XVI. Al medesimo XVIII. A fra Serafino Rinaldi da Nocera 

XVII

Al. MEDESIMO

«Atheismus triumphatus vel recognitio religionis secundum philosophiam contra antichristianismum macchiavellisticum et omnes sectas.»

Frater Thomas Campanella, explorator operum Dei, Gaspari Scioppio bambergensi, qui se liberatorem exhibet, salutem plurimam dicit.

Perge, miles Christi, tuis generosis ne absiste coeptis:

tecum etenim est manus Omnipotentis. Nonnisi Deo plenus spiritus tuarum est capax cogitationum, omnia factus es omnibus ut ornnes Deo lucrifaceres, ut architectus sapientiae christianae profitebatur aut tuus stoicus Cato non sibi sed toti natum se credere mundo. Rationis politicae, quam de statu vocat nostrum seculum antichristianum, est summa: ut aestimare partem pluris quam totum, et se ipsum pluris quam speciem humanam et pluris quam mundum et pluris quam Deum.

Hae cogitationes vilissimae proles sunt amoris proprii, insipientiae et inopiae sobolis affectantis copiam unde non est, non unde est; qui coepit in diabolo, per diabolicos filios ineedit et in inferno consummandus est. Viriliter ergo age, quoniam haec tibi expugnanda est arx quae interclusos continet homines, quasi vermes intra caseum: putantes extra caseum non extare aliquid, neque homines neque animalia neque coeluin neque Deum. Adeoque abiecit genus humanum, quod stultus adparet quicunque cum eis pariter abiectissimus non est et de nobilioribus entibus et vita cogitat. Quid mirum? serpens serpenti et asino asina formosae adparent, quoniam oculo serpentino et asinino vident. Non sic homo, non sic: habet quippe divinum oculum vultumque erectum in coelum. Sed heu obscuratum est seculum. non novit ubi est coelum: stellae nubibus obtectae sunt: lucernae extinctae, sol in tenebras et luna in sanguinem abiit. O curvae in terris animae et coelestium inanes!

Vere beatus es tu, mi Scioppi, si quod prae te fers lingua, es et peetus et manus, sapientia luminosa plenus ardentissimoque zelo, quem effundas super caecos filios carae tuae Germaniae. In tenebris vides unde et me quoque miserum in fossa sepultum vivum caliginosa et uda conspiciens auxiliaturus venisti, ex tam distantissima regione pulchritudinis meae in libris tibi meis adfulgentis adcessisti amator, et tuas ostentans virtutes discedis amatissimus, usus mecum socratica magia. Anticipasti mihi omnem gloriam: quidquid enim ipse pro te facerem, servile esset. quia quod debeo: proinittis te liberatorem mei apud principes christianismi. meque cupis commilitonem contra haereses filiorum Abaddon. Ego igitur me ipsum tibi debeo, quapropter et omnia mea tua sunt: ecce, lueubrationes meas accipe quas tantopere cupis, insuper cum te sequi non valeam, mitto ante te faculam hanc quam caudis vulpiuni alligabis tu, Samson, et messes philistaeorum cremabis. Tuo debetur nomini libellus iste, nam veluti in gratia Dei praeventus nihil illi obsistens, inter tenebras Germaniae insidias dulce latentes haereticorum per te ipsum deprehendisti, — nec patria nec parentes facere potuerunt quominus conscissis velaminibus ad lucem festinares ecclesiae Christi quae nostrani deificat Romani, — ac subito bellum contra filios tenebrarum parasti et me oculis lynceis sub terra latentem [conspexisti] erectorque advenisti; sic liber iste ostendit intellectum humanum tenebris praesentis seculi sepultum posse ad solem erigi divinum.

Vides profecto christianismum, qui totum fere orbem occupabat et decorabat, ad duos angulos Italiae et Hispaniae reductum esse. Orientales regiones sub fabuloso, impio, ignorantissimo, crudeli et obscaeno Macumeto iacent magno cum dedecore ac detrimento generis Immani: sic et Africae pars magna; septentrionales vero regiones sub Luthero et Calvino, qui Deum quendam insidiosum introduxerunt qui nobis prohibet peccata ac simul coinpellit nos ad peccandum. ut possit videre, nos inferni poenis detrudens, hac excusatione falsa, voluntate quidem non patris, ut se praedicat, sed crudelis tyranni.

