XXVII. Al medesimo | XXIX. Al medesimo |
XXVIII
Al medesimo
Il papa [Melchisedech] non aveva potuto ottenere nè che il prigioniero fosse stato trasmesso a Roma, né che ne fosse stata terminata a Napoli la causa de iure, essendogli stato risposto che si attendeva l’ordine dalla Spagna. Per cui il Campanella scongiura di suggerire all’arciduca Ferdinando che lo richiegga lui per tre mesi, per dargli modo di compier le cose mirabili che ha esposte ne’ suoi libri; e raccomanda di farlo subito, prima che l’avvelenino o lo strozzino. Passa poi a parlare dell’Anticristo; si duole anche di non aver potuto mandare i Profetali allo Schopp, al quale, in fine, chiede del danaro per il proprio sostentamento e la trascrizione de’ suoi lavori.
Urgentibus ac blandientibus necessitate, fato ac harmonia rerum ad patronum tuum nobis tandem omnino confugiendum esse video, cum quia ab ilio mihi magis magisque continuo serenat unde diem certum exoptatum expectare liceat, tum quia aliunde posse mihi diescere non agnosco, quandoquidem Melchisedech noster me ad se transmitti petens aut causam hic de iure terminari obtinere nequivit. Ipsi enim proceres cum decisionem in eorum tribunali ante faciendam esse clamassent, credentes dominum papam recusaturum, cum adnuentem intellexissent, oraculum Hispaniae consulendum replicaverunt, quod multo tempore expectatum adhuc silet; fautores autem mei frigescunt, et quae ipse benefacta pollicitus sum christianismo et monarchiae austriacorum, dolis inimicorum protrahuntur in longum ut evanescant. Sed fundamenta Dei firma stant. Cum antichristianismo pugnamus intus et foris.
Quapropter rogo te per virtutem et sapientiam Dei ne cesses sedulam nobis navare operam, ac in primis quacunque potes ratione suggeras velim serenissimo Ferdinando ut a cattolico rege petat translationem mei ad se simulque restitutionem quando et ubicunque rex repetierit, postquam per tres menses in vinculis, quibus asportatus fuero, apud ipsum permansero. Spero enim promittoque me tot tamque ingentia ad ecclesiae sanctae exaltationem et ad robur et amplificationem monarchiae austriacae — quam Deus contra antichristianismum parat, venturus «contra filios Graeciae pro filiis Sion in turbine austri», sicut Zacharias prophetavit, — et iterum confirmo me patraturum ut nulli mortalium se magis obligatum quam tibi, qui me ipsi commendaveris, archidux serenissimus ultro sit confessurus. Haec autem quae praestare possimi ex meis pollicitationibus mirificis, illi significabis: ex Consultationibus vero pro tributis regni augendis, et ex libris De monarchia hispanica et ex Panegyrico, ex Antimacchiavellismo aliisque ex meis operibus persuadebis; facile quoque ac tutum illi me in vinculis habere propones; inclytum autem et heroe dignum tam mirifica promissa experiri ut, si vera praedicem, ecclesia et orbis tantis donis non defraudentur, sin falsa, non minus gloriosum erit per ipsum palam fieri deceptorem et pseudomagum ad ecclesiae confermationem et illorum in beneficium qui meis praestigiis fascinati esse potuissent. Eadem laus est Petro Christum praedicasse et Simonem magnum prostravisse.
Ego vero coram Deo ex nunc me ipsum ore proprio igni adiudico, si quae promisi, minus vel non maiora praestabo: ut hinc intelligat prudens princeps quod nefas sit viro philosopho coram ipsis nugari proceribus mundi, quam vis vitae amor dirus cogeret, qui quidem nullus est mihi cui nimirum persuasissimum est corpus sepulchrum esse portatile et moram in eo esse mortis statum, non vitae. Aggredere igitur hoc opus subito, priusquam nos veneno aut pressura de medio tollant qui panem mendacii in sanguine meo sibi comparaverunt, mecumque non factis sed dictis iniquissimo marte pugnant multi praepotentes armati et liberi et buccinis concrepantes se regium defendere quem deturparunt honorem contra unum imbecillem, inermem. Iigatum, obstructum ore ut ne gannire aut respirare quidem liceat; unde et lucem romani tribunalis, ne facta eorum sibi arguantur, quibus possunt modis, vitant. Haec satis. Expecto abs te per patronum tuum mihi dari ut instrumentum monarchiae austriacae aptissimum agnoscar in posterum, veluti olim infensa illi machina belli aliorum fraude visus sum.
