Lettere (Campanella)/LXXIX. Al conte Francesco e al vescovo di Saint-Flour Carlo di Noailles

 LXXVIII. A Cassiano del Pozzo LXXX. A monsignor Niccolò Claudio Fabri di Peiresc 

LXXIX

Al conte Francesco
e al vescovo di Saint-Flour Carlo di Noailles

Dedicando loro le cinque parti della Filosofia razionale, ha il modo di esaltare la famiglia de’ suoi nobili e generosi protettori da cui non poco fu aiutato nella fuga da Roma e nella dimora in Francia.

Illustrissimo atque excellentissimo domino Francisco corniti de Noailles, utriusque ordinis regii equiti torquato, ruthenorum ac superioris Arverniae praefecto regisque christianissimi apud summum pontificem oratori, et illustrissimo ac reverendissimo domino Carolo de Noailles, episcopo sanfíorensi, interioris consili regii assessori — fratribus optimis, mei servatoribus salutem plurimam.

Lex gratitudinis ita me tibi devincit, excellentissime comes, ut magis tuus quam meus esse debeam atque velini. Et cum tuorum erga me beneficiorum magnitudinem nec recompensare nec metiri queam, hoc mi hi restat quod possunt musae, ut nullis temporibus testimonium virtutum ac meritorum tuorum taceatur nullaque oblivione deleatur. Libertatem, honorem et vitam tibi debeo. Cum enim synagoga potentium — non Deum neque ius neque fas verentes, sed venantes gratiam falsis hamis falsisque venabulis a catholico rege, postquam in prima persecutione me innocentem per ducem Albae declaraverat, tanquam iterum zelantes prò regno ipsius, quo possent regno ipsius longo tempore ad divitias et honores larvatos comparandum abuti, — perque vini perque dolos, in partem praedae invidis falsis etiam fratribus illectis, dum moror in civitate sancta, conarentur innocentissimum ad necem trahere; tu, generose lieros, me, quem tota fere Roma summusque pontifex, scientiis et virtutibus cunctis nedum iustitia ornatissimus, innocentiae custos, sapientiae amator, diffisi essent a violentia et insidiis posse tueri, incolumem servasti. Et cum explorarent hostes me in tuis aedibus refugientem, tu illorum eludebas interea technas, dum tuo curru noctu, sub aliena veste, per aliam portam vectum, tuisque literis ad principes et consules obvios futuros commendatum. ad christianissimum usque regem, innocentum refugium, philosophorum ac piorum hominum tutelam, Messiae regis regum brachium, navis Petri sacram ancoram, me transmitteres.

Non sufficit calamus animi tui robur, sagacitatem, industriam et insignia in hoc eventu facta dictaque describere. Ad illustrissimum ac reverendissimum episcopum sanflorenseni Parisios, te iubente, tandem applicui. Frater est tuus, idest fere alter tu, iuxta Gellii etvmologiam et naturae legem. Ideo prorsus ut tu tnihi affuit. Nunc ad te sermo meus, magnanime Carole, qui Immanissime recepisti me peregrinantetn, refocillasti lassuin et pene defunctum ad vitant revocasti et tandem invictissimo regi, regiis favoribus cumulandum me exhibuisti. Inveiti quidquid de pietate Gallorum historici narrant et poétae canunt et spes christianae reipublicae praesumit expectatque. Vivo et tutus a miseriis et securus a calumniis. Gratia.s Deo et clementissimo regi ac ministris heroicis, nempe fratribus nobilissimi Noalliis.

Haud equidem audeo antistitis piissimi, doctissimi composi tos mores ac praestantiam enarrare quain et Roma et Gallia admirantur, et quos evulgavit libros de imperio iusti et de triumpho virtutis, eruditione ac sapientia plenos, ubique ipsum longe magis quam musarum posset chorus, praedicant. Generosi eomitis et iam dicere laudes vereor, cum nec Stylus sit par ac per se in historiis commendentur; a superioribus enim seculis praefulsere. Neque enim recens est gloria vestra, sed ab exordio regni francorum splendebat. Ast ab anno millesimo post Christum natum certa serie post Guitrandum, qui primus cognominatus est de Noailles, usque ad nostra tempora innumeri de vestra prosapia connumerantur heroes, quorum alii cum domi in Aquitania praecipue, tum foris in Asia una cum Ludovico rege sancto, pugnando contra saracenos fortiter, obierunt; et in Italia, in Anglia, Polonia, Thracia totumque adeo fere orbem terrarum honorificentissimis legationibus pervagati, ea in locis illis prò patria perfecere sua; eamque regibus Gallis navaverunt operam fidelem sedulamque ut semper meruerint et laudari a bonis et ab ipsis regibus multis decorari honoribus. Inter quos eminet magnus ille tuus Antonius, quatuor regibus ob facinora illustria carissimus, cuius cor Burdegala ob benefacta tenet honorifice, corpus Noailla. Omitto quae in bello terra marique iidem praeclara gesserunt; omitto catalogum herourn atque gestorum et dignitatum perpetua serie splendentium; quoniam tua modestia et aliorum forsan invidia mihi mirificam narrationem abradere iussit, quoniam fortasse nec laudibus augeri nec obrectationibus vestra minui potest gloria. Venio ad te, nobilissime Comes, cuius virtus bellica apud Rupellam adversus anglos enituit et in Montealbano, dum oppugnatur virtute regis, coruscavit; et quae apud Taurinos contra hispanos hostes egeris, historia non tacet; et tres inclyti filii tui nunc imitantur. Mox autem in legatione romana tanta prudentia te gessisti ut summo pontifici et romanis principibus carus gratusque semper esses ac simul regi tuo fidelissimus utilissimusque: quae duo vix coire in oratoribus caeteris posse videmus. Ex hoc per providentiam Dei salus mea effulsit: et cum servator desinis non desiturus, conservator Carolus frater tuus me Parisiis recepit. Ex hoc debitum perenniter laudandi vos, praeclarissimi fratres, animi et corporis sublimitate antiquorum Gallorum praestantiam redolentes, in me resultai; cumque non possim perenniter, cum sim mortalis, vos immortalitati Verbi aeterni committere studeo. Scientiarum omnium reformatarum per me in ergastulis, nutu Dei, tomum primum, qui est Philosophia rationalis , splendor Rationis divinae, teste Augustino, vestro nomini consecro. Est in hoc volumine Grammatica non vulgaris sed philosophica, continens semina scientiarum et nationum sermocinia et modum grammaticandi secundum naturam et artem. Hanc de manibus sophistarum nugacium liberatam, tibi liberatori atque oratori praestantissimo dedico. Adiacet illi Logica non truncata nec inanis, contra quam Teriullianus et Epiphanius invehuntur, ad directionem cognoscitivae facultatis humanae instaurata. Huie addidi Rhetoricam et Poéticam quas in prostibulo fucatas conspicatus in templum ad castas musas reduxi. Tandem apponitur Historiographia, ab adulatoribus, osoribus et loquacibus denigrata, nunc in suam restituta puritatem; ut quae ego de vestris meritis dicere non valeo. qui sequentur intelligant Noallios meos hac methodo esse dicendos. Suscipite ergo eo quo exhibentur animo, praestantissimi domini, non ingratum forte munus non ingrati servi vestri, eaque qua soletis me benevoientia honorare; in quo campanula mea per totum orbem vestram testificetur beneficientiam inque vestram resonet gloriam. Valete.  Parisiis, die 15 martii 1635. Frater Thomas Campanella.