Iuvenilia (Galilei)


This is the stable version, checked on 20 Septembris 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Iuvenilia
1890
editio: incognita
fons: librum vide
Quaestio[1] prima.


Quid sit id de quo disputat Aristoteles in his libris De caelo.


P.a opinio.Qui obiectum totius Physicae corpus generabile et corruptibile constituunt, hi sentiunt considerari ab Aristotele caelum et elementa prout sunt principia rerum generabilium et corruptibilium; nam caelum, secundum hos, est causa efficiens generationis et corruptionis[2], elementa autem causa materialis. Horum opinionem confutavimus in quaestione De obiecto totius Physicae.[§ 1]

2.a opinio.Alexander, referente Simplicio in prooemio[3] horum librorum, putat 10 obiectum esse universum, prout complectitur caelum et quatuor elementa, quae sunt corpora simplicia: quare nomine caeli, in inscriptione horum librorum, putat intelligendum esse universum, secutus Aristotelem, qui, in p.o libro t. 96, inter alias caeli acceptiones, hanc quoque usurpat. Hanc sententiam Zimara in sua Tabula tribuit Averroi, eamque aperte tuetur D. Thomas[4], docendo obiectum esse universum secundum suas partes integrales. Quod si illi obiicias, plantas etiam et animalia esse partes integrantes universi, respondet disparem esse rationem corporum simplicium, plantarum atque animalium: nam plantae et animalia non habent determinatum situm nisi ratione elementorum 20 praedominantium, neque proprie sunt partes integrales universi. 3a opinio.Iamblicus et magis Syrianus constituunt obiectum horum librorum caelum, de quo volunt Aristotele primo et per se egisse; consecutive autem, elementa: nam non egit de elementis, nisi quia vel conducunt ad cognitionem caeli, vel quia pendent a caelo.

4a opinio.Albertus Magnus ponit obiectum corpus mobile ad ubi. Ratio illius haec est: quia obiectum totius Physicae est corpus mobile in communi; horum ergo quatuor librorum, qui sunt una pars Physicae, obiectum debet esse prima species corporis mobilis, quod est corpus mobile ad ubi.

5a opinio.Simplicius, in prooemio[5] horum librorum, sentit obiectum esse corpus simplex, compraehendens[6] caelum et quatuor elementa. Fundamentum illius est: quia. Aristoteles in 8 libris Physicorum[7] egit de principiis et proprietatibus rerum naturalium; ergo in his libris, qui immediate illos consecuntur, debuit agere de prima specie corporis naturalis, quae est corpus simplex.

6a opinio.Niphus[8] , ut quatuor has sententias inter se concordet, ponit obiectum aggregationis, cum Alexandro, universum; obiectum praedicationis, cum Alberto, corpus mobile ad ubi; obiectum attributionis, corpus simplex, cum Simplicio; obiectum principalitatis, caelum, cum Iamblico et Syriano.

P.a conclusio.Equidem dico, primo, universum non esse obiectum horum librorum. Conclusio est Aristotelis, in 3o De caelo in initio, et in p.o Meteororuni c. p.o; quibus in locis, explicans quae superius dixerat, nullam fecit mentionem universi. Et patet ratione. Quia vel universum accipitur pro ente communissime sumpto, complectente sub se tam corporea quam corporis expertia; et hoc modo universum non est considerationis physicae, sed spectat vel ad peritum vel ad metaphysicum aliquo modo, quatenus contemplatur ens in communi. Confirmatur: quia alias, si universum esset obiectum, sequeretur[9] nullam connexionem hos libros habere cum superioribus; quia universum, ut sic, non est species neque pars obiecti physici. Vel, 2o, universum accipitur pro toto quodam continente varias et pugnantes inter se naturas: et hoc modo, cum non possit esse obiectum alicuius scientiae (est enim aggregatum per accidens), a fortiori non poterit esse obiectum alicuius partis. Vel, 3o, universum accipitur pro toto quodam integrato ex pluribus partibus: et hoc modo est quidem considerationis physicae, non tamen tanquam obiectum sed tanquam passio obiecti, cum obiectum sit aliquod corpus naturale.

2a conclusio.Dico, 2°, caelum non considerari per se tantum in his libris. Probatur conclusio, quae est Aristotelis ubi supra. Probatur ratione: quia, ex Simplicio, maxima pars huius operis posita est in elementis; nam in 3° et 4° libro agit Aristoteles de natura et qualitatibus elementorum; in 2° libro, a t. 77 usque ad finem, agit de terra; in p.°, ubi tractat de aeternitate et unitate, agit etiam de elementis: ergo elementa[§ 2] non considerantur consecutive et per accidens, sed per se. 2o, elementa sunt per se scibilia, et non nisi a physico; ergo [etc.].[§ 3] Patet etiam hoc, quia in 2° libro utitur prooemio[10]; quod indicat, de elementis agi per se.[§ 4]

3a conclusio.Dico, 3°, obiectum non esse corpus mobile ad ubi. Probatur conclusio: quia obiectum alicuius pantis debet respondere obiecto totius; sed obiectum totius Physicae est corpus naturale, ut naturale; ergo obiectum alicuius partis Physicae non potest esse corpus mobile ad ubi. Conclusio est Aristotelis, non quidem in actu signato, sed in actu exercito; cum ipse agat de elementis, ut diximus, in duobus libris per se.

4a conclusio.Dico, 4°, opinionem Simplicii mihi probabilissimam esse. Pro cuius faciliori intelligentia, suppono duo: alterum est, obiectum totius Physicae esse corpus naturale, ut naturale; alterum est, obiectum totale alicuius scientiae illud esse ad quod caetera, quae in scientia tractantur, reducuntur, partiale vero esse illud quod continet aliquam partem vel speciem totalis obiecti. Probatur ita conclusio. In 8 libris Physicorum Aristoteles egit de principiis et passionibus corporis naturalis; ergo, cum hi quatuor libri sint pars totius Physicae, debuit ab Aristotele agi in his vel de aliqua parte, vel de aliqua specie, totius obiecti: sed duae tantum sunt species et partes totius obiecti physici, corpus simplex et corpus mixtum; et de mixto egit in lib. Meteororum: ergo de Simplicio in his. Patet obiectum esse corpus simplex, ex Aristotele: qui caelum elementum vocat, non quod proprie sit elementum, sed quia commune habet cum elementis esse corpus simplex; sed hic agitur de caelo et elementis; ergo de corpore simplici, in quo convenit caelum cum elementis.[§ 5]

Obiectio. Dices: Non fuere explicata principia corporis simplicis ab Aristotele in his libris; ergo corpus simplex non est obiectum. Respondeo, fuisse explicata principia corporis physici in 8 lib. Physicorum; quod satis est: nam corpus simplex continetur sub corpore naturali tanquam species, corporis autem naturalis in lib. Physicorum fuerunt explicata principia.

Obiectio p.a Obiicitur, primo, corpus simplex, hoc est caelum et dementa, demonstrari; ut patet a t. 5 usque ad 10, ubi probatur dari substantia distincta ab elementis, quae est caelum; et ex 3 Caeli a t. 31 usque ad 37, ubi probatur dari dementa: at obiectum in scientia tanquam notum supponitur: ergo [etc.].

Obiectio 2a. Obiicitur, 2o: de singularibus non potest esse scientia; ut alibi ostendimus,[§ 6] cum, ex p.o Post. 11, non possint definiri neque demonstrari; ut etiam patet ex 7 Met. t. 54, 55: sed caelum et dementa, secundum se tota, sunt ita singularia, ut repugnet illis posse multiplicari et fieri alia: ergo [etc.].

Obiectio 3o. Obiicitur, 3o, cum subiectum in scientia debeat esse unum, secundum Aristotelem [§ 7] p.o Post. 43, corpus simplex, idest caelum et elementa, non esse unum, cum illud sit incorruptibile, haec corruptibilia, licet non secundum se tota: corruptibilia autem et incorruptibilia per se primo sunt diversa, ex Aristotele 10 Met. 26: ergo [etc.]. Neque dicas caelum et elementa, quatenus sunt corpora simplicia, convenire in una ratione. Nam haec ratio non est analoga, secundum nos qui reponimus caelum in eodem praedicato in quo elementa; neque univoca, quia debuisset alias Aristoteles agere de corpore simplici in hoc opere, de quo tamen non meminit, tum de speciebus illius. Quod confirmatur ex Themistio[11], in 2o De anima t. 30, docente, ex Aristotele, hoc differre analogum ab univoco : quod univocum debet prius tractari in communi, cum dicat «unam naturam ab inferioribus distinctam»; non autem analogum, quod immediate dicit «sua inferiora».

Obiectio 4a. Obiicitur, 4o, in his libris non solum considerari corpora simplicia secundum se et secundum qualitates motivas, sed etiam secundum activas et secundum quod sunt principia mixtorum: tum quia caelum in 2o libro non solum consideratur secundum vim motricem, sed etiam ut est principium ad haec inferiora concurrens per suam actionem; tum quia in 3o et 4o De caelo agitur de elementis non solum secundum qualitates motivas, sed etiam secundum alterativas. Neque id mirum est: cum elementa suapte natura sint ordinata ad generationem mixtorum; ac proinde, ubi considerantur secundum se, debent etiam considerari in ordine ad mixta.

Obiectio 5a Obiicitur, 5o, authoritas Aristotelis, in p.o Caeli t. 4o pollicentis se tractaturum de universo, et in 3o Caeli t. p.o appellantis caelum elementum, non quidem alterationis, sed compositionis, ac proinde innuentis se egisse de caelo quatenus, simul cum aliis elementis, componit universum. Adde, cum[12] illud sit obiectum adaequatum alicuius scientiae cuius partes et proprietates in illa considerantur, et in his libris partes et proprietates universi considerentur, universum esse obiectum. Quod autem partes et proprietates universi in his libris considerentur, patet: nam in illis, primo, ostenditur, mundum esse perfectum, p.o Caeli in principio; esse finitum, a t. 38 usque ad 77; esse unum et non posse esse plures, a 76 usque ad 101; a 101 usque ad finem, esse sempiternum.

Ad p.am obiectionem. Respondeo p.o Ad primam obiectionem respondent aliqui, subiectum totalis scientiae non posse demonstrari esse; at vero partiale, si sit ignotum, posse, modo non desit medium non aliunde quam ab ipsa scientia desumptum, praesertim si ab illo non pendeat ratio formalis totalis obiecti: unde, quia caelum et elementa poterant esse ignota, et dabatur medium physicum r.o 2o. ad ea demonstranda, ideo etc. Melius dici potest, Aristotelem in p.o Caeli non demonstrare caelum esse, quia hoc notum erat, per se, sed secundum quid; idest esse naturae distinctae[13] ab aliis elementis: sicut etiam 3o Caeli, a t. 31 usque ad 37, non demonstrat elementa simpliciter esse, sed qualia sint; hoc est resolubilia in mixta et non Ad 2am R.o p.a R.o divisibilia in aliam speciem. Ad 2am, negant aliqui, de singularibus incorruptibilibus non posse esse scientiam. Melius respondetur, naturas elementorum et orbium caelestium posse abstrahi a conditionibus individuantibusm, et fieri universales: neque ad hoc requiritur aptitudo physica ad essendum in multis, sed satis est logica per non repugnantiam. Ad 3am Ad 3am[14], respondeo, corpus simplex, quod est obiectum huius operis, esse unum unitate univocationis, ut ostendimus, in praedicato substantiae; neque fuisse necessarium, Aristotelem prius disputare in his libris de corpore simplici in communi, quandoquidem, ut diximus, principia et proprietates corporis naturalis in communi fuerant explicata in 8 libris Physicorum; ex quibus, simul cum illis paucis quae praemittuntur in his libris, facile colligi poterant ea omnia quae a physico de corpore simplici in communi sunt cognoscenda. Ad 4am.Ad 4am, respondeo admittendo argumentum: nam probabilissimum esse arbitramur, ex his 4 lib. De Caelo et ex duobus De generatione libris confici unum opus, in eoque considerari corpora simplicia et secundum se et ut sunt principia mixtorum; et in p.o quidem ac 2o De caelo disputari de substantia et accidentibus caeli, in 3o et 4o de elementis secundum se et secundum qualitates motivas; in p.o denique et 2o De generatione, de elementis qualitates activas et ut sunt principia mixtorum. Ad 5am.Ad 5.am, respondeo, argumentum solum probare, in his libris aliquo modo tractari de universo, ut patet ex prima conclusione, non autem de illo ut subiecto adaequato[15]: nisi forte intelligatur, universum ratione suarum partium esse obiectum; quod est dicere, corpus simplex considerari in hoc opere; quod volumus.


Quaestio secunda.
De ordine, connexione et inscriptione horum librorum.

P.a opinioQuo ad ordinem et connexionem, Mirandulanus, in lib. 15 Singularis certaminis, sec.e p.a, putat hos libros esse primam partem philosophiae naturalis: tum quia in initio p.i De caelo ponitur communissimum prooemium ad naturalem philosophiam[16]: tum quia 8 libri Physicorum, cum in illis agatur de principiis tam rerum corruptibilium quam incorruptibilium, non possunt spectare nisi ad metaphysicum; ac proinde etc.. 2o opinio.Recentiores quidam arbitrantur, hoc opus inserendum esse libris de animalibus: tum quia Aristoteles, 2o Caeli t. 7, agens de positionibus caeli, dicit se de illis copiose disputasse in his, quae circa animalium motus; tum quia, paulo infra, docet caelum esse animatum. 3o opinio.Simplicius et Albertus Magnus, quos cum omnibus et nos sequimur, tenent, hos libros sequi 8 Physicorum, et secundam philosophiae naturalis partem constituere. Conclusio probatur p.oProbatur hoc, primo: quia in lib. Physicorum actum fuit de principiis et proprietatibus corporis naturalis in communi; ergo immediate post, debuit agi de prima specie corporis naturalis, quod est corpus simplex. Nam priora, secundum naturam, debent praecedere posteriora: sed mixta, de quibus agitur in lib. Meteororum, sunt posteriora elementis, cum sint ex illis composita: ergo in hoc opere iure actum est de corpore simplici. Hoc idem probatur ex Aristotele, qui in prooemio[17] Meteororum haec scripsit: De primis quidem igitur causis naturae, et de omni naturali motu, adhuc autem et de astris dispositis secundum superiorem lationem, et de elementis corporalibus, quot et qualia, et de transmutatione invicem et de generatione et corruptione corporum, dictum est prius. Probatur 2o.2o: quia Aristoteles in 8o Physicorum egit de primo motore; ergo debuit immediate post agere de primo mobili et prima circulatione, quae explicantur in his libris. Quae ratio non solum probat, hos libros subsequi 8 Physicorum, sed etiam duos priores praecedere duos alios subsequentes. Quamvis hoc idem hoc etiam ratione possit confirmari: caelum est simplicius et nobilius elementis; ergo etc. Ad p.um argumentum p.ae opinionisAd primum primae opinionis respondeo, cum Simplicio, Aristotelem fecisse huiusmodi prooemium[17], ut hos libros cum 8 Physicorum connecteret, et quia aggrediebatur primam corporis naturalis speciem explicandam. Ad 2um.Ad secundum, patet ex Physicis. Ad p.um 2ae opinionis.Ad primum secundae opinionis respondeo, quod pari ratione sequerentur, libros Perihermenias[18] adnectendos esse libris De anima; quia in illis dicit Aristoteles, se multa egisse de vocibus, ut sunt similitudines rerum, in libris De anima. Ad 2umAd secundum, patebit ex dicendis.

Circa inscriptionem, secundum Alexandrum, Simplicium et Graecos, hi libri inscribuntur De caelo, a parte nobiliori: secundum Albertum Magnum, D. Thomam et Latinos, inscribuntur De caelo et mundo. Nomine autem mundi intelligunt quatuor elementa; quae significatio nota est etiam Aristoteli, p.o Meteororum c. p.o, dicenti, mundum inferiorem, idest elementa, debere esse contiguum supernae lationis.

Divisio huius operis patet ex solutione quarti argumenti praecedentis quaestionis; et magis patebit ex sequenti[19] explicatione contextus.


TRACTATIO PRIMA DE MUNDO.

Quaestio prima.

De opinionibus veterum philosophorum de mundo.

Triplex mundus ex Platone.Triplex, ut docuit Plato, cum reperiatur mundus; idealis sive intelligibilis, sensibilis sed magnus, sensibilis sed parvus; hic, in praesenti, est disputatio de mundo sensibili magno. Qui nihil est aliud quam universitas rerum, ita primo a Pythagora[20] nominatus, vel propter ornamentum quod in se habet, vel quia mundus est, quantum est ex se, ab omni sorde. Sicut ab Aristotele dictum est universum, quod omnia in se contineat; totum, quod habeat partes suas integrantes; et caelum, facta denominatione a nobiliori parte, vel etiam quia aliquando caelum ab Aristotele pro universo accipitur, ut videre est t. 96 huius p.i libri. P.a opinio.Hunc aliquando incepisse et factum esse in tempore, veteres fere omnes physici, teste[21] Aristotele in p.o Caeli t. 102 et 8 Physicorum t. 10, senserunt; quamvis Galenus, in lib. De claris Physicis, asserat, Xenophanem[22]existimasse fuisse ab aeterno. Verum, licet in hoc convenerint, dissenserunt tamen in his. Primo, in materia; ut videre est in Physicis, in quaestione De sententiis philosophorum, circa principia. 2o, in causa efficiente: nam illorum aliqui vel illam ignorarunt vel certe praetermiserunt[23],aliqui vero posuerunt; quorum primus fuit Anaxagoras, qui mentem quamdam omnia congregantem effecit, deinde Empedocles, qui litem et amicitiam confinxit, teste[21] Aristotele 8 Phys. t. 2 et 77. 3o, in modo efficiendi: nam, teste[21] Aristotele ubi supra, quidam existimarunt congregatione et disgregatione fuisse genitum, ut Empedocles et Anaxagoras; quidam, condensatione et rarefactione; nonnulli, ex atomorum concursu et vacuo intercepto, ut Democritus[24] et Leucippus; alii demum, qui animam principium motus effecerunt, motu ipso animae. 4o in hoc, quod nonnulli putarunt ita fuisse factum, ut corrumpi debeat more aliarum rerum et nunquam redire; nonnulli, ita corrumpi ut debeat redire[25]: lege Simplicium in 8 Phys. t. 3, et Aristotelem p.o Caeli 102.

2a opinio. P.a opinio circa Platonem.De Platone, quid senserit dubium est inter philosophos. Taurus in Timaeo[26] Platonis, Porphyrius[27], Proclus, Plotinus, Alcinous et Simplicius, 8 Phys. t. 3o et 10o, putarunt, ex Platone, mundum esse sempiternum. Obiectio.Quod si illis obiiciatur authoritas[28] Platonis, in Timaeo[26] conceptis verbis docentis mundum fuisse genitum, Responsio.respondent genitum vario modo usurpari a Platone; ibi autem pro illo quod constat ex pluribus partibus componentibus. 2a opinio circa Platonem.E contra vero plerique alii doctissimi viri arbitrantur, Platonem existimasse mundum fuisse factum in tempore, ex materia quae antea movebatur motu quodam inordinato; et suapte quidem natura corruptibilem esse, Dei tamen voluntate nunquam corruptum iri. Hanc fuisse Platonis sententiam, docet Aristoteles 8o Physicorum t. 10 et alibi, Alexander, referente Philopono in solutione i argumenti Procli, Theophrastus, Themistius[29], et omnes fere interpretes Aristotelis, Plutarchus, Cicero, Diogenes Laertius, Atticus, Seleucus, Pleto[30] platonicus; quos secuntur D. Basilius in suo Hexamero, Iustinus martyr[31], Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesariensis, Theophilactus[32], D. Augustinus, et omnes scholastici[33].

3a opinio.De Aristotele, certum est illum mordicus defendisse, mundum et ab omni aeternitate extitisse, et nunquam interiturum esse: et hocce probasse in 8 Physicorum existimavit, dum motum esse sempiternum probare conatus est, et omne quod genitum[34] est esse corruptibile, p.o Caeli c. ultimo, cum tamen ipse mundum nunquam interiturum saepe dixerit. Adde quod si mundus factus esset, ex aliquo subiecto fuisset factus, et non ex nihilo, cum apud Aristotelem non detur creatio. His etiam consentit authoritas omnium philosophorum et theologorum[35] citantium Aristotelem in hanc sententiam.

Obiectio.Obiiciunt tamen aliqui Aristotelem, in p.o Top. C. 9 dicentem problema esse, mundum esse ab aeterno. Sed respondetur, p.o Aristotelem illud dixisse exempli causa, praesertim cum sua tempestate de hac re dubitaretur; Res. 2o2o dici illud esse problema ab Aristotele, quia utrinque poterant fieri rationes probabiles; verum ex hoc non sequitur, ut constat ex principiis doctrinae quam tradidit, Aristotelem non sensisse mundum esse ab aeterno[36].

Conclusio p.aVeterum philosophorum opinio de mundi procreatione, et si faveat veritati in hoc, quod asserit mundum habuisse principium, adversatur tamen in duobus. Et primo quidem in hoc, quod dicit factum esse ex materia, et ideo confutatur hac ratione: si mundus fuisset genitus ex aliqua materia, aut ista fuisset ex alia genita, aut fuisset ab aeterno: si primum, ergo datur processus in infinitum in materiis etc.; si secundum, aut simul cum illa fuit a principio aliquod principium effectivum, aut non: si non, ergo casu omnia facta sunt ab ista materia, quod absurdum est; si fuit, ergo ista materia in tota aeternitate fuit frustra: ergo [etc.] 2o adversatur in hoc, quod asserit mundum, in tempore procreatum, non corruptum iri, vel ita corruptum iri ut redeat; et ideo etiam confutatur hac ratione: si mundus fuit genitus, ergo vel aliquando corrumpetur, vel non: si primum, ergo non est incorruptibilis; si non corrumpetur, contra, omne, quod genitum est in tempore, est corruptibile, ut patet experientia et inductione: ergo [etc.]. Confirmatur: quia, aut mundus ponitur genitus ex corruptibilibus, vel ex incorruptibilibus: non secundum, ut patet; si primum, ergo corrumpetur. Ob. Res.Dices: desinet esse, ita tamen ut redeat. Contra: quia nulla potest assignari causa talis vicissitudinis.

Conclusio 2aOpinio Aristotelis adversatur veritati; rationes illius, Procli, et Averrois et aliorum, pro aeternitate mundi, simul et solutiones, legite apud Pererium, lib. 15.




Quaestio secunda.

Quid sentiendum sit de origine mundi secundum veritatem.

Conclusio p.aDico, primo, necessarium esse poni aliquod primum ens increatum et sempiternum, a quo caetera omnia dependeant, et ad quod tanquam ad ultimum finem ordinentur. Probatur prima pars conclusionis, quia alias sequeretur idem se produxisse, aut omnia de novo sine agente extitisse; quod utrumque est absurdum. Probatur secunda pars, quia necesse est dari aliquem primum effectorem omnium; sed hoc non potest esse nisi illud ens primum et increatum; ergo omnia pendebunt ab illo, et ad illud referentur. Confirmatur: quia rectus ordo exigit, ut ab inferioribus ad caelum, et a caelo ad primum motorem, deveniamus, qui est hoc ens increatum; et praeterea, ut detur unus finis omnium universalis, qui non potest esse nisi dictum ens.

Conclusio 2a.Dico, 2o, hoc ens aeternum et increatum non solum esse primam causam finalem omnium rerum, sed etiam esse effectivam totius esse simpliciter. Probatur conclusio: effectui particulari debetur causa particularis; ergo effectui universali debetur causa universalis: sed haec causa universalis non potest esse nisi prima, quae est dictum ens: ergo [etc.]. 2o; ubi datur magis et minus, datur etiam simpliciter tale: sed in genere entis datur magis et minus: ergo et simpliciter ens, a quo efficienter omnia pendent. Nam cum omnia entia mundi finita sint et imperfecta, non possunt habere esse a se in genere causae efficientis, sed hoc tantum esse perfectissimi entis, quale est illud increatum quod est Deus: hoc autem attribui Deo mirum non est, quandoquidem ipse virtutem dedit agentibus naturalibus educendi formas ex potentia materiae.

Conclusio 3a.Dico, 3o, hoc ens primum et increatum habere esse per essentiam, ac proinde esse infinitum, et habere virtutem ac potentiam infinitam. Probatur prima pars conclusionis: quia quod habet esse a se, habet esse illimitatum: sed esse illimitatum est infinitum: ergo, cum dictum ens habeat esse a se, alioqui non esset primum et increatum, sequitur habere esse infinitum, nam quod est finitum, ab aliquo est finitum. Confirmatur: quia quod caret omni potentia in genere entis, est ens infinitum: sed ens primum caret omni potentia in genere entis, alioqui non haberet esse a se, neque esset primum: ergo etc. Secunda pars conclusionis probatur: quia virtus et potentia sequitur esse; ergo infinitum esse, infinita virtus et potestas. Et hinc colligitur, primum ens posse res de nihilo procreare: nam si agens, quo habet perfectiorem virtutem, ex remotiori potentia potest effectum producere, cum ens primum habeat infinitam virtutem, non erit mirum si ex remotissima potentia, hoc est ex nihilo, poterit producere effectum.

