XVIII MARTII MDCCCLXI.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IN CONSISTORIO SECRETO 18 MARTII 1861 HABITA.
Venerabiles Fratres.
Jamdudum cernimus , Venerabiles Fratres , quo misero sane conflictu ob invicem pugnantia inter veritatem et errorem, inter virtutem et vitium, inter lucem et tenebras principia, hac miserrima nostra praesertim aetate civilis exagitetur societas. Namque alii ex una parte tuentur quaedam moclernae, uti appellant, civilitatis placita, alii ex altera justitia? sanctissimaeque nostrae religionis jura propugnant. Ac primi postulant, ut Romanus Pontifex cum Progressu, cum Liberalismo , uti vocant, ac recenti civilitate se reconciliet et componat. Alteri vero merito efflagitant, ut immobilia et inconcussa aeternae justitiae principia integra et inviolata custodiantur , et saluberrima divinae nostrae religionis vis omnino servetur, quae et Dei gloriam amplificat, et opportuna tot malis, quibus humanum genus affligitur, affert remedia, quoeque est unica veraque norma, qua filii hominum in bac mortali vita omni virtute instituti ad beatae aeternitatis portum perducuntur. Sed bodiernae civilitatis patroni hujusmodi discrimini haud acquiescunt, quandoquidem sese veros et sinceros religionis amicos affirmant. Ac Nos ficlem eis adhibere vellemus, nisi tristissima sane facta, quae ante omnium oculos quotidie versantur, contrarium prorsus ostenderent. Et quidem una est vera ac sancta super terram religio ab ipso Christo Domino fundata et instituta, quae virtutum omnium fecunda parens et altrix , ac vitiorum expultrix , et animorum liberatrix, veraeque fehcitatisindex, appellaturCatholica, Apostolica, Romana. Quid autem senliendum de iis, qui extra hanc salutis arcam vivunt, jam alias declaravimus in Consistoriali Nostra AUocutione diei 9 decembris anni millesimi octiugentesimi quinquagesimi quarti, atque hic eamdein doctrinam confirmamus. Jam vero ab iis, qui pro religionis bono Nos ad hodiernae civilitati dexteram porrigendam invitant, quaerimus utrum facta talia sint, quae Christi hic in terris Vicarium ab Ipso acl ccelestis suae doctrinae puritatem tuendam, atque ad agnos ovesque eadem doctrina pascendas et confirmandas divinitus constitulum possint inducere, ut sine gravissimo conscientiae piaculo, et maximo omnium scandalo se cum hodierna civilitate consociet, cujus opera tot nunquam satis deploranda eveniunt mala, tot teterrimae opiniones, errores et principia promulgantur, quae catholicae religioni cjusque doctrinae onmino adversantur. Atque inter haEc facta neino ignorat quomodo vel ipsae solemnes Conventiones inter hanc Apostolicam Sedem et Regios Principes rite initapenitus destruantur, veluti nuper Neapoli accidit. Qua quidem de re in hoc amplissimo vestro consessu etiam atque etiam querimur, Venerabiles Fratres,
et summopere reclamamus eo prorsus modo, quo contra similes ausus et violatioues alias protestati sumus.
