Leges municipales (Erkembaldus Argentinensis)

This is the stable version, checked on 27 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Leges municipales
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137



Leges municipales

Leges municipales (Erkembaldus Argentinensis), J. P. Migne 137.0596D

HEC SUNT JURA ET LEGES CIVITATIS ARGENTINENSIS DE PACE IN CIVITATE TENENDA ET NE PREDA VEL FURTUM INTRODUCATUR.

I.

137.0583C| Ad formam aliarum civitatum in eo honore condita est Argentina, ut omnis homo tam extraneus quam indigena pacem in ea omni tempore et ab omnibus habeat.

II.

Si quis foris peccaverit et ob culpae metum in eam fugerit, securus in ea maneat. Nullus violenter 137.0584C| in eum manum mittat: obediens tamen et paratus ad justitiam existat.

III.

Nemo predam, aut furtum in eam inducat, vel conservare audeat, nisi redditurus rationem omni querenti.

IV.

Nullus captivum introducat, nisi presentet 137.0585A| eum causidico, vel judici, qui ad justiciam ipsum conservet.

V.

Omnes magistratus hujus civitatis ad episcopi spectant potestatem, ita quod vel ipsemet eos instituet, vel illi quos ipse statuit. Majores enim ordinabunt minores, prout sibi subjecti sunt.

VI.

Nulli autem episcopus officium publicum committere debet, nisi qui sit de familia Ecclesie sue.

VII.

Quatuor autem officiatos, in quibus urbis gubernatio consistit, episcopus manu sua investit, scilicet scultetum, burcgravium, thelonearium et monete magistrum. De sculteto, qui et causidicus dicitur, primum exequimur.

VIII. De jure sculteti.

137.0585B| Causidici jus est duas sub se ordinare personas vicarias, quas judices appellare solet, adeo honestas, quod burgenses cum honore suo coram eis in judicio stare valeant.

IX.

Item ad causidicum pertinet statuere tres personas, quas heymburgen dicimus, unum in interiori scilicet veteri urbe, et duos in exteriori, et custodem cippi, sive carceris, in quo rei custodiuntur. Hec autem singulorum sunt officia.

X.

Causidicus judicabit pro furto, pro frevela, pro geltschulda in omnes cives urbis, et in omnes ingredientes eam de episcopatu isto, nisi rationabilem 137.0586A| opponant exceptionem, preter ministeriales ecclesie, et eos qui sunt de familia episcopi, et qui ab ipso sunt officiati.

XI.

Habet autem potestatem cogendi et constringendi judicatos, quam vocant bannum, non ab episcopo, sed ab advocato. Illam enim potestatem, que spectat ad sanguinis effusionem, suspendendorum, decollandorum, truncandorum et hujusmodi pro qualitate delictorum ecclesiastica persona nec habere, nec dare debet. Unde postquam episcopus advocatum posuerit, imperator ei bannum, id est, gladii vindictam in hujusmodi dampnandos et omnem potestatem stringendi tribuit.

XII.

Hanc igitur cum non habeat nisi ex gratia advocatiae, justum est ut nulla ratione eam neget 137.0586B| causidico, theloneario, monete magistro, quoscunque statuerit episcopus, de quo tenet advocatiam.

XIII.

In hanc igitur civitatem judicandi potestatem nemo habet, nisi imperator, vel episcopus, vel qui de ipso (episcopo) habent.

XIV.

Judicum, quos causidicus sub se habet, potestas judicandi non est in furta, vel frevelas, sed tantummodo in geltschuldas.

XV.

Locus autem judiciorum est in foro juxta sanctum Martinum; ideoque nullus, de quo fit querimonia, vocandus est in domum causidici, vel judicis, sed tantum ad locum predictum publicum. 137.0587A|

XVI.

Si tamen aliquos vocaverint in domos suas judices, sive causidicus, illique non venerint, non ideo culpabiles erunt alicujus compositionis.

XVII.

Officium custodis cippi, sive carceris est omnes custodie sue commissos diligenter servare.

XVIII.

Quod si aliquem perdiderit, vicem ejus culpe subibit, nisi violenter ei ablatus fuerit.

XIX.

Ejus etiam officium est ad suspendium dampnatos ad patibulum educere, oculos dampnati panno preligare, patibulum erigere, scalam apponere, usque ad scalam reum applicare: tunc demum assumet eum vicarius advocati, et laqueo collo innexo illum suspendet.

XX.

Si vero non fuerit presens vicarius advocati, servabitur reus in custodia, quousque causidicus 137.0587B| causam hanc referat ad episcopum.

XXI.

Item, si quis dampnationem pellis et pili acceperit, hanc penam cipparius infliget.

XXII.

Si quis vero dampnatus fuerit manu, idem cipparius tenebit bartam, vicarius advocati librabit malleum ligneum et amputabit manum. XXIII. Idem advocati vicarius eruet oculos, truncabit testiculos, decollabit, et ceteras penas omnes exequetur pro varietate criminum.

XXIV.

Est item cypparii officium, ut ita sit obediens theloneario et monetario, sicut causidico.

XXV.

Pulsatos etiam coram causidico, vel judicibus vocare debet ad judicium.

XXVI.

Est autem iste modus vocationis. Nominabit hominem pulsantem, intimabitque adversario 137.0587C| suo quod pulsatus sit, vel viva voce presenti ubicunque ei occurrerit, vel ad domum illius nunciabit primo, secundo, tercio ad inducias noctis unius.

XXVII.

Si facta una vocatione, vel secunda, vel tercia non venerit, et nuncius judicis probaverit tercia manu, quod tres illas vocationes, vel saltem primam ore ad os fecerit, ille judici componet triginta solidos.

XXVIII.

Vocatus autem ad judicium tempore prime se presentare debet, et quamdiu judex sedebit 137.0588A| in judicio, tamdiu pulsatorem expectabit, aut licentia judicis recedet. Non autem ideo debet ei negare licentiam abeundi, si petierit. Quod si judex appellaverit eum, quod constituto tempore non venerit, ille jurabit se ibi fuisse, aut componet ei.

XXIX.

Causidicus, vel judex nihil judicare debet, nisi quod coram ipso delatum fuerit. Qui si convictus fuerit sine judiciario ordine et justo judicio aliquid fecisse, de jure perdet officium suum.

XXX.

Civem in procinctu itineris existentem scilicet jam navim ingredientem, aut equum, vel currum ascendentem nullus concivium suorum per querimoniam impedire debet. Sed quia adeo se neglexit, quod causam suam in illum articulum distulit, justum est, ut quicquid adversus illum habet usque 137.0588B| ad reditum ejus differat.

XXXI.

Si quis concivem suum pulsaverit extra civitatem coram alio judice, pro hac culpa debet componere, et judici civitatis, et ei quem pulsavit, dampnumque illi restituere, quod ex querimoniis ejus acceperit.

XXXII.

Nulli solvenda est compositio, nisi cui facta est compositio.

XXXIII.

Omnis autem compositio, que pro frevela fit, ascendit ad triginta solidos. Compositio, que fit pro geltschulda, pulsatoris est illius missetat qui pulsatus est, judicis vero est tertia pars illius missetat.

XXXIV.

Si quis fecerit compositionem judici et pulsatori, illamque ad certas inducias non persolverit, 137.0588C| si causa usque ad finem rationabiliter fuerit perducta, servandus est in publica custodia, quousque reddat primo pulsatori suam compositionem, deinde judici.

XXXV.

Si quis alium fuerit injuriatus verbo, vel facto in populo, si ambo volunt stare ad judicium populi, judex determinabit secundum judicium et dictum populi. Sin autem pulsatus simplici sua assertione se expurgabit, vel eum ille convincere poterit duello. 137.0589A|

XXXVI.

Si quis concivem suum sine judice, vel nuncio judicis infra septa domus sue, vel atrii sui temere invaserit, componet judici triginta solidos pro frevela: illi, quem invasit, componet suam missetat triplicatam.

XXXVII.

In omnes curias fratrum de claustris, vel ministerialium, in quibus ipsi corporaliter non habitaverint, jus habet scultetus, vel judex vocandi ad judicium et cogendi inhabitatorem.

XXXVIII.

Similiter, et ministros fratrum de quocunque claustro jus habet judicandi de ipsis, scilicet in causis pertinentibus ad mercaturam, si volunt esse mercatores.

XXXIX.

Quicunque intraverit civitatem debitor 137.0589B| existens alicujus hominis, si pulsatus fuerit coram judice, canonicus, vel ministerialis, in cujus domum ille forte hospes intravit, presentabit eum sculteto ad justiciam: quod si non fecerit, pro illo respondere tenebitur.

XL.

Omnium compositionum factarum pro furto et pro frevela due partes sunt causidici, tercia advocati. In quibus talis est servanda distinctio. Si compositio facta fuerit advocato, ejus est dividere sibi terciam partem, causidico duas. Ipse enim accipiet compositionem sibi factam, et quamcunque summam in accipienda compositione ipse formaverit, sive parvam, sive magnam, illam causidicus nec minuere, nec augere debebit, sed ratam habebit. 137.0589C|

XLI.

E contrario, si facta fuerit compositio ipsi causidico, ejus erit jus accipere duas partes, et terciam advocato dare. Et similiter quancunque compositionis ipse summam formaverit, advocatus non cassabit.

XLII.

Advocatus autem non debet judicare nisi in palacio episcopi. Quod si in domum suam aliquem vocaverit, ille, qui non venerit, non ideo quicquam ei componet.

XLIII.

Mortuo vero advocato, vel vacante advocatia quocunque modo, episcopus nullum advocatum ponere debet sine electione et consensu canonicorum, ministerialium et burgensium.

XLIV. De officio burcgravii et Theloneo ejus.

137.0589D| Ad officium burcgravii pertinet ponere magistros omnium officiorum fere in urbe, scilicet sellariorum, 137.0590A| pellificum, cyrothecariorum, sutorum, fabrorum, molendinariorum, et eorum qui faciunt vasa vinaria et picarios, et qui purgant gladios, et qui vendunt poma, et cauponum. Et de eisdem habet potestatem judicandi, si quid deliquerint in officiis suis.

XLV.

Locus autem judicationis et emendationis eorum est in palacio episcopi.

XLVI.

Si qui vero predictorum inobedientes facti fuerint burcgravio, ipse causam defert ad episcopum.

XLVII.

Item ad jus burcgravii spectat quedam thelonea accipere, ut gladiorum qui vaginis inclusi portantur in foro venales. Aliorum autem, qui in navibus de Colonia, vel undecunque portantur, theloneum 137.0590B| accipiet thelonearius.

XLVIII.

Item olei, nucum, pomorum undecunque adducta fuerint et vendita pro nummis, theloneum accipiet burcgravius. Si vero pro sale, vel vino, vel frumento, vel quocunque alio precio vendita fuerint, theloneum dividet burcgravius cum theloneario.

XLIX.

Preter predicta, omnia thelonea alia pertinent ad officium thelonearii, quae tamen fiunt diverso modo.

L.

Si quis de navi una in alteram navim mercaturas suas transposuerit, de utraque navi dabit quatuor denarios.

LI.

Quicunque mercator transierit in hanc civitatem cum soumis suis, si nichil vendiderit vel emerit, 137.0590C| nullum theloneum dabit.

LII.

Quicunque de familia Ecclesie hujus vir, vel mulier vendiderit in hac civitate res, quas vel manibus suis fecerit, vel que creverint ei, non dabit theloneum. Et si quid emerit ad opus suum, quod gracia lucri vendere noluerit, similiter theloneum non dabit. Si quis tamen imposuerit ei, quod res vendite sibi non creverint, ab ipso facte non fuerint, vel causa lucri emerit, simplici manu sua se expurgabit.

LIII.

Si quis emerit, vel vendiderit citra quinque solidos, theloneum non dabit.

LIV.