  1. 1. Questio
  2. 6. coruptionis
  3. 9. proemio
  4. 15. Tomas: e così le molte altre volte che ricorre.
  5. 9. proemio
  6. 10. compraendens
  7. 11, 26, 30. Phisicorum, phisicae, phisici. Ma altre volte, correttamente, phys....: e così, senza più notarlo, uniformeremo. —
  8. 15. Nifus
  9. 28. sequaeretur
  10. proemio —
  11. 32. Temistio
  12. 19. Adde quod cum — adequatum —
  13. 34. dixtinctae —
  14. 6. Ad 3um
  15. 23. adequato
  16. 31. proemiumphylosophiam, qui e altrove: altre volte, correttamente, phil,... e così uniformeremo.
  17. 17.0 17.1 16, 27. proemio, proemium –
  18. 31. Periermenias –
  19. 5. sequaenti
  20. 12. Pitagora
  21. 21.0 21.1 21.2 19, 27, 28. texte
  22. 21. Zenofenem — eterno
  23. 25. praetermisseunt
  24. 1. Democritus Eleucip:
  25. 5. redire, aliqui ita fuisse factum ut debeat corrumpi et nunquam redire: lege
  26. 26.0 26.1 8, 10. Timeo —
  27. 8. Porfirius
  28. 10. autoē:
  29. 19. Teofrastus, Temistius
  30. 20. Apicus, Seleus, Fleto — (cfr. 63, 22)
  31. 21. martir
  32. 22. cesariensis. Theophilatus
  33. 23. scolastici
  34. 27. genitus
  35. 31. teologorum
  36. 5. eterno —
[Conclusio 4a.][§ 8]Dico, 4o, hoc ens, primum increatum et infinitum, libere et contingenter operari ad extra. Probatur conclusio: quia, cum sit infinitum, si necessario operaretur ad extra, efficeret quantum posset, et, ut est consequens, effectum infinitum: at non datur talis effectus: ergo [etc.]. Adde, causam necessariam esse determinatam ad unum: at hoc ens infinitum potest efficere quicquid vult. Et probatur: quia, cum sit primum, non habet superiorem a quo possit cogi ad aliquid effeciendum; et, cum sit sibi ipsi sufficientissimum, a nullo alio dependere potest. Huc accedit, libertatem in operando esse perfectionem, ac proinde primo enti non denegandam, tanquam perfectissimo et entium liberorum procreatori.

[Conclusio 5a.]Dico, 5o, hoc primum ens, increatum, infinitum et liberum, potuisse de novo creare mundum, et de facto creasse. Prima pars conclusionis probatur: quia, si non potuisset[1], vel ideo non potuisset quia ex nihilo nihil fieri potest, vel quia erat agens necessarium, vel quia fuisset immutatum. Non obstat primum, propter infinitam primi entis virtutem, quae potest omnem repugnantiam tollere; neque secundum, propter eiusdem in agendo libertatem; neque tertium, quia relationes quae Deo adveniunt et creaturis sunt rationis: quare, sicut non mutatur columna, etiam si modo dextra sit modo sinistra[2], quia mutatur tantum alii; ita etiam non mutatur Deus, qui est actus purissimus et impermixtus omni potentiae, etiam si dicatur procreator etc. cum antea non esset, quia semper idem ipse est. Probatur secunda pars conclusionis: primo, quandoquidem demonstrari non potest, authoritate Sacrae Scripturae et ex determinatione Concilii Lateranensis; 2o, quia sequeretur artes et disciplinas infinities ad nos pervenisse: at hoc repugnat historiae[3]; lege Aristotelem, 2o Met. c. 2.; siquidem scriptorum fide dignorum nemo inventus est, qui mundum ante sex mille annos affirmaret extitisse.

Dices, incendia et aquarum inundationes omnia destruxisse. Sed contra, quid fieri potuisset, ut haec incendia et diluvia non fuissent literis consignata? His adde, cum secundum Aristotelem repugnet dari actu infinitum, mundum non potuisse esse ab aeterno, et, ut consequens est, in tempore extitisse: alioquin, cum animae rationales sint immortales, essent actu infinitae. [Conclusio 6a]Dico, 6o, debuisse mundum a Deo in tempore procreari; tum ut ostenderetur illum a Deo pendere, Deum autem nullius rei indigum, perfectissimum, et infinitam virtutem habentem, in suisque operibus liberum, esse intelligeremus; tum etiam, ut mens humana ad Dei cultum, tanta eius bonitate liberalitate potestateque commota, magis excitaretur.

Quaerenti[4] autem quantum temporis ab orbe condito effluxerit, respondeo, et si Sixtus Senensis, in sua Bibliotheca[5], varias annorum supputationes ab orbe condito enumeret, hanc tamen, quam adferemus, probabilissimam esse et ab eruditis viris fere receptam. Ante annos quinquies mille septingentos octo et quadraginta conditus fuit orbis, ut colligitur ex Sacra Scriptura: nam ab Adamo ad diluvium usque intercesserunt mille sexcenti quinquaginta sex anni; a diluvio usque ad ortum Abrae, 322; ab ortu Abrae usque ad egressum Iudaeorum[6] ex Aegypto, 505; ab egressu Iudaeorum[6] ex Aegypto[7] usque ad aedificationem[7] templi Salomonis, 621; ab aedificatione[8] templi usque ad captivitatem[8] Sedechiae, anni 430; a captivitate usque ad eius solutionem[9] a Cyro[10], 70; a Cyro[10], qui coepit[11] regnare 54a Olympiade, usque ad ortum Christi[11], qui natus est 194a Olympiade[12], 560; anni ab ortu Christi usque ad excidium Hierosolymorum, 74; illinc usque ad praesens[13] tempus, 1510.




Quaestio tertia.

De unitate mundi et perfectione.

Quaeritur p.oQuaeritur primo, in hac difficultate, an sit demonstrabile unum tantum dari mundum, cum Aristoteles, p.o Caeli a t. 77, id se demonstrasse existimarit.

Conclusio p.aDico, primo, unum tantum esse mundum. Probatur, primo, ex Platone: unum tantum est exemplar mundi; ergo [etc.]. 2o, ex Alberto in p.o Caeli tra. 3 c. 5 et 6; quia ex primo motore, qui est tantum unus et non potest multiplicari cum non sit materia, et ex locis mobilium quae sunt in mundo, id aperte colligitur. Adde, quod si essent plures mundi, non posset assignari ratio cur essent tot et non plures. 3o, ex D. Thoma in p.a parte qu.o 43 art. 3, ex ordine in rebus a Deo creatis existente: quia mundus unus dicitur unitate ordinis, secundum quod quaedam ad alia ordinatur: sed quaecunque sunt a Deo, habent ordinem ad invicem et ad ipsum Deum: ergo necesse est ut omnia ad unum mundum pertineant. Et hic modus argumentandi est etiam Aristotelis, 2o Met., colligentis ex unitate ordinis in rebus existentibus unitatem primi motoris illas gubernantis. Hinc intelligitur error DemocritiEx hoc intelligitur error[14] Democriti et sectatorum, qui asseruerunt plures esse mundos: ideo enim id senserunt, quia non posuerunt causam mundi sapientiam suo loco cuncta disponentem, sed casum, existimantes et mundum hunc et alios infinitos ex atomorum concursu casu fuisse factos. 4o, probatur ratione: mundus in hunc finem est procreatus, ut in Dei cognitionem mens nostra deveniret; sed ad hanc Dei cognitionem acquirendam satis est unus mundus; ergo [etc.]. Minor probatur: duo sunt quae in Deo considerari possunt, unitas essentiae et perfectionum infinitas; sed haec duo nobis mundus repraesentat[15], cum et sit unus, et varias ac diversas rerum species sub se complectatur; ergo etc.

Conc. 2a.Dico, 2o, non posse demonstrari unum esse mundum, licet certum sit non dari plures. Secunda pars conclusionis patet ex Sacra Scriptura, nam Moses unius tantum orbis procreationem tradit, et ex rationibus allatis. Prima pars probatur: quia si posset demonstrari unum tantum esse mundum, posset vel propter cognitionem sensuum[16], vel propter experientiam, vel propter rationem evidentem: non primum, quia nullus vidit plures mundos non esse; neque secundum, quia experientia dependet a sensu; neque tertium, quia non repugnat a Deo plures effici potuisse mundos. Rationes autem Aristotelis, quae habentur in hoc libro a t. 77, quibus se putat demonstrasse unitatem mundi, facile solvuntur.

Prima ratio Aristotelis. Solutio. 2a ratioPrima est: mundus hic habet totam materiam possibilem; ergo implicat aliam dari. Solvitur, quia falsum est quod assumitur. Secunda ratio est: quia si essent plures mundi, sequeretur terram unius naturaliter ferri ad terram alterius mundi; idemque est iudicium de caeteris elementis: sed hoc est absurdum, tum quia terra non haberet locum determinatum, tum quia contingeret illam ascendere et descendere; quod abhorret[17] a ratione. Solutio.Solvitur: quia, si essent plures mundi, terra non moveretur nisi ad centrum sui mundi; et huius ratio est, quia terra non haberet locum determinatum, nisi quatenus esset pars integralis universi, unde non moveretur nisi ad illum locum in quo esset pars; et idem dico de aliis elementis. 3a. ratio.Tertia est: quia, si accipiamus terram alterius mundi transferri ad centrum huius mundi, vel ille motus erit naturalis vel violentus: si primum, ergo non naturaliter quiescebat in centro alterius mundi, quod videtur absurdum; si secundum, ergo in centro huius mundi naturaliter quiescit, quod videtur repugnare rationi. SolutioSolvitur: quia quamdiu terra esset in alio mundo et transferretur ex illo centro, violenter moveretur; cum primum autem pervenisset ad hunc nostrum, naturaliter in illo moveretur. Alii respondent, quod si fuissent conditi plures mundi, unicuique elementorum fuisset determinatus motus in suo mundo. Quaeres po.Quaeres hic, an quos Deus potest efficere plures mundos, efficere possit huic omnino similes: nam D. Thomas, ubi supra, videtur negare, docens, in solutione ad 3, non esse possibilem aliam terram quam hanc mundi huius; quia, si esset possibilis, naturaliter ad centrum huius mundi ferretur ubicumque esset. Resp.Dicendum tamen est, D. Thomam intelligendum esse de potentia naturali vel de ordinaria, ut etiam ipse alibi et communis theologorum[18] consensus fatetur, docendo Deum posse efficere plures mundos huic omnino similes, cum per unius effectionem illius infinita potestas non exhauriatur[19], et quicquid facit sit optime factum[20]. Quaeres 2o.Quaeritur, 2o, an Deus potuerit addere aliquas species huic universo, vel efficere alios mundos habentes species perfectiores, essentialiter ab his quae sunt in hoc mundo distinctas. P.a sententia.Scotus, in 3o dist. 13 quo. prima, et Durandus, in p.o dist. 44 q. 2a, negant, sentientes perveniendum tandem esse ad aliquam creaturam finitam, qua nulla perfectior effici potuerit; imo asserit Durandus, probabilissimum esse Deum procreasse in hoc mundo omnes species possibiles, atque ita, consequenter, neque hunc mundum, neque alium, perfectiorem a Deo potuisse effici. 2a sententia.Melius tamen D. Thomas, in p.a parte q. 21 art. 6, et alii fere omnes, sentiunt Deum posse efficere perfectiores in infinitum propter suam vim infinitam: ex quo etiam patet, cum Deus possit efficere plures mundos in infinitum, posse etiam illos efficere perfectiores in infinitum. Quaeres 3o. P.a opinio. Quaeritur, 3o, an Deus potuerit efficere creaturas in hoc mundo perfectiores quam effecit. Videtur non: quia id quod est optimum non potuit fieri melius; sed omnia optima sunt, quae a Deo facta sunt; ergo [etc.]. Not. duplex perfectio. P.a conclusio.Advertendum est, duplicem dari perfectionem: essentialem alteram, alteram accidentalem. Dico, iam primo, omnes res mundi potuisse fieri a Deo meliores perfectione accidentali; nam potuisset Deus efficere hominem sapientiorem, etc.: ratio est, quia neque repugnat Deo habenti virtutem infinitam, neque rei, potuisse etc. Conclusio 2aDico, 2o, Deum non potuisse efficere creaturas perfectiores essentialiter quam sint. Probatur: quia essentiae rerum consistunt in indivisibili: ad hoc facit exemplum D. Thomae, ubi supra, de quaternario numero qui non potest augeri vel minui nisi mutetur, desumptum ex Aristotele in Met., qui dixit ita se habere essentias sicut et numeros. Ad argumentum.Ad argumentum respondeo, res omnes creatas optimas esse, collatas ad universum, non autem secundum se consideratas, propter ordinem decentissimum illis a Deo tributum in quo rerum omnium bonum consistit: quo fit ut si unum aliquod, ex his quae sunt in universo, esset melius, corrumperetur proportio totius orbis; sicut si una chorda[21] plus intenderetur, corrumperetur testudinis melodia.

Quaeres 4oQuaeritur, 4o, an mundus sit perfectus. Videtur non esse: tum quia in illo reperiuntur monstra et defectus, tum quia non semper habet suas species actu existentes, tum quia illi possunt addi multae species perfectiores; quae omnia imperfectionem declarant. Not perfectum dupliciter.Adverte, pro solutione, aliquid posse dici perfectum dupliciter: vel simpliciter, vel secundum quid. Perfectum simpliciter, dicitur illud cui nihil addi potest in perfectione; perfectum secundum quid, illud est quod in suo quidem genere est perfectum, non tamen habet perfectionem omnem possibilem. Not. 2o universum quadrifariamAdverte, 2o, universum quadrifariam accipi posse: vel pro aggregato ex Deo, intelligentiis, orbibus caelestibus, et sublunaribus; vel pro aggregato ex dictis, excepto Deo; vel pro aggregato ex corporibus caelestibus, et sublunaribus; vel, demum, pro aggregato ex sublunaribus tantum. Conclusio pa.Dico, iam primo, mundum primo modo acceptum simpliciter, esse perfectum, cum Deum complectatur sub se perfectissimum etc. Conclusio 2a.Dico, 2o, mundum in tribus aliis acceptionibus, esse quidem perfectum secundum quid, non tamen simpliciter. Probatur prima pars, quia, ut etiam docet Aristoteles t. 4 huius libri, universum in sua integritate est perfectum, propterea quia continet omnia entia, contingentia et necessaria, corruptibilia et incorruptibilia, corporata et incorporata, et demum quia sapientissimus Deus, nisi perfectum illum procreasset, in suo opere fuisset imperfectus. Probatur secunda pars, quia mundo, in tribus illis modis accepto, potest addi quid perfectionis, idest Deus; tum quia Deus potuisset alium mundum perfectiorem creare, et in hoc plures species perfectiores. Ad P.um argumentumAd primum in contrarium respondeo, monstra et defectus bifariam posse accipi: vel secundum se praecise, et hoc modo dicunt imperfectionem; vel in ordine ad universum, et hoc modo dicunt perfectionem: nam universi perfectio in rerum varietate consistit, quemadmodum ornatus et perfectio figurae in varietate colorum posita est, quorum alii sint imperfectiores aliis. Ad 2um arg.Ad secundum respondet Iandunus[22], species semper actu existere, et, quando non sunt in nostro emispherio, esse in alio. Respondent alii, satis esse existere species in suis causis potentia. Dicerem ego, ad perfectionem universi non requiri actualem specierum imperfectarum existentiam, sed satis esse, ad perfectionem universi, ut illae suis temporibus existerent. Ad 2um arg.Ad tertium, patet ex dictis.

Quaeres ult.o P.a opinio.Quaeritur ultimo, an Deus simul cum mundo sit perfectior se ipso solo. Quidam negant: quia Deus continet omnes perfectiones quae sparsim reperiuntur in creaturis; quo fit ut solus sit aeque perfectus, ut cum omnibus creaturis acceptus. 2a op.oAlii, referente Durando, idem sentiunt, sed propter aliam rationem: nimirum, quia ita se habet punctum ad lineam, ut creaturae ad Deum; immo longe maior est proportio inter punctum et lineam, quam sit inter creaturas et Deum: sed punctum additum lineae non efficit illam extensiorem: ergo neque creaturae additae Deo efficient illum perfectiorem. 3a op.oDurandus, in p.o dist. 44 q. 3, existimat creaturas addere quid perfectionis, non quidem intensive sed extensive. Ratio illius est, quia plura bona sunt perfectiora, extensive, quam pauciora: sed Deus et mundus sunt plura bona: ergo [etc.]. Confirmatur: quia Deus non continet perfectiones omnium rerum formaliter, sed tantum eminenter: at perfectiones formaliter creaturarum habent aliquid perfectionis in se: ergo [etc.]. Adde his, quod alias Deus, procreando universitatem hanc rerum, nihil boni effecisset. Haec sententia mihi probatur.

Ad p.um arg.Ad primum in contrarium, patet ex dictis.

Ad 2um.Ad secundum respondeo, illud exemplum non esse ad rem: quia punctus est omnino indivisibilis; unde, additus lineae, non mirum est si non efficiat extensionem: at vero creaturae sunt quid bonum; unde, additae Deo, poterunt efficere maius bonum, extensive.

Quaestio quarta.

An mundus potuerit esse ab aeterno[23].

P.a opinio.Prima opinio est Gregorii Ariminensis, in 2o dist. p.a q.e 3 art. p.o et 2o, Gabrielis et Occam ibidem; quamvis Occam non ita mordicus tuetur hanc sententiam, quin etiam asserat contrariam esse probabilem. Hos secuntur Ferrariensis, in 8 Phys. qu. 15, et Ioannes Canonicus, in 8 Phys. q. p.a, et plerique recentiorum, existimantium mundum potuisse esse ab aeterno[23] , tam secundum entia successiva, quam secundum entia permanentia, tam secundum corruptibilia, quam secundum incorruptibilia. In quam sententiam videtur etiam propendisse D. Thomas, in q. 13 De potentia Dei, et in p.a parte, ubi demonstravit non posse demonstrari procreationem rerum. Probatur p.o Probatur haec opinio: quia quicquid non implicat, a Deo potest effici; sed mundum ab omni aeternitate extitisse, non implicat; ergo [etc.]. Minor probatur: quia si implicaret, maxime implicaret vel propter Deum procreantem, vel propter ipsam procreationem, vel propter ipsam creaturam; sed nullum horum obstat quo minus mundus potuerit esse ab aeterno; ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim implicat ex parte Dei producentis: quia si implicaret, maxime implicaret, vel quia nulla res producta potest esse coaeva[24] suo productori; vel quia, cum Deus sit agens liberum, debet praecedere aliqua duratione suum effectum; vel quia, si creatura esset coaeterna[25] suo creatori, non esset illi superior Deus in omnibus, nam in duratione esset aequalis[26]: sed nullum horum adimit aeternitatem creaturae: ergo [etc.]. Minor probatur. Non primum: quia in divinis Pater vere generat Filium, qui tamen Patri est coaeternus[25] ; tum quia philosophi admittunt in rebus naturalibus aliquas causas efficientes, quae cum effectibus coexistant. Hinc D. Augustinus, probans non repugnare Filium in divinis coaeternum esse Patri, adducit hoc exemplum: splendoris ab igne proficiscentis; qui fuisset coaeternus suae causae, si illa fuisset ab aeterno. Obiecto.Dices, Aristotelem, in 12 Met. t. 16, docere, formam differre a causa efficiente in hoc, quod forma simul est cum eo cuius est forma: at vero causa efficiens est ante suum effectum: ergo etc. R.oRespondeo, Aristotelem ibi tantum contendere, formam simul esse cum composito, hoc est produci simul cum illo; non autem causas moventes; alioqui producerent se ipsas, quod fieri nequit. Dici etiam posset, formam ut formam semper esse cum composito, non autem efficiens ut tale, cum aliquando praecedat suum effectum, imo ut plurimum; vel etiam, Aristotelem loqui de causis per motum operantibus, quae, cum supponantur motui, et motus fiat in tempore, necesse est ut praeeant suos effectus. Neque 2um: quia etiam si Deus libere agat, cum tamen sit infinitae virtutis, non est minoris virtutis in agendo, quam si ageret necessario: at si ageret necessario, mundum ab aeternitate produceret: ergo [etc.]. Confirmatur: quia tunc agens liberum praeit suum effectum, quando actus voluntatis illius non est simplicissimus et totus simul: at actus voluntatis divinae est totus simul, simplicissimus, ipsique Deo coaeternus[27]: ergo, cum in Deo velle et posse sint idem, sequitur etc. Neque 3um: quia etiam si creatura ab aeterno extitisset, adhuc tamen duratione inferior esset Deo; nam duratio Dei esset, sicut est, omnino necessaria et independens, at vero duratio creaturae contingens et dependens a divina. Neque implicat ex parte creationis: quia si implicaret, vel implicaret, primo, quia creatio significat actionem aliquam, quae, cum non fiat in aeternitate, fieri debet in aliquo instanti; at in duratione aeterna non potest assignari instans primum; ergo etc.: vel, 2o, quia creatio est ex nihilo productio, quo fit ut creatura prius debuerit esse nihil, deinde per creationem accepisse esse, atque ita non fuisset aeterna: sed neutrum horum impedit: ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim primum: quia cum ponitur mundus ab aeterno[28] creari, nomine creationis non intelligitur actio aliqua proficiscens a Deo ad creaturas, sed tantum significatur habitudo mundi ad Deum; ad eum modum quo, quando dicimus risibile promanare ab homine, indicamus tantum dependentiam risibilitatis ab illo, tanquam a suo principio intrinseco: lege D. Thomam, in p.a parte q. 41 ar. p.o ad 2um. Neque 2um: quia cum dicimus creationem fieri ex nihilo, non significamus transitum aliquem ipsius non esse ad esse, sed tantum negationem materiae vel subiecti; ita ut fieri ex nihilo sit fieri ex non praesupposito subiecto: quod quadrat in quamlibet creaturam, etiam aeternam. Neque implicat ex parte creaturae. Quia si implicaret, maxime implicaret, vel quia, cum creaturae conveniat ex se non esse, vel illi convenit non esse post esse; quod dici non potest, cum sint multae creaturae incorruptibiles: vel convenit non esse simul cum esse; quod implicat, ut patet: vel convenit non esse ante ipsum esse; et ita repugnat, creaturam potuisse esse ab aeterno. Vel, 2o, implicaret, quia creatura habet esse participatum a Deo; at si esset ab aeterno, falsum id esset; ergo [etc.]. Sed neutrum horum impedit; ergo [etc.]. Minor probatur: non enim primum; quia cum dicitur creaturae convenire ex se non esse, dicitur quia habet illud a Deo; a quo si derelinqueretur, statim in nihilum recideret: neque 2um; quia etiam si ab aeterno creatura extitisset, habuisset tamen esse acquisitum, hoc est dependens a Deo.

2a opinio.Secunda opinio est Durandi, in 2o dist. p.a, quem secuntur permulti recentiorum; et videtur etiam esse D. Thomae, in p.a parte q. 46 art. 2o, sentientis aeternitatem repugnare quidem corruptibilibus, non tamen incorruptibilibus, ut caelis et intelligentiis. Probatur haec opinio, quo ad secundam partem, ex argumento primae sententiae. P.um argumentum.Probatur quo ad primam partem: primo, quia, si corruptibilia potuissent esse ab aeterno, sequeretur infinitum actu fuisse pertransitum, contra Aristotelem et rationem. Probatur sequela[29]: quia infiniti dies, menses, anni etc., et infinita individua, fuissent pertransita. Quin imo, cum animae hominum sint immortales, sequeretur actu infinitum esse, illique fieri continuo additionem. 2o: sequeretur aliud absurdius, hoc est dari maius infinito in infinitum. Quia si mundus fuisset ab aeterno, infiniti anni fuissent elapsi; at annus continet 365 dies; ergo plures dies in infinitum praeterissent quam anni. 3o: sequeretur dari creaturam aliquam habentem virtutem infinitam. Probatur sequela: quia, cum intelligentia cognoscat omnes circulationes sui orbis, si mundus ab aeterno extitisset, infinitas circumvolutiones intelligentia comprenderet; atque ita, cum infinitum non possit nisi ab infinito compraehendi, sequeretur in intelligentiis dari vim intelligendi infinitam.

3a opinio.Tertia opinio est Philoponi in libro quo respondet argumentis Procli pro aeternitate mundi, Gandavensis in quodlibeto p.o, D. Bonaventurae in 2o dist. p.a quo.e 2a, Marsilii in 2o dist. p.a art. 2o, Burlei in 8 Phys. in quo.e hac de re super t. 15; et Sanctorum[30] Patrum, ut Athanasii[31] in 2a oratione contra Arianos, Ambrosii in p.o Hexameri[32], Augustini in libro contra Filicianum Arianum, Damasceni in p.o De fide orthodoxa[33] cap. 8, Basilii, Hilarii[33] ; Augustini item et Athanasii[31], utentium hoc argumento adversus Arrium, asserentem Dei Filium esse creaturam: Argumentum.Nulla creatura potest esse coaeterna[34] suo creatori; sed Filius Dei est coaeternus[34] Patri; ergo [etc.]. P.um arg.Probatur haec opinio: quia sicut repugnat creaturam habere essentiam infinitam et virtutem, ita et durationem, quae Dei est propria. Confirmatur: quia si aliqua creatura esset ab aeterno, haberet esse necessarium et penitus indefectibile[35] etiam per absolutam Dei potentiam. Nam vel posset annihilari ab aeterno, vel non: si posset, cum eadem ponatur ab aeterno, simul esset et non esset; quod implicat: si non posset, ergo per aeternitatem habuisset esse necessarium; nam omne aeternum, ex 9 Met. t. 17, caret potentia contradictionis ad esse et non esse; quod repugnat praepotenti Dei virtuti, a qua omnes res creatae in suo esse dependere debent. Adde quod, si creatura posset esse ab aeterno, in ea creatio et conservatio non differrent: at tamen differre inter se creationem et conservationem certum est, tum ex ipsa rerum definitione diversa, tum quia causa particularis efficiens non est conservans, et si quod datur efficiens conservans, differt tamen quatenus est efficiens et quatenus conservans. 2um arg.2o: quia creatio est productio ex nihilo: quo fit ut non ens necessario debeat praecedere rem creatam. Confirmatur: quia de eo quod producitur, verum est dicere Producitur: sed creatura quae producitur, non potest semper produci, alioqui non haberet esse suum permanens sed successivum; neque in tempore produci, quia nulla est repugnantia in ipsius productione: ergo in instanti producitur, et, ut est consequens, non potest ab aeterno esse. Confirmatur adhuc: quia creatura habet esse acquisitum a Deo: ergo habet illud post non esse; quia non acquiritur quod habetur, sed quod non habetur.

4a opinio.Quarta opinio est D. Thomae, in q.e 3a De potentia art. 14, et in opusculo De aeternitate mundi, et in 2o Contra gentiles c. 38, et in p.a part. q. 46, Scoti in 2o dist. p.a q. 7, Occam in quodlibeto 2o art. 5, doctorum Parisiensium 8 Phys. q. p.a, Pererii in suo 15, et aliorum: qui putant, mundum potuisse fieri ab aeterno secundum incorruptibilia, propter rationes supra factas; at vero secundum corruptibilia, problema esse. Quia, si quid obstaret quo minus res corruptibiles potuisset esse ab aeterno, essent absurda quae infert Durandus: sed illa possunt facile solvi, admittendo dari actu infinitum, et infinitum actu fuisse pertransitum, ergo etc., et dari unum infinitum maius alio.

Conclusio p.aDico, iam primo, mundum non fuisse ab aeterno, cum et Fides nostra hoc edoceat, quae factum esse in tempore docet. Rationes omnes quae adversantur huic positioni, Aristotelis, Averrois et Procli, positis his duobus fundamentis, nihil prorsus concludunt, quae apud omnes indubitata esse debent: alterum est, Deum esse infinitae virtutis, ac proinde posse ex nihilo producere res omnes creatas; alterum est, Deum in suis operibus ad extra liberum esse, et posse illa efficere et non efficere, quando et quomodo vult. Probatur haec conclusio his rationibus, quae probant etiam aliquo modo, mundum non potuisse esse ab aeterno. Prima est: quia, cum Aristoteles et medici omnes fateantur per cibum et alimentum non restaurari aeque bonum humidum radicale, in quo vita hominis consistit, si mundus fuisset ab aeterno, iam diu defecisset tale humidum et, ut consequens est, vis[36] nutritiva et generativa. Secunda ratio est: quia decrescunt homines, ut constat nobis ex Sacris Scripturis et ex historiis[37]: lege Plinium in lib. 6 c. 16, D. Augustinum in 15 De civitate Dei c. 9; ubi refert, se vidisse, cum multis aliis, humanum dentem molarem tantae[38] magnitudinis, ut potuisset conficere centum ex illis hominum qui sua aetate[39] vivebant; Nicolaum de Lyra[40] in Genesi, Conciliatorem in differentia 4, Petrum Crinitum in lib. 6 De honesta disciplina c. 2, Averroem in 2o De generatione C. 2. Tertia est: quia daretur infinitus hominum numerus; nam, si ex uno ante quinque mille[41] septingentos et 48 annos tam multi proseminati sunt quot hac nostra aetate[39] vivunt, procul dubio, si mundus fuisset ab aeterno[42], infinita hominum multitudo existeret.

2a conclusioDico, 2o, ex parte Dei non repugnare, mundum potuisse esse ab aeterno[42]. Fundamentum huius conclusionis est: quia Deus ab aeterno fuit omnipotens, et cognovit ac voluit mundum; ergo, quantum est ex parte Dei, potuit mundus ab aeterno extitisse. Antecedens est in confesso apud omnes; quia alias Deus non esset immutabilis. Probatur consequentia: quia tantae facilitatis est Deo mundum producere, quantae est cogitare ac velle, cum sola cogitatione ac voluntate Deus res producat; ergo etc. Obiectio.Neque dicas, Deum non potuisse communicare suam durationem alicui creaturae, hoc est aeternitatem, quia alias potuisset etiam communicare infinitam sapientiam etc.: Respondeo.quia duratio, ut talis, non dicit perfectionem; et, si Deus creaturae durationem aeternam communicasset, talis tamen duratio semper a divina fuisset dependens. Conclusio 3a.Dico, 3o, ex parte creaturae, sive sit corruptibilis sive incorruptibilis, sive permanens sive successiva, repugnare ut mundus potuerit esse ab aeterno. Probatur haec conclusio: quia quod a Deo producitur, debet per aliquam actionem transeuntem produci ex nihilo: sed quod ita producitur, non potest esse coaeternum productori, ut patet: ergo [etc.]. Minor probatur: quia quod producitur ex nihilo, ante non erat; et quod producitur per aliquam actionem transeuntem, non potest esse aeternum, cum mensuretur aliquo instanti, ante quod instans necesse est praecedere durationem producentis; quae cum sit aeternitas in Deo, implicat etc.. Confirmatur: quia implicat, causam efficientem propriam esse simul cum effectu in eodem primo instanti. Neque obiicias illud de igne et calore, de sole et lumine: quia ultima dispositio ignis, quae inducitur cum forma ipsius, non est effectus illius formae, sed illius quod generat talem formam; sicut et lumen solis non est effectus ipsius solis, sed generantis solem[43]. Adde, quod creaturae non habent eiusdem speciei mensuram cum Deo, neque sunt idem cum illo; quo fit, ut neque possint coexistere illi: nam ideo in divinis personis Filius coexistit Patri, et Spiritus Sanctus utrique, quia, cum sint una essentia, mensura omnium est aeternitas Patris. 2o: quia alias sequeretur[44], si poneretur mundus ab aeterno, mundum necessario a Deo promanasse; nam nullum posset dari instans in quo mundus non esset simul cum Deo, ut patet ex superioribus. Confirmatur: quia, si mundus factus est per emanationem, sol aut, cum mundus emanavit, factus est in oriente aut in occidente aut in meridie aut in septemtrione[45], aut in omnibus locis simul, aut in nullo. Secundum et tertium dici non possunt, ut discurrenti patet; ergo primum. Sed si dicas fuisse in aliqua parte, quaero: vel fuit ibi immotus aeterno tempore; et hoc dici non potest, quia quievisset ibi violenter tempore infinito: aut coepit statim moveri ab aeterno versus aliam partem. Et si coepit[46] statim moveri, quaero: vel infinito tempore motus est, ante quam pervenerit ad illam partem ad quam movebatur; vel finito. Non primum, quia infinito tempore infinitae circumvolutiones factae fuissent; ergo secundum: atque ita, neque factus est, neque potuit fieri, ab aeterno: ergo [etc.]. Et hoc argumentum applicari potest ad omnia mobilia entia. Ad argumenta, patet ex dictis.

TRACTATIO DE CAELO.


Quaestio prima.

An unum tantum sit caelum.

P.a opinio.Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, quos secutus est D. Chrysostomus[47] et aliqui recentiores, sentientium unicum esse caelum. Probatur haec opinio: omnis nostra cognito ortum habet a sensu: sed, cum attollimus oculos ad caelum, non percepimus multitudinem caelorum, cum sol et reliqua astra in uno caelo videantur existere: ergo [etc.]. Neque vero sub alium sensum quam sub visum[48] cadunt.

2a opinio. Secunda opinio est Aegyptiorum, Chaldaeorum[49] aliorumque astronomorum, ad tempora usque Platonis et Aristotelis, qui 8 ut minimum caelos admiserunt, propter 8 motus quos in sideribus observarunt. Nam Solem, Lunam, et alia astra, continue moveri ab oriente versus occidentem, adverterunt; stellasque non semper esse coniunctas aut disiunctas eadem distantia, ut patet in Luna et Sole, qui in noviluniis coniunguntur, in pleniluniis per diametrum opponuntur; ac proinde dari debere motuum in caelo diversitatem, et, ut consequens est, tot caelos quot dantur motus distincti, cum unicuique corpori caelesti unus tantum debeatur motur. 8 autem sunt motus: nam, cum stellae omnes fixae uniformiter semper progrediantur eodem ordine, ut patet legenti Tolomaeum[50] dic.e 7 et Epitonem[50] Ioannis Regiomontani dic.e 7, unum tantum pro illis caelum constituerunt, ad cuius motum moverentur; at pro stellis, quas errantes nominamus, cum illae neque eandem inter se servent distantiam, neque in eodem situ cum stellis fixis reperiantur, septem orbes, ad quorum motus moverentur, atque ita universum octo caelos, dari voluerunt.

3a opinio.Tertia opinio fuit Arsatiris et Timocharis[51], qui floruerunt anno ante Christum 330, et, Alexandriae siderum cursus observantes, depraehenderunt[52], stellas firmamenti, quod primum mobile antiquitas putavit, alio motu tardissimo ab occidente in orientem ferri, et non solum motu diurno ab oriente in occidentem, ut veteres censebant; atque ita nonum caelum posuere, licet nihil nobis certi de hoc motu reliquerint propter illius maximam tarditatem. Hos sequuti sunt Hipparchus[53], ducentis fere annis elapsis, et alii, qui, suas observationes cum illorum observationibus conferentes, multo clarius praefatum motum deprahenderunt[54]; et post annos 120 transactos, Agrippa in Bithynia[54] , Mileus geometra Romae, et post hos omnes Tolomaeus anno Domini 131, multo adhuc dilucidius eundem motum cognoverunt. Ex quo cum corpus simplex non possit moveri duobus motibus contrariis, motu nimirum ab ortu in occasum, ad quem simul moveantur omnes stellae fixae, et motu[55] ab occasu in ortum, inferunt esse aliud nonum caelum ponendum, quod spatio 24 horarum moveatur ab ortu in occasum, secumque trahat octavum eodem tempore quod octavum, deinde proprio motu sed tardissimo ab occasu in ortum moveatur. Hanc eandem opinionem secutus est Ioannes de Sacrobosco in sua Sphera[§ 9] .

4a opinio.Quarta opinio est Tebi, qui mille 140 annos post Tolomaeum floruit, Alfonsi Hispaniarum[56] regis qui floruit anno Domini 1250, Georgii Peurbachii[57], Ioannis de Regiomonte, aliorumque, qui in stellis fixis, praeter duos explicatos motus, tertium quoque, quem accessum et recessum nominarunt, invenientes, 9 caelis decimum addiderunt. Ratio horum fuit: quia cum corpus simplex unico tantum motu moveri sit aptum, non potest nonum caelum esse primum mobile, sed supra ipsum statuendum est aliud, quod motu diurno, quem habet proprium, ab oriente versus occidentem, secum trahat omnes orbes inferiores et ipsum etiam firmamentum cum stellis fixis spatio 24 horarum; at vero nonum caelum suo proprio motu, quem optinuit ab occidente in orientem, circumeat octavum coelum et omnes inferiores orbes; octavum denique caelum, in quo sunt stellae fixae, moveatur, tanquam proprio motu, accessu illo et recessu quem citati invenerunt. Huic sententiae favent Sacrae Litterae et theologi[58] quamplurimi, cum in Sacra Scriptura legatur Deum[59] posuisse firmamentum dividens aquas ab aquis, et in Psalmo 148 dicatur: Et aquae omnes quae super caelos sunt. Quarum nomine, ut plurimi theologi[60] interpretantur, intelligitur nonum caelum: vel potius, aggregatum ex nono et decimo, propter perspicuitatem quam habet, cum illi nullae sint partes densiores ut in reliquis orbibus, cuiusmodi sunt astra, nomine aquarum iure appellatur; quo sit ut etiam a nonnullis theologis[60] dicatur glaciale, ab aliis etiam cristallinum. Quaer. ResQuaerenti autem quomodo inventus fuerit motus octavi caeli, quem motum trepidationis vocant astronomi, respondent hac ratione. Observarunt astronomi, stellas fixas inaequaliter[61] incedere ab occidente in orientem[62]; nam modo tardius, modo velocius, modo nullo pacto, videbantur moveri in zodiaco, imo vero aliquando retrocedere propter illum motum diurnum, et eandem nihilominus distantiam a centro habere. Quapropter eas moveri a septentrione in austrum, et e contra, asseruerunt: nam propter hunc motum accidit tota ista inaequalitas[63] in motu stellarum fixarum, ut facillime colligitur ex instrumento ad hoc fabricato[64]; et hanc esse causam putarunt astronomi, cur sint tam variae opiniones motus stellarum fixarum et quantitatis sive periodi motus ipsarum ab occidente in orientem. Rursum observarunt, maximam solis declinationem variam extitisse in variis temporibus: cuius nullam poterant causam reddere, nisi motum hunc trepidationis; quo posito, sequebatur[65] octavam spheram modo a septentrione in austrum, modo ab austro in septentrionem, declinare, et ex consequenti duos tropicos in orbe solari aliquando propinquiores fieri aequinoctiali[66], aliquando remotiores. Postremo observarunt, aequinoctia accidisse antequam Sol ad Arietem perveniret aut ad Libram, imo postquam aliquando transivit principium Arietis aut Librae; pari ratione facta fuisse solstitia, etiam si Sol non extiterit in principio Cancri vel Capricorni. Cum igitur Sol necessario reperiri debeat in aequinoctiali[66] ut fiat aequinoctium[66] , item in tropicis ut contingant solstitia, non potuit huius diversitatis alia causa adferri, nisi motus trepidationis, ad quem solum consequitur anticipatio illa aequinoctiorum[66] et solstitiorum. Adverte hic autem eodem motu omnes quoque septem planetarum Globos moveri, ita ut illi omnes assidue zodiacum concomitentur. 5a opinio.Quinta opinio est Strabi, venerabilis Bedae, et omnium theologorum[60], qui praeter decem caelos mobiles posuerunt et undecimum immobilem[67]quem empyreum nominarunt ab igne, quod sit lucidissimus[68], eumque sedem angelorum et beatorum esse voluerunt; ab astronomis autem, cum non moveatur, noluerant cognitum fuisse. Non desunt tamen quidam qui experientiis quibusdam illum probare nitantur. Nam, ut Plinius testatur[69] lib. 8 c. 16, in Europa, iter Acheloum et Nestum amnes, procreantur leones longe viribus praestantiores his quos Affrica et Syria[70] gignit: quod, cum non fiat per totum tractum terrae, ab oriente versus occidentem[71], in quo dicti amnes siti sunt, non potest oriri nisi ex influxu alicuius caeli immobilis; nam si oriretur ex stellarum sive mobilium stellarum influxu[72], tales leones nascerentur per totum illum terrae tractum, propter continuum motum stellarum et influxum. Praeterea, in Hungaria[73], sub latitudine 47 graduum, equi velocissimi et validissimi nascuntur, qui in aliis regionibus minime procreantur. Postremo, in Mauritania innumerae[74] simiae generantur. Respondent philosophi, hanc effectuum diversitatem, in eodem climate, totam pendere ex varia terrae dispositione. Sed contra: terra varie disponitur a variis siderum aspectibus; ergo [etc.]: quandoquidem omnes partes eiusdem climatis, respectu caelorum[75] mobilium et siderum, habeant eosdem aspectus successive.

Conclusio.Dicendum est, decem esse caelos mobiles, et, praeter hos, dari undecimum immobilem. Haec secunda pars conclusionis patet ex communi theologorum[76] consensu. Probatur prima: numerus orbium caelestium ex motuum diversitate colligendus est, siquidem nullum aliud medium habemus ad illum investigandum: sed decem motus proprii, diversi sunt in caelestibus corporibus: ergo [etc.]. Minor probatur: nam decimum caelum, quod et primum mobile vocatur, uniformi regulari citatissimoque motu, super mundi polos et per circulum aequinoctialem, suam explet circuitionem ab oriente in occidentem, spatio unius diei naturalis, hoc est 24 horarum aequinoctialum: tantus autem est illius impetus, ut omnes orbes inferiores secum trahat, quos etiam procul dubio eadem, qua ipsum cietur, velocitate circumduceret, nisi peculiaribus suis motibus aliquantulum retrocederent, cum nullam in illis reperiat resistentiam; quin imo totam spheram ignis et magnam partem aëris et, secundum quorumdam sententiam, bonam etiam partem oceani secum moveat. Nonum vero caelum, propter motum primi mobilis ipsi communicatum, proprio motu, licet tardissimo, ab occasu in ortum progreditur; et, iuxta tabulas Alfonsi, absolvit totum suum cursum per zodiacum annorum 4900 spatio. Quod temporis spatium a plerisque solet vocari annus Platonicus; quod autumat Plato, hoc temporis intervallo sidera omnia ad eundem situm reditura; et, secundum alios, quaecunque nunc in mundo sunt, eodem, quo nunc cernuntur, ordine sunt reditura. Sed gratis hoc dicitur: nam cum, secundum fere omnes, motus caelorum sint inter se incommensurabiles, fieri non potest ut unquam omnia sidera eundem situm et ordinem quem nunc habent, aut olim habuerint, obtineant. Iuxta vero Tolomaeum, absolvit nonus orbis suum cursum per zodiacum spatio annorum 36000; iuxta Albatenium[77], spatio 23760[78]. Quicquid sit de hoc numero, illud certissimum est, nonum caelum tardissimo motu ab occidente in orientem moveri, secumque trahere 8 orbes inferiores, sed non primum mobile: nam, ut sentiunt omnes astronomi, quicunque orbis superior suo motu circumfert inferiorem sibi contiguum et concentricum, non tamen superiorem. Octavum caelum, quod est firmamentum, praeter hos duos motus sibi a superioribus orbibus impressos, suo proprio et peculiari motu cietur; quem motum vocant plerique accessus et recessus, sive trepidationis. Fit autem talis motus super principia Arietis et ♎ nonae spherae[79], tanquam polos: principia enim ♈ et ♎ octavae spherae[79] circa initia ♈ et ♎ nonae spherae describunt circulos quosdam parvos, quorum semidiametri continent quatuor gradus; tantum enim distant initia ♈ et ♎ octave spherae a principiis ♈ et ♎ nonae spherae, ut docet Alfonsus. Et hoc vero motu principiorum ♈ et ♎ octavae spherae circa principia ♈ et ♎ nonae spherae[80] consequitur, nullum aliud punctum octavi caeli circulum perfectum absolvere, sed quodammodo titubare, hoc est nunc accedere ad polum arcticum[81] nunc ad antarcticum[82]. Periodus huius motus, secundum mathematicos, fit spatio 7000 annorum: trahit autem etiam secum talis motus orbes omnium planetarum, cum sint concentrici cum octava sphera. Saturni globus, praeter hos tres dictos motus, quos habet communes cum omnibus inferioribus orbibus, habet suum proprium motum, quem conficit ab occidente in orientem[83] annis 30 fere. Iuppiter etiam suum ab occidente in orientem habet, quem 12 annorum spatio explet; Mars item suum ab occidente in orientem[84], quem annis fere duobus conficit. Sol suum proprium motum conficit diebus 365, horis 5, minutis 49 et secundis 15; quod spatium annus solaris appellatur. Ex quo patet, ut recte adnotat Clavius in sua Sphera, non precise annum continere 365 dies et 6 horas; nam desunt minuta fere 11. Et haec doctrina desumitur ex Alfonso: nam Tolomaeus maiorem anni quantitatem reperit, Albatenius[85] minorem; Copernicus aequalem[86] anno Tolomaei, astronomi fere omnes inaequalem[86], existimant. Venus et Mercurius complent suos proprios cursus quasi uno tempore[87] cum Sole. Nam, sicut Sol singulis diebus conficit minuta 59, 2a 8, 3a 19, 4a 37, ita Venus conficit etiam singulis diebus minuta 59, 2a 8, 3a 19 fere: ☿ vero tantundem fere etiam omni die explet. ☾, demum, ab occidente in orientem conficit cursum 27 diebus cum horis[88] fere 8; deinde vero quasi biduum consumit, ut assequatur Solem. Cum enim Sol interim in 27 diebus et horis 8 percurrat fere 27 gradus, quos fere Luna in biduo absolvit, necesse est ut ab una coniuctione Lunae cum Sole intercipiantur dies 29 et horae 12 fere; quod spatium mensis lunaris appellatur. Ex quibus omnibus, cum sint 10 motus proprii in caelo, decem etiam esse orbes necesse est.

Not.Verum adverte hic, primo, quod diximus de periodis motuum planetarum, intelligi debere non de orbibus sive caelis totalibus, sed de propriis orbibus planetas deferentibus: quos in medio caelorum eccentricos esse pro certo habeo, cum alias multa salvari non possint, ut fuse demonstrarunt mathematici in theoricis[89] planetarum; nam totales orbes planetarum moventur ab occidente in orientem eadem prorsus tarditate, qua nonum caelum movetur. Not.Adverte, 2o, quod, licet orbes omnes inferiores et totales moveantur motu etiam trepidationis, nullus tamen planeta inferior ad motum proprium planetae superioris, propterea quod non circa idem centrum propriis lationibus, fertur. Not.Adverte, 3o, novem orbes, qui sunt infra primum mobile, iisdem omnino temporibus suos cursus[90] esse confecturos quibus nunc illos absolvent, et non citius, etiam si primum mobile non moveretur, vel eos secum non circumduceret ab oriente in occidentem[91]. Exemplo huius rei nobis sit nauclerus[92], qui motu proprio se moveat contra motum navis. Verum tamen est, eos tunc simpliciter ab occidente in orientem [93] delatum iri, quia tunc nullum daretur instans post aliud quo non magis ab occidente recederent[94] et ad orientem accederent[94]; ut etiam nauta, si maneret navis immobilis, eodem tempore ad puppim perveniret: et simpliciter ad orientem, non autem solum ad partes orientales.

Quaer.Quaeres hoc loco, quanam ratione compertum sit, caelum moveri ab oriente in occidentem[95], et iterum ab occidente in orientem[95]. Respondeo, primo, compertum fuisse primum motum ab ortu in occasum hac ratione. Viderunt astronomi, Solem, Lunam, et alias stellas omnes, ex parte orientis paulatim ascendere et elevari supra horizontem[96], donec ad meridianum pervenirent, atque hinc declinare in occidentem, donec iterum in oriente reperirentur: ex quo concluserunt motum caeli ab oriente in occasum. Nam quod motus talis simpliciter fiat ab oriente, colligunt, primo, ex umbra corporum: nam ab ortu solis usque ad meridiem, umbrae[97] omnes in horizonte[96] proiectae decrescunt continue, ita ut in meridie umbrae fiant minimae[98]; a meridie vero usque ad solis occasum, iterum augentur: quod fieri non posset, nisi Sol laberetur ab ortu in occasum. Idem est iudicium de Luna; cuius umbrae semper decrescunt dum ab ortu ad meridianum movetur, iterum vero augentur cum a meridiano in occasum vergit. 2o, ex stellarum altitudinibus: quae ab ortu ipsarum semper maiores fiunt, donec ad meridianum perveniant, ubi maximam obtinent altitudinem; a meridiano vero usque ad occasum earundem, altitudinis decrementum suscipiunt: quod quidem certe indicat, eas simpliciter ab oriente discedere et ad occidentem appropinquari. Respondeo, 2o, motum secundum quid, ab occasu in ortum, hoc modo fuisse repertum. Observarunt astronomi in 7 planetis, ut colligitur ex Ioanne Regiomontano in Eptiome Almagesti Tolomaei, Solem Lunam reliquosque planetas non habere semper eandem inter se distantiam et eundem situm: ut aperte patet in Luna, quae modo Soli coniuncta est, modo disiuncta secessit in partes orientales; et in aliis planetis, non solum inter se sed etiam cum stellis fixis; nam illi nunc sunt[99] cum aliqua stella fixa coniucti, nunc in orientales partes disiuncti abierunt: ex quo intulerunt, 7 orbes planetarum, praeter motum ab oriente in occidentem, moveri quoque ab occasu in ortum, et repedare quodammodo. Dices.Dices, quid[100] de octavo caelo dicendum est? Respondeo, quod quamvis antiqui fere omnes, ante Aristotelem, stellatum caelum ab oriente tantum in occidentem moveri crediderint, propter stellarum fixarum eandem distantiam et situm, et ortuum occasuumque loca in oriente, quae omnia semper eadem esse animadvertebant ob exiguum temporis spatium in quo haec observabant, tamen post Aristotelem aliter rem se habere a mathematicis depraehensum est. Nam, ut ait Tolomaeus in dic. 7 c. 2o, et Ioannes Regiomontanus in epitome eiusdem dictionis pro.e 2a, distantia stellarum fixarum a punctis solstitialibus et aequinoctialibus non manet eadem semper, sed secundum successionem signorum augetur versus partes orientales progrediendo; ita ut stellae fixae quae antiquo tempore fuerunt ante puncta solstitialia et aequinoctialia, ut ex observationibus veterum et recentiorum liquido constat, modo reperiantur post puncta solstitialia et aequinoctialia: lege Tolomaeum et Regiomontanum ubi supra: ex quo infertur, octavum etiam caelum ab oriente in occasum moveri. Ut autem afferamus exemplum eorum quae diximus, petitum ex citatis authoribus, adverte: Timocharis, cursum stellarum observans, reperit stellam Azimet, quam Latini vocant Spicam Virginis, ante punctum aequinoctii autumnalis[101], idest ante principium ♎ primi mobilis 8 fere gradus, hoc est post 23 gradum; ♍; post hunc vero 200 annis elapsis, Hipparchus[102] eandem stellam reperit 6 tantum gradus ante illud punctum, videlicet in principio 25 gradus ♍; et post hos Tolomaeus eandem stellam plus accessisse secundum proportionem temporis interiecti invenit; idemque fuit observatum ab Albatenio, Avenestra et Zacut; huius vero nostrae aetatis astronomi, hanc eandem stellam existere iam post principium Librae, nimirum in 12 fere gradum Librae.