Haec autem moderna civilitas dum cuique acatholico cultui favet , ipsosque infideles a publicis muneribus obeundis minime probibet , et catholicas scbolas illorum filiis recludit, irascitur adversus Religiosas Familias, adversus Instituta catholicis scholis moderandis fundata, adversus quamplurimos cujusque gradus ecclesiasticos Viros amplissima etiam dignitate insignitos, quo rum non pauci vitam in exilii incerto aut in vincubs misere agunt, et adversus etiam spectatos laicos viros, qui Nobis et huic Sanctae Sedi addicti religionis justitiaeque causam alacriter defendunt. Hoec civilitas dum acatholicis institutis ac personis subsidia largitur, catholicam Ecclesiam justissimis suis possessionibus spoliat, et omnia adhibet consilia ac studia ad salutarem lpsius Ecclesiae efficaciam imminuendam. Insuper dum omneni tribuit liberlatem qnibusque verbis et scriptis, quse Ecclesiam omnesque ipsi ex corde devotos aversantur, ac dum licenliam animat, abt et fovet, eodem tempore se omnino cautam moderatamque exhibet in reprehendenda violenta et immiti interdum agendi ratione contra eos adhibita, qui optima vulgant scripta , et omnem in puniendo exercet severitatem, si ab bis moderationis fines vel leviter peseteriri arbitretur. Hujusmodi igitur civilitati possetne unquam Romanus Pontifex amicam protendere dexteram, ct cum ea foedus concordiamque ex animo inire? Vera rebus vocabula restituantur, et haec Sancta Sedes sibi semper constabit. Siqiudem ipsa verge civilitatis continenter fuit patrona etaltrix; atque historiae monumenta eloquentissime testantur ac probant, omnibus aHatibus ab eadem Sancta Sede in disjunctissimas quasque et barbaras terrarum orbis regiones veram reciamquc fuisse invectam morum bumanitatem , disciplinam, sapientiam. At cum civilitatis nomine velit intelligi systema apposite comparatum ad debilitandam ac fortasse etiam delendam Cbristi Ecclesiam, nunquam certe quidem haec Sancta Sedes et Romanus Pontifex poterunt cum hujusmodi civditate convenire. « Quae enim, » uti sapientissime clamat Apostolus, « participatio justitiae cum iniquitate, aut qua? societas luci ad tenebras? « Quae autem conventio Christi ad Belial [1] * ? » Qua igitur probitate perturbatores, et seditionis patroni suam vocem attollunt ad exaggerandos conatus frustra ab ipsis adbibitos, ut se cum Romano Pontifice componant? Hic enim, qui suam omnem vim haurit ex aeterna? justitiae principiis, quonam pacto posset illa unquam deserere, ut sanctissima debilitetur fides, atque ideo Italia in discrimen adducatur amittendi maximum suum splendorem et gloriam, qua undeviginli ab hinc soeculis refulget ob centrum et sedem, qua praestat, catholicae. veritatis? Neque objici potest, hanc Apostolicam Sedem in rebus civilis principatus clausas babuisse aures illorum postulationibus, qui liberiorem administrationem exoptare significarunt. Ut vetera omittamus exempla, de hac nostra infelici aetate loquemur. Ubi enim Italia a legitimis suis Principibus liberiores institutiones obtinuit,
Nos paternum animum gerentes filiorum partem Pontificiae Nostrae ditionis
m civilem administrationem cooptavimus, et opportunas cledimus concessiones, propri is tamen prudentise modis oixlinatas, ne munus paterno animo
concessum per malorum hominum operam veneno inficeretur. At vero quid
inde factum est? Effrena licentia innocua Nostra largitate potita est, et Aulae,
quo publici Ministri ac Deputati convenerant, limina sanguine respersa, et
impia manus in eum sacrilege conversa qui beneficium concesserat. Quod si
recentissimis hisce temporibus consilia circa civilem procurationem Nobis
data fuerunt, baud ignoratis, Venerabiles Fratres, illa a Nobis admissa fuisse,
eo tamen excepto ac rejecto, quod non ad civilem administralionem respiciebat, sed eo spectabat, ut spoliationis parti jam patratae assentiremur.
Nihil vero est cur de consiliis bene acceptis, deque Nostris sinceris ad illa
exsequenda promissis loquamur, cum usurpationum moderatores alta voce
profiterentur, se non quidem reformationes, sed absolutam rebellionem
omnemque a legitimo Prineipe sejunctionem omnino velle. Atque ipsi erant
gravissimi facinoris auctores et antesignani, qui suis clamoribus omnia replebant, non vero populus, ut de illis merito dici possit quod Venerabilis
Beda de Pharisaeis et Scribis Ghristi inimicis aiebat ' : « Non haec aliqui de
« turba, sed Pharisaei calumniabantur et Scribae, sicut Evangelistse testantur. »
Sed Piomani Pontificatus oppugnatio non solum eo spectat , ut haec Sancta
Sedes et Romanus Pontifex legilimo suo civili principatu omnino privetur,
sed eo etiam tendit, ut infirmetur, et, si fieri unquam posset, plane tollatur
salutaris catholicae religionis virtus ; ac propterea impetit Dei ipsius opus ,
redemptionis fructum , et sanctissimam iflam fidem, quae pretiosissima est
haereditas in nos derivata ex ineffabili sacrificio, quod in Golgotha consummatum est. Atque ita se rem habere satis superque demonstrant tum commemorata jam facta, tum ea qua? in dies evenire videmus. Quot enim in
Italia Dioeceses ob illata impedimenta suis Episcopis orbatae, plaudentibus
modernae civilitatis palronis, qui tot christianos populos sine pastoribus derelinquunt, et illorum bonis potiuntur, ut ea in pravos etiam usus convertant!