De quinque solidis nummum dabit, de talento quatuor, de equo quatuor, de mulo quatuor, de asino denarium. 137.0590D|

LV.

Theloneum de carbonibus et de canapo thelonearius non accipit, quod episcopi hucusque sumpserunt, 137.0591A| sicut et bannum de vino et panes, qui dicuntur bernbrot, obtinuerunt.

LVI. De officio theolonearii.

Ad officium thelonearii pertinet omnes mensuras minutas, sive grandes in sale, in vino, oleo, frumento a magistro cauponum formatas ignito ferro cauteriare; et eas nulli debet concedere, nisi forsan concivi suo ad amam vini, vel quartale frumenti, et in hujusmodi parvis et sine pretio.

LVII.

Has tamen quicunque civium voluerit ad opus suum habere, licet ei, ita quod ex thelonearii consciencia et per ipsum signate sint. Sicut etiam licet unicuique burgensium pondera librarum in domo sua propria habere, ita tamen quod a monetario sint formata. 137.0591B|

LVIII.

Est item officium thelonearii omnes pontes de nova urbe, quotquot fuerint necessarii, et Burcgravii omnes de veteri construere ita firmos, quod cum plaustris et jumentis suis quilibet secure possit transire. Quod si ex vetustate, vel nimia attritione, vel quacunque debilitate pontium aliquis dampnum accepit, thelonearius, aut burcgravius singuli in suis cogentur de jure restituere.

LIX. De officio magistri monetariorum.

Sequitur de officio monetarii. Hic ex jure potestatem habet judicandi in falsam monetam, et in ipsos falsarios, tam in civitate, quam extra per totum episcopatum, sine omni judicum contradictione.

LX.

Ubicunque invenerit falsarium in toto episcopatu, adducet eum in civitatem, et secundum judicium 137.0591C| civitatis judicabit.

LXI.

Debet autem moneta esse in eo pondere, quod viginti solidi faciant marcam, qui denarii dicuntur pfundig. Et hec stabilis et perpetua currere 137.0592A| debet in hoc episcopatu, nisi forte falsata fuerit. Tunc enim per concilium sapientum mutabitur secundum aliam formam, non secundum pondus.

LXII.

Locus autem percutiende monete est juxta piscatores ( codex secundus legum legit: est prope forum juxta stationem carnificum). In una autem domo percutiendi sunt denarii, ut omnes invicem opera manuum suarum videant.

LXIII.

Nullus facere denarios debet, nisi qui sit de familia hujus Ecclesie.

LXIV.

In loco, ubi cambitores sedent, nullus alius homo argentum emere debet, nisi soli denariorum percussores. Alibi per totam civitatem emant et vendant argentum quicunque volunt, nisi propter novam monetam interdictum fuerit. 137.0592B|

LXV.

Quanto nova moneta percutitur et vetus interdicitur a die interdictionis nunciabuntur terne quatuordecim dierum inducie, scilicet sex septimane, in quibus monetarius quemcunque voluerit potest impetere, quod interdictam monetam acceperit. Quod si ille negare voluerit, cum septima manu jurabit se non fecisse, alioquin componet monetario sexaginta solidos.

LXVI.

Finitis sex septimanis, nullum impetere debet, nisi quem viderit accipere interdictam monetam.

LXVII.

Si viderit, accipiet denarium, ducet eum in judicium, ibique ipsum pulsabit. Et si ille negaverit, cum honestis tribus personnis convincet eum 137.0592C| quod acceperit, et convictus sexaginta solidos componet ei. Quod si noluerit eum convincere, ipse manu sua se expurgabit.

LXVIII.

Non licet autem aliquem impetere, nec 137.0593A| debet quisquam componere, nisi pro denariis, qui dicuntur phundig. LXIX. Si quis etiam coram monetario dampnationem manus acceperit, judicabitur sicut supra coram causidico.

LXX.

Si episcopus voluerit argentum de camera sua fundere, et inde denarios percuti, accipiet illud magister monete, et dividet inter monetarios, ut inde denarios faciant. Et si denarii sunt phundig, reddet de marca viginti solidos, minus duobus denariis.