Quaer.Quaeres, 2o, an omnes orbes inferiores, cum moveantur ab occasu in orientem[103], moveanturne super diversos[104] polos a polis mundi. Respondeo affirmative. Nam, ut observarunt astronomi, non solum moventur per circulum aequinoctialem, sed etiam super polos zodiaci et per circulum zodiacum: planetae enim omnes in eodem horizonte semper variant puncta ortus et occasus; ut patet in Sole, qui modo iuxta aequinoctialem, modo ultra, modo citra oritur: quae diversitas non posset esse in illo, si moveretur ab occidente in orientem[105] super polos mundi, ut patet, nam semper in eodem puncto horizontis oriretur; quemadmodum et paralleli aequatoris[106], in quorum uno Sol necessario oritur et movetur[107] motu diurno, in eisdem semper punctis horizontem intersecant. Et quod de Sole observatum fuit, etiam de aliis fuit planetis. 2o, observarunt astronomi non semper planetas eandem servare distantiam a polis mundi, sed nunc accedere ad arcticum, nunc ad antarcticum. Quod profecto nascitur ex quod non habent semper eandem altitudinem meridianam: nam Sol habet illam maximam in tropico Cancri, minimam vero in tropico Capricorni; ut patet ex umbra meridiana alicuius stili, quae minima existit Sole commorante in Cancro, longissima vero commorante in Capricorno. Ex qua Solis aliorumque planetarum altitudine diversa intulerunt astronomi, planetas super diversos polos mundi tendere ab occasu in ortum[108]; praesertim cum viderent hanc motus planetarum diversitatem iisdem limitibus claudi, eosque circumferri in circulo, cuius maxima declinatio ab aequinoctiali gradus 23 et ½: quo fit necessario ut eius poli totidem gradibus a mundi polis distent, et consequenter ut motus planetarum fiat super polos zodiaci et super circulum zodiacum. Et haec de septem planetis. De octava vero sphera quid dicendum? Adverte, illam ab occidente in orientem tendere, fuisse ab iisdem astronomis super diversos polos mundi iisdem rationibus depraehensum[109]; nam cum non semper in iisdem locis ortae sint stellae, in quibus nunc oriuntur, respectu eiusdem horizontis, neque illarum altitudines meridianae sint eaedem[110] cum illis quas observarunt elapsis temporibus, sequitur manifesto super eosdem mundi polos non tendere ab occasu in ortum. Praeterea, ut recte adverterunt Tolomaeus dic. 7 c. 3 et Regiomontanus in epitome eiusdem dictionis, et etiam comprobarunt, cum stellae fixae non semper habeant eandem distantiam cum aequinoctio; nam declinationes stellarum fixarum, quae sunt in medietate spherae quae a principio Capricorni per Arietem ad principium est usque Cancri, australes sint diminutae, septemtrionales vero auctae; e contra vero illarum stellarum quae sunt in altera medietate spherae quae continetur a principio ♋ per ♎ usque ad principia Capricorni, declinationes australes auctae, septemtrionales vero diminutae. Nota.Nota autem hic, nomine declinationis australis intelligi illam, quam habet stella quae ab aequinoctiali versum polum antarcticum declinat; nomine vero septemtrionalis illam, quam habet stella quae ab aequinoctiali vergit in arcticum. Quaer.Quaerenti autem unde dignoscatur maxima diversitas declinations in stellis fixis, respondeo: ex maiori propinquitate ad principium Arietis et Librae primi mobilis; sicut, e contra, minima diversitas agnoscitur ex maiori propinquitate illarum ad principium Cancri et ad principium Capricorni. Ut autem melius intelligatur quod diximus, afferatur exemplum. Stella quae dicitur Oculus ♉, tempore Timocharis[111] declinabat ab aequinoctiali versus septentrionem gradus 8 et ½; tempore Hipparchi[112], gradus 9 minuta 45; tempore Tolomaei, gradus 11 fere; nostra aetate[113], gradus quasi 16: ex quo patet stellam hanc suscepisse maius declinationis septemtrionalis incrementum, cum existat in medietate spherae[114] quae a principio Capricorni per ♈ ad principium ♋ porrigitur. Idemque iudicium est de aliis stellis, etc.

Ad argumentum primae sententiae respondetur: verum quidem esse, dum sumus in hac mortali vita, nostram scientiam a sensibus oriri; negatur tamen non percipi sensu plures caelos. Nam licet caelorum multitudinem imo nec unitatem visu percipiamus, percipimus tamen astra plura oppositis motibus se movere: ex quorum multitudine, corporum caelestium multitudinem necessario colligimus; cum stellae moveri non possint more avium in aëre, ut quidam male senserunt, cum moveantur ad motus suorum orbium; et quia non posset assignari ratio, cur contrariis inter se montibus moverentur. Ad Aristotelem, in contrario, respondemus cum ipso in 12 Met.[115], in rebus astronomicis astronomos esse consulendos. Neque dicas, cum eodem ibidem c. 8, orbem caelestem esse propter motum astri, ac proinde esse 8 tantum caelos, cum etc.: nam licet in nono et decimo caelo nullum sit astrum, illorum tamen motus redundant in motum aliquem astrorum; praeterquam quod negari posset illud assumptum.



Quaestio secunda.

De ordine orbium caelestium.

P.a opinio.Aristarchus, quadringentis annis ante Tolomaeum, quem ex recentioribus secutus est Nicolaus Copernicus in opere De revolutione orbium caelestium, hunc constituit: ut Sol in medio mundi sit collocatus; circa quem, orbis ; circa hunc, orbis[116] ; circa hunc, orbis magnus, Terram cum elementis[117] et Lunam continens; circa hunc, orbis ; deinde caelum[118] Iovis; postea Saturni globus; postremo Firmamentum.

P.a opinio confutaturHaec opinio adversatur communi philosophorum astronomorumque sententiae, et rationi Terram in medio mundi consistere suadenti. Primo, quia, ex Averroe in 2o Caeli, et ex Tolomaeo dic. p.a c. 5, si Terra non esset in medio mundi sita, non fierent semper eclipses Lunae quando duo[119] luminaria per diametrum opponuntur, sed plerumque contingerent quando non existunt in locis zodiaci oppositis: quod tamen pugnat cum experentia astronomorum, docentium tunc semper fieri eclipses quando Luna opponitur Soli, alias nunquam. Confirmatur: quia si ponatur Terra in medio mundi, tunc, ut fiet[120] eclipsis, cum opponuntur duo luminaria ob Terrae interpositionem, ita, si ponatur extra medium, non fiet eclipsis, quia nulla erit interpositio Terrae; imo tunc maxime fiet quando Luna maxime distabit a Sole, quia tunc habebit minimum luminis. 2o, quia, ex Regiomontano in Epitome lib. p.o conc. 3a, et ex Aristotele in 2o Caeli, omnia gravia, libere secundum mundi diametrum discendentia, superficiei Terrae ad angulos aequales occurrunt, in quacunque orbis parte descendant; ergo, ut consequens est, tendunt ad Terrae centrum, alias non inciderent superficiei Terrae ad angulos aequales: quo fit ut, quia diametri mundi, secundum quas gravia feruntur, transeunt per centrum universi ibidem se intersecantes, ut idem sit et Terrae et mundi centrum. 3o, quia, ex Aristotele, cum Terra sit gravissima, ad infimum locum tendere debet; qui cum remotissimus debeat esse a caelo, non potest esse nisi centrum mundi. Confirmatur haec ratio: quia Terra cum sit omnium ignobilissima, debuit iure collocari in medio, ne reliqua corpora propter illius propinquitatem aliquid detrimenti paterentur, et quia ita posset subveniri melius et commodius illius imperfectioni[121] per influxum caeterorum corporum. 4o, quia, ex Alfragano in differentia 4, et ex Ioanne de Sacrobosco in sua Sphera, seclusis omnibus vaporibus nebulis et exhalationibus[122] quae visum nostrum possunt impedire, existentibus nobis in superficie Terrae in quacunque regione, apparent stellae eiusdem semper magnitudinis, tam

47

iuvenilia.

in ortu quam in occasu, et in medio caeli: quod fieri non posset, nisi Terra esset in medio mundi aequaliter distans ab omnibus partibus caeli. 5o, ex Sacrobosco ibidem, homini ubicunque terrarum existenti sex semper signa oriuntur et sex occidunt, ut recte docent Tolomaeus dic. p.a c. 5 et 6, et Alfraganus differentia 4, caeterique astrologi: quod fieri non posset, nisi Terra esset in mundi medio sita. 6o, ex Tolomaeo ubi supra: quia si Terra non esset in medio mundi sita, aut esset in plano circuli aequinoctialis extra mundi axem (nam si esset in axe mundi et in plano aequatoris [123], existeret in centro), aut in axe mundi extra planum aequinoctialis circuli, aut denique neque in plano aequinoctiali neque in axe mundi: sed nullum horum dici potest: ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim primum: alias in sphera recta nunquam fieret aequinoctium; quin imo in sphera obliqua, aut nullum fieret aequinoctium, aut non fieret in medio loco inter solstitium aestivum et hibernum [124]; praeterea, in eadem sphera recta nullus videret dimidietatem caeli; in eadem sphera non cernerentur stellae aequalis magnitudinis; ad haec nullus [125] horizon divideret caelum in partes aequales; et, demum, excessus maximae [126] diei supra diem aequinoctialem non esset aequalis defectui brevissimae [127] diei quo a die aequinoctiali superatur: quae omnia probant mathematici quotidianae experientiae [128] repugnantia. Non 2um: quia alias nullus horizon, praeter rectum, secaret caelum in duas partes aequales, et consequenter neque zodiacum; quod pugnat experientiae, cum medietas zodiaci, hoc est sex [129] signa, semper conspiciantur infra et supra horizontem: deinde, solum in sphera recta fieret [130] aequinoctium, quia solus horizon rectus bifariam divideret aequatorem [123]: 3o, quia series atque proportio incrementi et decrementi dierum ac noctium confunderetur [131], quae talis est ut bis in anno dies adaequentur [132] noctibus: 4o, quia umbrae gnomonum, qui [133] cum horizonte angulos rectos efficiunt, tempore aequinoctiorium non per unam eademque lineam rectam ab oriente in occidentem [134] procerentur: 5o, quia nunquam per dioptram [135] cernerentur duo signa zodiaci per diametrum opposita; quod est contra experientiam, quae docet, ortum et occasum solis in aequinoctiis per dioptram [135] secundum unam rectam lineam conspici; sicut et ortum in solstitio aestivo[136], occasum in solstitio hiemenali[137], item ortum in solstitio hiemenali[137] et occasum in aestivo[138], per dioptram[138] secundum lineam rectam sibi correspondere in quolibet horizonte. Neque 3.um: quia pari ratione in omnia dicta absurda incideremus; nam in sphera recta nullum fieret aequinoctium, et in obliqua ille tantum horizon secaret spheram per aequalia, qui transiret per centrum mundi; confunderetur universa series in decrementis et incrementis dierum ac noctium; etc.

2a opinioAegyptii[139], quos secuti sunt Plato in Timaeo et Aristoteles 2o Caeli c. 12 et in p.o Meteororum c. 4, putarunt hunc ordinem esse collocandum in spheris caelestibus[140]: ut infimum locum obtineret Luna, hanc subsequeretur[141] Sol, Solem Mercurius, deinde Venus, 5. Mars, 6 Iupiter, 7 Saturnus, postremo octava sphera[142]. Haec sententia repugnat et astronomis et rationi: nam Tolomaeus et Regiomontanus, Sacroboscus et alii sentiunt, Lunam quidem occupare infinum locum; sed tamen supra illam constituunt ☿, inde ♀, inde ☼, supra hunc ♂, inde ♃, tum ♄, tum octavam spheram, nonam, decimam, et caelum empyreum[143]. Verum tamen est, Aristotelem[143], in libello De mundo ad Alexandrum, Venerem immediate supra Solem et sub ☿ constituisse.

Probatur astronomorum ordo in constitutione spheram caelestium: ex cuius probatione patebit refutatio ordinis Aegyptiorum[139], et praeterea opinionum[144] Metrodori et Cratis, qui Solem et Lunam ponebant supremos planetarum, Democriti, qui Mercurium ☼ superiorem faciebat, et demum Alpetragii[145], qui Venerem Sole altiorem existimabat. Et, primo quidem, haec prima opinio, Lunam infimum locum obtinere inter planetas, et octavam spheram illis omnibus esse superiorem, probatur ex eclipsibus planetarum sive occultationibus. Nam illud astrum est inferius, quod alterum nobis occultat: sed Luna, quando coniungitur cum aliis planetis, eos interdum nobis visu eripit: ergo subest illis. Et pari ratione poterit formari argumentum de Mercurio respectu ♀, et de ♀ respecto ♂, etc.. Confirmatur idem: corpus lucidum quo remotius est a terra, caeteris paribus, eo umbrae[146] corporum minores apparent in plano horizontis; et quo propinquius est, eo maiores: sed Luna, aequalibus cum Sole gradibus, in diverso tamen tempore, ab horizonte distans, longiores umbras proicit, ut patet: ergo [etc.]. Quod autem de ☽ respectu ☼ diximus, accommodari[147] potest aliis planetis; nam quamvis illi non ita splendeant ut umbras proiciant, sciri tamen potest quantum eorum radii per gnomonis verticem proiciantur. Probatu, 2o, Lunam immediate subsequi ☿, hunc ♀, Venerem ☼. Illud astrum est Terrae vicinius, quod, caeteris paribus, maiorem habet diversitatem aspectus (voco autem diversitatem aspectus, quam alii vocant aspectum diversitatis, differentiam veri visique loci alicuius astri: verus locus astri dicitur punctum illud circuli maximi per verticem capitis et astrum transeuntis, quod lineam rectam e centro Terrae per centrum astri ad circulum illum[148] maximum protractam terminat; visus vero locus sideris dicitur illud punctum eiusdem circuli maximi, quod lineam rectam ab oculo nostro per sideris centrum ad circulum illum[148] maximum eductam terminat): sed Luna maximam habet diversitatem aspectus, et post Lunam ☿, et post ☿ ♀, et post ♀ ☼, ut optime probant mathematici: ergo [etc.]. Dices, quid de aliis planetis? Respondeo, ex hac via nihil certi de illis posse determinari, cum, propter nimiam quam habent a Terra distantiam, nullam habeant diversitatem aspectus. Quod autem in particulari ☿ sit supra ☽ et sub ♀, de quo dubitabatur, patet ex illius motu, qui magis irregularis est quam motus ♀; propter quod etiam astrologi tribuerunt ☿ 5 orbes et epicyclum[149], ♀ autem 3 tantum orbes et epicyclum[149]. Probatur, 3o, rectum esse ordinem spherarum omnium qui a nobis constitutus est, ex velocitate et tarditate motuum. Quo magis caelum a natura et conditione primi mobilis recedit, eo etiam est inferiori loco ponendum: sed ☽ inter omnes planetas fertur celerrime ab occasu in ortum, ut patet ec praecedenti, et post ☽ ☿, et sic deinceps, servato spherarum ordine praedicto. Verum hic adverte, ex hac via nihil certi statui posse de ordine Solis, Veneris et ☿, quamvis colligantur esse supra ☽ orbem, cum eodem fere tempore suos motus ab occidente in orientem conficiant. Hinc Alpetragius, teste Regiomontano lib. 9 Epitomes prop.e p.a, sub Marte contendit positum esse caelum ♀, et sub caelum ☼, deinde ☿, postremo☽; propterea quod ♀, ratione epicycli[149], tardius quam ☿, ☽ autem citissime, suum cursum absolvat. Verum ☼em in medio planetarum constitui debere, atque propterea rectum esse assignatum ordinem spherarum caelestium, probatur ex Regiomontano ubi supra, et Tolomaeo dic. 5 c. 15, a quo non dissentit Albatenius c. 50 sui operis. Quia distantia ☼ a centro Terrae, quando minima est, hoc est quando ☼[150] in opposito augis existit, continet 1070 Terrae semidiametros; at vero distantia Lunae, quando maxima est, hoc est quando[151] in auge existit, continet 64 semidiametros; ex quo patet, differentiam inter minimam Solis distantiam et maximam ☽ continere semidiametros 1006, ut patet: at inter caelum Solis et et ☽, vacuum, a quo plurimum natura abhorret[152], concedi non potest; neque rationi congruum est, deferentes augium ☼ et ☽ tanta esse mole praeditos, nam talis moles esset inanis et superflua: ergo iure optimo tantum spatium intermedium tribuetur orbibus ☿ et ♀, ac proinde ☼ erit in medio planetarum. Confirmatur idem ex eo, quod ☼ motus est regula et mensura motuum aliorum planetarum, alia tamen atque alia ratione; nam ♂, Iupiter et Saturnus ratione epicycli[153] cum ☼ motu conveniunt, ☿ vero et ♀ in deferentibus orbibus motui ☼[154] conformantur, ut fuse explicant mathematici in theoricis[155] planetarum: quo fit ut in medio horum iure ☼ debeat collocari, ut tres superiores planetas ab inferioribus separet; quandoquidem non eadem ratione uniformitatem motus secum observant. Probatur, 2o, idem ex eo, quod ☼ est rex et quasi cor omnium planetarum; quo fit ut in medio[156] illorum constitui debeat: nam et rex in medio regni et cor in medio animalibus extant, ut omnibus inde sive populis sive membris aequaliter providere possint[157]. Confirmatur: quia, secundum astronomos et philosophos, omnes stellae et planetae[158] lumen suum a Sole recipiunt, saltem perfectius; ut manifestum est in eclipsi ☽, in qua ☽, ob ingressum in umbram Terrae, lumen amittit, et diversis temporibus diversimode illuminatur. Idem iudicium est de aliis stellis, quae sunt eiusdem cum Luna naturae. Confirmatur ex planetis; qui, cum Soli sunt propinquiores, vehementius illuminantur, ut apparet in Marte ac ♀. Ex quibus omnibus apparet, Solem debuisse constitui in medio: ut alluserunt illi qui rempublicam ex 7 planetis constituerunt; nam Solem tanquam regem in medio collocarunt, Saturnum ob eius senectutem consiliarium, Iovem ob magnanimitatem[159] iudicem, ♂ militiae ducem, ♀ bonorum dispensatricem, ☿ eius scribam[160], Lunam denique nuncii officio fungentem, cum velocissime ab occasu in ortum moveatur, ut posset singulis mensibus ad quemlibet regis mandata perferre. Probatur idem, 3o, ex Albumasar[161] in suo Magno Introductorio tract. 3o differentia 3a, quia Sol, planetarum nobilissimus et maxime activus, debuit in medio collocari: alias, si superius fuisset positus, non potuisset commode in haec inferiora agere; si vero infra, neque commode potuisset suam virtutem his inferioribus communicare, nam et nimis tarde fuisset motus propter distantiam a primo mobili, et calore suo potius obfuisset: recte igitur etc.. Huc allusit Phoebus[162], ab Ovidio 2o Met., filium Phaetontem[163] solis quadrigam conscensurum ita admonens:

Altius egressus, caelestia signa cremabis.

Probatur, 4o, ex antiquis dierum hebdomadae[164] institutoribus, qui diebus nomina a planetis imposuerunt, cuilibet videlicet ab eo qui prima diei illius hora dominium obtinet. Nam singuli planetae singulis horis diei, suo ordine, praeesse dicuntur ab astronomis: unde, cum dies contineat 24 horas, necesse est ut, si die sabbati prima hora dominatur Saturnus a quo denominatur, sequenti die prima hora dominetur planeta ordine retrogredo[165] sequens duobus intermissis, nempe ☼, a quo denominatur dies Solis. Nam si prima hora sabbati dominatur Saturnus, 2a dominabitur Iupiter, 3a ♂, 4 ☼, 5 ♀, 6 ☿, 7 ☽, 8 Saturnus, 9 Iupiter, 10 Mars, 11 ☼, 12 ♀, 13 ☿, 14 ☽, 15 Saturnus, 16 ♃, 17 ♂, 18 ☼, 19 ♀, 20 ☿, 21 ☽, 22 ♄, 23 ♃, 24 ♂: prima hora diei sequentis ☼, et sic deinceps. Ex quo patet cur non denominentur dies planetarum secundum ordinem immediate, sed semper secundum ordinem retrogredum[165] duobus intermissis, quia nimirum hoc ordine praesunt horis dierum[166]; qui ordo minime tali esset, nisi planetae[167] eo ordine ponerentur quem diximus. Extant hac re duo carmina, ut sciatur quibus horis diei quilibet planeta dominetur, in quibus apparet etiam quem ordinem inter se habeant:

Cynthia, ☿, ♀ et ☼, Mars, Iove, Saturnus

ordine retrogredo sibi quivis vendicat horas[168].

ObiiciesObiicies, ☼ non posse esse in medio planetarum, cum nunquam patiatur eclipsim a ☿ vel a ♀, ac proinde non sit supra illos; alias enim occultaretur ab illis, sicut occultatur a Luna. Respondeo, cum Tolomaeo, dic. 9 c. p.o et Regiomontano lib. 9 prop.e p.a, duos planetas posse coniungi, idest esse in eodem gradu zodiaci, ita ut recta linea exiens ab oculo transiensque per centrum unius minime per centrum alterius transeat, quod tamen requiritur ad eclipsim; et hinc fit, ut saepissime videamus ☽ in noviluniis cum ☼ coniunctam illum tamen non obtegere. Adde quod, secundum Albatenium, Tebi, et alios astronomos, diameter visualis ☼ ad diametrum visualem ♀ (sunt autem visuales diametri illorum circulorum qui nobis apparent in astris) proportionem habeat decuplam: quo fit ut diameter visualis ☼, iuxta demonstrationes geometricas, ad circulum visualem[169] Veneris centuplam habeat proportionem: nam cum circuli eam inter se habeant proportionem quam diametrorum quadrata; proportio autem quadratorum, quae describuntur ex circulorum diametris, duplicata sit illius proportionis quam habent diametri; fit ut diametri visuales circulorum Solis et ♀ habeant proportionem decuplam, diametrorum quadrata atque ideo et circuli visuales proportionem habeant centuplam: haec enim illius duplicata est; ut patet in his numeris 1. 10. 100, qui decuplam proportionem habent. Ut autem facile sciatur quaenam proportio dicatur alterius duplicata, multiplicandus erit in se denominator[170] proportionis duplicatae; ex quo intelligitur cum decuplae proportionis denominator sit 10, si decem in decem multiplicatur, procreatum iri numerum 100, qui est denominator duplicatae proportionis ipsius 10. Ex quibus patet, ♀ nullo modo posse ☼ obtegere, etiam si illa interponatur inter nostrum aspectum et ☼, sed tantum centesimam illius partem quae vix animadverti potest a nobis; et a fortiori neque Mercurium posse ☼ occultare, cum illius diameter sit longe minor diametro visuali ♀. Dices, cur igitur Luna, cum sit longe minor ☼, aliquando totum occultat? Respondeo, id evenire ob nimiam ☽ ad Terram vicinitatem et maximam illius a ☼ distantiam[171]; ex quibus fit, ut diameter Lunae visualis maior appareat diametro visuali ☼, ac proinde ☽ maior quam ☼ nobis esse videatur.

Quaestio Tertia.

An caeli sint unum ex corporibus simplicibus, vel ex simplicibus compositi.

P.um argumentum.Videntur esse unum etc., vel compositi. Primo: quia ubi eadem depraehenduntur accidentia, eadem etiam ponenda est natura: sed in caelis sunt eadem accidentia quae in corporibus mixtis: ergo et eadem natura. Minor probatur: quia in caelo reperiuntur lumen et calor quae sunt proprietates illius, perspicuitas quae est propria aëris, planities quaedam aequabilis[172] et veluti partium conglutinatio quae non potest esse sine aqua, demum soliditas quam terrae inesse videmus. Confirmatio p.aConfirmatur argumentum: quia si caelum haberet naturam distinctam ab elementis, maxime haberet illam propter motum distinctum; nam duo motus simplices non possunt convenire uni corpori simplici, ut docet Aristoteles: sed hoc non obstat, quia fieri potest ut duo motus simplices insint uni corpori simplici: ergo etc..Minor probatur: elementa possunt considerari in duplici statu: vel dum secundum aliquas partes existunt extra propria loca; quo in statu convenit illis motus rectus: vel dum sunt in suo proprio loco perfecta; et in hoc statu non repugnat, saltem aliquibus, moveri motu perfectiori, ut circulari: quod patet in igne. Adde quod distinctio corporum simplicium desumitur ex qualitatibus activis. Conf.o 2a.Confirmatur idem: quia etiam animalia, ante quam perveniant ad perfectam quantitatem, moventur motu augumentationis, tum deinde perfectioribus; deinde, quia plures qualitates activae conveniunt elementis, ergo poterunt etiam convenire plures motivae. 2um arg.2o: potentiae activae naturali respondere potentia passiva naturalis eiusdem naturae et proportionis: sed caelum se habet tanquam potentia activa naturalis, respectu horum inferiorum, et haec inferiora se habent tanquam potentia passiva naturalis: ergo caelum debet esse eiusdem naturae cum mixtis et elementis. Conf.o p.a.Confirmatur argumentum: tum quia caelum conditum est a Deo propter haec inferiora; unde non debuit habere naturam dissimilem ab illis: tum quia unumquodque agit secundum quod est in actu; Conf.o 2a.sed caelum communicat his inferioribus aliquando caliditatem, aliquando siccitatem; ergo habet illas et, ut consequens est, illarum principia, quae sunt elementa. 3um arg.3o: nullum corpus simplex habet partes heterogeneas[173]: sed caelum habet partes heterogeneas[174]: ergo non est corpus simplex. Minor probatur: quia in caelo sunt aliquae partes luminosae, aliquae expertes luminis.

P.a opinio.Prima opinio fuit veterum fere omnium philosophorum ante Aristotelem, qui putarunt caelum non esse naturae distinctae ab elementis: et haec sententia promanavit ab Aegyptiis[175], ut docet Albertus tract. p.o c. 4, p.i De caelo, qui existimarunt caelum esse igneum. Nam ignis proprium est ut feratur sursum, deinde ut, cum non potest amplius ascendere, volvatur in girum; ut patet in flamma, quae, ubi pervenit ad summum fornacis, circumvolvitur: ex quo patet, cum caelum supremum locum obtineat et circulariter moveatur, esse igneum. Ab hac opinione non multum discrepavit Anaxag.Anaxagoras, qui, ut colligitur ex Aristotele in Met. et p.o Caeli t. 22, sentit caelum esse igneum. Emped.Empedocles vero, ut refert Plutarchus in lib. 2o De placitis philosophorum c. 11, existimavit caelum esse solidum in modum glaciei ex igne aëreque conflatum, ideoque partim igneum partim aëreum; quamvis Empedocli nonnulli attribuerint illum sensisse, caelum esse terreum et grave, non tamen descendere propter summam velocitatem motus, et esse etiam indissolubile, ut ait D. Thomas in p.a parte q. 68 art. p.o, quod in illius constitutione dominetur amicitia et non lis. Anaximenes.Anaximenes[176], ex Plutarcho ubi supra, putavit caelum nil aliud esse quam circunferentiam extimam terream. Democr. et Epicu.Democritus et Epicurus voluerunt, caelum constitutum esse ex atomis, quae, ut rotundiores et leviores, in concursu et mutua corporum agitatione elisae, coharentes[177] supremum[178] locum obtinuerunt et caelum effecerunt. Alii putarunt esse naturae aqueae. Plato.Plato videtur consensisse cum Aegyptiis[175]: verum noluit caelum esse tantum igneum, ut male illi adscripsit. D. Thomas ubi supra, sed maxime constare tamen ex caeteris elementis sive ex summitatibus illorum et, ut ait Proclus, ex delitiis, maxime vero ex terra et igne. Quod sic colligit Arg. Plat.Plato in Timaeo[179], et in opere De natura et anima mundi: Nihil videri potest sine igne, nec tangi sine terra; ergo, cum caelum sit visibile et tangibile, constat maxime ex igne et terra: verum quia haec duo elementa extrema non possunt recte coniungi, nisi interponantur reliqua duo, aër et aqua, ideo etc..

Corollarium.Ex his colligitur, male nonnullos sentire, Platonem non dissensisse ab Aristotele, ut Simplicium, in p.o Caeli com. 6, Proclum et Ficinum; cum alii omnes apud Philoponum in opere Adversus Proclum in sol.e 13 arg. parte 15, Taurus p.o Commentariorum in Timaeo[180], Plotinus lib. De mundo, ut patet etiam ex Porphyrio in Timaeo11[181], Philoponus in sol. 6 arg. parte p.a et 14, et ubi supra parte p.a, et a 13 usque ad finem, Albertus Magnus p.o Caeli trac. p.o c. 4, et alii, sentiant, Platonem, opinionem quam nos exposuimus secutum, ab Aristotele plurimum dissensisse. Platonem secuti sunt, ex Platonicis, Taurus Porphyrius et Plotinus; et ex Patribus, inter graecos, D. Basilius in Hexamero[182], D. Chrysostomus in Homilia[183] 10; inter latinos, D. Ambrosius in suo Hexamero15, D. Augustinus in p.o Super Genesim; et inter scholasticos[184], D. Bonaventura et alii.

2a opinio.Secunda opinio fuit Aristotelis, qui primus omnium, ut refert Philoponus in sol.e 13 arg. parte 15, existimavit caelum esse naturae distinctae ab elementis; quamvis Plutarchus, lib. 2o De placitis c. 11, dicat Aristotelem sensisse caelum esse compositum ex quinto corpore, vel ex igne, vel caloris rigorisque mixtura. Sed locus ille erratus est, cum constet aliam esse sententiam Aristotelis, et idem Plutarchus, lib. 1 c. 3 et alibi, meminerit huius quinti corporis quod ponitur ab Aristotele tanquam natura distinctum ab elementis. Hanc opinionem Aristotelis complexi sunt omnes Peripatetici graeci et latini, omnesque scholastici[184].

Conclusio p.aDico, primo, caelum esse corpus distinctum a quatuor elementis. Conclusio est Aristotelis,Probatur p.o in hoc lib. a tex....[§ 10] usque ad 17: primo, quia motus circularis est simplex et distinctus a recto; sed motus simplex distinctus debetur corpori simplici distincto; ergo, cum motus simplex circularis sit proprius caeli, sicut rectus elementorum, sequitur caelum esse corpus simplex ab elementis distinctum. Maior, idest motum circularem simplicem esse, patet ex t. 5 et 6 huius lib. ; et similiter, esse distinctum a motu recto. Minor probatur ex t. 7, ubi habetur corpori simplici[185] assignandum esse motum simplicem, et ex t. 9, ubi habetur unius simplicis corporis esse unum tantum motum secundum naturam. Quod assumitur in conseguentia, patet sensu. Adverte autem hic, vim huius argumenti totam pendere ex eo quod dicitur t. 5: Natura est principium motus. Ex quo patet, diversum motum diversam indicare naturam. 2o.2o: quia caelum, a t. 10, movetur motu circulari: vel igitur hic motus caelo convenit secundum naturam, et sic habetur intentum; vel contra naturam, vel quasi supra naturam, communicatus illi a superiori corpore. Sed non est contra naturam et violentus: quia deberetur alias alicui alteri corpori secundum naturam; atque ita iam haberetur corpus quod naturaliter motu circulari moveretur, distinctum ab elementis, quod esset caelum. Praeterea, si esset violentus caelo, non posset esse secundum naturam nisi alicui ex elementis: sed non potest esse, quia unumquodque secundum naturam habet motum rectum, unius autem corporis simplicis unus tantum debet esse motus simplex. Praeterea, si talis motus est contra naturam caelo, ergo caelum habet alium motum secundum naturam, qui non poterit esse nisi rectus: at motus rectus debetur elementis: ergo non caelo. Praeterea, si caelo naturalis esset motus rectus, violentus esset illi oppositus recto[186]: ergo non posset illi esse violentus circularis, quia uni motui naturali unus tantum violentus adversatur. Denique, si caelo esset violentus motus circularis, non posset esse perpetuus[187]; cum nullum violentum sit perpetuum. Si dicas esse supra naturam, communicatum a superiori corpore[188], iam daretur aliud corpus superius, cui secundum naturam conveniret motus circularis: at hoc non posset esse nisi caelum, quod volumus, cui si deberetur motus circularis distinctus, necessario deberet esse naturae distinctae. Et ex hac eadem doctrina colligitur etiam, caelum esse corpus quoddam prius, perfectius et divinius quam sint elementa; cum motus illius sit circularis, recto longe prior et perfectior, ex Phys. 75, p.o De caelo 12, et 2o De caelo 23.

Conclusio 2a.Dico, 2o, caelum non esse corpus mixtum ex elementis. Probatur ex Aristotele, t. 7 et 8 huius libri, ubi dicit corpus mixtum moveri ad motum elementi praedominantis: sed caelum nullo elementorum motu naturaliter movetur, cum moveatur motu circulari: ergo [etc.]. Neque dicas, caelum esse compositum ex quatuor elementis et quinto; quod cum moveatur motu circulari et praedominetur in illo, sequitur etiam caelum motu circulari naturaliter cieri. Nam, in primis, sequeretur dari corpus quintum distinctum ab elementis, quod nulla experientia vel ratione colligi potest: imo et dari implicat quintum elementum cum aliis concurrens ad mixtionem; ut patet ex his quae dicuntur de numero elementorum ab Aristotele, docente, si daretur quintum elementum supra caelum, quod frustra daretur, quia nunquam posset concurrere ad mixtionem cum aliis elementis. 2o: quia cum omne elementum saltem alteretur, ut suo loco probabitur, sequeretur caelo convenire alterationem; cum tamen caelum neque alteretur neque augeatur. Adde, quod caelum non posset esse primum et universale agens; quia et esset aequale elementis, et non esset prius illis, neque ingenerabile, 3o: caelum eminet inter omnia; ergo habet naturam priorem omnibus. Confirmatur: caelum suo ambitu complectitur omnia; ergo non potest esse elementum. Nam si esset, esset maxime ignis; sed ignis, cum sit mobilissimus, est inaequus[189] ad continendum; ergo non potest esse ignis: neque mixtum, quia non recte collocaretur supra omnia elementa: ergo [etc.]. 4o: ex magnitudine: nam caelum est maximum corpus; ergo non est elementum, quia superaret caetera omnia; sed neque mixtum, quod non excedit magnitudine ipsa elementa. Confirmatur: quia caelum[190] est pars integrans universum; ergo, sicut reliqua corpora mundum integrantia sunt simplicia, ita et caelum, quae est praecipua pars universi. 5o: si caelum esset elementare, maxime esset naturae igneae: sed si hoc esset, iam pridem fuissent consumpta omnia: ergo [etc.]. Et hoc argumento utitur Aristoteles contra Anaxagoram, in p.o Met. . 6o: Caelum non est corpus grave vel leve, ex p.o Caeli a t. 17 usque ad 20; cum corpori gravi vel levi debeatur motus rectus, non circularis, qualis est motus caeli.

Obiecto.Obiicies authoritatem Aristotelis, primo quidem, in 25a sect. Problematum problem. 18 dicentis, et stella esse calidas et caelum etiam calidum, ac proinde caelum esse naturae igneae: 2o, eundem in 3o Caeli t. p.o asserentem, Substantias et omnia corpora simplicia, ut ignem et terram et quae sunt eiusdem ordinis, et quaecunque ex his, veluti et totum caelum et partes eius, et rursus, animalia et plantas, et partes horum etc..; ex quibus patet, caelum et partes eius esse, ex his quinque, ex elementis, sicut et animalia et plantas: 3o, eundem, in 7 Met. t. 5, dicentem, animalia et plantas et eorum partes substantias esse, ac naturalia corpora, ut ignem aquam et terram, caeterorum quoque singula, et quaecunque aut horum partes aut ex his sunt aut partibus aut omnibus, ut caelum[191] et eius partes, sidera luna et sol.

Ad p.am ob.emAd primam obiectionem respondeo, stellas esse calidas, sicut et caelum, virtute sive actione, non autem qualitate: quod satis erat ad illud problema, ut patet. Quod autem stellae et caelum non sint calida nisi virtute, patet ex Aristotele, p.o Meteororum cap. 3. Nam si essent igneae, omnia consumerent: et, c. 4 eiusdem lib., quia cum motus caeli et astrorum sit longe velocior motu ignis et aëris, si hoc motu ignitur ignis et aër, a fortiori igniretur totum caelum propter astra, quae in illo longe celerius moventur: praeterquam quod, ut habetur in calce eiusdem capitis, si stellae essent igneae et calidae, maxime esset sol; at non apparet, cum sit coloris albi, non ignei. Responderi etiam posset, non omnia problemata quae habentur in Aristotele, Aristotelis esse; et praeterea, non in omnibus Aristotelem loqui ex sua sententia, sed saepe ex communi. Ad 2am et 3am r.et Alex.Ad 2am et 3am respondet Alexander, in 7o Meta.es, nomine totius caeli intelligi totum universum, constans ex quatuor elementis et corpore caelesti; unde sensus erit, maxime illius loci Meta.es: Substantiae sunt corpora naturalia et partes horum, ex his autem corporibus, vel omnibus vel partibus, constant caetera omnia; totum universum, ex omnibus corporibus et partibus eorum; mundus sublunaris, ex corporibus corruptibilibus[192] et partibus eorum; caelum, ex toto quinto elemento et ex partibus, nempe ex astris. R.et Simpl.Respondet Simplicius, in 3o De caelo, dum Aristoteles ait "ut ignem et terram et quae sunt eiusdem ordinis", per haec ultima intelligere aquam aërem et quintum corpus simplex, quod eodem etiam titulo appellatur elementum, et ideo dicitur "eiusdem ordinis" cum caeteris elementis: unde subdens Aristoteles, "et quaecunque ex his, veluti et totum caelum etc.", efficit hunc sensum, caelum constare ex aliquo elementorum, similiter et partes caeli, hoc est ex quinto corpore. R.et D. Thom.Respondet D. Thomas, in 3o Caeli et in Meta.es, dum ait Aristoteles "ut caelum et partes etc.", illud "ut" non referri immediate ad praecedentia, ut, cum loqueretur[193] de mixtis, exemplum sit caeli; sed referri ad ea quae antea dixerat, nempe et in 3o Caeli, ubi dixerat substantias esse corpora simplicia, et in 7 Met., substantias esse corpora naturalia: quare, dans deinde exemplum simplicium vel naturalium corporum, dicit "ut ignis et terra", et interponit de mixtis quia sunt ex his; deinde subdit "ut caelum et partes", ac si diceret, Et ista sunt simplicia corpora vel naturalia, et ideo sunt substantiae. Confirmatur haec expositio ex his quae docet Aristoteles, 8 Met. in principio, ubi eandem doctrinam repetiit: idest substantias esse corpora naturalia, qualia sunt elementa, animalia, et caelum.

Ad p.um arg.umAd primum argumentum in contrarium respondeo, ex eo quod aliqua accidentia reperiuntur in caelo quae sunt etiam in his inferioribus, tantum colligi caelum habere rationem aliquam communem cum inferioribus, ratione cuius insint illi talia accidentia, quae non secuntur ad ultimam differentiam corporum simplicium, sed ad aliquid communius, hoc est ad naturam corpoream. Ad p.am conf.emAd confirmationem respondeo, distinctionem quidem corporum simplicium, quo ad naturam activam, colligi ex qualitatibus activis; quo tamen ad simplicitatem, ex motuum simplicium distinctione. Ad 2am conf.emAd secundam confirmationem respondeo, duos motus simplices non posse naturaliter uni corpori simplici convenire. Nam licet mutatio status, quae diversum efficit motum localem, necessario debeat variare naturam rei intrinsecam; cum tamen elementa, sive extra suum locum posita, sive in suo loco constituta, non differant nisi accidentaliter; fieri non potest, ut in suo loco moveantur naturaliter motu circulari, et extra suum locum motu recto: praesertim cum motus rectus non possit esse circulari subordinatus, vel e contra, et motus simplex termineretur ad quietem. Quo fit ut elementa in suo loco non moveantur, ut apparet in aqua et terra; ut recte dictum sit ab Aristotele, 2o Caeli naturam elementorum potius in quiete quam in motu consistere. Neque dicas ignem, cum perpetuo moveatur in sua sphera motu circulari, naturaliter tali motu moveri; cum nullum violentum, ex p.o Caeli 15 possit esse perpetuum. Nam ignis non movetur naturaliter in suo proprio loco; neque Aristoteles, ubi supra, docet contrarium; tantum docendo, motum circularem, qui est sempiternus et perpetuus, inter alios motus maxime debere convenire alicui corpori secundum naturam. Ad ult.am conf.emAd ultimam confirmationem respondeo, ex distinctione motuum localium colligi varietatem corporum simplicium, et non ex distinctione qualitatum activarum, cum plures sint compatibiles, neque aliorum motuum alterationis et augumentationis: quia quamvis natura sit principium motus et quietis, tamen maxime est principium motus localis; qui omnium motuum est praestantissimus, et in hoc distinguitur ab aliis, quod nullam addit ipsi mobili formam intrinsecam, imo vero cum ipso identificatur, ut ostendimus in lib. Phys.[§ 11] . Ex quo intelligitur, motum localem supponere rem in esse perfecto constitutam, quo ad omnia illa quae pertinet ad ipsam, unde minimam etiam capiat mutationem. Et haec est ratio, quia perfectissima entia, cuiusmodi sunt corpora caelestia, solo motu moveantur locali: at vero caeteri motus superaddunt substantiis, in quibus sunt, formam aliquam intrinsecam et inhaerentem[194], ut generatio, substantialem vel accidentalem, ut alteratio et augumentatio; quo fit ut non adveniant rei in suo esse completo existenti. Ex quibus omnibus intelligitur, recte colligi distinctionem naturarum simplicium ex distinctione motuum localium. Adde his, motum alterationis fieri ab aliquo extrinseco et ratione materiae: unde, quia materia ex se est indifferens ad multas formas, ex alterationum varietate non recte colligi potest corporum distinctio. Non idem iudicium est de motu locali: qui non solum provenit ab intrinseco, ratione materia, quae est indifferens ad motum sursum vel deorsum; sed etiam ratione formae, habentis inclinationem naturalem ad talem motum. Ad 2um arg.Ad 2um argumentum respondeo, caelum et reliqua inferiora habere eandem naturam aliquo modo et proportione[195], cum sint substantiae physicae. Ad P.um conf.emAd primam confirmationem respondeo, caelum primario esse conditum ut esset pars integralis universi, ac proinde debuisse esse corpus simplex ab elementis distinctum: praeterea, esse propter se principaliter, deinde propter haec inferiora, ut esset causa universalis concurrens ad omnes generationes; sed ex hoc colligitur, debuisse esse incorruptibile, ac proinde simplex et distinctum a caeteris. R.r p.o ad 2am conf.emAd 2am confirmationem respondeo, secundum aliquos caelum habere qualitatem virtualem calefaciendi cum calidis, frigefaciendi cum frigidis, etc., pro diversitate materiae. R.ur 2o.Responderi melius potest, caelum agere in haec inferiora per lumen tantum, quod per reflexionem per se tantum calefacit. Quod si dicatur aliquando humectare[196] vel exiccare etc., id fit per accidens; vel quia extrahuntur parte humidae; vel quia a Luna lumine nocturno attrahatur aliquis humor, qui corpora rara facile ingreditur; vel quia non possint concoqui ab illa humidi, qui in aëre reperiuntur. Ad 3um arg. R.r p.oAd 3um argumentum respondeo, primo, ex eo quod in caelo sint aliquae partes dissimiles, non recte colligi ipsum esse mixtum, cum mixtio colligatur ex qualitatum diversitate in eadem parte existentium: nam mixtio proprie fit ex eo, quod formae elementorum sint in eadem parte materiae; vel, ut aliis placet, quia in una et eadem parte materiae reperiatur una forma plures sub se virtutes[197] continens, quae ad sui generationem requirit multas qualitates: nihil autem in caelo tale reperitur. R.o 2o.Respondeo, 2o: diversitas partium, quae fit per diversas qualitates quarum quaelibet est specie distincta, si quid probat, tantum probat distinctionem[198] formarum; ita ut quaelibet pars habeat suam propriam formam, et totum ex ipsis resultans sit aliquid totum per aggregationem: unde argumentum, si quid probat, solum hoc probat, stellas habere diversam naturam ab aliis partibus caeli; quod ut probabile a multis, secundum Aristotelem, defenditur.



Quaestio Quarta.

An caelum sit incorruptibile.

P.a opinio.Prima sententia fuit Philoponi[199], existimantis caelum esse corruptibile ex sua natura, et aliquando tandem corruptum iri; ut colligitur ex solutione 6 arg. adversus Proclum, et ex Simplicio qui hanc illi sententiam tribuit. Philoponus[199] in suam sententiam trahit Platonem, qui caelum sua natura corruptibile, Dei tamen benignitate incorruptibile, esse putavit; ut patet ex Timaeo[200], ubi mundum esse genitum asseruit et consequenter corruptibile. Verum quid senserit Plato de caeli incorruptibilitate, discrepant inter se Platonici, nam cum Philopono partim consentiunt Taurus, Atticus[201], Severus, Pleto, Plutarchus et Philo[202], in lib. De incorruptibilitate[202] mundi, et permulti Sanctorum Patrum citati in quo.e p.a De mundo, qui putant caelum dici genitum a Platone quod antea non esset; dissentiunt Crantor[203], Plotinus, Porphyrius[204], Iamblicus et Simplicius in primo Caeli t. 20, ubi dicit genitum sumi a Platone, ubi supra, pro eo quod est ab alio, quamvis fuerit ab aeterno. Aristoteles tamen et Alexander intelligunt Platonem ita, ut velit caelum non esse aeternum, Probat suam sententiam Philoponus hoc argumento ex Simplicio[205], 8 Phys. t. 69, et ex Averroe ibidem, et 12o Met. c. 21, et in libro De substantia orbis c. 5 et 7, et 2o Caeli com. 71; et habetur apud Philoponum c. 6, ubi refert Philoponus hoc Argumentum Philoponi.argumentum adversus Proclum: virtus infinita non potest esse in corpore finito, 8 Phys. 79; sed cum caelum sit corpus finitum, si esset aeternum, haberet virtutem infinitam, nimirum durandi infinito tempore; ergo [etc.]. Confirmatio p.aConfirmatur: durare per 10 annos, est alicuius virtutis; per 100, maioris; et sic deinceps; ergo, infinito tempore, est infinitae virtutis. Conf.o 2.aConfirmatur, 2o: quia, ex Aristotele, 8o Phys. 69 et 12 Met. 44, virtus in magnitudine non potest movere infinito tempore; ergo, a fortiori, nec poterit dare esse infinito tempore ipsi materiae, cum maius sit hoc quam illud. Aliud arg.Probari idem posset, quia caelum alteratur; ut patet in Luna, quae modo illuminatur modo opacatur: sed omne alterabile est corruptibile, ergo [etc.]. Deinde: quia, vel omnino caelum est ens necessarium, atque ita nec per divinam potentiam potest destrui, quod est absurdum; vel non est ita necessarium ut per divinam potentiam non possit destrui, atque ita est corruptibile. Praeterea: qui omnes fere Sancti[206] Patres id senserunt. Demum: quia caelum esse corruptibile, videntur Sacrae Litterae passim docere: praesertim Esaia c. 51, Caeli sicut fumus liquescent, et 34, Caeli sicut liber complicabuntur; David psalmo 101, Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt; Ioannes in Apoc. 6 Caelum sicut liber involutus recessit; D. Petrus, in 2a epist. c. ultimo, dicit: Caelos igni reservatos magno impetu transituros; et denique Christus in Mathaeo[207]: Caelum et terra transibunt, etc.

2a opinioSecunda opinio est Aristotelis, qui primus omnium, ut refert Averroes, in hoc libro docuit caelum esse ingenitum ac proinde incorruptibile: verum ex antiquis scriptoribus colligitur, ante Aristotelem Phytagoreos[208] quosdam sensisse, caelum esse ingenitum, immo vero quintum corpus a caeteris distinctum, contra id quod dicit Philoponus. P.um arg.Et hanc esse sententiam Aristotelis, patet, primo, a t. 2o huius libri per sequentes[209]; et ex 12 Met., t. 5, ubi dicit caelum esse substantiam aeternam; et ex 8 Met., t. 4 et 12, 9 Met., 17 et 12 t. 10, ubi dicit in caelo non esse materiam contradictionis. 2um arg.Et, 2o, ex illius principiis: nam, primo, ponit Aristoteles mundum aeternum, in 8 Phys. t. p.o, et p.o Caeli circa finem; ponit motum circularem aeternum, 8 Physicorum; at quod est generabile et corruptibile non potest esse aeternum, p.o Caeli t. 121 et 122. Confirmatur p.oEt confirmatur: si caelum est generabile, ergo praecessit corpus generans; ergo neque caelum est primum corpus, neque aeternum. conf.r 2.oConfirmatur: quia quod est generabile terminatur tempore, ex 4 Phys. t. 117 et 120; ergo non aeternum. Conf.r 3.oPraeterea, si caelum est generabile, ergo motus caeli non est primus; primum tamen esse probat Aristoteles, 8 Phys. a t. 54. Conf.r 4oPraeterea, non potest esse agens universale generationis, ut vult Aristoteles in 2o De generatione. Conf.r 5.oPraeterea, generatio non est sine elementis, ex 3o Caeli t. 2 et 2o De generatione t. p.o, quae sunt secundum se tota incorruptibilia: ergo et caelum debet esse incorruptibile. Conf.r 6.oConfirmatur: quia quod ingenerabile, est incorruptibile, ex p.o Caeli 121 et 122. Conf.r 7.oPraeterea, motus caeli debet esse sine fine ex 8 Physicorum, quia generatio et corruptio propter quam est caelum perpetua est, ex 2o De generatione t. 56. 3um arg.Postremo: intelligentiae habent suam perfectionem movendo caelos: ergo illi debent esse incorruptibiles.

Nota.Notandum est, pro solutione difficultatis, secundum veritatem duobus modis nos posse loqui de caelo, sicuti et de quacunque re creata: primo, ex natura ipsius, an, scilicet, habeat secundum suam naturam principium aliquod intrinsecum, per quod possit corrumpi; 2o, an in ordine ad potentiam Dei absolutam, secundum quam Deus omnia potest in nihilum redigere, sit tantum corruptibile. Ratio huius est, quia divinae potentiae non est necesse ut respondeat potentia naturalis, qua res ex sua natura sit corruptibilis, sed satis est potentia quaedam quam obedientialem appellant theologi[210], qua omnia creata subiciuntur Deo. CorollariumEt hinc colligitur, quod etiam si dicatur caelum incorruptibile, nullo tamen modo esse necessario incorruptibile: nam sic solus Deus, ut docet D. Paulus,est omnino ens necessarium; et Concilium Constantiense definit angelos et animas nostras esse immortales gratia divina, atque ita possunt intelligi nonnulli Sanctorum Patrum cum dicunt caelum esse incorruptibile.

Conclusio p.aDico iam primo, si loquamur de caelo secundum suam naturam, et corruptibile[211] sumatur prout significat id quod habet in se potentiam passivam per quam possit corrumpi ab activa illi respondente, probabile esse caelum esse corruptibile. Probatur conclusio p.oProbatur conclusio ex argumentis et rationibus allatis pro prima sententia: Probatur 2.o2o, quia caelum factum est maxime propter hominem; ergo non debet esse incorruptibile, alias esset nobilius homine. Confirmatur.Confirmatur: quia, ut dicunt aliqui doctores, caelum post diem iudicii corrumpi debet: quia, cum factum sit ad utilitatem hominis et ad conservationem rerum sublunarium, cessante tali fine, et ipsum cessare debet. Obiectio.Dices: si ita res se habet, quare caelum nunc non corrumpitur et mutatur? Respondetur.Respondeo, missa voluntate divina: quia non datur agens ita potens, ut possit illud corrumpere; nam ignis qui est contiguus caelo est minimae[212] actionis propter raritatem, caelum autem est solidissimum et densissimum ac proinde maxime potens ad resistendum contrariis. Et haec sententia omnino defendi debet ab his qui putant corruptum iri; alias enim frustra Deus procreasset illud incorruptibile, si corrumpi debuisset. Quaeres.Quarenti autem, si caeli essent corruptibiles, cuiusnam essent naturae, Resp.occurrendum est quod essent naturae igneae, non sibi vendicantes motum circularem ex sua natura; quia talis motus non conveniret illi, nisi ad eum modum quo philosophi dicunt motum circularem ignis in sua sphera convenire igni, hoc est non violenter. Nam ignis, cum moveatur tali motu a corpore superiori neque recedat a suo proprio loco, non potest dici moveri violenter motu circulari; ita etiam, quia caeli moverentur ab intelligentia habente superiorem naturam motu qui non removeret ipsos a suo loco, ideo non violenter moverentur. Quaerenti rursus ad quid moverentur, occurrendum esset: propter utilitatem et conservationem rerum sublunarium, et potissimus hominis.

Conclusio 2.aDico, 2o, probabilius esse caelum suapte natura incorruptibile esse. Probatur, primo, quia id est naturali rationi conforme, ut patet ex rationibus Aristotelis a t. 20o. P.a ratio Ar.Prima est: caelum movetur[213] circulariter. Sed motus circularis non habet motum contrarium: nam di haberet, habere maxime rectum; sed unus motus rectus habet contrarium alium rectum, et uni non possunt esse duo contraria: ergo motui circulari non opponitur rectus. Ex quo patet, quod si motus caeli non habet contrarium, neque illud habere caelum: at quod non habet contrarium est incorruptibile: ergo caelum est incorruptibile. Vis huius rationis posita est in his: substantia quae est corruptibilis, cum subiectum ut subiectum non sit corruptibile (corruptio enim fit in ipsum subiectum et non est subiecti), erit corruptibilis ratione illius quod est in subiecto, scilicet formae. Ex quo sequitur, omnem substantiam quae est corruptibilis talem esse quia est composita ex materia et forma: forma autem corrumpitur, quatenus recedit a subiecto. Quod semper habet ab alio expellente: nam nec ipsum subiectum, sive materia, ex se abicit formam, quam semper appetit; neque forma ex se recedit, quia appetit esse: recedendo autem corrumpitur: ergo debet ab alio expelli. Expellitur autem forma, dum indicitur aliquid aliud in subiectum, in quo est forma, quod simul cum illa stare non potest; aliter enim non expelleretur: ex quo apparet, corruptionem fieri debere per introductionem contrarii. Verum cum forma substansialis secundum se non habeat contrarium, neque sit activa, expelletur per qualitates contrarias his quibus producitur et conservatur in materia: quo fit, ut si debet dari corruptio, debeat dari quaedam alia forma cui conveniant qualitates contrariae[214] qualitabus huius formae. Et ex his intelligitur, Corollarium.omnem substantiam quae est corruptibilis ex materia et forma constare debere; in qua materia non possit esse alia forma, habens contrarias qualitates qualitatibus formae in illa existentis. Quibus mediis fit generatio et corruptio: nam dum unum agens inducit suas qualitates ut inducat formam, expellit necessario contrarias: quibus expulsis, expellitur et forma. Coroll.Ex quo colligitur, quicquid corrumpitur habere contrarium, modo explicato; ac proinde caelum, cum careat huiusmodi contrariis, esse incorruptibile. Quod autem caelum careat qualitatibus contrariis, colligitur ex eo, quod motus localis consequitur substantiam iam perfectam. Quae substantia, si est talis ut habeat contrarium, idest qualitates contrarias formae introducendae, habebit etiam motum contrarium consequentem qualitates; quod si aliqua substantia careat tali motu contrario, carebit etiam qualitatibus contrariis: at motus caeli circularis talis est naturae, ut ex se possit esse perfectus; nam semper aeque[215] est in principio medio et fine ex sua natura, et, ut est consequens[216], non convenit nisi illi corpori ex sua natura quod naturaliter potest esse perfectum; ac proinde caret contrario: ergo et caelum ipsum. Confirmatur.Confirmatur: quia motus rectus sicut suapte natura est finitus, ita etiam corpora quibus debetur sunt corruptibilia; ergo, cum motus caeli sit infinitus, sequitur etc. Conf.rConfirmatur idem ex parte contrariorum: nam qualitates quae sunt in caelo non habent contrarium, ut sunt lumen, perspicuitas, etc..; ergo caeli non habent contrarium: quia si haberent qualitates habentes contrarium, vel istae essent qualitates elementares, vel essent aliae habentes sua propria contraria: non primum, quia ostensum iam est, caelum esse diversae naturae ab elementis; neque secundum, quia alias darentur sex corpora simplicia: quatuor elementa, caelum, et aliud corpus cui naturaliter convenirent illae qualitates quae sunt contrariae qualitatibus caeli.

2a ratio.Secunda ratio Aristotelis desumitur ex experientia; quia omnibus praeteritis seculis compertum est, nullam prorsus mutationem factam esse in caelo. Quae ratio maximam habet vim: nam cum motus caeli sit velocissimus, ita ut posset destruere quaecunque solidissima corpora, et cum duraverit tanto tempore servantibus stellis eandem semper inter se distantiam oppositionem et magnitudinem, argumento est certissimum caelum esse incorruptibile. 3a ratio.Tertia ratio desumitur ex consensu omnium gentium, quae caelum, tanquam quid immortale, pro domicilio Diis constituerunt. 4a ratioQuarta, ex etymologia[217] nominis: dicitur enim aether[218], ab eo quod semper currat. Corollarium p.umEt ex his omnibus habemus, caelum etiam esse inalterabile: tum quia alteratio requirit contrarium, nam alteratio non fit sine corruptione aliqua qualitatis oppositae; tum quia in caelo non cernuntur qualitates alterativae; tum demum quia alteratio est dispositio ad generationem et corruptionem. Coroll. 2.umHabemus, 2o, caelum esse inaugumentabile, quia omnis augumentatio et diminutio supponit alterationem et contrarium. Quamvis Aristoteles probet caelum non augeri vel minui, ex eo quod sit ingenerabile et incorruptibile, res autem augeatur ex eodem ex quo fit. Sicut etiam non alterari probat: quia alteratio fit secundum qualitates passibiles; omne autem quod hoc modo alteratur, et augetur vel minuitur. Cuius prior ratio valet tantum de augumentatione propria, non de augumentatione in communi sumpta: nam falsum est, omne quod alteratur secundum qualitates passibiles augeri, ut patet in elementis; licet verum sit, omne quod alteratur augeri vel minui, proprie vel improprie. Hinc apparet, non videri bonam argumentationem Aristotelis: quia, primo, caelum est inaugumentabile propria augumentatione; inde, enim, ex augumentatione in communi sumpta, non recte concluditur esse inalterabile. Dici tamen potest, Aristotelem quando probat caelum esse inaugumentabile, loqui de omnimoda argumentatione; id tamen maxime probare in augumentatione propria, quae magis tribuenda esset caelo. Probat praeterea Aristoteles ratione quadam id quod ostendit, augumentationem veram nullam inesse caelo[219]: nam vis illius rationis reducitur ad hoc, quod caelum caret contrario; quo fit ut nec generari possit neque augeri; ex qua ratione sequitur etiam, caelum esse inaugumentabile non solum propria sed etiam impropria augumentatione: nam rarefactio et condensatio, augumentationes et diminutiones, quae sunt propriae[220], supponent actiones frigidi et calidi, quae sunt contrariae. Probatur 2o conclusio.Probatur conclusio, 2o, quia non sequitur necessario ex Sacris Litteris, caelum esse corruptibile vel corrumpendum, ut patebit ex solutione argumentorum.

Ad p.um argumentumAd argumenta in contrarium; ad primum respondeo, cum Simplicio[221], Averroe et D. Thoma, duplicem esse alterationem: altera est corruptiva, altera perfectiva. Prima est inter contraria et supponit corruptionem, quae non habet locum in caelo: altera vero nullam supponit contrarietatem, et reperitur in rebus etiam spiritualibus; quare et in caelo. Et ex hoc patet ad argumentum. Ad 2um arg.Ad 2um respondeo, caelum esse corruptibile in ordine ad Deum, sicut intelligentias et animas rationales et omnia creata; secundum tamen suam naturam, incorruptibile. Ad 3.um Ad 3um respondeo, primo, patere ex dictis; 2o, D. Augustinum in 20 et 24 De Civitate Dei, Bedam in 2am Epist. D. Petri, D. Ieronimum in verba Isaiae citata, D. Thomam et theologos[222] in 4 dist. 48, et ibidem scholasticos[223], existimare, caelum non esse corrumpendum secundum substantiam, in die iudicii, sed tantum quo ad accidentia: ex quo patet, caelum esse incorruptibile, secundum hos. Confirmatur.Et hoc idem confirmatur ratione: quia si, destructo mundo, creandus est alius mundus, iuxta illa verba Scripturae, Ecce ego creo caelos novos etc., vel ille mundus creandus habebit easdem partes quas habet hic mundus, vel non. Si non, ille non erit mundus nisi aequivoce[224]; si habebit, vel illae[225] partes erunt eiusdem naturae, vel diversae a partibus huius mundi: si eiusdem, ergo supervacaneum[226] erit hunc mundum destruere; si diversae contra, terra illius mundi aut erit gravis, densa, frigida et sicca, in medio mundi, aut non: si primum, erit eiusdem rationis cum terra huius mundi; si secundum, non erit terra, ergo etc..Et quod dictum est de terra, dictum sit de aliis mundi partibus. Ad ultimum.Ad ultimum respondeo ad loca Isiae, Davidis et Ioannis et horum similia, caelum, testantibus Sacris Litteris, esse mutandum ex statu quem nunc habet, et aliquo modo interiturum, hoc est quo ad motum, influxum, vim calefaciendi, generandi etc., non tamen quo ad substantiam; sicut neque elementa. Quod autem hoc non sit futurum impossibile Deo, patet ex his quae olim facta sunt; nam et tempore Iosue[227] sol mansit immobilis, et ignis, cohibente[227] Deo illius actionem, non combussit tres pueros; et patebit ex corporibus gloriosis. Ad locum D. Petri, dico nomine caeli intelligendum esse aerem, ut intelligit D. Augustinus in 20 Civit. c. 18; et patet hoc ex his quae dixerat D. Petrus, nam, loquens ibi de caelis igni reservatis, dicit esse illos qui perierunt in diluvio. Ad Christum Dominum, respondeo intelligendum esse conditionaliter; ut sit sensus, Prius caelum et terra transibunt, quam sint falsa verba mea; vel, Certe posset quidem corrumpi, potentia mea, caelum et terra[228], numquam vero verba mea possent esse falsa. Ad fund. Philophoni.Ad fundamentum Philoponi, respondeo caelum habere virtutem finitam; posse tamen, virtute finita, infinito tempore durare. Ad confirmationem patet: nam licet durare magis vel minus sit[229] maioris vel minoris virtutis in habentibus contrarium, non tamen in non habentibus. Unde etiam fieri non potest, ut virtus movens in magnitudine moveat infinito tempore; quia debet habere contrarium et resistentiam, ut probabitur suo loco.




Quaestio quinta.

An caelum sit compositum ex materia et forma.

P.a opinio.Prima opinio est Averrois, sententiis caelum esse corpus simplex, quod non dicitur materia propter quantitatem et reliqua accidentia ac motum localem, vere tamen est materia se ipsa actu existens, atque perfecta. Ita sentit Averroes in p.o Caeli, t. 5, 2o, 22o et 95; in 2o Caeli, t. p.o, 36, 40 et 71; in 3o Caeli, t. 25; in p.o Phys., co. 63; in 8 Phys., co. 79; 8 Met. co. 4 et 12, et 12 Met. 15; et fuse in libro De substantia orbis per totum. Probatur p.o argumento.Probat suam sententiam Averroes, primo, quia si caelum esset compositum ex materia et forma, esset generabile et corruptibile: quia haberet potentiam ad substantiam; sed potentia ad substantiam est contradictionis, idest ad esse et non esse; ergo caelum erit corruptibile. Et haec ratio desumitur ex c. 2 et 6 lib. De substantia orbis, ubi nititur probare esse compositum et generabile converti; et ex 8 Met. 12, ubi dicit caelum non habere materiam, quia generaretur; nam transmutatio est illa quae indicat materiam: idem repetit p.o Caeli t. 5. 2o arg.oSecundo, quia sequeretur caelum habere contrarium: nam forma quae est in materia habet contrarium; alias enim sequeretur, potentiam materiae esse frustra, quia propria operatio potentiae ipsius materiae est generatio et corruptio[230], quae fit per contraria: quo fit ut si forma sit in materia non habens contrarium, ut nunquam possit habere potentia illam suam operationem. Hac ratione utitur Averroes 2o Caeli t. 20, et in libro De substantia orbis ca. 3. 3o arg.oTertio, quia in caelo est tantum potentia ad ubi: ergo caelum non constat ex materia et forma; alias enim in illo esset etiam potentia ad substantiam. Et haec ratio desumitur ex p.o Phys. 63. 4o arg.oQuarto, quia ex 8 Phys. a t. 79 colligitur virtutem in materia non posse esse infinitam, ac proinde compositum ex materia et forma non posse habere virtutem infinitam; et hoc intelligendum est, inquit Averroes, aeque de potentia vel virtute activa et passiva: caelum autem recipit infinitum motum ab intelligentia: ergo non potest esse etc. Et hac ratione utitur in lib. De substantia orbis c. 2o.

Nota.Advertendum autem hic est, huius sententiae maioris explicationis causa, hanc naturam caeli simplicem aliquando vocari materiam in actu, ut in De substantia orbis c. 2o; aliquando tamen, et rectius, subiectum, ibidem et 8 Met. 12, quia materia significat potentiam; aliquando etiam, medium inter puram potentiam et formam, quia partim convenit cum materia, partim cum forma, ut patet ex Paraphrasi[231] super p.um De caelo. Nam cum materia, quatenus est sensibilis, habet potentiam ad ubi, et est corporea, convenit; cum forma vero, quatenus existit actu, non in potentia: ex quo patet, magis convenire cum materia. Hinc, 9 Met. t. 17, dicitur ab Averroe, caelum esse materiam et prohiberi[232] ne sit forma, quia est mobile et quantum, sive divisibile. Obiectio.Neque obiicias, in caelo distingui partem moventem a parte mota, ac proinde formam et materiam: Responsio.nam respondet Averroes, partem moventem in caelo esse formam abstractam et non constituentem caelum, cum caelum habeat quantitatem ante illam, sed tantum motum illi tribuentem. Quod si dicitur etiam tribuere esse, id fit quia tribuit motum, sine quo non posset esse caelum. Conf.r p.a Averrois sent.aConfirmat hanc suam sententiam Averroes, in De substantia orbis c. 5, et 8 Met. 12, ex Themistio[233] dicente, solem, lunam et stellas vel esse formas sive dimensiones sine materia, idest corpora spiritualia, vel, si habent materiam, illam non esse eiusdem generis cum his inferioribus. Et certe Themistius[234], in 3o Phys. t. 3, cum dixisset composita ex materia et forma partim esse actu per formam, partim potentia per materiam, ait caelum esse solum actu, quia non mutatur sua forma, esse autem in potentia solum ratione motus; et idem ibidem asserit Simplicius[235]. Hanc ita probatam et explicatam sententiam secuntur Durandus in 2o dist. 12, Scotus in via Aristotelis in 2o dist. 14 quo. p.a, Ioannes de Baccone et Lychetus[236] ibidem, Antonius Andreas 8 Met. quo. 4, Marsilius in 2o quo. 8 art. p.o, Iandunus in p.o Caeli quo.e 23, 8 Met. q. 7, et in De substantia orbis q. p.a, Caietanus p.o Phys. q. 21, Zimara prop.e 103 et 108, et omnes Averroistae, quorum nonnulli trahunt etiam in suam sententiam Alexandrum in p.o Quaestionum naturalium, ca. 10 et 15 et 2 Met. ca. ultimo.

Probatur ex Ar.le p.oProbatur haec sententia: primo, ex Aristotele, qui negat potentiam et materiam a caelo, ut patet ex 9 Met. t. 17, ubi dicit nihil aeternum esse potentia, quia omnis potentia est simul contradictionis; ex quo fit ut omne quod est in potentia sit corruptibile: concedit tamen potentiam ad ubi in aeternis, nempe in caelo; neque ideo timendum esse ait ne fatigetur, quia motus ille non est circa potentiam contradictionis. Conf.Confirmatur idem ex eodem, 3o Phys. 32, docente, in aeternis esse idem esse et posse; ex quo facile intelligitur, in caelo aeterno non esse potentiam ad substantiam: esset tamen, si esset compositum ex materia et forma, quia tunc materia caelestis esset apta suscipere formam: quae aptitudo nihil aliud esset quam potentia; contra Aristotelem negantem a caelo materiam contradictionis, licet non mobile ad ubi, ut patet ex 8 Met. t. 4 et 12, 9 Met. 17, et 12 Met. 10. 2o arg.oProbatur, 2o, ex eodem: quia si caelum esset compositum, sequeretur esse corruptibile; quod probatur tum ex parte materiae, tum ex parte formae. Ex parte materiae, quia apud Aristotelem omnis potentia est contradictionis, idest ad esse et ad non esse, ut habetur 9 Met. 17, p.o Caeli 136, quibus etiam in locis idem asserit et de materia, 7 Met. 22 et 53, p.o De generatione 54; et idem insinuatur in 8 Met. 4 et 14, ubi dicitur, quae non transmutantur non habere materiam, caelum autem non transmutatur; et demum 2 De generatione 34. Conf.rConfirmatur ex parte eiusdem materiae: quia, quod habet materiam, necessario habet etiam contrarium, ex lib. De longitudine et brevitate vitae c. 2; quae autem habent contrarium non sunt aeterna, ex eodem c.; ergo [etc.]. Conf.rConfirmatur: quia in p.o Phys. docetur materiam esse subiectum contrariorum, et 4 Phys. 84 et in 2e De generatione 6 et 34, nunquam separari posse materiam a contrarietate, sed habere semper alterum contrariorum: at caelum caret contrario et est aeternum: ergo [etc.]. 3o arg.oProbatur idem ex parte formae: omnis forma naturalis potest esse finis seu forma alicuius motus naturalis, ut patet ex p.o De partibus animalium c. p.o, nam ideo forma dicitur huius gratia; at huiusmodi forma est generabilis et corruptibilis; ergo [etc.]. Conf.rConfirmatur ex p.o Phys. 83, de formis physicis et corruptibilibus, et ex 13 Caeli t. p.o, ubi dicitur: Substantiae naturales sunt corpora et quae cum corporibus generantur et corrumpuntur. Ex quibus patet, omnem formam naturalem esse corruptibilem; ac proinde et caelum, si constat ex materia et forma, esse generabile et corruptibile. Praeterea, ex p.o De generatione 54, quae habent formam in materia sunt passibilia, idest agunt et patiuntur; quae vero non habent formam in materia sunt impassibilia: sed caelum est impassibile, cum sit inalterabile, ex p.o Caeli: ergo [etc.]. 4o arg.oPostremo, Aristoteles, 12 Met. 30, probat, intelligentias carere materia quia sunt aeterna; Obie.oquae ratio si valet, cum caelum sit aeternum, carebit materia. Neque dicas, Aristotelem solum probare, intelligentias carere materia incorruptibili, qualis non est in caelo: quia tunc sequeretur, Aristotelem non probasse simpliciter intelligentias esse immateriales; nam cum illa probatione adhuc stare posset, quod intelligentiae essent in tali materia qualis est materia caelestis. Probatur 3.aProbatur, 3a, eadem sententia ex parte materiae: si caelum esset compositum ex materia et forma, sequeretur illud esse corruptibile; quia materia est potentia, et potentia essentialis, ac proinde et contradictionis. Explicatur argumentum: si caelum essentialiter constituitur ex materia et forma, materia erit in potentia essentiali ad illam formam, quia aliter non fieret unum per se; igitur, secundum se considerata, caret forma, et habet adnexam privationem formae: at ubi est privatio, est potentia ad esse et ad non esse: ergo [etc.]. Conf.Confirmatur: materia tanquam potentia, saltem natura, prior est forma caeli: in illo autem prior materia non habet formam, ergo privationem: ergo etc. Conf.Confirmatur adhuc: materia, cum sit in potentia ad formam, ex se non habet illam; ergo recipit ab alio; ergo, ut recipit formam, sic etiam potest privari forma; ergo caelum est corruptibile. Conf.Confirmatur: materia est in potentia ad formam, et eam recipit ab alio; ergo producitur forma in materia, et ex potentia materiae educitur; ac proinde caelum generatur. Probatur 4.Probatur idem ex parte etiam materiae: materia caeli vel est pura potentia, vel est pura potentia in ratione actus specifici; ergo apta est suscipere quemcunque actum specificum, cum a quocumque sit apta perfici et determinari: ergo materia illa, simul cum forma caeli quam habet, habet potentiam et privationem ad alias formas quibus caret: et consequenter caelum suapte natura est corruptibile. Probatur 5.Probatur idem ex parte etiam materiae: dantur in universo quaedam composita ex materia et forma, ut sunt corruptibilia; dantur etiam quaedam perfecta in ratione formae tantum, ut intelligentiae; ergo debent etiam dari quaedam perfecta ratione solius materiae, sicut caelum. Conf.rConfirmatur: forma et materia sunt relativa: sed dantur formae quaedam quae egent materia, ut corruptibiles; dantur formae perfectae sine materia, ut intelligentiae: ergo dabitur etiam materia sine forma, idest caelum; maxime cum formae quae sunt sine materia, tanquam formae adsistant ipsi caelo. Probatur 6.Probatur idem ex parte formae: nam omnis forma naturalis est generabilis et corruptibilis, ex Aristotele; ergo caelum, cum sit incorruptibile, non constabit ex materia et forma. Probatur 7.Probatur 2o: vel forma caeli movet ipsum, vel non; si non, ergo non est forma naturalis, quae est naturas principium motus. Conf.rPraeterea: quod dat esse, dat consequentia ad esse; ergo, si forma daret esse caelo, deberet etiam dare motum et operationes consequentes ipsum esse, praesertim cum propter ipsum esse det alias qualitates, ut lumen, etc. Obie.o R.oQuod si dicas, non dare motum, quia virtus in magnitudine non potest movere infinito tempore; contra, quia id contingeret si virtus illa fatigaretur: at non fatigatur, cum fatigatio proveniat ex contrario et resistentia, quae non sunt in caelo. Conf.rConfirmatur hoc ex 9 Met. 17, ubi habetur non esse verendum ne caelum fatigetur, quia motus[237] ille non est circa potentiam contradictionis; ergo forma illa poterit movere, quamvis infinito tempore. Quod si illa moveat, primo sequitur, contra Aristotelem, virtutem in magnitudine movere infinito tempore; quod negat Aristoteles 8 Phys. 79. Praeterea sequitur, formam illam esse corruptibilem; quia movendo moveretur per accidens, cum sit in materia; et quod est huiusmodi est corruptibile, ex 8 Phys.; ergo [etc.]. Demum sequeretur, saltem intelligentias non esse necessarias ad motum caeli, ac proinde ruere totum discursum Aristotelis, quem facit in 8 Phys. ad investigandum primum motorem, et praeterea tolli vel certe restringi viam ad indagandas intelligentias. Probatur 8.Probatur idem ex parte caeli. Primo: caelum est incorruptibile, ergo non est compositum; cum omne compositum ex sua natura sit dissolubile, nam habet duas partes realiter distinctas, quae possunt separari: quod si non separentur, vel quia non sit agens destruere, vel propter aliquid aliud, sequitur caelum extrinsece esse indissolubile, intrinsece autem corruptibile. Conf.rConfirmatur: quia compositio videtur instituta a natura ut res possint dissolvi: quod si caelum futurum erat indissolubile, frustra natura illud ex duobus constituisset. Adde, quod nos non cognoscimus compositionem nisi ex transmutatione et corruptione; quare quod non transmutatur nec corrumpitur cognosci a nobis non potest compositum: at caelum non transmutatur neque corrumpitur: ergo [etc.]. Conf.rConfirmatur: quia caelum caret contrariis; ex contrariis autem fit transmutatio, sicut ex transmutatione cognoscitur compositio. Probatur idem 2o: caelo convenit motus et figura simplicissima; at haec proveniunt a natura valde simplici et simpliciori quam sit elementaris: sed elementa non habent compositionem nisi ex materia et forma: ergo caelum carebit hac; aliqui non esset simplex. Probatur 3o: caelum debet esse universale agens; ergo, maxime activum; ita tamen, ut non repatiatur ab inferioribus: ex quo patet, decere caelum esse actum simplicem. Probatur ultimo: caelum est medium inter intelligentias et sublunaria; ergo, sicut distat ab intelligentiis, et convenit cum sublunaribus, quatenus est corpus, ita etiam debet distare a sublunaribus et convenire cum intelligentiis, quatenus est corpus simplex. Conf.rConfirmatur argumentum. Quia triplex reperitur compositio: prima, ex subiecto et accidentibus, quae locum etiam habent immaterialibus; secunda, ex partibus quantitativis, quae non potest esse nisi in corpore; tertia, ex partibus essentialibus: ergo, sicut intelligentiae habent tantum primam, sublunaria omnes, ita caelum duas priores habere debet. Conf.rConfirmatur: quia omnia entia reducuntur ad Deum, et maxime per intelligentias et caelum; ut igitur formae omnes reducuntur ad Deum per intelligentias, formas perfectissimas materia carentes, ita materiae omnes reduci debent ad Deum per caelum, naturam simplicem et perfectam omnis formae expertem.