Quot sacrorum Antistites in exilio versantur [2]! Quot (cum incredibili animi
Nostri dolore dicimus) apostatae, qui non Dei sed Satanae nomine loquentes,
ac impunitate ipsis a fatali regiminis systemate concessa fidentes , et conscientias exagitant, et infirmos ad praevaricandum impellunt, et misere lapsos
in turpissimis quibusque doctrinis obfirmant, et Christi vestem lacerare contendunt, cum minime reformident Nationales, uti dicunt, Ecclesias, aliasque
id genus impietates proponere ac suadere ! Postquam vero ita religioni insul-
taverint, quam per hypoerisim invitant ut cum hodierna civilitate conveniat,
non dubitant pari cum hypocrisi Nos excitare ut cum Italia reconciliemur.
Scilicet, cum omni fere civili Nostro principatu spoliati gravissima Pontificis
et Principis onera sustineamus piis Catholicae Ecclesiae filiorum largitionibus
quotidie amantissime ad Nos missis, cumque gratis invidiae et odii signum
facti simus eorum ipsorum opera, qui conciliationem a Nobis postulant; id
vellent praeterea, ut palam declararemus, usurpatas Pontificiae Nostrae ditionis Provincias in liberam usurpatorum proprietatem cedere. Qua sane audaci
et haetenus inaudita postulatione qiuererent, ut ah liac Apostolica Sede, quae
semper fuit et erit veritatis justitiaeque propugnaculum, sanciretur, rem
injuste violenterque direptam posse tranquille honesteque possidcri ab iniquo aggressore; utque ita falsum constitueretur principium, fortunatam
nempe facti injustitiam nullum juris sanctitati detrimentum afferre? Quae
postulatio iis etiam repugnat solemnibus verbis, quibus in magno et illustri
Senatu nuperrimis liisce diebus declaratum est, « Romanum Pontificem esse
Repraesentatorem praecipuae vis moralis in bumana societate. » Ex quo illud
consequitur, eum nullo modo posse vandalice spoliationi consentire, quin
fundamentum violet illius moralis disciplinae, cujus ipse veluti prima forma
et imago dignoscitur.
Jam vero quicumque vel errore deceptus vel timore perculsus praebere velit
consilia injustis perturbatorum civilis societatis votis consentanea, necesse est
ut bisce potissimum temporibus sibi omnino persuadeat, illos nunquam contentos fore, nisi viderint omne auctoritatis prineipium, omne religionis frenum, omnemque juris justitiseque regulam de medio tolli. Atque hujusmodi
subversores in civilis societatis calamitatem illud jam tum voce tum scriptis
assequuti sunt, ut humanas mentes perverterint, moralem sensum debihtavermt, et injustitiae horrorem eripuerint; atque omnia conantur ut cunctis
persuadeant, jus ab honestis gentibus invocatum nihil aliud esse, nisi injustam voluntatem quae debeat omnino contemni. Heu ! vere « luxit et defluxit
terra et infirmata est, defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terra?.
Et terra infecta est ab habitatoribus suis : quia transgressi sunt leges ,
mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum [3] *. »
Verum in tanta tenehrarum obscuritate, qua Deus inscrulabih suo judicio
gentes sinit offundi, Nos omnem Nostram spem fiduciamque plane collocamus in ipso clementissimo misericordiarum Patre et Deo totius consolationis,
qui nos consolatur in omni tribuiatione Nostra. Ipse namque est, qui Vobis,
Venerabiles Fratres, concordiae et unanimitatis inter Vos spiritum ingerit, et
quotidie magis ingeret, ut Nobiscum arctissime aeque ac concordissime conjuncti, parati sitis una Nobiscum sorlem illam subire, qua? arcano divinae suae
providentiae consilio cuique nostrum reservata sit. Ipse est, qui caritatis vinculo inter se, et cum hoc catholicae veritatis et unitatis centro conjungit
sacrorum Christiani orbis Antistites, qui fideles sibi commissos evangelicae
veritatis doctrina instituunt, eisque iter in tanta caligine tuto sequendum
monstrant, nuntiantes virtute prudentiae populis sanctissima verba. Ipse super
omnes catholicas gentes effundit spiritum precum, et acatholicis aequitatis sensum inspirat, ut rectum de hodiernis eventibus ferant judicium. Haec autem