LXXI.

Si autem in quocunque pondere leviori percussi fuerint, semper duobus denariis minus reddetur de marca.

LXXII.

De camera episcopi ministrabuntur eis 137.0593B| carbones. Ad marcam dantur tria sextaria carbonum.

LXXIII.

Quando novam monetam episcopus percuti jubet, a principio quinque solidi fiunt in ea forma et pondere, quo moneta cursura est.

LXXIV.

Hos servabit burcgravius, quandiu moneta illa durabit, racione ut: Si forte moneta illa falsata esse accusetur, per illos quinque solidos examinetur et certificetur.

LXXV.

Monetarius quoque jurabit, quod in eo pondere et forma, quam illi quinque solidi habent, monetam sit percussurus.

LXXVI.

Quando monetarius ferramenta, in quibus denarii formantur, episcopo resignabit, reddet ei duo in forma nummorum et duo in forma obulorum. 137.0593C| Preterea alia omnia ita ex toto resignabit, quod jurabit se non habere plura, nec scire aliquem habere. In quibus forme delebuntur et frangentur, fragmentaque monetario reddantur, aut ipse cum licentia episcopi integra et illesa retinebit.

LXXVII.

Quicunque jus monetariorum habere desiderat dimidiam marcam auri dabit episcopo, monete magistro quinque denarios auri, monetariis viginti solidos gravis monete.

LXXVIII.

Quando episcopus monetam mutare voluerit, ferramenta monete per sex ebdomadas dabit.

LXXIX.

Quicunque monetarius extra civitatem habitans in civitate argentum emerit, justiciam monete persolvat. 137.0593D|

LXXX.

Quicunque muros, vel vallum civitatis dissipaverit, componet quadraginta solidos burcgravio.

LXXXI.

Quicunque super stratam edificaverit, similiter dabit ad emendationem burcgravio. Nulli vero debet licentiam dare.

LXXXII.

Nemo fimum, aut purgationem ante domum suam ponat, nisi statim educere velit; exceptis locis ad hoc statutis, scilicet juxta macellum, item juxta sanctum Stephanum, itemque juxta puteum in foro equorum, et apud locum qui dicitur Gewirke.

LXXXIII.

Vallum civitatis debet in circuitu habere extra a muro sexaginta pedes, intus triginta pedes. 137.0594A|

LXXXIV.

Quicunque molendinum facere voluerit, licentiam a burcgravio et consensum burgensium queret: quibus duobus habitis, aureum nummum burcgravio dabit.

LXXXV.

Nemo tribuat theloneum de nattis, de pullis, de anseribus, de ovis, de porris, de caulibus et aliis quibuscunque oleribus, de scutellis, de bechariis, nisi vendat valens quinque solidos.

LXXXVI.

Nemo porcos in civitate debet habere, nisi pastori eos committat.

LXXXVII.

Curtis autem, ubi porci pascuntur, est inter portam, que dicitur vellemannes burgetor, et aliam portam proximam.

LXXXVIII. De jure episcopi.

Ad jus episcopi pertinet, ut de hac civitate habeat 137.0594B| viginti quatuor legatos, et hos tantum de genere mercatorum. Quorum officium est infra episcopatum tantum facere legationes episcopi ad homines suos. Qui si dampnum interim aliquod passi fuerint, vel in persona, vel in rebus suis, quas in itinere duxerint, episcopus debet eis restituere.

LXXXIX.

Debent singuli singulis annis hujusmodi legatione ter fungi cum expensis episcopi. Hiis ex parte episcopi talis honor exhibendus est, quod in suis festivitatibus, quando homines suos invitaverit, debent honestas coram ipso sedes habere ad prandium, ut eisdem hominibus suis eo nociores efficiantur.

XC.

Cum episcopus intraverit civitatem, equi stabulandi sunt in dominico stabulo, quod incipit ab 137.0594C| hospitali et procedit in circuitu muri usque ad pomerium episcopi. XCI. Si plures habuerit equos, assument eos causidicus, vel judices sui, et marscalcus et stabulabunt eos in domibus, ubi peregrinorum solent esse hospicia. Si plures equos habuerit, non ponet eos de jure in aliquibus aliis domibus civitatis, nisi id per preces obtinere poterit.

