IACOBINI, nomen religiosorum in Communione Rom. quorum institutum Dominicum, à Greg. IX. inter Sanctos relatum, auctorem habet; unde & Dominicani appellantur, aliter Fratres Praedicatores. Vestis eorum ex panno raso denseque texto albi coloris, qui simile scapulare gerunt, cum capucio nigro. Etiam Iacobinae, ab eodem institutae religiosae sunt, quae filiae S. Dominici quoque nonnullis appellantur. Richel. Vide ubi de Dominico Gusmanno. At Iacobita, in eadem Eccl. Rom. qui peregrinationem religioni ergò instituit, ad S. Iacobum Compostellanum, Gall. Pelerin de S. Iaques. Ibidem sic vocantur Dominicani iidem, quòd eis Hospitale Peregrinorum S. Iacobi Parisiis, ad mansionem assignatum primitus fuerit, à celebri quodam Anglo, Magistro Ioh. Physico praecipuo & Regis curam agente, uti refert Matth. Paris ad A. C. 1198. quam donationem A. C. 1218. à Magistro Ioh. Decano S. Quintini, factam ait Brossius Antiqq. Paris. l. 2. Et quidem hoc Iacobitarum vocabulo nuncupantur, apud Thierricum Valliscolor. in Urbano IV. & Ioh. Hocsem. c. 32. Praedicatores S. Iacobi vocantur, in Chronico Andrensi A. C. 1222. Vide C. du Fresne in Gloss. In Aegypto verò ac in Iudaea, Iacobitae vel Iacobini dicuntur, Christiani quidam, ob varios errores olim à Patriarcha CP. excommunicati: quibus nomen dedit Iacobus quidam, Severi Patr. Antiocheni discip. qui annuente & praecipiente Timotheo Patr. Alexandr. Christianos ad sectam Dioscori Alexandrini ibidem Patr. revocabat: cuius haeresin amplexus Anastas. Imp. non semel Iacobita dicitur, in Chron. Or. ab resibus, Iacobum de Vittiaco Hist. Hieros. c. 75. Aithon. c. 13. & 14. Willebrand, ab Oldenborg Itin. T. S. &c. de eorum Patriarcha Godefrid. Mon. S. Pantal. A. C. 1237. de eorum auctore, in vocibus Iacobitae & Monophysitae. Consule insuper Voss. de Idol. l. 3. c. 40. Addam faltem, de Ieiuniis seu Quadragesimis illorum verbum, ex eodem C. du Fresne in voce Quadragesima: Quatuor Graecorum Quadragesimis quintam addidêrunt Iacobitae seu Suriani, Quadragesimam sc. Ninives. Primam observant ante Pascha, ut Graeci: secundam Apostolorum à 1. die post festum Pentecostes auspicantur: Tertiam à 14. die ante Assumptionem: Quartam à 25. die ante Nativitatem Christi: Quinta Ninives vel Ionae est trium dierum, quam celebrant in hebdomade ante Septuagesimam, feriâ 2. 3. & quartâ, in memoriam poenitentiae Ninivitarum. In Maiori Quadragesima ieiunant, ut Graeci: in secunda, bis in die & pisces comedunt. Ita in tertia & quarta. Quintam Ninives observant, ut Maiorem. Sic nempe, ut à carne abstineant, lacticiniis & ovis vescantur, bibantque vinum. Vide quoque Filesacum de Quadragesima &c. ut & ubi de Armenis, ac Dominicanis.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
S. Iacobi

Posterius
Iacobipolis

In Vicipaedia:

In Victionario: