Migne Patrologia Latina Tomus 89
Juramentum (Bonifacius Moguntinus), J. P. Migne
Juramentum
(0803B)In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, imperante domino Leone Magno imperatore, anno 7 post consulatum ejus, sed et Constantini Magni imperatoris ejus filii anno 4, indictione 6. Promitto ego Bonifacius, Dei gratia episcopus, tibi, beate Petre (0803C)apostolorum princeps, vicarioque tuo beato Gregorio papae, et successoribus ejus, per Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere, et in unitate ejusdem fidei, Deo operante, persistere in quo omnis Christianorum salus esse sine dubio comprobatur, nullo modo me contra unitatem communis et universalis Ecclesiae, suadente quopiam, consentire, sed, ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum, tibi et utilitatibus tuae Ecclesiae, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique (0804B)data est, et praedicto vicario tuo atque successoribus ejus, per omnia exhibere. Sed et si cognovero antistites contra instituta antiqua sanctorum Patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem; sed magis, si valuero prohibere, (0804C)prohibeam; si minus, hoc fideliter statim Domino meo apostolico renuntiabo. Quod si, quod absit, contra hujus professionis meae seriem aliquid facere quolibet modo, seu ingenio, vel occasione, tentavero, reus inveniar in aeterno judicio, ultionem Ananiae et Saphirae incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere praesumpsit: hoc autem indiculum sacramenti ego Bonifacius exiguus episcopus manu propria scripsi, atque ponens supra sacratissimum corpus sancti Petri, ita ut praescriptum, Deo teste et judice, feci sacramentum, quod et conservare promitto.