Doleo equidem quod tantopere Capita prophetalia mittere non potuerim ut illis de Antichisti temporibus et de peripateticismo quaestionibus tuis satisfaciam prorsus; tamen non pigeat nunc tantillum te monere donec exarata mittantur pulchre omnia. Septem dico esse Antichristi capita in macometismi septem primatibus: ipsumque macometismum esse antichristianismum eductum ex monarchia graecorum apud Danielem 8, loquens ingentia, impudens facie, intelligens propositiones; in septimo autem eiusdem et in Apocalypsi oritur ex monarchia romana. Sed quia similis est pardo refert monarchiam graecorum, quia similis urso in pedibus habet secum monarchiam persarum urso similem apud Danielem 7. quia habet os leonis refert monarchiam babylonicam quae leaenae similis testatur ibidem. Non negem autem ventura decem cornua ex quibus aliud partum oriatur praevalens omnibus qui est Antichristus ille nominatissimus. Capita esse reges et cornua regna nosti. At specialiter declarando antichristianismi septem capita sunt, gentilismus, iudaismus, graecismus, pharisaeismus, macometismus — loquor de religione. — macchiavellismus et peripateticismus: de quibus multa videbis mirifice quatrantia in Prophetalibus.
Nunc tibi respondeo. Non te angat si totum converterimus septentrionem et si roboraverimus monarchiam Austriae frustra ut putas. Non enim fit frustra quum eodem in tempore Christus parat milites suos et Antichristus suos seu diabolus, et nunc mulier parit amicta sole vel clamat in partu per Brigidam et Catharinam obstetrices, per divum Vincentium et alios, et draco paravit contra ipsam macchiavellismum et alia capita, et iam accepit alas et fugit ad novum orbem, et turca insequitur continuo typum Antichristi gerens; cum autem venerit ille pessimus, tribus annis cum dimidio regnabit, sed fides non peribit, quum monarchia Christi eius ex persecutione roboratur. Nihil enim permittit Deus nisi sub ratione boni, et hoc pessimum erit ergo optimum, ut dicit diva Catherina in epistola ad filios suos ad Avinionem. Post caedem Antichristi surget responsum sanctorum, ex Apocalypsi 10 et ex Ezechiele 39 et 40, et sequentia capita exponuntur historice et anagogice, ubi mirabilia hucusque latentia aperui; fiet autem sedes in Ierusulem Christo etc., et cum regnatum fuerit in octava aetate ecclesiae, surget Gog et Magog, et post eorum ruinam sedebit iudicium interposito tempore non modico, quum septem annis exurentur hastilia et clypei eorum, et Bellarminus hic violentat textum in expositione sua; deinde tradetur regnum Deo patri et in mundo, et in synagoga septem pono aetates ex septem diebus creationis, in ecclesia octo, ut post sigillum septimum Apocalypses monet, et divus Ambrosius et Psalmi qui inscribuntur pro octava.
Sed tu in his vacillabis, quum sensus foecundissimus latet a principio ad finem. Sed angelus apud Danielem et Iohannes qui eumdem textum Zachariae — videlicet «videbunt in quem pupugerunt» — exponit in primo et secundo adventu, te moneant; vel expecta Prophetalia et tace donec plenius erudiaris in sententia nostra. De diebus positis a Daniele ibi multa videbis; non enim sunt solares dies omnes, sed alii alias circulationes coeli imitantur. Antichristus subiciet sibi omnia, sed non omnino; similis erit pardo, idest Alexandro magno. Gog et Magog sunt cauda eius, non capita: haereticismus non pertinet ad capita eius sed ad pseudoprophetam qui habet in Apocalypsi cornua duo similia agni, idest novum et vetus Testamentum falsificatum, vel miracula et martyrium falsa; et semper duali constat ut referat Enoch et Ebani in fine, in principio Moysen et Aaron, in medio Petrum et Paulum: ideo in Macometo habes duos monachos haereticos et duos iudaeos, in Bohemia Huss et Wiclef, in Germania Lutherum et Calvinum etc.: de his ibi expecta.
Nunc ad aliud venio dubium tuum. Videtur mihi aristotelismus caput antichristianum, quum est officium machiavellistarum et haereticorum et atheistarum. Cum enim ipse aeternet mundum, et omnia sicut ab initio perseverare, ex quo dormierunt patres, clamitet in scholis, ut Petrus apostolus praedixit, animam quoque mortalem esse doceat, vel unam in cunctis esse imomrtalem; tum modo item asserat Deum non curare inferiora ne vilescat oculus eius, et primi orbis modo esse animam quam caeterae intelligentiae ita in monendo imitantur ut contrafaciant potius et pugnent contra Deum, nam movent ab occasu ad ortum contra eius motum; ponatque in caelo bellum et discordiam; item dicat stultum esse putare Deum mittere insomnia, et amicitiam habere cum mortalibus quos in infinitunm excedit; et bonitatem eius prorsus eludat quam nobis condescendit; cumque neget post mortem praemia et poenas, paradisum quoque et infernum et purgatorium, a Platone et stoicis et pythagoreis et a legibus gentium posita, putet fabulas esse, et neget daemones esse aut angelos praeter motores orbibus coelestibus alligatos, et frenum conscientiarum et religionem tollat et. nisi macchiavellistice. permittat in republica ad retinendum populos in officio et servitio. Utique Antichristus est et magnus; sed vis, quod permisit Deus, tam altas radices in ecclesia agere et scholastices dogmata super eius decretis tanquam exploratis fundare?