Vide, quaeso, quain ignominiose inquietati adsentitur inundus, nesciens quid facit obfusus caligine; quam praemittit Anticristus per Abbadonem qui de abysso egreditur. Porro autem et misera Italia et Hispania intra viscera habent diabolicum Macchiavellum qui nobiliores reipublicae partes contaminat: suadet religionem esse astutiam fratrum et clericorum dominandi gratia in populo, ac simul contentionem esse principum qui utuntur ipsa ut lena technarum suarum. Hem bone Deus, quid tantum monstruositatis permisisti? O nefandas nostrorum culpas quae, nobis sensum et intellectum adimentes, videri tamen sapientissimos nos nobis faciunt! Eia mi Scioppi, cape facellam hanc, in pectoribus hominum interclude, si forte ex ruderibus fiant ammalia, ex animalibus homines. Tibi debetur hoc munus qui huius seculi es aurora.

Ego tanquam Prometheus in Caucaso detineor, quoniam non rite hoc functus sum munere. Abusus sum donis eius, ebibi indignationem eius. Sed in Deo non minor es tu quam ipse fuissem, sed et maior. Procul dubio Deus scholam veritatis certissimam unam in terra tuetur servatque, si providus est pater. Sed exilis adeo ob scelera nostra facta est, quod vix adgnoscitur quaenam sit. Omnis quippe secta gloriatur se abundare miraculis, martyrio, prophetia, testimonio, argumentis ad demonstranduin se a Deo esse. Quapropter in tenebris versantes omnes videmur unicolores philosophi et sophistae, sancti et hypocritae, principes et tyranni, superstitio et religio unde orta est opinio quod non extet religio nec principatus nec sapientia, sed quicunque potest plus decipere, vincere et regnare, quomodocunque id faciat, bene facit.

Ego scripsi de naturali philosophia et morali et politica libros egregios, et tandem metaphysicos quibus detegerani radices totius deceptionis, idcirco pro principia posui potestatem, sapientiam et amorem, eorumque influxus, necessitatene fatum et harmoniam. Hos Satanae instigatione detinet discipulus quidam marchio ingratus, quos recuperare velini. Ergo interim ex Metaphysica nostra scintillam elicui propter necessitatem seculi huius, et voco eam Recognitionem verae religionis, ubi per scientias omnes disputo de omnibus sectabus mundi et ostendo fidem catholicam universalem animam esse, ipsam religionem christianam romanam. Sed non de tota neque de totis. Sic enim intendo duntaxat demonstrare quod religio sit virtus naturalis a Deo in nobis indita, ac postquam negligenter dedicimus ab eodem declarata; non autem dolus. Ad id vero demonstrandum oportuit declarare palam. et quasi manibus contrectandum praebere, quod Deus sit, quod curam rerutn gerit, maxime autem hominum: quod homo sit immortalis aliaque vita illi conveniat.

Falleris, Scioppi, si cogitas Germanis tuis praedicare novum articulum, credo sanctam ecclesiam: nani oportet incipere a Credo in Deum et per philosophiam naturalem non per auctoritatem. Nemo enim fidem praestat Bibliis nec Alcorano nec Evangelio, neque Luthero neque papae, nisi quatenus utile est. Credit quidem his plebicula; sed docti et principes omnes fere politici macchiavellistae sunt, utentes religione ut arte dominandi. Si enim crederent, non per vini et per sophisticam dominari contenderent. Vide quaeso, principes germani protestantes habent papam pro Antichristo et tamen ipsi dignitátem eligendi imperatorem habent a papa, nullo alio iure: quomodo ergo non vident se antichristianos esse secundum assertionem suam? Ergo neque Calvino neque papae credunt, sed propriis lucris.

Oporteret enim eos buie Antichristi dono renuntiare. Item si crederent in Deum, statini crederent quod Deus in terra scholam unam veritatis servat. Tunc per successionis iura et collationes aliarum et notas patrum agnoscerent liane esse romanam ecclesiam. At quia vident clericos parum pietatis, plus quam ipsi, redolere; et peripateticismum dominari cum mortalitate animorum, cum aeternitate mundi, cum irrisione paradisi et inferni; astronomosque adplaudere obscurando coelestia inditia evangelica veritatis et aristotelicae falsitatis: hinc omnia pessima suspicantur, et praefatorum auctoritas, a nobis ipsis fomentata, eradicat de cordibus eorum evangelii auctoritatem unde regnat quidam tacitus consensus mutuae deceptionis. Et haec est praeparatio solii Antichristi: ecce papatum fere prostratum. Sic enim vult Antichristus ut mundum inveniat sine unitate et sine duce. Christiani autem defendunt eum tanquam sedem unius ex sectariis, non tanquam vicariatum Dei; et diabolicis glossis limitare eius amplissimam potestatem in Petro, — «quodcunque ligaveris etc.», «pasce etc.», «confirma etc.», — pastores tacent quoniam mercenarii sunt, vix vociferantur cum desunt dapes. Et in hoc omnes peccavimus, nescio in quem querelam primo effundam.

