There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IACTANTES, in Cloacinae sacro quaerendi, apud Plaut. in Curcul. Act. 4. Sc. 1. v. 9.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iacobus

Posterius
Iactare

In Vicipaedia:

In Victionario:

Qui periurum convenire vult hominem, mitto in Comitium,
Qui mendacem & gloriosum, apud Cloacinae sacrum.

Nempe cùm nihil odiosius aut putidius sit hominis gloriosi ac semetipsum iactantis oratione, neque ullum ἄκουσμα auribus aequè accidat ingratum, meritò putidi ac stercorei eiusmodi homines vocati sunt. Idem in Mil. Glor. Act. 2. Sc. 1. v. XI.

Qui hinc ad Forum abit, gloriosus, impudens,
Stercoreus, plenus periurii atque adultery.

Hinc Graecis κοπρία, μύξα, βλέννα, κόρυζα, pro iactantia: Κοπρολόγοι, Κόπριοι, κορύζης μεστοί, κορυζῶντες & ἀλαζόνες, pro iactantibus; & proin Empedoclis, Philosophi suprà modum iactabundi, sorores Cloacinas non illepidè vocat Tertullian. de Pallio c. 4. ubi vide Salmas. hanc in rem plura afferentem, ut & hic passim. Certè iactantiam tantopere Diis displicere, credidêre Gentiles, ut non alio vitio acriûs imminere Nemesin fuerint persuasi. Unde, quoties aliquid excidisset iactabundi, Numen hoc deprecari soliti sunt. Aus. in Protreptico Edyll. 4. v. 85.

Absistat Nemesis: ferat & fortuna iocantem.

Idem Praecatio Edyll. 8. v. 40.

— (mitibus audi
Auribus hoc Nemesis &c.

Vide aliquid hac de re suprà, ubi de Fortuna, item infrà in voce Invidia, ut & Mendaces, Myxus, Neanicologi, Nemesis.