 20. & hîc passim in vocibus Hasta, Pilum, Pugna, ubi Vett. iaculum primò hosti introrsisse, dein ensem expediisse, dicemus; Sibyna &c. Novum iaculi genus excogitavit C. Marius, qui primus bello, an contrà Cimbros, an adversùs Santones, telis usus est seu Iaculis pilatis, quae in hostem intorta frangebantur, ita ut vel in scuto, vel in corpore pars altera figeretur, altera remaneret pendula, maximo impedimento repugnaturis, vel exitio, vel certè, ut nulli essent postea hosti usui, vide Plutarch. in Mario. Ad ea respicit Horat. Serm. l. 2. Sat. 1. v. 13. & seqq.

neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi &c.

Iaculandi verò artem ab hystrice nos accepisse, coniectat Claud. qui de Hystrice poëmation sic claudit: Carm. 45. v. 44. & seqq.

Quòd si omnis nostrae paulatim industria vitae
Fluxit ab exemplis; quidquid procul appetit hostem,
Hinc reor inventum; morem hinc traxisse Cydonas
Bellandi, Parthosque retro didicisse ferire;
Prima sagittiferae pecudis documenta secutos.

Ludicrum iaculationis genus habes suprà in Contacopaectes.