Verum signum quo dignoscebatur olim christianus a gentili, ab hebraeo, a mahometano erat Spiritus sanctus qui visibiliter descendebat vel subito dabat donuin interpretandi aut prophetandi aut miracula operandi recipientibus vivam fidem. Saltim sentiebat in se homo mutationem miram interius et meliorationem, et Spiritum sanctum in se aliquo pacto agnoscebat, sicut ait Apostolus: «vosmetipsos tentate si estis in fide. Au non cognoscitis vosmetipsos quia Christus in vobis est? nisi forte reprobi sitis». Et Ad romanos: «qui spiritum Christi non habet, hic non est eius». Hoc autem ostendit ex prudentia carnis et vita prava dignoscendum; et alibi vocat hunc spiritum «pignus haereditatis nostrae», ac propter tale pignus spem nostrani non confundi. Alibi vero docet adgnoscere ex fructibus carnis et spiritus utrumque. «Fructus», ait, «spiritus: gaudium, pax, charitas, longanimitas; et carnis opera: fornicatio, immunditia, ínimicitiae». Et alibi: «qui secundum carnem ambulant, quae carnis sunt, sapiunt» — haec est ratio politica quamtn vocant de statu, — «et qui secundum spiritum, quae sunt spiritus».

Est quidem semper dubietas aliqua in nobis de gratia gratum faciente, et de praedestinationis consummatione incertitudo. Sed illa non prorsus. Hi ergo qui hodierno tempore dubitant, aut Spiritum sanctum non habent et dona eius aut gelata liabent, quod non operantur, quoniam ipsi neglecto dono divino inhaerent humanis. Idcirco Apostolus Ad Timotheum, «vide», inquit, «ut resuscites gratiam, quae in te est, datam per impositionem manuum mearum». Ergo necesse habemus resuscitare gratiam quae moritur in cordibus nostris ex negligenza. Sed gens venundata quadam ex theologia insulsa respondet, ecclesiam non indigere amplius miraculis nec spiritu visibili, eo quod iam confirmata est nimiis, ideoque nec praelatis adesse. Hoc responsum verum est inter homines pios; sed ubi dicitur, est fallacia quae incrassat conscientias, obscurat dei dona et praelatis mentiendi et errandi securitatem praebet. «Qui beneficant te, decipiunt te, Israel». «A prophetis Ierusalem egresso est pollutio super omnem terram». Quapropter dico quod negligenza nostra exsiccavit dona spiritus in nobis. Nani vel in Germania, ubi innumeri sunt haeretici qui sacramenta pedibus conculcane ecclesiaque eversa, deberent miracula comparere, aut illis in christianis qui sub turcae ditione vivunt. Sic et prophetia. Sed profecto detrimentum hoc totum ab increduli tate pendet, si rite legis doctores sanctos et magiam calles. Dicendum igitur est quod fidem non habent quantum granum sinapis, teste Iesu.

Id ego adgnosco, ac continuo nitor me ad fidem vivam revocare, quod tulliani fiduciam in terrenis ponam rebus neque in industria mea et amicorum, sed solum in Deo, et me illi penitus committere in omnibus; at nequeo, quoniam prava consuetudo deorsum retrahit. Et quando vere Deo medullitus inhaereo, omnia ex voto mihi succedutiti secus autem cum sapientiae terrenae innitor. Ideoque continuo studeo me ipsum vincere. Haud tamen propterea omnes ipse accuso praelatos ecclesiae, cum norim probitate fulgentes nonnullos; sed detego vulnus, si forte sit medicina. Ecce sanctus Franciscus de Paula inter christianos in Calabria et Roma et in Sicilia plurima edebat miracula; e contra vero tot praedicatores dominicani et iesuitae inter haereticos in Germania nullum ostendunt. Hoc flagellino Dei est, quoniam non sumus eius ex toto corde; sunt quidem dona in ecclesia sed dormiunt. «Exurge, quare obdormis. Domine?». Haec est praeparatio ad Antichristum.