2a Op.oSecunda opinio est illorum omnium qui putant caelum esse naturae elementaris, sentientium caelum esse corpus compositum. Ita sentiunt Aegyptii[238], Plato in Timeo[239], Stoici, et alii, de quibus infra, Alexander etiam, in 12 Met. co. 34 et in tex. 48, ubi existimat unumquodque caelum, praeter intelligentiam, habere propriam formam et animam; et in p.o Naturalium quaestionum ca. 10, ubi dicit, si materia definiatur subiectum susceptivum contrariorum, materiam caeli non comprehendi sub hac definitione; si vero definiatur quoddam primum et informe, comprehendi: at si in caelo est subiectum informe, erit etiam forma, ac proinde compositio. Alexandrum etiam fuisse in hac sententia, confirmari potest ex eo quod tradit Averroes, ex Alexandro, 8 Phys. 79 caelum esse corruptibile propter motorem; at si esset corruptibile, esset etiam compositum: ergo [etc.]. Philoponus etiam idem sensit, tum quia putat caelum esse corruptibile, tum quia materiam et formam in caelo ponit, in p.o Phys. 50 et 3o Phys. t. p.o; et Simplicius[240] in 8 Phys. 79, et p.o Caeli co. 6 et 8, et 2 Caeli t. 50. Arabes etiam omnes, uno excepto Averroe, compositionem tribuerunt caelo; ut Avicembron in libro Fontis vitae, ex Alberto et ex D. Thoma in p.a parte q. 66 art. 2; Avempace, ex p.o De caelo trac. p.o c. 3; Avicenna, in p.o Sufficentiae c. 3: et quamplurimi etiam Latinorum; ut Albertus Magnus, in p.o Phys. ubi supra, 8 Phys. tr. p.o c. 13, et in libro De quatuor coaequaevis[241] quo. 4 art. 3o, ubi etiam docet eandem sententiam fuisse Rabi Moysis[242]; D. Thomas, in p.a parte ubi supra, et 8 Phys. lec. 21, et p.o De caelo lec. 6, quamvis in 2o dist. 13 q. p.a art. p.o non dissentiat ab Averroe: similiter, omnes Thomistae; ut Capreolus, in 2o dist. 12; Caietanus, in p.am partem ubi supra; Soncinas, in 12 Met. q. 3; Ferrariensis, in 3 Contra gentes c. 30: praeterea, D. Bonaventura, in 2o dist. 12; Aegidius[243] Romanus, ibidem et in quo.e propria De materia caeli 1; Achillinus, in p.o De orbe; Mirandulanus, in lib. 11 De eversione singularis certaminis sec. 16; et Scaliger, in Exercitationibus 61. Verum discrepant inter se citati authores[244]. Primo, quidem, quia illorum nonnulli volunt materiam caeli esse diversae rationis a materia horum inferiorum; ut Alexander, p.o Quaestionum naturalium c. 10 et 15; Simplicius, p.o Phys. 68 co. 63; Albertus, p.o Phys. tra. 3 c. 11, et in De quatuor coaequaevis[245] quaestione 2a art. 6, et D. Thomas locis citatis supra: at vero alii contendunt, esse eiusdem rationis cum materia sublunarium; ut Philoponus, Avicenna, Avempace, referente Averroe libro De substantia orbis, Avicembron, Aegidius[246] et Scaliger: ita tamen, ut Philoponus putet caelum et esse corruptibile et aliquando tandem corruptum iri; Avicenna et Arabes, esse corruptibile per se intrinsece, aliunde tamen et ab extrinseco incorruptibile; Aegidius[246] et Scaliger, esse incorruptibile per se. Sed de corruptibilitate et incorruptibilitate caeli supra dictum est. Discrepant, 2o, in hoc: quod quidam illorum volunt caelum esse compositum ex materia et forma, que sit intelligentia, ut Mirandulanus et Achillinus, qui etiam putant materiam caeli non esse in potentia per se sed actu, et nihilominus suscipere intelligentiam tanquam formam; alii vero omnes ponunt aliam formam in caelo. Sed de hoc, suo loco. Probatur.Sententia sentientium materiam caeli esse diversae rationis a sublunari probatur: tum quia Aristoteles conceptis verbis testatur, quibusdam in locis caelum non habere materiam quam habent inferiora, et Peripatetici fere omnes docent materiam caeli esse aequivoce[247] materiam, si conferatur cum materia horum inferiorum; tum quia alias sequeretur, caelum esse corruptibile. Sed de his, infra. Probatur p.oSententia putantium, materiam caeli esse eiusdem rationis cum materia sublunari, probatur his argumentis ab Aegidio[246]. Primo, quia vel materia caeli est pura potentia vel actus: si est actus, non posset fieri unum per se et essentialiter ex materia et forma; quia ideo fit unum per se ex duobus, teste Aristotele 2o De anima t. 2 et in 8 Met.es t. 15, quia unum illorum se habet ut actus, alterum ut potentia: si vero est pura potentia, ergo est eiusdem rationis cum materia sublunari, cum differentia utriusque sit potentia per quam maxime materia substantiatur. Conf.rConfirmatur: quia cum multae sint purae potentiae, non possunt habere in quo distinguantur. Obiec.oNeque dicas, puram potentiam diversa ratione convenire materiae caeli et sublunari; quia utraque est potentia, et in eodem genere, scilicet substantiae ad actum specificum. Adde, quod sequeretur alias in pura potentia dari diversos gradus; quod est absurdum. Conf.rConfirmatur: quia materia caeli, sicut materia inferiorum, debet esse in potentia ad omnem actum specificum: quia potentia illa, quae non est ad omnem actum, cum ipsa comparatur secundum illum actum ad quem non est in potentia; sicut intellectus est potentia materiae non ad actum simpliciter sed in genere intelligibilium, et oculus in genere colorum; unde possunt esse aliquid aliud actu: ergo, cum materia caeli non sit in actu, debet esse potentia in potentia ad omnem actum, ac proinde convenire cum materia inferiorum. Probatur 2.oProbatur 2o: quia omnis distinctio est per actum, ex 7 Met. 49; sed materia caeli, secundum se considerata, et materia horum inferiorum non habent actum; ergo neque distinctionem. Confirmatur: quia ubi est distinctio, ibi est et ordo; at omnis ordo est ad formam; ergo [etc.]. Probatur 3.oProbatur 3o: quia omnia entia sunt talis naturae secundum quemdam recessum a summo et primo ente, scilicet Deo; sicuti omnes species numerorum constituuntur per talem distantiam ab unitate: ergo impossibile est, materiam caeli et sublunarium inter se essentialiter distingui. Quia illa quae aequaliter[248] recedunt a primo ente sunt eiusdem speciei; sicut et numeri, qui aequaliter[248] recedunt ab unitate, sunt eiusdem naturae: at materia caeli et materia inferiorum aequaliter[248] recedunt a Deo, cum utraque sit pura potentia: ergo [etc.]. Obiec.oNeque dicas, differre unam ab alia, quatenus una est ad nobiliorem formam quam alia; R.oquia sequeretur, unam materiam magis accedere ad Deum quam aliam, et utramque non esse puram potentiam maxime recedentem a simplicissima forma, Probatur 4.oqui est Deus. 4o: quia materia est medium inter ens actu et nihil: sed inter ista non potest esse medium, nisi unius speciei; quia ubi recedimus ab hoc medio, statim cadimus vel in nihil[249] vel in ens actu: ergo [etc.]. Probatur 5.o5o: quia materia caeli et horum inferiorum conveniunt in passionibus, ut in quantitate etc..; ergo et in natura. Conf.rConfirmatur ex 7 Phys. t. 29, et ex 2o De anima t. 26, ubi habetur non quodlibet esse susceptivum cuiuslibet, sed unum unius primum: ex quo patet, cum in caelo et in his inferioribus reperiatur idem susceptivum, reperiri etiam eandem naturam. Conf.rConfirmatur ex 2o De generatione 37, ubi habetur, quae comparantur secundum quantitatem esse invicem transmutabilia, ac proinde habere materiam eiusdem rationis: sed caelum comparatur cum elementis secundum quantitatem: dicimus enim, primum caelum habere tantam proportionem cum globo terrae, ignis etc. secundum quantitatem. Probatur 6.o6a: Aristoteles, in 2a De generatione 51, inquit: Numero aequalia[250] et genere eadem sunt principia in sempiternis et corruptibilibus, nempe materia forma et efficiens: ergo materia caeli est eiusdem rationis cum materia sublunarium. Conf.rConfirmatur: quia Aristoteles unicam tantum materiam agnovit, quam et p.o Phys. definivit: ergo si in caelo est materia, est eiusdem rationis cum illa quam definivit Aristoteles: at Aristoteles definivit illam sublunarium: ergo [etc.]. Conf.rConfirmatur: quia in lib. Phys. agitur de principiis omnium rerum naturalium: ergo etiam de[251] materia; praesertim cum nullibi Aristoteles egerit de materia caeli. Conf.rConfirmatur praeterea: quia quae differunt materia, differunt et genere, ex 8 et 12 Met. : sed caelum et sublunaria conveniunt in genere corporis et substantiae: ergo non differunt in materia. Demum: quia si materia caeli et sublunarium per se differunt, sequitur caelum esse constitutum ex aliquo communi et differentia; quod est falsum; ergo [etc.].

Conclusio p.aDico, primo, cum communi Peripateticorum sententia, caelum esse compositum ex materia et forma, quaecunque illa sit. Probatur concl.oProbatur conclusio ex Aristotele, qui, p.o De caelo t. 92, proponit dubium cur non possint esse plures caeli. Ratio autem dubii est, quia caelum est unum ex his quae sunt singularia et sensibilia: nam aliud est caelum, aliud est hoc caelum; primum enim est forma, secundum est forma in materia: sed ea quae habent formam in materia possunt multiplicari: ergo et caelum. Quod dubium solvens Aristoteles, in textibus 93, 94, 95, ait non multiplicari, quia constat ex tota materia; ex quo patet secundum Aristotelem caelum constare ex materia et forma. Obiectio.Respondent adversarii, Aristotelem ibi per caelum non intelligere nisi universum, quod probabat esse unum. Responsio p.aSed contra: primo, totum universum nihil est aliud quam corpus caeleste cum elementis; et universi longe maior pars, ut patet, est corpus caeleste: ergo, universum constare ex materia et forma, et non multiplicari quia consumpsit totam materiam, nihil est alid, quam elementa, et maxime caelum, constare ex materia et forma et ex tota materia. Ex quo patet, quod si caelum non haberet materiam, vana et futilis esset tam dubitatio quam solutio Aristotelis. 2.a2a: eodem modo, eadem ratio, ob quam Aristoteles dicit universum esse formam in materia, valet et in caelo: probat enim Aristoteles ex eo, quod est singulare et sensibile; ut etiam, 8 Met. t. 3, docet substantias sensibiles habere materiam: ideo corpus caeleste est singulare et sensibile: ergo [etc.]. Obiectio.Respondent adversarii, cum ait Aristoteles caelum significare formam, hoc vero caelum significare formam in materia, per formam intelligere naturam simpliciter, per formam in materia naturam singularem et existentem; ut non aliud dicat Aristoteles, cum caelum sit singulare, quam distingui naturam caeli et naturam caeli existentem singularem; ideoque posse multiplicari naturam caeli. R.o p.aSed contra: primo, quod Aristoteles dicit de caelo, non probaret eo quod caelum sit singulare, sed ex eo quod sit sensibile; ex quo infert esse singulare, esse in materia, etc.: igitur per esse in materia non intelligit esse materiam singularem, quia infert, ex eo quod est in materia, esse singulare. Praeterea, solvens quaestionem, ait caelum non multiplicari, quia constat ex tota materia; ubi per materiam intelligit materiam propriam, non materiam existentem et singularem; ergo etiam in dubitatione per materiam intelligebat veram materiam. Conf.rConfirmatur hoc ex eo, quod Aristoteles saepe concedit in caelo esse materiam sed mobilem, ut 8o Met. 12, 9 Met. 17, 12 Met. 10, ubi etiam asserit omnia quae mutantur habere materiam, quod etiam dixit p.o De generatione t. p.o, et ait esse verum in omni mutatione etiam secundum locum: at caelum mutatur: ergo [etc.]. Probatur 2.oProbatur idem, 2o, ex 2o De generatione 51, ubi dicitur: Eadem genere et numero aequalia sunt principia quae in aeternis et corruptibilibus; sed haec sunt composita ex materia et forma; ergo et illa.27 Conf.r[252]Confirmatur: quia principia rerum naturalium quae tradit Aristoteles, ut patet ex p.o et 2o Phys. , sunt materia et forma: similiter natura, quae definitur 2o Physicorum, est materia et forma: ergo, cum caelum sit res naturalis, constabit ex materia et forma. Confirmatur adhuc: quia naturalia, sunt ut simum, hoc est dicuntur[253] in materia, 2o Phys. 19 et 21, p.o De anima 17, 3 De anima 35, et 6 Met. 2: sed caelum est corpus naturale: ergo [etc.]. Confirmatur ex Theophrasto[254], quia, referente Simplicio p.o Phys. in initio, asseruit res omnes naturales ex materia et forma compositas esse. Probatur[255], 3o, ex p.o Caeli, ubi ait Aristoteles, naturam caeli eiusque simplicitatem probare, illud esse corpus simplex eo modo quo elementa sunt simplicia: sed elementa habent materiam et formam: ergo [etc.]. Neque dicas, motum caeli, ex quo probat Aristoteles simplicitatem eius, cum sit circularis, esse simpliciorem motu elementorum: nam motus circularis est quidem perfectior recto, ut patet ex 8 Phys. a t. 54 et p.o Caeli a t. 12, non tamen simplicior. Adde, quod sicut aliqua ratione motus caeli potest dici simplicior motu elementorum, ita etiam et corpus caeleste potest dici simplicius elementis, quatenus constat ex materia et forma indissolubili. Quod si dicas, Aristotelem explicare hanc simplicitatem caeli ita, ut non constet ex materia et forma, dum probat caelum esse ingenerabile et incorruptibile; contra, quia incorruptibilitas potest esse cum compositione. Praeterea, si Aristoteles existimasset caelum esse omnino simplex, facile potuisset ostendere caelum esse incorruptibile a priori, quia est simplex: at non adsumpsit hoc medium, sed probavit a posteriori, quia caret contrariis: ergo non posuit nisi simplicitatem elementarem in caelo. Confirmatur: quia simplicitas caeli probatur[256] ab Aristotele ex motu; unde probatur simplicitas illa in caelo quam potest admittere motus: sed motus non potest admittere simplicitatem oppositam compositioni ex materia et forma; nam si caelum movetur, ergo iam habet materiam, ut patet ex 7 Met. 12 et ex 12 Met. 10 et ex p.o De generatione t. p.o. Praeterea, caelum ita movetur[257], ut sit determinatum ad talem motum, at hoc non potest esse nisi a natura: ergo habet formam per quam determinetur. Denique: caelum movetur; ergo non est pura potentia et materia, ex 5 Phys. 8; neque et forma, ex eodem t. 3; ergo motus necessario requirit compositionem. Probatur idem ratione ex Aristotele desumpta: quia omnis substantia vel est materia, vel forma, vel compositum, ex 2o De anima t. 2, 7 Met. t. 7, 8 Met. t. 3o, et 12 Met. t. 14: sed caelum non est materia neque forma; quod satis probatur ex ipso motu: ergo compositum. Dices, hanc divisionem esse solum substantiae corruptibilis. Contra: primo, est divisio substantiae praedicamentalis, ut patet ex 2o De anima t. 2, et colligitur ex 7 et 8 Met. , ubi Aristoteles dividit praedicamenta et agit de substantia. Secundo: 12 Met. t. 5, dividit substantiam Aristoteles in sensibilem et in immaterialem; et sensibilem subdividit in corruptibilem et sempiternam; et t. 10 probat omnem substantiam sensibilem et sempiternam, ex eo quod transmutatur, habere formam in materia; inde dividi substantiam, t. 14, dicto modo; ergo etc.. Tertio: 8o Met. t. p.o ait Aristoteles, manifestas substantias esse naturales caelum et partes caeli, animalia, elementa, etc.; et t. 2o, agendum esse de substantiis manifestis quae sunt sensibiles; et t. 3, omnem substantiam sensibilem docet habere materiam; et tunc etiam dividit substantias dicto modo; ergo in illa divisione compraehendit[258] caelum: et eodem etiam fere modo procedit 7 Met. incipiendo a t. 5. Respondent adversarii, in ea divisione sumi materiam ample, sicuti et formam, ita ut forma etiam possit convenire intelligentiis, et nomine materiae intelligatur id etiam quod est in potentia, et id quod, cum sit simplex, est tamen corporeum, ut est caelum. Sed contra: primo, Aristoteles definit materiam quae est in potentia et quae non est hoc aliquid, ut patet ex 2o De anima et 8 Met.; ergo sub illa non potest comprehendi caelum. Confirmatur: quia, quamvis comprenderetur sub nomine formae intelligentia, nam id fieri potest cum definiat Aristoteles formam actum qui etiam convenit intelligentiis, potentia tamen et non esse hoc aliquid, nullo modo potest convenire caelo. Praeterea, sub illa divisione non comprehenduntur intelligentiae: quia, vel est divisio substantiae praedicamentalis, vel substantiae sensibilis, ut patet ex locis citatis: at intelligentiae, secundum multos, ad neutram substantiam spectant: ergo [etc.]. Probatur idem alia ratione petita ex D. Thoma ubi supra: vel caelum est actus, vel habens actum; quia certum est non esse potentiam: sed non est actus; quia, si esset actus, cum sit per se subsistens, esset quid intelligibile tantum et indivisibile, idest forma abstracta et immaterialis; at caelum est sensibile et quantum, ergo non est actus sed habens actum: ergo compositum ex actu et habente actum, hoc est ex forma et materia. Respondent adversarii, non quicquid non est potentia esse vel actum vel habens actum, sed dari medium, nempe substantiam existens actu. Sed contra: praeter id quod iam dictum est in superiori argumento, caelum est species quaedam magis in actu et determinata, quam sit ulla species inferior. Patet: quia magis agit; actio autem est ab actu: ergo, cum haec inferiora sint vel actus vel habens actum, multo magis id conveniet caelo, quod est magis in actu. Respondent, 2o, adversarii, non quicquid est actus eo ipso esse intelligibile et abstractum; ut patet in accidentibus, verbigratia in albedine: imo etiam potest esse, inquiunt illi, aliquis actus, qui non sit in materia, et tamen non sit forma abstracta; ut accidentia quae sunt in anima, et virtutes. Demum, secundum illos, potest etiam esse actus substantialis qui non sit forma abstracta; ut patet in forma materiali. Addunt, denique, cum caelum habeat quantitatem, non posse esse formam abstractam. Sed contra: instantiae quae afferuntur sunt de actu qui est in alio; ac caelum, si est actus, est talis actus, quod nec est neque potest esse in materia vel in alio subiecto. Ex eo autem quod res est non actu simpliciter, sed actu per se subsistens, sequitur esse formam abstractam et intelligentem; nam haec est causa cur formas separatas dicamus esse intelligentes. Ad illud vero quod dicunt, caelum habere quantitatem, respondeo secum pugnare: quantitas enim sequitur materiam; quo fit ut, si caelum habet quantitatem, habeat et materiam. Quod si dicunt, caelum esse actu, non ergo poterit habere quantitatem; contra: nam Averroes, in De substantia orbis et alibi, vult actus et formas illas quae uniuntur subiecto ante quantitatem esse formas immateriales; sed hic actus caeli est in ipso caelo ante quantitatem, quia est ipsummet caelum, et quantitas est passio quae recipitur in caelo: ergo, cum sit ille actus prior quantitate, erit immaterialis. Confirmatur hoc argumentum: quia caelum non est in pura potentia; nam haec non potest moveri, ex 5 Phys. t. 8: non est purus actus; nam motus est actus entis in potentia: ergo conflatum ex actu et potentia, forma et materia. Et idem fere argumentum fieri potest de natura hoc modo: caelum est quid naturale; ergo, vel est natura, vel aliquid secundum naturam tantum: non potest dici natura, quia natura est principium in substantia naturali; at caelum est corpus naturale: non secundum naturam tantum, quia huiusmodi sunt proprietates et operationes rerum naturalium: ergo est habens naturam, et consequenter constitutum ex materia et forma. Probatur, 3o, ratione petita ex accidentibus: in caelo est quantitas: sed quantitas est passio propria materiae et conditio illius, quatenus est subiectum aliorum, ut patet ex his quae in p.o Phys.: ergo in caelo est materia. Et confirmatur ex 7 et 8 Met.: quibus in locis, teste ipso Averroe, colligitur, longitudinem latitudinem et profunditatem esse in materia, et illa ablata tolli et ista. Confirmatur adhuc: quia subiectum unum est unius. Et non solum de quantitate concludit argumentum, sed etiam de aliis accidentibus: nam raritas et densitas sunt in caelo, ergo et partes caeli comparari possunt inter se, quo ad raritatem et densitatem; et quae comparantur secundum quantitatem conveniunt in materia, ex 2 De generatione t. 37: ergo in caelo est materia. Probatur, 4o, ratione petita ex multis quae in caelo compositionem indicant[259]. Primum est: caelum est sensibile, ergo habet materiam; est intelligibile, ergo habet formam; consequentia patet: ex Averroe, p.o, Caeli 91 et 92. Secundum: caelum habet accidentia sensibilia: ergo, cum sit aptum recipere huiusmodi accidentia, erit etiam aptum recipere formam materialem; nam receptio accidentium est propter receptionem formae. Tertium: caelum habet quantitatem; ergo et materiam, cuius est passio: habet lumen; ergo et formam, cuius est proprietas. Quartum: caelum est corporeum et sensibile; ergo habet materiam: est determinatum et finitur, habetque accidentia finita et determinata; ergo et formam; cum determinatio ab illa proveniat, ex 4 Physicorum 14. Quintum: caelum movetur ab intelligentia; ergo habet materiam: movet haec inferiora et agit in illa, ut patet ex p.o Met.rum c. 2o; ergo habet formam, ex 2o De generatione 53. Sextum: motus requirit materiam et formam, ut supra dictum est; ergo, cum caelum moveatur, constabit ex materia et forma. Confirmatur: quia caelum movetur motu naturali; ergo a principio naturali et a natura: sed natura vel est subiectum informe, 2 Phys. 7; vel est forma in materia, ibidem tex. 12. Septimum: in caelo est compositio physica ex subiecto et accidentibus, quae tamen est per accidens: at talis compositio supponit compositionem per se, cum debeat reduci ad illam; nam per accidens reducitur ad per se, ex 2 Phys. 66: compositio autem per se est ex materia et forma: ergo [etc.]. Octavum: caetera omnia corpora experimur esse composita ex materia et forma: ergo idem nobis iudicandum est de caelestibus; si quidem in illorum quae sunt ignota nobis cognitionem devenimus, ex his quae sunt manifesta, per proportionem: ergo [etc.]. Confirmatur: quia nihil obstat compositioni caeli, ut probabitur sequenti[260] argumento: ergo [etc.]. Probatur idem ultimo: quia nihil est quod repugnet compositioni caeli; ergo [etc.]. Probatur antecedens: nam si aliquid repugnaret, vel repugnaret quod caelum est incorruptibile, vel quod in aeternis Aristoteles negat esse potentiam et materiam. Sed non obstat primum: quia, licet caelum compositum sit, compositum tamen est ex materia diversae rationis, ut infra dicemus, quae solum est in potentia ad illam formam caelestem; unde sequitur, formam illam non habere contrarium, et materiam non habere privationem, ac proinde caelum esse incorruptibile. Confirmatur hoc ex Averroe, in c. p.o De substantia orbis, ubi aperte indicat, formas illas, quae sunt in subiecto non habente contrarium, nec esse generabiles, nec corruptibiles; sicut, neque si materia illarum non sit in potentia ad plures formas, sed ad unam tantum. Neque obstat secundum: nam in aeternis non est potentia illa quae caret actu, vel certe potentia quae, cum sit ad multos actus, simul cum uno habet aptitudinem alterius: at si in caelo sit materia diversae rationis modo iam dicto, et semper cum forma, nullum horum sequitur. Quod vero in caelo possit esse aliqua potentia, probat D. Thomas 8 Phys. lect. 21; et patet: quia saltem in caelo est corpus quod subiicitur accidentibus, ut quantitati lumini etc., ad quae habet potentiam, nunquam tamen corrumpendam. Quod vero Aristoteles negat a caelo materiam, id est quia negat in caelo materiam eiusdem rationis cum horum inferiorum materia. Advertendum est hic, me non tueri hanc sententiam tanquam demonstrativam, sed tanquam probabilissimam; tum quia, uno excepto Averroe, est omnium fere Peripateticorum, tum quia nihil illi repugnat, et dantur quaedam quae illi plurimum favent, ut patet ex quarta ratione. Nota tamen hic, ad evertendum adversariorum fundamentum et ad confirmandam magis nostram sententiam, verum quidem esse materiam non inveniri nisi ex transmutatione, ut patet ex p.o Phys. 62, quod etiam docet Averroes p.o Phys. 63 et 4 Phys. 38 et 8 Met. 12: inventa tamen per transmutationem[261] materia, possumus illam cognoscere esse necessariam, non solum propter transmutationem, sed etiam propter alia, quamvis non sit transmutatio. Sicut etiam locus, ex 4 Phys. t. 3 et 32, non inventus nisi ex transmutatione locati: et tamen deinde, cognita natura loci, quibusdam immobilibus, ut terrae, tribuimus locum; aliis vero mobilibus, ut caelo, denegavimus. Ita et ex natura materiae cognoscimus illam esse necessariam etiam propter alia; ut, verbigratia, ad hoc ut sit subiectum actus materialis. Quia, si actus non sit in materia sed per se subsistat, statim est immaterialis et indivisibilis; quia actus ex se nullam dicit potentiam et imperfectionem. Similiter, statim est intelligens: quia omnis actus debet habere propriam operationem; quod si non sit in materia, debet habere operationem quae sit sine materia; huiusmodi autem operatio est intellectus et voluntatis. Cum colligamus ergo materiam esse necessariam ad hoc, ut sit actus materialis, et in caelo detur quidem actus materialis, dabitur etiam et tale subiectum. Confirmatur hoc ex p.a ratione et ex 2a D. Thomae et ex Aristotele: qui, cum tam multa tribuat formae ut velit omnia accidentia esse ab illa, quae tamen omnia multo perfectius reperiuntur in caelo, procul dubio non denegavit formam caelo. Dixi me defendere hanc sententiam tanquam probabilissimam: quia caelum esse simplex, aliquo modo potest defendi cum Averroe; tum, quia opposita sententia magis laborat in defendenda compositione caeli quam in oppugnanda simplicitate; 2o, quia nulla est ratio adeo[262] valida ut evertat hanc sententiam, quae pro se habet aliquas rationes probabiles. Quarum prima est et potissima: quia compositio videtur instituta a natura ad hoc, ut res corrumpantur, unde simpliciter simplex perfectius est composito; quo fit ut, nisi aliquid aliud obstet, natura faciat rem simplicem, non compositam. Simplex vero multum convenit cum incorruptibili, sicut cum corruptibili compositum; ex quo intelligitur quod, si natura fecit caelum incorruptibile, ut debuerit etiam illud efficere simplex, cum simplex conveniat cum incorruptibili. Hinc videmus, intelligentias incorruptibiles esse simplices; sublunaria autem, quod debebant esse corruptibilia, ex materia et forma constituta. Confirmatur haec ratio: quia intelligentia est forma simplex se ipsa perfecta, cui pro materia correspondet caelum, ita ut ex utrisque fiat unum; sicut igitur intelligentia est forma simplex per se subsistens atque perfecta, ita etiam, cum materia sit eiusdem rationis cum forma, caelum erit materia perfecta etc. Secunda ratio est: quia, si caelum praeter intelligentiam haberet propriam formam, deberet moveri ab illa, non ab intelligentia, contra Aristotelem. 3o: quia videtur Aristoteles magis favere huic sententiae, nunquam indicans compositionem in caelo, et saepe negans materiam ab illo. Confirmatur: quia Aristoteles et Peripatetici, accipiendo intelligentiam tanquam formam caeli, dicunt illud esse animatum.

