Lettere (Campanella)/Appendice/III. Propositiones haereticae in Alvaretio adversariorum magistro

 II. Proposizioni eretiche, gentilizanti, talmudistiche e zannesche Nota 

III.

Propositiones haereticae in Alvaretio
adversariorum magistro.


I. Deus aliquos amore positivo prosequendo, et plurimos odio negativo ante praevisionem meritorum et demeritoruin decreto aeterno invincibili ab ipso Deo, nedum a nobis, illos praedestinavit, istos reprobavit. Cum Deus ubique testetur se fecisse onines homines ad imaginem et similitudinem suam, et oranes rectos et bonos, ergo nemo poterat esse obiectum odii; alioquin vel Deus fecisset inalos, vel Deus ut malus odisset bonos. Item omnia concilia et patres et scholastici adducunt tantum odium negativum ut Scotus, vel nullum ut divus Thomas ante praevisionem peccati Adae imo et postquam pro iniustis et vix pro iustis mortuus est.

II. Haeretice dicit cum Calvino quod Deus permittit peccatum sub ratione peccati ut reprobos possit damnare: cum revera neqtie homo velit peccatum sub ratione peccati, sed quatenus invenit in ilio bonum iucundum vel utile. Et oinnes patres et divus Thomas asserant permissionem peccati cadere super voluntate ut faciat quidquid vult, et non super peccato ut fiat. Omnia enim mala in omni lege vetantur, bona iubentur, indiflerentia tantum permittuntur.

III. Haeretice dicit hominem nasci indicatimi a decreto aeterno, et non iudicandum ex operibus, nisi quatenus sunt executio illius decreti contenta in decreto ita ut non possit homo aliter tacere aut illa non tacere.

IV. Haeretice dicit quod Deus operatur peccatimi agendo cuti) causa et in causam peccati aeque ac cum causa et in causam actus boni. Et quod Deus excusatur quoniam concurrit ad actum et non deformitatem actus eflícaciter movendo hominem ad actum qui non potest esse sine deformitate quam nec Deus nec homo vult, licet non possit non inesse. Nemo enim operatur respiciens ad malum, ergo nec homo peccat quia non vult deformitatem; vel Deus magis peccat qui facit magis, et facit ut homo faciat, ut dicunt luciferiani, id in quo est deformitas, vel nullum est peccatum, ut dicunt libertini. V. Haeretice dicit quod Deus dat gratiam omnibus, sed non ut accipiant ii qui sunt reprobati ex mero decreto et non quia praesciti.

VI. Haeretice dicit quod homo damnatur defectu gratiae Dei eflícacis, et quod habet gratiam sufficientem secundum quam nemo unquam salvatur nec salvabitur nec potest acquirere gratiam etíicacem; quia Deus non vult, et non vult quia aliter decrevit ut ostenderet iram suam.

VII. Haeretice dicit quod homo per quaecumque bona opera non potest mutare sortem ncque graduili sortis, q[uonia]m et ad gradus est praedestinatus nec Deus potest mutare sortem nec graduili sortis nostrae; q[uonia]m agit ex necessitate suppositi decreti invincibilis et ab ipso et a nobis, ergo illusorie praecipit omnibus ut bene faciant et legern observent, cum non possint tacere nisi quod Deus decrevit ab aeterno et ad quod eflícaciter nunc movet; ergo falsa omnis lex, oninis philosophia cum nemo possit tacere nisi quod decretimi est.

VIII. Haeretice dicitur quod Deus facienti quod in se est ex virihus propriis adeo generaliter datis in natura, non promiserit dare gratiam supernaturalem; cum tota Scriptura et omnis lex fundetur in hac conditione: «si feceritis quae praecipio etc.». Et ilivus Thomas in quarto Sententiarum, 14, adduxerit ad probandum hoc plures scripturas, praecipue illas: «convertimini ad me et ego convertar ad vos» et «appropinquate Deo et appropinquabit vobis» et «tota die expandi manus meas ad populum» et «ego sto ad ostium et pulso si quis etc.». Imo omnia naturalia sunt ordinata [ad] supernaturalia. Faciens autem quod potest ex gratia vel divina notione supernaturali datur gratia et g[ratui]ta et ex iustitia (p. II, quaest. 112, art. 3. add. 1).

IX. Haereticum est quod in Adam omnes moriuntur et in Christo non omnes vivificantur; et quod Christus non est mortuus prò omnibus, quia non vult omnes salvos facere, ut dicit Paulus, et neminem perire, ut dicit Petrus; sed illos tantum quod decrevit ante praevisionetn peccati et meriti. Et quod frustra nos vocamus infideles ad fidem cum non possint nisi Deus moveat efficaciter; tjuos tamen non movet quia non decrevit ex odio positivo, non ex praevisa culpa.

X. Haereticum est dicere quod Christus sit oblitus parvulorum in opere redemptionis, vel despexerit opera sua; vel voluerit mortem ipsorum et quod non magis et in plures profuit gratia Christi quatn peccatimi Adae.

XI. Haereticum est dicere quod pelagianisant contra gratiam ii qui cum patribus et divo Thoma asserunt Deum ut patrem omnes homines factos bonos ad sui imaginem amasse et praedestinasse voluntate antecedenti praevisionetn meritorum et detneritorum, sed Deum ut iudicem voluntate consequenti praevisionetn meritorum et detneritorum praedestinasse eos tantum qui per bona opera Christi et sua sategerunt certam facere electionem; eos vero qui non sategerunt sed fuerunt rebelles lumini usque in (inetti, reprobasse in gehennam. Indifferentes vero, ut parvulos sine baptismo, liberatos a gehenna, perventuros ad bona Dei naturalia, licet non ad supernaturalia. Cum potius ipsi sint contra gratiam Dei qui totum genus hominum, exceptis quibusdam, dicunt ante praevisionetn peccati fuisse per disgratiam odio positivo reprobatimi. Et praeterea negant gratiam facienti quod in se est, et quibus dante gratiam sufficientem dant illusorie, sicut qui daret homini folia fici ut volaret prò veris alis praecipiendo ut volaret. Praeterea pueros ab ornili gratia Redemptoris, quasi obliti vel odio habentis eos, excludunt, non per misericordiam nec per iustitiam cum ante praevisionetn peccati damnentur.