Ipse enim veniet suis cum prodigiis in hac nostra siccitate, et unusquisque ad eius aquas putentes curret. Beatus qui steterit. Igitur cum non adpareant signa vera inter nos nisi raro, et ita quideni, quod somma videntur et mendacia, similes videmur turcis et hebraeis, proptereaque in Germania excuserunt librimi de tribus impostoribus, plenusque est mundus politicis macchiavellisticis et atheistis. Volens ergo quis religionem adgnoseere, non potest subito ex se per viam divinarti, quoniam scelera malaque exempla plurima sunt. Oportet ergo per omnes scientias versari gratia discendi, et non lucrandi et inaniter gloriandi; item in nulla obstinari secta; et quaerere diligenter si ingenio viges, donec Deus adfulgeat. Loquor hic secunduin viam naturalem: per gratiam enim Dei scio quemlibet idiotam subito religionem adgnoscere posse melius quam quicunque philosophus sagacissimus. Idcirco ego me transfiguravi in ipsorum personam, sicut et Ecclesiastes fecit, et per philosophiam humanam et coelestem conatus suiti veritatem aperire, quo me ipsum ac errantes homines de hoc magno negotio certos facerem. Quapropter omnibus certitudinem praesto non indoctam nec fictam liuius veritatis, partim experimento adgnitae, partim investigatae sagaciter in experimentis alienis, partim perceptae ea sagacitate quae transhumanat hominem ad illam celsitudinem ad quam non attingit syllogismus. Habet quidem lex Christi eertissiinas notas, sed naturaliter haud convincunt nisi philosophantem in omnibus sectabus per omnes scientias, dum hodie caeteris similis adparet, pluribusque corticem modo adspicientibus circa multa impossibili. Equidem extinctam studeo fidem rursus accendere, sopitaque suscitare charismata; sed nihil ob id ea in me esse viva profiteor, neque enim prophetam neque miracularium me facio, sed fonasse aliquid video magnum.

Nam et Baalam asina, dum eius herus propheta ambitione avaritiaque caecus angelum non vidit ceciditque, vidit tamen ipsa angelum nudato gladio viam impedientem commonuitque herum. At hi heri mei stimulant me verberantque, vexant modis diris: nolunt me videre neque audire quod toti est manifestimi mundo. Deus autem eftícaciori remedio commonebit eos: ex tune adgnoscent me immerito et sine caussa asinum eorum voluisse mutare viam. Vide, quaeso, simne asinus ipsorum qui quidem iam in quinquaginta carceribus hucusque clausus afflictusque fui, septies tormento durissimo examinatus. Postreinumque perduravit horis quadraginta. funicuiis arctissimis ossa usque secantibus ligatus, pendens manibus retro contortis de fune super acutissimum lignum qui carnis sextertium in posterioribus mihi devoravit et decem sanguinis iibras tellus ebibit. Sanatus tandem post sex menses divino auxilio in fossam demersus sum.

Quinquies citatus in iudicium, primo caussam dixi interrogantibus: «Quomodo literas scit, cum non didicerit? ergone demonium habes?» At ego respondi me plus olei quam ipsi vini consumsisse; et mihi ab eis dictum l’uisse sacra suscipienti : «Accipe Spiritual sanctum». De quo certi sunt quod docet omnia, teste Ioanne; de daemone autem incerti unde acceperim, et stultos esse illos qui, in se hunc spiritimi non sentientes, negant aliis quod dant, et tribuunt diabolo sapientiam caeteraque dona Dei. Secundo, accusatus quod tempore nocturno quid contra praelatum para verini, quod sane mihi non modo propter philosophiam id non admittenti, sed visus defeetu laboranti. impossibile erat. Adde quod propriam cellam non habens, cum alio hospes ego dormiebam; et dixi : «Interrogate eos qui mecum dormierunt; si enim ego peccavi, et ipsi peccarunt». Sed iniquitas non quaerebat delictuin, sed me facere delinquentem. Deinde accusarunt me quod composuerim librum de tribus impostoribus, qui tamen invenitur typis excusus annos triginta ante ortum meum ex utero matris. Deinde quod sentirem cum Democrito, quando ego iam contra Democritum libros edideram. Item quod de ecclesiae republica et doctrina male sentirem, cum tamen ipse De monarchia christianorum scripserim. ubi ostendi nullum philosophum potuisse sic rectam dipingere rempublicam ut Romae ab apostolis instituta est. Item quod sim haereticus; ego autem scripseram Dialogum contra haereticos nostri temporis et cuiusque seculi, quo in prima disputatone convincantur — quem buie libro apponi cupio. Omitto quanta scripserim conira peripateticismum qui est zizania Evangelii et officina macchiavellismi. Nunc tandem me rebellem haereticuinque fecerunt, quoniam praedico signa in sole et luna et stellis contra Aristotelem aeternantem munduin, et contra Ptolomaeum ad triginta sex millia annos vita eius prorogantem, et contra Alphonsum ad undequinquaginta millia, et Copernicani [ad] viginti quinque millia octingentos sedecim, et contra Albategnium ad viginti tres millia nongentos decem pene; et abstuli violentiam coelo, et eccentricos et epicyclos; et ostendi symptomata mundi per ignem perituri. Hoc autem facinus rebellionis molimen esse interpetrantur quicunque macchiavellistico sunt animo, putantes omnem doctrinam et conatum esse dominandi gratia exeogitatum; et ideo’dixerunt: «rebellat Amos, o rex Jeroboam»; et posuerunt me sicut Ieremiam in lacu inferiori ubi nulla lux, nullusaér, sed foetor et latices, et nox et hiems perpetuo, vinctum in mendicitate et ferro et nuditate.