tam mira in universo catholico orbe precum consensio, tamque unanimes
erga Nos amoris significationes, tot sane variisque modis expressa? (quod in
anteactis a?tatibus haud lacile queat inveniri) manifestissime ostendunt ,
quemadmodum hominibus recte animatis opus omnino sit tendere ad hanc
Beatissimi Principis Apostolorum Cathedram, lucem terrarum orbis, quae
1 Is. cap. xxiv, v. 4, 5.
magistra veritatis et nuntia salutis semper docuit, et usque ad consummationem saeculi immutabdes aeternae justitiae leges docere nunquam desiuet. Tantum
vero abest, ut Italiae populi ab hisce luculentissimis filialis erga Apostolicam
hanc Sedem amoris et observantiae testimoniis abstinuerint, ut immo quam
plura centena ipsorum millia Nos amantissimis litteris adiverint, non eo quidem consilio ut conclamatam a veteratoribus reconciliationem peterent, sed
ut Nostras molestias, poenas, angores summopere dolerent, suumque erga
Nos affectum omnimode confirmarent , et nefariam sacrilegamque civilis
Nostri ejusdemque Sedis principatus spoliationem etiam atque etiam detestarentur.
Cum porro ita se res habeant, antequam loquendi fmem faciamus, coram Deo et homimbus clare aperteque declaramus, nullam prorsus adesse causam quare cum quopiam Nos reconciliari debeamus. Quoniam vero , licet immerentes, Ilhus hic in terris vice fungimur, qui pro transgressoribus rogavit veniamque petiit, probe sentimus a Nobis parcendum iis qui Nos oderunt, ac pro ipsis orandum ut divina? gratia? auxilio resipiscant, atque ita illius, qui Christi hic in terris vicariam gerit operam, benedictionem promereantur. Libenter utique pro illis oramus, iisque, statim ac resipuerint , ignoscere ac benedicere parati sumus. Interim tamen non possumus inertes harere, veluti qui nullam de humanis calamitatibus curam capiunt; non possumus non vehementer commoveri et angi , ac uti Nostra non reputare maxima damna et mala iis nequiter illata qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Quocirca dum intimo moerore conficimur, Deum obsecramus , gravissimumque supremi Nostri Apostolatus munus implemus loquendi , docendi et damnandi qurecumque Deus Ejusque Ecclesia docet et damnat, ut ita cursum Nostrum consummemus, et ministerium verbi, quod accepimus a Domino Jesu.
Itaque si injusta a Nobis petantur, prastare non possumus : si vero postuletur venia, illam ultro, libenterque, uti nuper declaravimus, impertiemur. Ut autem hujusce veniae verbum eo proferamus modo, qui Pontificiae Nostrae dignitatis sanctitatem omnino decet, flectimus ante Deum genua, et triumphale nostrae redemptionis amplectentes vexillum, Christum Jesum humillime deprecamur, ut Nos eadem sua repleat caritate, ut eo prorsus modo ignoscamus quo Ipse suis perpercit inimicis, antequam sanctissimum suum spiritum in seterni Patris Sui traderet manus. Atque ab ipso impensissime exposcimus, ut quemadmodum post veniam ab Eo tributam , inter densas tenebras, quibus universa terra fuit obducta, inimicorum suorum mentes illustravit , qui horrendi facinoris poenitentes revertebantur percutientes pectora sua, ita in hac tanta nostrae aetatis caligine velit ex inexhaustis infmitae suae misericordiae thesauris coelestis ac triumphatricis suae gratiae effundere dona, quibus omnes errantes ad unicum suum ovile redeant. Quacumque autem futura sint investigabilia divinae suae providentiae consilia, ipsum Christum Jesum Ecclesiae suae nomine rogamus, ut Vicarii sui causam, quae Ecclesiae suae causa est, judicet, eamque contra hostium suorum conatus defendat, ac gloriosa victoria exornet et augeat. fpsum item exoramus ut perturbatae societatis ordinem tranquillitatemque restituat, et optatissimam pacem tribuat ad justitiae triumphum, quem ab Eo imice expectamus. In tanta enim trepida-
tione Europae totiusque terrarum orbis , et eorum, qui arduo tunguntur
munere moderandi populorum sortes, Deus unus est, qui Nobiscum et pro
Nobis pugnare possit : « Judica nos Deus, et discerne causam nostram de
gente non sancta : da pacem, Domine, in diebus nostris , quia non est alius
qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus Noster. »