Latinum Ydeoma/Latinum Ydeoma Laurentij Coruini Nouoforensis, et loquuntur in primis scolares de libertate eis danda

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Ab innumeris fere mendis quibus antehac scatebat: penitus exemptum Colloquium Secundum 

Latinum Ydeoma Laurentij Coruini Nouoforensis, et loquuntur in primis scolares de libertate eis danda.

Personae:
Paulinus, Eurialus, Petronius.

Paulinus
Quis hic scolaris est quem huc aduenientem conspicor? Eurialus certe est. Heus, heus, Euriale!

Eurialus
Quis me vult?

Paulinus
Ades huc, Euriale.

Eurialus
Quid me vis?

Paulinus
Aliquid noui, scio, quod et te maioreminmodum delectabit.

Eurialus
Ede, si quid habes, te vehementer rogo.

Paulinus
Nisi mihi quidpiam nunc dederis, te vel breui esse daturum promiseris, non edam.

Eurialus
Quod tibi modo dem aut posthac me daturum esse pollicear, scio profecto nihil. Si quid mihi esset, darem, Hercle, lubens. Numquid bene meritussum de te hoc vt mihi diceres?

Paulinus
Pro veteri amore erga me tuo id tibi memorabo. Sed ne cui dixeris; mihi vt spondeas volo.

Eurialus
Quid est? Eloquere mihi. Nulli prorsus idem esse dicturum profiteor.

Paulinus
Accepi nos hodie libertatem habituros.

Eurialus
Nugas garris.

Paulinus
Vera loquor.

Eurialus
Nimium libenter audio sermonem hunc tuum; saltem vera narrares, nihil mihi edepol foret iucundius auditu.

Paulinus
Si scires vnde id acceperim, dubitares minime.

Eurialus
A quo id accepisti, mi Pauline? Dicito mihi, te obsecro.

Paulinus
A Pamphilo qui, vt ipse nosti, magistro nostro vtitur valde familiariter.

Eurialus
Credin’ sibi?

Paulinus
Quid non credam? Haud mihi mentitus est vnquam.

Eurialus
Falsiloquus est. Nam me sepenumero fefellit.

Paulinus
Mirum. Me nunquam adhuc ludificatus est. Scin’ cur sibi crediderim?

Eurialus
Cur?

Paulinus
Id, ne cui diceret, magistrum prohibuisse aiebat.

Eurialus
Iam mihi apud te fides est. Bene est. Sed quid nos facturi sumus?

Paulinus
Abibo.

Eurialus
Quorsum?

Paulinus
Domum.

Eurialus
Quid negocij tibi domi est?

Paulinus
Sunt mihi globuli in armario. Illos huc feram tecum vt ludam.

Eurialus
Mane, mane pocius.

Paulinus
Quam ob rem?

Eurialus
Tardiusculus es. Prius quam reuerteris, aliquot peregissemus ludos.

Paulinus
Quid ais, fatue? Qui cum mihi ludendum est cum globuli me deficiant?

Eurialus
Eccum Petronium, is multos habet in marsupio globulos, decem et octo vendit pro obulo. Hos emito potius. Longum nimis iter est ad patrias edes.

Paulinus
Recte quidem suades, sed nullus mihi obulus est. Ibo igitur, sed ne abeas priusquam ad te venero. Operire me, hic iam adero.

Eurialus
Operiar, sed quid cessas migrare? Propera ire, et reuertere quam primum. En baccalarius iam venit latinum expositurus et remissionem daturus. Hic ego cum Petronio tantisper manebo dum redieris.

Petr.
Quid hic nunc agimus?

Eurialus
Que tu vis volo.

Petronius
Sero fortasse redibit Paulinus.

Eurialus
Estimabat quidem se mature satis esse affuturum. Sed longe eum sua fefellit opinio.

Petronius
Ludamus interea temporis.

Eurialus
Vt lubet.

Petronius
Depone duos globulos. Totidem ipse ponam.

Eurialus
Faciam. Sed quis nostrum incipiet.

Petronius
Incipe tu, ego sequar. Optime est. Heus tu!

Eurialus
Quid vis.

Petronius
Aspice quam bene tangam prime linee globulum.

Eurialus
Quid te jactitas? Res ipsa indicabit quid possis.

Petronius
Iam experire quid valeam.

Eurialus
Ah! ah! he! Nequeo, Hercle, ah, ah, me risu meo moderari.

Petronius
Quid rides adeo?

Eurialus
Eam ob causam quod prime linee tetigisti globulum.

Petronius
Facile est irridere quempiam. Ne ride nimium, te oro. Caueto mihi ipse ridendus venias. Extorque modo vt videam quantum tu artis habeas.

Eurialus
Saxeum tuum tangam.

Petronius
Si videro, credam.

