There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IABAL, frater Iubalis, apud Mosen Gen. c. 4. v. 20. Pater fuit habitantis in tabernaculo & pecoris: i. e. primus auctor habitantium in tabernaculis cum pecore; non enim pater fuit pecoris, i. e. auctor cogendi pecoris, quod iam Abel occupaverat, idem institutum haud dubiè Patrum plurimis sequentibus. Sed arti, iam antè inventae, Iabal aliquid insigne addidit: nempe, ut ne cogerentur greges semper iisdem haerere pascuis, tanquam uni glebae addicti, sed è loco in locum migrarent, pro ratione pascuorum & ubicunque nox aut frigus illis esset molesta, sub tentoriis secederent, tanquam in caulis αὐτοκαβδάλοις ac tumultuariâ operâ factis fabricatisque: Quam vivendi rationem sequuti in Arabia Scenitae; in Africa, Nomades. Ex eo Gentiles postea Palem, pastorum Deum, ut Varro habet, apud Serv. Eclog. 5. v. 35. Georg. l. 3. v. 1. (Deam aliis plerisque facientibus) fecisse videntur Bocharto, quem vide Hieroz. Part. prior. L. I. c. 45. & infrà Iabel.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iabadiu

Posterius
Iabe

In Vicipaedia:

In Victionario: