Migne Patrologia Latina Tomus 138
Legum ecclesiasticarum prisca versio (Edmundus Anglorum), J. P. Migne
cc_id: cps_2.EdmAng.LeEcPrV2, cc_idno: 9711c
TITULI CAPITULORUM PARTIS I. 138.0481D|
I. De castitate ordinatorum.
II. De decimis et aliis debitis ecclesiae.
III. De homicidio.
IV. De fornicatione cum nunna, vel sanctimoniali, et de adulterio.
V. De apparitione ecclesiarum.
VI. De perjurio et liblaco.
PROOEMIUM.
Edmundus rex congregavit magnam synodum Dei ordinis et saeculi apud London civitatem in sancto Paschae solemni, cui interfuit Odo et Wulstanus archiepiscopi, et alii plures episcopi, qui perquirentes 138.0482D| de consilio animarum nostrarum, et eorum qui subditi sunt illis.
CAPITULA.
I.
Inprimis est ut sanctis ordinibus evecti, qui plebem Dei docere debent lumen vitae, castitatem teneant secundum ordinem suum, sit werhades sit wifhades, sit alterum, sit alioquin; sint ejus digni quod in canone dictum est, hoc est, ut perdant saecularem pecuniam, et sanctificatum legerstowa (id est sepulturae locum), id est positionis locum, si non convertantur et emendentur.
II.
Decimam praecipimus omni Christiano super Christianitatem suam dare, et emendent cyricsceatum, id est ecclesiae censum, et elmesfeoh, id est eleemosynae 138.0483A| pecuniam. Si quis hoc dare noluerit, excommunicatus sit.
III.
Si quis sceleratis manibus effundat sanguinem Christianum, non appareat in conspectu regis priusquam emendationem ineat, sicut episcopus docebit, et poenitentiam consulet.
IV.
Qui cum nunna vel sanctimoniali fornicabitur, sanctificato atrio sit indignus, nisi emendet, sicut homicida; sic idem diximus de ewice (l. cuvbrice), id est de adulterio vel infracto conjugio.
V.
Amplius dixi ut omnis episcopus reficiat Dei domus in suo proprio, et regem admoneat, ut omnes ecclesiae Dei sint bene paratae, sicut magnum nobis opus est.
VI.
Qui falsum jurabunt, et liblacum facient, sint 138.0483B| in aeternum a Dei consortio segregati, nisi ad dignam satisfactionem per omnia revertantur.
( Pars II huc nihil confert. )
TITULI CAPITULORUM PARTIS III.
I. De homicidio.
II. De assaltu in itinere versus ecclesiam vel burgum regis.
III. De fihtewita et manbota.
IV. De fundentibus sanguinem humanum.
PROOEMIUM.
Ego Edmundus rex mando et praecipio omni populo seniorum ac juniorum, qui in regione mea sunt, ea quae investigans investigavi cum sapientibus clericis et laicis.
CAPITULA.
I.
138.0483C| In primis quomodo possem Christianitatem magis erigere, et magnum nobis necesse visum est, ut amicitiam vestram et benevolentiam teneamus inter vos in toto regno meo; et mihi valde displicent, et vobis omnibus, multiplices et injustae pugnae quae inter vosipsos fiunt, unde diximus: Si quis post haec hominem occidat, ipse sibi portet inimicitiae factionem, nisi amicorum suorum auxilio intra unum persolvet eum plenum Weregildo, sit natus sicut sit. Si eum cognatio sua deserat, et pro eo gildare noluerit, tunc volo ut omnis tribus vel cognatio illa sit extra factionem, praeter solum malefactorem; sed deinceps ei nec victum det nec pacem. Si quisquam cognationis suae firmet eum postea, reus sit omnium quae habebit erga regem, et portet fudam erga contribunales, 138.0483D| quia primitus reprobaverat eum. Si ex mortui cognatione quis vindictam perpetret in aliquem alium praeter ipsum malefactorem, sit inimicus regis, et perdat totum quidquid habet.
II.
Si quis ecclesiam requirat vel burgum meum, et ibi assailiatur, vel affligatur, qui hoc fecerit, ejusdem culpabilis quod supra dictum est.
