Migne Patrologia Latina Tomus 138
Leges ecclesiasticae concilii Brandafordiae (Edgarus Anglorum), J. P. Migne
cc_id: cps_2.EdgAng.LeEcCoB, cc_idno: 9707
Leges ecclesiasticae concilii Brandafordiae
¶
138.0485B| Non occurrunt in concilio actorum formulae: breviter autem sic notantur in antiquitatibus Britannicae Ecclesiae, cap. 13: Interea Mercii et Norrenses, ac inter Humbrum et Thamesim mediterranei, in regem Edwinum arma capiunt. A quibus autem hic tumultus motus fuerat, monachi caute omittunt. In hoc tumultu Edgarus regis frater regni partem obtinet. Hi multis utrinque illatis praeliis, regni vires labefactarunt: sed Edgarus tandem potior, convocato ad Brandan fordiam regni concilio, fratris Edwini acta et decreta rescindit, ablatas ecclesiis et monasteriis opes restituit, Dunstanumque ab exsilio ad pristinum honorem revocat, deinde ad episcopatum Wigornensem, nolentem, ut aiunt, et volentem promovit, postea ad Londinensem, tandem 138.0485C| biennio vix transacto ad Cantuariensem archipraesulatum.
Privilegium quo rex Edgarus confirmat Dorobernensem 138.0486B| Ecclesiam matrem esse et dominam aliarum Ecclesiarum regni sui.
(Datum anno 959, sed hic occasione superioris concilii collocatum.)
Anno Dominicae incarnationis 958 [cor. 950]. Ego nempe Edgarus rex Anglorum, divinaque concedente clementia monarchus, regum antiquorum Ethelberti et successorum illius, ac archiepiscoporum Brythwaldi et Athelardi statuta, et privilegia monasteriorum Kancegenum, cum venerabilis archipontificis Dunstani consultu atque consilio, ad maledictionem impiorum raptorum, imo magis Deo favente ad benevolentiam justorumque benedictionem, aeterna conclusione renovamus, et in Domino summo roboramus, statuentes,
Ut Ecclesia Christi in Dorobernia aliarum Ecclesiarum 138.0486C| regni nostri mater sit et domina, et cum suis omnibus perpetualiter sit ubique libera, praeter expeditionem, pontis et arcis constructionem.