Primum concedo, sicuti concessit antichristianos omnes et zizaniam cum frumento crescere; et plures esse impios quam pios et plures haereticos gentiles et macometanos quam christianos: et de bis alibi. Secundum nego. Non enim theologia fundatur in philosophia Aristotelis vel Platonis vel Pythagorae etc., sed in philosophia naturali et vera undecumque agnoscatur. Secundo dico, quando barbari depopulati sunt Italiani et Graeciam, periisse omnes libros, et Carolum magnum scholas aperuisse, nec inventos esse nisi aristotelicos, et illos intrusos esse, sicut tempore Antiochi in Ierusalem ita in tempore Macometi in ecclesia. Et quia malum hoc internum erat, et occasionem sumebant deridendi christianismum viri impii aristotelici, sequaces Alexandri aphrodisaei et Averrois, omnium legum eversorum ex dictis Aristotelis, ipsos doctores ecclesiae ostendisse non modo naturalia dogmata Aristotelis non contradicere christianismo sed posse edam favere; et traxerunt ipsum partim ad bonum sensum partim expulerunt. Veluti humores pravos intra venas genitos natura, quae est ars divina, partim expellit in fervore febris, quae est bellum contra morbos, partim coquit et reddit bonos et aptos ad nutriendum, teste Galeno; et ita in secreto malo scolastici fecerunt, quare damnandi non sunt.
Nec ego Aristotelem thomisticum sed Aristotelem averroisticum caput Antichristi facio, sicut et omnes prophetae et ipse sanctus Thomas concedit, et divus Seraphinus firmanus supra Apocalypsi secutus abatem Ioachimum et divum Vincentium. Testimonia patrum contra Aristotelis versutiam habeo plurima, Augustini, Bernardi, Cyrilli, Iustini, Eusebii, Basidi, Ambrosii et aliorum. Sed non te moveat, quod multa bona in Ethicis Aristotelis inveniuntur, quum, teste Dionysio et Thoma, malum non est nisi in bono; quum est boni abusus aut defectus privatioque in subiecto boni: et Alexander magnus et Cyrus et Ninus et Iulius Caesar pertinent ad quatuor partes antichristianismi, similiter et Macometus, et tamen in eis multa bona inveniuntur, teste scriptura Dei et patribus. Omitto dicere multa bona Aristotelem aliis ex philosophis mutuatum esse. Hieronymus quoque non esset audiendus, quum post septuaginta interpretes novam interpretationem Scripturarum incoepit; et quidem hoc argumentum erat contra eum, et episcopi plurimi et ipse Augustinus Hieronymum lacerabant, quod post quadringentos annos novitatem introduxerit. Vicit tamen zelus Hieronymi et obtinuit mysteria fidei et legem Dei de manibus gentium et iudaeorum. Sicut Iudas macabaeus, cuius tempora nostris temporibus, si synagogam ecclesiae conferas, respondent; ut nos fratres macabaei, videntes scholasticorum conatus frustrari nunc super aristotelismum a macchiavellismo, qui illi succrevit, insurgemus et ad libri Dei, qui est mundus ipse teste Antonio et Brigida, examen omnia philosophorum dogmata revocemus et ad sacrorum bibliorum veritatem ut par est examinemus.
Licuit ecclesiae ritus gentilium in bonos usus redigere, ut aquam lustrationis in benedictionis, kalendas Augusti in Petri, titulos et vestes flaminum et primatum ad episcopos et archiepiscopos teste divo Clemente traducere; cur non et divi Thomae aristotelismo, quatenus posset, in bonum uti? Heu si, quum pharisaeismus tam radices altas in ecclesia agit, teste Bernardo, Hieronymo et cunctis patribus, et Cristo apud Brigidam, et sensu ipso? Si nil respondes, neque ego; si respondes, idem dicam de aristotelismo. De lapsibus autem sanctorum lege Augustinum, et vide non in sapientia humana sed in sanctitate ecclesiam esse fundatam; nec te movebit rusticitas Macarii, nec illiteratura Pamb[oni]i, nec aristotelismus Thomae. Sinit Deus utraque excrescere usque ad messem, cum evacuati fuerint principatus et potestates. Plura taedet afferre, cum praesertim aut ab ore meo aut ex Prophetalibus sis hausurus. Hoc unum rogo ne me putes obstinatum in sententia mea; nec me iudices in opinione, donec elucidatam usquequaque comperies et perleges. Vale.
[Neapoli], XIII kalendas iunii [18 maggio, 1609].
Caetera Seraphinus docebit: ipse constanter et prudenter mihi adest etc.; alias praeterita ebdomata ad te dedi ; provide mihi pecuniam pro alimentis et rescribendis libris.