XCII.

Si autem imperator, vel rex intraverint, equi sui ubique hospitabuntur. XCIII. Debent etiam singuli burgenses in singulis annis quinquies operari numero dierum in dominico opere, exceptis monetariis omnibus, qui sunt de familia ecclesie, et exceptis duodecim inter pellifices, 137.0594D| et exceptis sellariis omnibus, et quatuor inter cyrothecarios, et quatuor inter panifices, et octo inter sutores, et fabris omnibus, et carpentariis omnibus, et carnificibus, et cupariis vinariorum vasorum.

XCIV. De curti dominica.

Ad curtim dominicam, que est infra civitatem, dabit causidicus tredecim boves ad aratra episcopi, quos sumet de casu hominum Ecclesie morientium, et jumentum unum, quod magister curtis equitabit et semina ducet ad agros.

XCV. Dabit etiam duodecim sues et duos verres, unum ad opus episcopi, alium ad opus burgensium.

XCVI.

Episcopus in eadem curti ponet stadelarium. 137.0595A| Stadelarius dabit aratrum et egedam. XCVII. Cetera omnia, que necessaria sunt, prebebit causidicus, excepta mercede et annona servientium.

XCVIII.

Judicum uterque dabit in messibus quinque solidos, et magister molendinariorum unum solidum, et magister cauponum unum solidum, ad emendum panem in messibus. XCIX. Et quando trituratur frumentum episcopi, dabit utrique judici maldrum unum, quia judices et precones custodire debent frumentum episcopi in messibus, dum metitur.

C.

Boves ad aratra episcopi pertinentes non debet causidicus in alium usum applicare, nisi foret ad colendam suam schuchbuze, nec episcopus in 137.0595B| alios aliquos usus transferre, nisi aratri sui. CI. Si inter hos boves unus, vel duo, vel plures senio, vel aliquo alio modo, freter morbum contagii, fuerint inutiles redditi ad culturam, carnifices debent carnes eorum vendere, et nummos causidico dare, et interim nulle alie carnes vendende sunt.

CII. De pellificibus.

Inter pellifices duodecim sunt, qui cum expensis episcopi facere debent pelles et pellicia, quantum episcopus habuerit necesse. Horum materiam magister pellificum, assumptis secum quotquot fuerint necessarii de his duodecim, emet de argento episcopi vel Maguntie, vel Colonie. Si dampnum aliquod in via acceperint tam in rebus, quam in captivitate, episcopus debet eis restituere.

CIII. De fabris. 137.0595C| Fabrorum jus est, quando episcopus ierit in expeditionem imperatoris, quod quilibet faber dabit equorum ferramenta quatuor cum clavis suis, de quibus dabit episcopo burcgravius ad viginti quatuor equos, reliqua sibi retinebit.

CIV.

Si ierit episcopus ad curiam, quilibet dabit duo ferramenta cum clavis suis, de quibus burcgravius ad duodecim equos dabit episcopo, reliqua retinebit. CV. Preterea fabri debent omnia facere, que necessaria habuerit episcopus in palacio suo, sive in januis, sive in fenestris, sive in januis vasorum, que de materia ferri fieri conveniat, data eis materia ferri, et ministrata interim vivendi expensa. 137.0595D|

CVI.

Si castrum aliquod episcopus obsederit, vel ei obsessum fuerit, trecentas sagittas dabunt. Si pluribus eguerit episcopus, de sumptibus suis et expensis sufficienter amministrabunt. CVII. Clausuras et catenas ad portas civitatis obserandas, 137.0596A| datis sibi de republica sumptibus et expensis, facere debent.

CVIII. De sutoribus.

Inter sutores octo sunt, qui episcopo eunti ad curiam, vel, expeditionem imperatoris dabunt thecas candelabrorum, baccinorum et cyphorum. Reliqua omnia, quecunque necessaria fuerint ad predicta, vel ad obsidiones castrorum, sive in bulgis, sive in bustris, sive in quacunque conveniente predictis negociis suppellectile de nigro corio facienda de sumptibus et expensis episcopi, facient.