Eurialus
Primum, fateor, ludum lucratus es. Alterum proculdubio non lucrabere. Sed Paulinus iam redit: operiamur donec aduenerit vt tres nostrum ludant pariter. Vulgare enim prouerbium est: quo numerosior sodalitas, eo maior felicitas.

Eurialus
Probe ais. Id et mihi vehementer placet. Dudum optatus aduenis, Pauline. Alterum iam ludum incepturi te expectamus.

Paulinus
Actum bene est. Ludam vna vobiscum quam lubenter. Multum mecum attuli globulorum.

Eurialus
Ob id quia sciuimus te esse allaturum, prestolati sumus. Minuam tibi numerum globulorum.

Paulinus
Mihi forsitan sors mage arridebit quam tibi.

Eurialus
Experiamur igitur vicissim vter nostrum sit melior. Sinite me ergo primum extorquere globulum.

Petronius
Sino hac lege vt te sequar.

Paulinus
Non assentior secundus vt sis

Petronius
Cur non, mi Pauline?

Paulinus
Rogas? An nescis nouissimum deteriores semper in ludo habere partes?

Petronius
Morem mihi gere; te iterum atque iterum rogo.

Paulinus
Non geram. Tam mihi meum lucrum quam tuum tibi charum est.

Petronius
Fac, amabo.

Paulinus
Quid obtundis? Semel dixi tibi me id non esse facturum. Quid opus est multis? Et ipse mauelim esse primus. Vetus enim illud et populare verbum est: tunica pallio est propior.

Petronius
Penitebit te (crede mihi), penitebit te plurimum, quod mihi, pro hac dumtaxat vice, non fueris obsecutus! Ego etiam tibi posthac nulla in re auscultabo.

Paulinus
Fac vt lubet.

Petronius
Vltimus ne fias, lucro bene circumspicito.

Paulinus
Quid ad te? Si quidpiam perdidero, nihil penitus damni tibi inde accidere poterit.

Petronius
Recordare saltem quid tibi dixerim. Incipe, Euriale!

Eurialus
Duos Hercle, pariter tetigi!

Petronius
Non duos.

Eurialus
Non vides a loco ambos esse amotos?

Petronius
Ventorum spiramine amoti sunt, non tactu tuo.

Eurialus
Fateare verum! Pauline, vidistine?

Paulinus
Fateor, vidi.

Petronius
Quam falsus es.

Paulinus
Sic est.

Petronius
Quid ais, nugator? Censes ne me tecum esse?

Eurialus
Tace modo, tace. Sat habes litigij pro vno globulo. Aperi oculos et perspice sane. Iam tercium tangam.

Petronius
Reris me esse daturum tibi hunc?

Eurialus
Quid ni? Nam Paulinus mihi testis est quod lucratus sum.

Petronius
Mihi eque ac sibi credendum est.

Eurialus
Quid tum me vis facere?

Petronius
Vnum quem tetigisti vt obserues. Alterum vero vt deponas.

Eurialus
Rursus deponam? Male sane essem id si facerem.

Petronius
Nisi feceris, auferam tibi omnes.

Eurialus
Vnum etiam mihi vt auferas caueto cum tuo magno malo.

Petronius
Minaris? Quid mihi facturus es, furcifer, si abstulero? Me forsitan dabis neci? Non eneca me hodie. In crastinum vsque mihi vitam vt faueas, te etiam atque etiam per clementissimum oro Deum.

Eurialus
Noli me lacessere. Tibi suadeo.

Petronius
Sine me adhuc pauxillum viuere.

Eurialus
Iterum te moneo molestus ne sis.

Petronius
Inhibebis forsan ne quidquam eloquar.

Eurialus
Nisi tacueris, cohibebo tibi os impudens!

Petronius
Si aliquid habes audacie, digito parumper tangito miser.

Eurialus
Qua me causa verberas?

Petronius
Quia mihi libitum est, ex merito etiam tuo.

Eurialus
Ohe! Hei! Memento. Huius facti penitebit.

Petronius
Iam lachrimas, omnium audacissime! Siccine mihi os cohibuisti. Adsitis iuuenes, adsitis! Ancilla lachrimat!

Paulinus
Id ne pudet te quod tam cito luges? Siste lachrimas, Euriale. Venito vna mecum ad baccalarium, qui, posteaquam rem sibi omnem vt acta est narrauerimus, virgis eum cedet.

Petronius
Ite in malam crucem sed mihi persuadeo baccalarium, qui me plurimum et dilexit semper et amauit, non esse facturum omnia pro arbitratu vestro. Esto me accusaueritis. Quo me pacto excusem noui optume. Nunc domum eo, ibidem dum hec e memoria exciderint permansurus. Vos ite, accusatum ite! Parui enim facio delationem vestram.

 Ab innumeris fere mendis quibus antehac scatebat: penitus exemptum Colloquium Secundum