Gabrobocchia (Versio scriptoris ignoti)
recensere
Est brilgum: tovi slimici
In vabo tererotitant
Brogovi sunt macresculi
Momi rasti strugitant.
"Fuge Gabrobocchia, fili mi,
Qui fero lacerat morsu:
Diffide Iubiubae avi
Es procul ab Unguimanu."
Vorpalem ensem extulit;
Hostem quaesivit manximum;
Tumtumi stirpi astitit
Et extudit consilium.
Subtectim consultante eo
En, Gabrobocchia flammifer
Ex luco sprinxit tulgido
Perbullans usque ugriter.
Tum semel, bis et iterum
Vorpale ferrum pupugit.
Necati caput exanimum
Citumphans retro rettulit.
"Num Gabrobocchia periit?
Gaudiferum amplectar te!
Dies frabiosus! graustussit!"
Suffremuit praehilare.
Est brilgum: tovi slimici
In vabo tererotitant
Brogovi sunt macresculi
Momi rasti strugitant.
Hora aderat briligi. Nunc et Slythia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabuere Rathi.
"Cave, Gaberbocchum moneo tibi, nate, cavendum!
(Unguibus ille rapit. Dentibus ille necat.)
Et fuge Jubbubum, quo non infestior ales,
Et Bandersnatcham, quae fremit usque, cave."
Ille autem gladium vorpalem cepit, et hostem
Manxonium longa sedulitate petit;
Tum sub tumtummi requiescens arboris umbra
Stabat tranquillus, multa animo meditans.
Dum requiescebat meditans uffishia, monstrum
Praesens ecce! oculis cui fera flamma micat,
Ipse Gaberbocchus dumeta per horrida sifflans
Ibat, et horrendum burbuliabat iens!
Ter, quater, atque iterum cito vorpalissimus ensis
Snicsnaccans penitus viscera dissecuit.
Exanimum corpus linquens caput abstulit heros
Quocum galumphat multa, domumque redit.
"Tune Gaberbocchum potuisti, nate, necare?
Bemiscens puer! ad brachia nostra veni.
Oh! frabiusce dies! iterumque caloque calaque
Laetus eo" ut chortlet chortla superba senex.
Hora aderat briligi. Nunc et Slythia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabuere Rathi.
Mors Iabrochii (Versio Augusti A. Vansittart)
recensere
Coesper erat: tunc lubriciles ultravia circum
Urgebant gyros gimbiculosque tophi;
Moestenui visae borogovides ire meatu;
Et profugi gemitus exgrabuere rathae.
"O fuge Iabrochium, sanguis meus! Ille recurvis
Unguibus, estque avidis dentibus ille minax.
Ububae fuge cautus avis vim, gnate! Neque unquam
Faedarpax contra te frumiosus eat!"
Vorpali gladio juvenis succingitur: hostis
Manxumus ad medium quaeritur usque diem:
Jamque via fesso, sed plurima mente prementi,
Tumtumiae frondis suaserat umbra moram.
Consilia interdum stetit egnia mente revolvens:
At gravis in densa fronde susuffrus erat,
Spiculaque ex oculis jacientis flammea, tulscam
Per silvam venit burbur Iabrochii!
Vorpali, semel atque iterum collectus in ictum,
Persnicuit gladio persnacuitque puer:
Deinde galumphatus, spernens informe cadaver,
Horrendum monstri rettulit ipse caput.
"Victor Iabrochii, spoliis insignis opimis,
Rursus in amplexus, o radiose, meos!
O frabiose dies! Callo clamateque Calla!"
Vix potuit laetus chorticulare pater.
Coesper erat: tunc lubriciles ultravia circum
Urgebant gyros gimbiculosque tophi;
Moestenui visae borogovides ire meatu;
Et profugi gemitus exgrabuere rathae.
Notae
recensere- ↑ qui patruus erat Ludovici Carroll