Lettere (Campanella)/LXX. A monsignor Niccolò Claudio Fabri di Peiresc

 LXIX. Al cardinale nipote Antonio Barberini LXXI. Ad Urbano VIII 

LXX

A monsignor Niccolò Claudio Fabri di Peiresc.

Ragguaglio della fuga da Roma e della sosta a Marsiglia.

 Monsignor padrone osservandissimo,

Urgentibus magni momenti negotiis, sub mentito habitu Galliam ab urbe petii, literis commendatitiis et praeceptoriis domini cardinalis Barberini, ut ubique suae ditionis et aliorum principum me adiuvent quicumque obvii gubernatores ete., bene munitus; ac simul comitis de Novallia, oratori.s christian issi mi apud sanctum pontificem, mandato ac commendatione. regio nomine, ad cuius servitium accedo, pariter datis, quemadmodum dominus Burdelotus ad Tuam Praestantiam inclytam scribit et ego cum accessero demonstrabo. Vestimenta mei ordinis propria et scripta seientiarum hic Massiliae praestolari vellem, quae omnia per Nauclerum quendam dominus de Novallia transmittenda curat ipse; nam ex improviso, nec salutatis amicis, discedere ab urbe coactus sum atque ad te maecenatem bonorum virorum missus, qui nostris consulat necessitatibus.

Sententiam meam de libello baronis [Herbert], iam Romae prohibito, me non adnuente, vel feram vel cum tecum fuero, quemadmodum postulasti, dictabo. Haereo hic quoniam pecuniae desunt, expoliato tabernariis et nautis; sed Parisiis nihil deerit. Vellem potius apud te, vir inter sapientes ac prudentes clarissime, expectare, quam Massiliae, et habitum induere proprium; verum absque tuo iudicio decernere nolui. Cupio igitur atque rogo etiam atque etiam ut statim tuam voluntatem philosophice praepandas mittasque aut currum aut lecticam, ascendere nam equum vix prae senio et labore valeo. Hospes meus putat me esse de ordine minimorum, qui, ut scis, sum praedicatorum et tintinnabulum tuum ad quem scripsisti et saepe salutasti. Nemini enim mea aperire nisi tibi volo debeoque. Vale.

 Massiliae, ex aedibus domini Gastinii, die 29 octobris 1634.

Vel scribe hospiti meo, tuo ut me nomine iuvet, sicut comes de Novalla omnibus scribit nomine regio. Cum ad te pervenero, audies mirifica saeculorum. Vale.


Thomas Campanella


A monsignor l’abbate Peiresc,
 padrone osservandissimo.
 Aix.