Migne Patrologia Latina Tomus 20
AucInc.LecPro 20 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
DIE II DECEMBRIS. In Festo Sancti CHROMATII episcopi Aquileiensis.
LECTIO IV.
CHROMATIUS una cum Eusebio non tam natura quam morum aequalitate germano, a teneris annis Aquileiensi clero ascriptus est. Egregiis ornatus moribus, totum se Deo atque ecclesiasticis studiis consecravit, in quibus ita profecit, ut inter Aquileienses clericos doctrina et sanctitate emineret: ad quorum privatam gloriam, ut scribit sanctus Hieronymus, publica haec accessit et aperta confessio, quod per eos ab urbe Aquileiensi Ariani dogmatis virus exclusum fuit. Presbyter a sancto Valeriano ordinatus, in ejus locum suffectus est, atque a sancto Ambrosio consecratus fuisse perhibetur.
LECTIO V.
Factus episcopus, Nicaenam fidem, et disciplinam ecclesiasticam acerrime defendit. Origenianos errores ab omni tam Orientis, quam Occidentis Catholicorum synodo proscriptos, pari et ipse sententia cum sancto Anastasio Romano Pontifice damnavit: exortisque inde simultatibus inter eumdem doctorem maximum, et Rufinum presbyterum, ut finis silentio imponeretur, diligentissime curavit. Sed piam sanctissimi Praesulis sollicitudinem in primis agnovit sanctus Joannes Chrysostomus, cujus causam apud Honorium Imperatorem tanta fide ac religione defendendam suscepit, ut sinceram illius ac ferventem erga se charitatem demiratus Chrysostomus; datis ad eum litteris, vehementer gratulatus sit.
LECTIO VI.
Sacrarum Litterarum studium caeteris, quae pastore digna sunt, muneribus adjunxit semper; vir, Beati Hieronymi sententia, episcoporum (LXXXII) sanctissimus, atque doctissimus. Ejus potissimum hortatu idem Sanctus Doctor Hebraea volumina latino sermone transtulit, ac Prophetarum libros commentariis illustravit, quorum aliquot CHROMATII nomine inscripsit. Tractatus et ipse edidit in Evangelium Matthaei, eruditione ac pietate insignes. Denique cum Aquileiensem Ecclesiam annos duodeviginti sanctissime rexisset, ad coelestem vitam quarto Nonas Decembris migravit.