Nihilominus tum in Germaniam usque vidisti me portasse humeris verborum et scriptoruni egregioruni dominos meos, quasi asinum semper verberatum. Nec tamen unquam de stabulo fugi ad turcas neque ad haereticos, cum possem. Nunc autem video angelum paratum adversus eos, nec credunt mihi. Utinam vel Brigidae crederent vel Cathirinae aut Vincendo et Carthusiano aliisque sanctis doctissimisque spiritu Dei. At licet quidam cognoscant me vera ferre, dicunt tamen: — Tace, ne loquaris in nomine Domini: tu asinus, nescis vivere. — Ego autem bis auscultare nequeo: nam etsi nullatenus christianus essem, tamen velut philosophus naturaliter amo Deum et Italiani, patriam meam, eiusque splendorem qui in apostolico principatu fulget, pro quo scripsi, feci ac dixi mirifica. Sed factis scriptisque meis fidem non praestant, sed verbis venundatae gentis pro pane iniquitatis et mercede mendacii credunt cum herodianis. Et ubi est logica Cbristi, ab operibus cognoscetis eos? Sed ipsi legunt a verbis inimicorum etc. Hoc quidem mihi solatium, quod crucifixo, non autem crucifixoribus similis sum. «Daemonium», inquiunt, «habet», «samaritanus est». «fugit ad chaldaeos» — nunc ad turcas, — «se regem facit», «contradicit Caesari». Et contra prophetas et iustos seinper hanc ipsam leges calumniam: «benedixit Deo et regi»; quin etiam Plato et Xenophontes eandem contra omnes sapientes solitam adnotarunt in Socratis Apologia.

Et vere sancta Brigida id futurum in praesenti mundi turbatione praedixit paulo ante: «humiles», ait, «ingemiscent, audaces praevalebunt: sapienza infatuabitur: stellae confundenlur, dimidiabitur sol etc». Et alibi: «honor et virtus prosternetur, sapientes et senes non levabunt caput, donec veniat qui placabit iram meam». Salomon autem pro quocunque tempore ait: «vidi iustos quibus mala proveniunt tanquam opera egerint impiorum: impios autem qui ita securi sunt ac si bene egissent». Et David de his impiis ait: «in labore hominum non sunt, et curm hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia». Ego autem non me bonum vendito, sed unum ex his scelestissimis, sed non qui «in labore hominum non sunt»; nani, ut sequitur David, «fui fiagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis», «et saepe expugnaverunt me a inventate mea». «Et nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos». Hoc ergo tantum assero, eos non habere contra me tantum quantum sufficit recto iudicio ad punitionem meam. Nemo iniuste patitur, sed multi iniuste agunt. At etsi diabolus essem, inauditus mori contra canones et leges non debeo, praesertim cum pollicear ecclesiae Dei tot tantaque beneficia, ipsique regi. Quid prodest regi et ecclesiae mors mea? At si promissa praestitero, ingentia bona erunt illis: ergo non quaeritur in sanguine meo regis et ecclesiae utilitas et honor, sed satraparum errantium exaltatio qui rodunt radices sceptri regii sicut domestici vermes? eique pro iustitia iniquitatem et pro malefactis heroica facinora vendunt pretio auri et argenti.