CIX. De cyrothecariis. Quatuor inter cyrothecarios eunti episcopo ad curiam, vel expeditionem dabunt quantumque fuerit necessarium de albo coreo ad thecas candelabrorum, 137.0596B| baccinorum et cyphorum. Reliqua omnia, quantumcunque fuerint necessaria ad predictas res, et ad castrorum obsidiones, de albo coreo facient de sumptibus et expensis episcopi.

CX. De sellariis.

Sellarii episcopo eunti ad curiam duas sellas soumarias dabunt, ad expeditionem imperii quatuor. Si pluribus eguerit, de sumptibus et expensis episcopi facient.

CXI. De purgatoribus gladiorum. Episcopo eunte in expeditionem, vel ad curiam, qui gladios poliunt debent purgare gladios et galeas vicedomini, marscalci, dapiferi, pincerne, camerarii et omnium, qui necessarii et cotidiani sunt ministri episcopi. Preterea purgabunt venabula episcopi, si 137.0596C| necesse fuerit.

CXII. De becherariis.

Becherarii omnes becharios, quoscunque necessarios habuerit episcopus vel in curia sua, vel imperatoris, cum eum adierit, vel proficiscens ad curiam imperatoris, de sumptibus et expensis ipsius, facient. Magister autem cupariorum dabit materiam lignorum. Praeterea cottidie dabit ligna becherariis episcopi.

CXIII. De cupariis. Cuparii, data materia lignorum a magistro suo, et circulis ligaminibusque datis a cellerario episcopi, facient omnia quaecunque necessaria habuerit episcopus domi existens, vel imperator, vel imperatrix cum presentes fuerint, ad balnea sua, et preterea 137.0596D| ad coquinam, et ad opus pincernarum. Similiter et cum vadit ad curiam, eadem omnia prebebunt cum sumptibus et expensis episcopi. Preterea omnia vasa vinaria parva et magna episcopi ligabunt, cum sumptibus et expensis ejus.

CXIV. De cauponibus. 137.0597A| Cauponum jus est singulis diebus lune purgare necessarium episcopi et granarium, si habere voluerit.

CXV. De molendinariis. Molendinarii et piscatores debent episcopum in aqua vehere quocunque voluerit inter Rust superius et Velletor inferius; quibus thelonearius prebebit naves quotcunque fuerint necessarie. Ipsi enim cum remis suis intrabunt et reducent eas ad pomerium episcopi, unde et duxerunt cum expensis ipsius. Dabunt autem piscatores duos viros, molendinarii tercium virum. Si de sua negligentia naves perdiderint, solvent. Si vi fuerint eis ablate, episcopus restituet.

CXVI. De piscatoribus.

137.0597B| Piscatores debent piscari ad opus episcopi inter nativitatem sancte Marie et festum sancti Michahelis singulis annis tribus diebus et tribus noctibus, 137.0598A| cum omnibus suis instrumentis, cum aqua plus fuerit idonea, inter Velletor inferius in Reno et Rust superius; in Alsa usque Ebersheim, in Bruscha usque Mollesheim, in Schuttura usque Merburg, in Kintsika usque Kinzdorff, cum expensis episcopi. Infra terminos hos nullus eos excludere audeat ab aliqua aqua, nisi que sub claustris coarctata est.

CXVII.

In Bruscha a vallo superiori civitatis usque ad inferius, juxta sanctum Stephanum, nullus audeat piscari sine licentia episcopi, vel dapiferi sui. CXVIII. De carpentariis Carpentarii singulis diebus lune debent in opus episcopi ire cum expensis ipsius. Cum summo mane venerint ante palacium, non audeant recedere ante 137.0598B| sonitum campane, que ad missam mane pulsatur. Si interim non fuerint in opus episcopi assumpti, liberi illa die recedant. Non sunt cogendi ire in alicujus opus alterius, nisi episcopi.