LVI. A Marco Aurelio Severino LVIII. Al cardinale nipote Francesco Barberini 

LVII

Ad Urbano VIII

Terza ed ultima dedica del Quod reminiscentur.

Sanctissimo domino pontifici papae Urbano VIII,
sapientiae divinae humanaeque cultori eminentissimo,

Iudicia Dei abyssus multa, cuius vix exigua stilla post temporum curricula multa nobis mensuratur. Paulus V purgavit a socordia et inscitia agendorum ingenium nostrum, dum ad hosce commentarios pro nationum conversione me hortatur. Gregorius XV illuminavit, quando congregationem de propaganda fide erexit, quasi docens cui numeri commentarius De reminiscentia nationum et reversione ad Deum destinabatur. Tu vero, gloriosissime Pater, perficis ut angelicae hierarchiae triplex operatio in te consummaretur, quando et me de faucibus orci eripis et usum meorum commentariorum istorum, tuo pennissu typis mandaiorum ad ecclesiae amplificationem, toti mundo pandis. Quidquid autem ad tuos praedecessores dixi, tibi dieta video interseroque legenda....

Haec ad illos scripta. Quis non admiretur in te et abs te completa, prudentissime Urbane, eundemque esse spiritum trium gaudet catholicus, contristatur infidelis et viam suae conversionis subintrat. Quicquid a Paulo et Gregorio petii, a te, sapientissime Urbane, ex altitudine iudicii impetravi; et quicquid illis obtuli, tibi datur ad salutem gentium. Ubi spiritus, ibi libertas. Spiritus pro me in Paulo incipit, in Gregorio proficit et in Urbano liberatore quiescit. Deus per Paulum plantavit, Gregorium rigavit, Urbanum incrementum dedit a quo orbis et urbs scientiarum magnificationem, morum reformationem, ecclesiae roborationem, regni christiani amplificationem, infidelium conversionem sperat et obtinet. Vale.

 Romae, in aedibus Sanctae Mariae super Minervam, die 6 aprilis 1629