Quapropter rogo te, Scioppi carissime, ut qui videns asinum sanctae ecclesiae praecipitatum in fossam, sicut Moses iubet, ne cesses quin erigas extrahasque, forte enim aptus erit vectare christianum in Ierusalem et in Aegyptum et in Samariam tuam. Fungere samaritani ac redemptoris munere ad quod natus es. Levitae et sacerdotes pertransierunt me absque benedictione, tu vero fecisti meeum misericordiam. Memento quod ego iacebam praestolans mortem sicut Elias sub iunipero; tu autem tanquam angelus me ad vitam excitasti, sed subcineritium panem non attulisti in cuius fortitudine me usque ad Oreb faceres ambulare. Ministerium tuum imple, ecce librum hunc: utere virtute in virtutis auxilium. Hic ipse occultos humores peccantes in infirmo reipublicae corpore tango et irrito, et medicis quidem empiricis videbor ineptus; sed aegroti beneficium pernoscent. Nec poterit macchiavellista murmurare in hoc aliisque seculis praeteritis futurisque, quod argumenta potiora dissimulaverim. Nani plura quam ipsi queant imaginari et fortiora apposui dissolvique per coelestem et humanam philosophiam, non semel neque bis, usque ad radices. Macchiavellistam interpetror, quicunque vivit astutia fundata super proprio amore et in religionis incredulitate. Cuius hic tantummodo quaestio quia est, dissolvitur. Nani contra sectas omnes alibi luculentius et peculiarius scripsi, ac dogmata christiana omnia exquisite declaravi. Hic sit tibi monumentum mei, verte ipsum in germanicam linguam, similiter et dialogum contra haereses; tibique meos commendo libros, sicut me Deus tibi, si forte non simulas ut caeteri.

Trado tibi sermones multos in uno volumi ne De monarchia hispanorum , tum Panegyricum ad italos principes, ut si se et reinpublicam christianam saivari velint, eidein non repugnent, et qua ratione ab ea in papatu sese tutari queant. Item Dia logum contra tntheranos, et libros quatuor De setisn rerum et magia mirificos quos ad Caesarem doctissimum feras et Prognosticum astrologicum de his quae mundo imminent usque ad finem. Deinde submittam Prophetalia. Item trado tibi totius philosophiae nostrae compendium, iuxta propria principia, ubi de omnibus naturalibus tracto et ethicae compendium et politicae Centum quinquaginta aphorismos , et de republica librum unum, attitulatum Civitas sotis, et De monarchia Messiae librum unum prò iuribus papae et principimi iuxta veritatem. Item tractatum De iuribns regis Hispaniae in novum orbem conira adulatores et contradictores. Item libros tres ad venetos, contra schisma incoeptum anno praeterito, per politicam et theologiam et propheticam, et quae petisti contra frigus et aestum remedia, et epotus (?) contra pestem coloniensem misi ad te. Vide, omnia tradidi in manus tuas: quoniam praevenisti me beneficiis ex parte Dei. nolui ingratus videri. Item do tibi librum De regimine ecclesiae ad sanctum pontificem. Propterea rogo te ne sis mi hi ac tibi dedecori et oneri, quoniam multi acceptis libris meis abutuntur, transcribentes ex bis libros suos, et vendentes aliena tanquam sua. Hi quidem orani ex parte miserrimi sunt qui sese annihilant, ostendentes quod non sunt et coram Deo nunquam veniam invenient. Hoc enim furtum est deterius quam rapina fortunarum et honoris, et quodcunque aliud facinus, quoniam non corporis sed animae filii subripiuntur, et sane perennes. Vide ne cadas cum caeteris, ut cum tibi comparaveris honorem, meam doctrinam novam et egregiam proferendo, tunc velis me extinctum ut falso ilio fruaris honore. Statini enim diabolus dicet in corde tuo, quod iam fecisti quod per iuramentum pollicitus es. Sufficit tentasse: nani impossibile est Campanellae sospitatem conlícere, tunc omnis difficultas adparebit impossibilitas, et omne malum meum videbitur tibi ex iustitia Dei provenire. Et liane apparentiam efficiet in te cupiditas potiundi scriptorum meorum. Ecce praedixi tibi, non quia id abs te timeam, sed ut intelligas quibus te fraudibus circumventurus est Abbadon, Deus niger seculi huius qui timet a donis Dei in me. Dominus adsit tibi, et mihi viriliter age, quoniam in I)e<> omnia poteris. Liberator ne tardaveris. \ r ale.

 [Nea, )(ili,] in Caucaso, kalendis iunii 1607.