III.
Et nolo ut aliqua fibtewita, vel manbota, condonetur.
IV.
Amplius indico, quod qui sanguinem fundat humanum, nolo socnam habere in familia mea, antequam divinam emendationem suscepit, et ad omne rectum inclinetur, sicut episcopus docebit in cujus scyra fuerit.
138.0484A| De sponsalibus contrahendis tempore regis Edmundi.
(Ex libro Jornalensi.)
Si quis virginem vel viduam ducere velit, et hoc illi placeat et amicis suis, tunc rectum est ut bridguinum, per Dei justitiam et saeculi jus competens, in primis promittat et vadiet eis qui paranymphi sunt, quod eo modo quaerat eam, ut secundum Dei rectum pertinere velit, sicut sponsus debet legitimam sponsam, et plegient hoc amici sui. Post ea sciendum est cui fosterleanum pertineat. Vadiet hoc bridguina, id est sponsus, quid ei dare disponat, cur ejus eligat voluntatem, et quid ei destinet, si supervixerit ipsum. Si sic quoque conveniat, rectum est ut dimidiam pecuniam habeat, et totam si simul puerum habuerint, nisi deinceps virum capiat. Totum hoc vadio confirmetur, 138.0484B| et amici sui plegient. Si tunc omni re concordent, adeat cognatio et despondeat eam to wyte et toryghtlyte, id est in uxorem et rectam vitam, et excipiat inde plegium qui jus habet in vadio. Sed si de ipsa terra velit ipsam ducere in terram alterius thani: consilium est, ut amici habeant pactionem, ne quis ei faciat injuriam. Et si illa forisfaciat, ut possint esse propinquiores emendationi, si non habeat unde componat. Huic dationi debet interesse presbyter, qui cum Dei benedictione debet eorum consortium adjuvare in omnem sanctitatem. Bonum est praevidere ne ex aliqua consanguinitate sibi pertineant, ne juste postmodum separentur qui sceleratis nuptiis consenserunt.
LEGES ECCLESIASTICAE DE NUPTIIS. (Text. Roff. ex nova versione.)
Quomodo virgo desponsanda, et quinam ritus ibi esse debent.
I.
Si quis virginem, vel uxorem in matrimonium ducere velit, et hoc illi ac amicis placeat, tunc justum est ut sponsus juxta jus Dei et instituta mundi prius promissum et fidem det viro, qui eorum prolocutor (paranymphus) est, quod ille hoc modo eam cupiat, ut juxta jus Dei eam servare velit, sicut vir feminam suam debet: et hoc spondeant amici illius.
II.
Postea sciendum est, ad quem cibariorum exhibitio pertinet; hoc spondeat deinde sponsus, et fidejubeant amici ejus.
III.
Postmodum significet sponsus quid ei daturus 138.0484D| sit pro eo quod illa voluntatem ipsius elegerit, et quid ei donaturus sit, si illa supervixerit eum.
IV.
Si hoc ita pacto conventum est, tunc justum est, ut ea dimidiam bonorum partem habeat, et omnia si prolem invicem habeant, nisi illa deinde maritum (alium) eligat.
V.
Confirmet omne quidquid promiserat sponsione, et amici fidejubeant.
VI.
Si illi tunc in omni re concordant, tunc adeant cognati, et spondeant consanguineam suam in uxorem, et ad rectam vitam ei, qui illam desiderat, et accipiant fidejussorem (eum) qui in sponsionem jus habet.
VII.
Si eam ex terra illa ducere velit in alterius 138.0485A| thani regionem, tunc sponsio ipsius sit, quam amici paciscantur, quod maritus ejus nullam illi injuriam inferat; et si illa delictum commiserit, quod propinquiores debeant compensare, si illa non habeat unde compenset.
VIII.
Nuptiis presbyter intersit; qui de jure cum 138.0486A| Dei benedictione eorum conjunctionem adunare debet in omni felicitatis plenitudine.
IX.
Bonum etiam est cavere, ut sciatur, an non per consanguinitatem conjuncti sint, ne juste postea separentur, qui injuste antea conjuncti erant.