CXI. Ad Urbano VIII | CXIII. Ad Urbano VIII |
CXII
Al cardinale duca di Richelieu
Dopo un cenno del De sensu rerum et magia, l’autore magnifica le virtú del Richelieu che s’augura voglia fondare la Cittá del sole da lui descritta.
Eminentissimo domino cardinali duci Richeliaeio, pari
Franciae, summo Galliarum thalassiarchae.
Commentarios De sensu rerum et magia, ante me autorem ipsorum in lucem editos, in quibus mundum esse Dei statuam vivam non mortuam, et totum et singulas partes sensu praeditas, quantus toti et partibus ad sui ipsarum conservationem et conspirationem requiritur, hominesque atque bruta intra ventrem mundi, instar vermium in nostro ventre qui nostrum sensum et vitam et fortunam non percipiunt, habitare nuper ostendimus, cum oporteret illos, postquam in lucem autor exiit numinis vi, instaurare defendereque contra stupidos rerum inspectores imperitosque iudices, — id quod fecimus ex duplici Dei codice, videlicet rerum natura et sacra scriptura, eorumque interpretibus, hoc est theologis et philosophis omnibus, exceptis iis qui Deum esse negant, ideoque vitam suae statuae non agnoscunt, — ac proinde armatos in publicum emittere, nonnisi sub tuis auspiciis, eminentissime princeps, cuius sub tutela absque timore sto, quasi prodromum triginta librorum theologiae universalis per omnes terrarum sectas incedentis, tibi nuncupandorum commoditatemque exeundi praestolantium, promulgari volo.
Etenim tu pene solus mihi videris in mundo non ut vermis sed ut aliger versari, non communis sed angelicus ales. In hunc enim nata est natura hominis generosi etiam converti, instar serici vermis in papilionem. Unde poètarum poèta italus canit, Purgatorio, c. 10:
Non v’accorgete voi, che noi siam vermi
nati a formar l’angelica farfalla
che vola a la giustizia senza schermi?
In hanc mirificam pyraustam lucis amicam multos converti libenter videmus, quicunque naturae nostrae sublimitatem non negligimus. At te insuper in idem, non simplex sed in sacrum Ezechielis animai, quatriceps, alatum, plenum oculis ante et retro, imo et aequaliter auritum totus mundus admiratur. Es enim leo sacer ad militiam, unde fato diceris Armandus; homo ad prudentiam unde Ioannes; bos ad populorum locuples alimentimi, unde Richeliaeius; aquila ad occultorum et supernorum contemplationem, unde Plexëus, a Πληξαύρη, Oceani filia, ex quo aquila aliaeque aves, teste Moyse, ortum habent. Quidquid enim in solo et salo physici et sacri et politici et insuper aetherei mundi fit, tuos oculos innumeros auresque totidem tuas non effugit. Europa non sufficit obtutibus admirabilis Richeliaei dum inferiora tractas, Africa et Asia et America ingenio et negotio tuo subsunt.
Felix Galliae regnum cui tantum Iosephum dedit Deus, felix rex cui tanthum Achatem! Ex regno diviso, dilacerato, nidis impiorum et rebellium pieno fecisti, prudentia tua mirifica regisque piissimi ac fortissimi virtute, regnum unitum, bonorum domicilium, scelestorum formidinem, christianae ecclesiae tutum propugnaculum, musarum refugium. Inde bene conspicimus te, totius sentientis mundi epilogum non vulgarem, arcanum sensum totius agnovisse et hausisse. Spirituni quidem vitae esse in rotis elementaribus priusquam in civilibus Hieronymus cum Origene declaraverat.
Quapropter opusculum hoc De vita sensuque rerum sublime quidem, etsi non sublimiter scriptum, Tua Sublimitate puto non indignum. Rogo, intuere, ut tuearis, testimonium observantiae meae erga Eminentiam Tuam et Eminentiae Tuae synopsim et symbolum, ad quain rerum opifex et gubernator, vita, salus et artifex sapientissimus rerum, servatum de fauci bus orci post triginta annos atrocissimae persecutionis, propter amorem Gallorum, non qua Galli sed qua liberatores orbis, me transmisit non frustra, si, quae per vilia instrumenta solet facere Deus, quo ab ilio non a nobis agnoscantur, considerare mihi dignabere.
Obsecro, o magnanime, dum tuorum oculoruin alii vigilant, alii dormiunt, super servum tuum non dormiant omnes, ne quis deceptor aut deceptus Mercurius meum extinguat, sicut incoepere, praesidium. Idcirco uno aquilae tuae, quaeso, alteroque mystici hominis tui, non Argi fabulosi, oculo, ascetidens ad cor altum in quo exaltatur Deus et ubi excelsus Dominus humilia respicit, me servum non vulgari iustitia sed heroica conspice magnanimitate affluenti ut Deus, non impaperanti unquam ut homo. Quare dicunt iterum in gentibus: Ubi est refugium eius? et quare prò libertate christiani orbis, abs te sedulo procurata, dum oro laboroque, quasi nondum tutus tuis sub alis, mihimet dicere: «Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?». Unico intuitu, si volueris, nubila mea serenabis. Agnoscat inundus, non sine re imploratimi, quasi vacuum nomen Richelieu, nec decurtatae copiae vas, sed omnium donorum plenitudine, mystici vituli tui ope exuberans musae praeclariores agnitum per saecula testifícentur; et Civitas solis, per me delineata ac per te aedificanda, perpetuo fulgore nunquam eclipsato abs Tua Eminentia, splendescat semper.
Parisiis, ... 1637.