Ad argumenta pro sententia Averrois, ad primum, ex Aristotele, respondeo: Aristotelem per potentiam intelligere proprie potentiam contradictionis, quia haec[263] videtur vere potentia, cum sit ad esse et ad non esse; et similiter per materiam intelligere illam quae habet potentiam contradictionis; ideoque velle quidem in caelo illam materiam esse quae vere est ad opposita, non tamen esse materiam generabilem. Quia materia caeli, respectu suae formae, non est in potentia contradictionis, licet sit materia mobilis; cum in caelo, respectu ubi, sit potentia contradictionis: nam sol potest esse in oriente, et non potest esse. Respondeo, 2o, Aristotelem negare ab aeternis potentiam non habentem actum: nam aliquam potentiam aeternis et caelo concedendam esse, non est dubium; non quidem contradictionis, sed determinatam ad unum actum. Patet: quia, licet caelum ponatur esse simplex, cum tamen in illo sint accidentia realiter distincta, sit motus, sit intelligentia tanquam forma assistens, quae omnia ab ipso sunt inseparabilia, necesse est esse quoque potentiam ad illa omnia recipienda; quae, cum non sit contradictionis, reticetur ab Aristotele. Ad 2um: ad authoritates ex parte materiae, patet iam dictis, solum illam materiam quae est in potentia ad plures formas esse in potentia contradictionis et susceptivam contrariorum. Ad authoritates ex parte formae, respondeo primo: rationem[264] formae physicae consistere in eo, quod sit forma separabilis a materia solum ratione, ut docet Aristoteles 2o Phys. 12 et 26, in p.o De anima t. 17, in 6 Met. t. 2, et in 11 Met. sum 3 c. p.o; quare ratio formae physicae non est quod sit corruptibilis et generabilis. Verum tamen est, ut plurimum, formas ratione tantum separabiles, esse corruptibiles; ideoque Aristotelem aliquando docere formas physicas esse generabiles et corruptibiles: quod intelligendum est ut plurimum, non autem simpliciter. Forma caeli, licet sit inseparabilis re, ratione tamen est separabilis; et ideo est physica. Respondeo, 2o, in particulari, ad illam[265] p.i De partibus: sensum Aristotelis eo in loco esse, res abstractas non spectare ad physicum; quia in rebus abstractis non est finis, et in caelo est forma caeli finis. Ad illam p.i Phys. respondeo, cum Aristoteles p.o Phys. egisset de materia quae est in corruptibilibus, illum deinde dicere, agendum esse de formis corruptibilibus respondentibus huic materiae corruptibili. Ad illam[265] 3ii De caelo respondeo, per illa quae cum corporibus ait generari, intelligi posse mixta, animata maxime, sicut per corpora intelligebat simplicia; ut videtur indicare Simplicius et confirmatur ex p.o De caelo, ubi, cum ferme eadem dicat quae dicit in 3o, substantias naturales ait, alia esse corpora, alia habentia corpus; ubi per corpora intelligit simplicia, per habentia corpus animata. Similiter ergo in 3o Caeli ait, quaedam esse corpora, idest elementa; quaedam generari, idest mixta animata. Ad illam p.i De generatione respondeo, Aristotelem ibi sibi velle, quae habent eandem materiam agere et pati; nam in t. 53 dixerat, quae non habent eandem materiam non pati, tum, t. 54, quae habent materiam, idest eandem, pati; unde, replicans quae sit haec eadem, ait se intelligere materiam, quae eadem est oppositorum. Ad illam 12 Met.es habetur responsio infra[§ 12]. Ad rationes, ad primam ex parte materiae, respondeo, materiam in caelo nec habere potentiam contradictionis nec privationis, ob causas iam dictas. Ad confirmationem respondeo, considerationem illam materiae, qua, ut prior, consideratur sine forma, esse quamdam considerationem metaphysicam, et ideo esse ibi quamdam privationem metaphysicam, non autem realem et physicam, quae supponit materiam sine forma; quod non est in caelo. Confirmatur: quia aliter dici posset caelum habere privationem ad sua accidentia, et motum unde est in potentia ad illa; et prius est caelum quam accidentia. Ad aliam confirmationem respondeo, ex sententia Aristotelis formam caeli fuisse coaeternam ipsi materiae, secundum vero veritatem fuisse simul creatam materiam et formam caeli; praeterea, formam caeli non esse generabilem, quia non habet dispositiones quibus uniatur ut educatur de potentia materiae. Ad 2am respondeo, materiam caeli esse quidem in pura potentia ratione actus specifici, verum ex propria sua natura solum esse determinatam ad talem actum; sicut etiam multa subiecta in ratione actus accidentalis sunt in pura potentia, nec tamen sunt in potentia ex sua natura ad quodcunque accidens. Ad 3am, respondeo, congruentius esse quae inferunt aliquid impossibile reicienda esse; impossibile est autem existere materiam in actu sine forma; nam, quamvis possit existere forma perfecta, cum forma, ut talis, dicat actum, non tamen materia[266], quae dicit potentiam. Ad argumenta ex parte formae: ad primum, patet iam ex dictis. Ad 2um respondeo, formam caeli non movere active, esse tamen formam naturalem; quia est principium passivum ipsius motus, datque figuram sphericam caelo, per quam aptum est moveri circulariter. Non movet autem, quia omnis forma quae movendo movetur per accidens, ex 8o Physicorum, non potest movere aeterno tempore; de qua ratione plura inferius. Praeterea, si forma caeli deberet movere, etiam caelum, si ponatur simplex, cum ponatur corpus perfectum et actu et corpus naturale, deberet etiam movere; maxime cum ab illo actu sint talia accidentia ut qualitas, lumen, etc. Ad ultimam authoritatem Aristotelis respondeo, forte Aristotelem solum probasse, intelligentias carere materia corruptibili. Dices: non igitur intelligentiae[267] sunt omnino immateriales. Id aliqui concedunt. Melius tamen dici potest, in 8 Physicorum probatam esse immaterialitatem intelligentiarum. Respondeo, 2o, Aristotelem, primo, probasse intelligentias esse motrices in actu, inde, ex eo quod sint sempiternae et motrices actu, intulisse nullo modo esse in materia, quod debent movere sempiterno tempore; nihil autem potest movere sempiterno tempore, quod sit in materia. Respondeo, 3o, intelligentias, si essent in materia, esse in materia corruptibili. Quia forma est in materia propter operationem; operatio autem propria intelligentiarum est intellectio; deberet ergo intelligentia esse in materia propter intellectionem, ac proinde in materia quae posset ad illam conducere, quatenus in ea possent esse sensus vel organa sensuum; quae non possunt esse nisi in materia corruptibili, ut patet ex lib. De anima, quia sensitivum necessario est mixtum.

Ad argumenta ex parte caeli, ad primum respondeo, non omnem compositionem esse propter dissolutionem, ut patet in genere et differentia. Quod si dicas hanc esse compositionem metaphysicam, dicam reperiri etiam compositionem physicam quae non est ad dissolutionem; ut in caelo est compositio ex subiecto et accidentibus, et etiam ex ipso caelo et intelligentia. Est igitur compositio ad dissolutionem propter imperfectionem rerum materialium, ob quam non potuerunt unico actu aut unica parte habere suum esse perfectum. Ad 2am respondeo, illa ostendere caelum esse perfectius, sed non simplicius corpus elementis. Ad 3am respondeo, satis esse si caelum habeat materiam diversae rationis. Ad ultimam respondeo, illam congruentiam inferre impossibilitatem, ideoque reiciendam esse.

Defendenti opinionem Averrois, ad argumenta pro compositione caeli facta, ita est respondendum[268]. Ad primum, sensum illius hunc esse: illa quae sunt materialia et corporea possunt multiplicari in eadem specie; nam multiplicatio et divisio nascitur ex ratione corporeitatis vel materialitatis et quantitatis. Unde per formam intelligit Aristoteles naturam et substantiam rei; per formam autem in materia, naturam rei singularem, quatenus est corporea et naturalis: ut, verbigratia, tota natura hominis secundum se, ut natura hominis, quatenus est haec ex eo quod est ex tali corporeitate et ex talibus accidentibus materialibus. Quod vero ita intellegi debeat, et quod per materiam non sit intelligenda illa quae est pars compositi, patet: tum quia ratio dubii, quod scilicet aliquid possit multiplicari in species, non oritur ex materia solum quae est pars compositi sed nascitur simpliciter ex eo, quod res est corporea et materialis; tum quia solvit, t. 95, hoc caelum non multiplicari quia constat ex tota materia. Per totam autem materiam intelligit totum sensibile et materiale corpus, ut docet eodem t.; unde etiam probat constare ex tota materia, probando nullum dari corpus naturale extra caelum: at corpus naturale et sensibile non est materia ipsius caeli, cui tanquam pars respondeat forma. Ad 2um respondeo, in caelo esse materiam et formam, pro ut sumitur, cum intelligentia adsistente. Ad confirmationem respondeo, illa proprie convenire rebus corruptibilibus, sicuti sunt omnia ferme quae explicantur 8 lib. Phys., et secundum quamdam analogiam posse etiam accommodari caelo, ut constat ex orbe et intelligentia. Ad 3um respondeo, Aristotelem indicare hanc simplicitatem, p.o De caelo, dum docet caelum esse ingenerabile et incorruptibile: quod quidem non probavit ex eo quod in caelo esset materia, ne videretur petere principium vel arguere ex ignotis, sed ex eo quod caelum caret contrario, tanquam ex notiori; ex quo etiam deinde sequitur carere materia, quia ubi est materia ibi est contrarium. Ad rationes[269], ad primam respondeo, primo, cum solus Aristoteles posuerit caelum naturae distinctae et simplex, in communi divisione substantiae non opposuisse quartum membrum propter caelum; maxime cum id non deserviret suo proposito, et illic non esset[270] disputandi locus an caelum esset quinta essentia, et afferretur[271] communis divisio substantiae in 3 ex Pythagoricis[272]. Dici etiam potest, compraehendi[272] caelum posse sub nomine materiae, tum quia est materiale, tum quia, in ordine ad intelligentias, est ut potentia. Ad 2am respondeo, non satis esse, ad hoc ut actus sit intelligens et immaterialis, ut sit per se subsistens, ut patet in actu primo et proprio materiae primae; sed praeterea requiri ut sit actus incorporeus: caelum autem est corporeus: ideo etc. Ad 3am respondeo, quantitatem oriri ex actu corporeo, qui reperitur et in caelo et in materia. Ad 4am respondeo, solum ostendere caelum simplex equivalere materiae et formae. Ad ultimam respondeo, obstare incorruptibilitas non recte convenit cum compositione.

Dico, 2o, caelum non esse compositum ex materia eiusdem rationis cum materia horum inferiorum. Probatur conclusio, primo, ex Aristotele, qui in 8 Met. t. 4 et 12, 9 Met. t. 17, et 12 Met. t. 10, docet expresse[273], in caelo non esse eam materiam quae est in generabilibus. Imo saepius loquens Aristoteles de materia[274] quae est in inferioribus, negat omnia naturalia esse materiam, ut locis citatis et 2o Met. ult.o et p.o De generatione 43; ubi reprehendit Diogenem quod posuerit unam materiam communem ad hoc ut possent omnia transmutari ad invicem, docens non esse unam materiam nisi in his quae invicem transmuntantur. Idem iudicat 8 Met. 14; et hinc ait, p.o De generatione t. 53, 54 et 87, quae communicant in materia, pati invicem; et praeterea, in p.o De generatione locis citatis et 43, docet quae communicant in materia, agere invicem et pati: sed caelum non patitur ab his inferioribus, quia est inalterabile, ex p.o Caeli 21: ergo non communicat in materia. Respondet Aegidius[275], haec omnia intelligenda esse de materia quae habet privationem adnexam et formam habentem contrarium; unde distinguit duplex subiectum: alterum quod habet formam habentem contrarium et ideo habet privationem, quia, cum contraria apta sint sibi invicem succedere in eodem subiecto, subiectum habens unum contrarium habet privationem alterius et potentiam ad illud: alterum subiectum, in quo non est forma habens contrarium, neque proprie privatio et potentia ad aliud. Quando igitur Aristoteles ait, quae communicant in materia invicem agere et pati, vult Aegidius[275] Aristotelem intelligendum esse de materia primo modo accepta; sicut et quando negat materiam a caelo, hinc etiam ait Aegidius, materiam non esse subiectum transmutationis secundum se sumptam, sed solum primo modo acceptam. Nam quae habent talem materiam, possunt, secundum Aegidium, transmutari ad invicem; in caelo autem non est materia, subiectum transmutationis substantialis, sed solum motus localis. Sed contra: materia caeli, etiam secundum Aegidium, ex se est potentia ad omnes formas; ergo, quando habet formam caeli, est adhuc in potentia ad alias, et non habet; ergo est privata illis. Hinc etiam sequitur, ut materia in caelo sit subiectum transmutationis substantialis; tum quia habet privationem, tum quia materia illa ex se apta est transmutari ad quamcunque aliam formam; aliter enim non esset[276] in potentia ad alias formas. Quod si non posset transmutari, quia haberet[277] formam carentem contrario, id esset per accidens; ex se tamen semper esset subiectum aptum transmutari. Confirmatur: quia materiam definit Aristoteles per generationem; et, praeterea, ex omnibus authoritatibus caelum esse corruptibile ex parte materiae probantibus. Probatur conclusio ratione. Si in caelo esset materia eiusdem rationis, sequeretur caelum esse intrinsece corruptibile; quia materia caeli est in potentia ad omnes formas, et haec potentia, ut etiam testatur Aegidius, est de essentia materiae; ergo caelum, dum manet haec potentia, semper habet potentiam ad alias formas. Rursus: per susceptionem formae caelestis non mutatur forma materiae; ergo manet eadem potentia; ergo, existens cum illa forma, potest adhuc alias suscipere; ergo caelum est corruptibile. Similiter etiam probari potest caelum esse generabile. Nam materia, verbigratia, terrae vel ignis est eiusdem rationis cum materia caeli; ergo est eodem modo in potentia ad formam caeli, sicut et ista: vel igitur semper haec potentia erit ociosa; vel reducetur aliquando, vel saltem poterit reduci, ad actum: ergo caelum vel generabitur, vel erit generabile. Respondet Aegidius, causam corruptionis ab Aristotele aliquando attribui formae, ut p.o Phys. 68 et p.o De generatione, aliquando etiam materiae, ut 7 Met. 53, aliquando demum privationi, ut p.o Phys. 80: verum radicem corruptionis esse privationem; nam corruptio significat privationem. Et hinc patet, cur materia propter privationem sit causa corruptionis, non quidem per se, ut docet Aristoteles p.o Phys. 82. Nam, si materia est causa corruptionis, est causa quatenus appetit aliam formam ab ea quam habet: sic enim corrumpit eam quam habet, et non appetit aliam formam nisi quatenus privata est illa; ergo appetit et est causa corruptionis propter privationem. Forma etiam non est causa corruptionis[278], nisi ratione privationis. Nam causa corruptionis[278] non est nisi forma quae habet contrarium, a quo potest deinde corrumpi; forma vero habens contrarium dicit privationem contrarii. Et hinc fit, quia forma inest materiae, ut informet quoddam diminuto modo, nempe cum privatione alterius contrarii: hinc remanet privata materia, et in potentia ad aliud, ac proinde appetens: et tunc fit corruptio. Ex quibus intelligitur, originem corruptionis esse privationem; quae privatio apparet ex eo, quod forma habet contrarium. Et hinc sequitur, materiam non esse secundum suam essentiam in potentia ad omnes formas, sed ad aliquas propter privationem: quare, ubi erit forma carens contrario, ibi non poterit esse privatio in materia, ac proinde materia non erit in potentia, neque appetet alias formas. Talis autem materia est in caelo. Neque vero verendum est, ne in caelo sit potentia materiae frustra: quia materia, ex se, non appetit aliam formam; nam alias appeteret spoliari suo esse: quod si appetit, appetit ratione contrarii vel privationis: verum, cum haec non sint in caelo, neque erit potentia. Et ex his intelligitur, caelum esse incorruptibile et ingenerabile: quia materia habens formam quae habet contrarium, sicut est materia terrae vel ignis, non est in potentia nisi ad eas formas quae habent contrarium; et ideo non est in potentia ad formam caelestem.

Verum contra hanc responsionem, primo, sequitur, Aegidium sibimet pugnare. Nam, in eademmet quaestione, dum arguit contra D. Thomam, assumit, potentiam materiae ad omnes formas esse de essentia materiae[279]; ergo et manet semper cum materia. Non ergo materia ideo est in potentia ad has et illas formas, ex eo quod habeat formas habentes contrarium et privationem, sed propter suam naturam. Quod si Aegidius dicat, se loqui de potentia physica, per quam materia potest actu suscipere formam; ad hoc autem necessarium est, ut talem habeat formam cum contrario; iam solutio non est ad propositum. Ostendimus enim hic, caelum ex sua natura esse incorruptibile, quamvis extrinsece et a divina potentia corrumpi possit. 2o, probo etiam, materiam caeli cum illa forma habere potentiam[280] ad alias formas. Materia suscipit omnes formas; ergo ex sua natura apta est, suscipere illas; aliter enim non susciperet, cum unio ex materia et forma sit immediata: ergo datur aliquid intrinsecum in ipsa materia, per quod dicitur esse apta ad formas, et est in potentia, et non ideo est in potentia ad formas quia habet formam habentem contrarium: ergo, etiam quando habet formas sine contrario, est in potentia ad omnes formas. Confirmatur: materia, ante quam suscipiat formam, apta est suscipere formam habentem contrarium et non habentem; aliter, enim, si una esset apta solum sine contrario, et forma alia cum contrario: sed ex eo quod suscipiat unam cum contrario vel sine contrario, non mutatur: ergo cum quacunque forma semper remanet in potentia ad omnes. Et ex his intelligitur, radicem corruptionis esse non privationem, sed materiam in potentia ad plures formas: nam ex eo quod materia secundum se apta est suscipere plures formas, fit ut, licet habeat unam, adhuc tamen possit et apta sit suscipere alias. Hinc Aristoteles totius corruptionem attribuit materiae, p.o Caeli 136, p.o De generatione 24, 7 Met. 22 et 53, 8 Met. 14, et 9 Met. 17. Confirmatur etiam, quia, ex 10 Met. t. ult.o, corruptibile et incorruptibile vel sunt de essentia rei, vel illam immediate consecuntur: et ideo dicendum est, causam corruptionis esse partem essentialem, nempe materiam, non aliquid extrinsecum; hoc est quod materia habeat privationem vel non habeat etc.

Intelligitur, 2o, caelum, si vera esset sententia Aegidii, fore corruptibile, imo de facto corrumpi posse: tum quia forma, quae est in materia cum privatione, necessario debet habere contrarium, ut admittit Aegidius, quia alias potentia materiae esset frustra; tum quia eatenus materia est in potentia ad dispositiones et qualitates alicuius formae, quatenus est in potentia ad illam formam. Ergo, si materia caeli est in potentia ad alias formas, erit etiam ad qualitates illarum; ergo, si per inductionem aliarum dispositionum poterit corrumpi similiter, si materia terrae habet potentiam ad formam caeli, ergo etiam habet ad dispositiones; ergo poterit generari, atque ita caelum generabitur et corrumpetur motu locali. Confirmatur: quia eodem desiderio et appetitur finis a potentia et medium: ergo eodem etiam appetitu forma et dispositiones ad illam appetuntur, praesertim cum potentiae activae[281] in materia respondeat passiva, ex 3 De anima t. 17. Verum huiuc argumento responderi posset, caelum esse corruptibile ratione formae, quia forma illa explet totam potentiam materiae; hoc autem erit vel propter nobilitatem formae caelestis vel propter virtualitatem, vel propter causalitatem, vel propter incorruptibilitatem. Sed contra: p.o, potentia materiae est ad formam caeli et ad omnes alias, quatenus omnes sunt actus specifici determinantes potentiam materiae; ex quo patet, nunquam expleri potentiam materiae nisi per ipsasmet formas. 2o: non id potest accidere propter nobilitatem: tum quia anima saltem rationalis est nobilior forma caeli inanimata; tum quia constat materiam[282] cum forma nobiliori adhuc appetere ignobiliorem et immutari ad eam. Neque potest accidere propter virtualitatem: tum quia forma caeli, cum sit inanimata, non comprehendit virtute formas animatas, tum quia materia habet aptitudinem ad ipsum actum formalem; at forma caeli non continet formaliter omnes formas. Neque potest accidere propter causalitatem: quia materia est in potentia non ad causalitatem formae, sed ad actum formalem. Neque demum propter incorruptibilitatem: quia qui materia respicit formam ratione actus, non ratione durationis. Probatur, 2o, idem: quia, si materia caeli est eiusdem rationis et ex se est in potentia ad omnes formas, ad hoc, ut suscipiat formam caeli et non aliam, debet determinari per aliquas dispositiones et qualitates; ergo forma caeli educitur de potentia materiae, atque ita caelum generatur: nam nihil est aliud formam educi de potentia materiae, quam per qualitates et dispositiones illam produci in subiecto apto nato. Probatur idem, 3o: materia differt ab inferiori in ratione potentiae, susceptionis et determinationis, quia ita suscipit materia caeli suam formam, ut non remaneat amplius in potentia neque indeterminata: at vero materia inferior ita suscipit formas, ut maneat in potentia et indeterminata: ergo differunt inter se essentialiter, cum ratio potentiae et indeterminationis, ipso fatente Aegidio, sit essentialis materiae.

Ad argumenta Aegidii, ad primum, respondeo: licet materiae ambae conveniant in communi ratione materia, quatenus sunt potentia ad actum specificum, differunt tamen prout sunt potentia ad talem vel talem actum. Ad 2um respondeo, illud verum esse in composito, non autem in materiis, quae se ipsis diversae sunt. Ad 3um respondeo, primo, posse aliqua aequaliter recedere a Deo et tamen differre specie, quatenus, licet aequaliter, recedunt in diverso genere secundum[283] diversas perfectiones; in numeris autem non potest id accidere, quia recessus fit tantum secundum unam rationem. Respondeo, 2o, quod, licet omnes materiae aequaliter recedant in eo quod materiae et purae potentiae sunt, tamen materia sublunarium magis recedit secundum propriam rationem, quia est magis potentia, cum plures formas respiciat. Ad 4um patet ex dictis. Ad 5um respondeo, ex eo quod conveniant quaedam accidentia caeli et inferiorum, solum inferri, in caelo et in inferioribus reperiri aliquem gradum communem, a quo procedant talia accidentia, ut gradum corporis. Ad authoritatem Aristotelis respondeo, si argumentum aliquid probat, probare caelum esse transmutabile simul cum elementis. Respondeo, 2o, ex Philopono, sensum Aristotelis in illo loco hunc esse, contra Empedoclem: si elementa comparantur invicem, ut concedit Empedocles, et dicuntur esse aequalia, illud non intelligendum secundum molem, quia multo maior est aër quam sit terra vel aquae[284], sed intelligendum esse hoc modo: terra est aequalis aëri[285], quia, si rarefieret ut aër, esset tantae[285] quantitatis, quantae est aër. Haec autem comparatio non potest cognosci nisi ex eo, quod si terra transmutatur in aërem: unus palmus, verbigratia, in tot ut 10 aëris. Si ergo comparantur hoc modo, sunt invicem transmutabilia. Ad 6um, et ad authoritatem Aristotelis ex 2 De generatione, respondeo, inde tantum colligi, in caelo esse materiam et formam sicut in inferioribus, ideoque etiam principia numero aequalia, et eadem genere, sed analogo. Ad illud Aristotelis ex p.o Phys. respondeo, ibi docere principia rerum corruptibilium: materia autem caeli, si datur, colligitur tantum ex analogia quadam cum inferiori materia; sed de hoc actum est in p.o Phys.: tamen, quod spectat ad id quod est illi peculiare, ex eo quod dicit Aristoteles, caelum esse ingenerabile. Ad illud ex 10 Met. respondeo, primo, secundum quosdam caelum non esse in eodem praedicato cum corruptibilibus. Sed a nobis explicatum est, quomodo sit intelligenda illa authoritas in praedicatis. Ad ultimum respondeo, materias esse diversas se ipsis, ut recte docet Alexander in p.o Quaestionum naturalium c. 15. Quaeres hic, propter quid hae materiae differant. Capreolus putat differre diversis formis, Caietanus se ipsis. Dico, primo, essentialiter non differre aliquo extra materiam: quia aliter, secundum se consideratae[286], essentialiter eaedem[286] non viderentur esse, cum tamen videantur. Dico, 2o, convenire in eo, quod sunt actus quidam imperfectus in potentia ad actum specificum; differre[287] tamen, quatenus materia caelestis est talis actus et entitas, ut sit solum in potentia ad talem formam, materia autem sublunarium talis, ut sit in potentia solum ad formam inferiorum. Dici etiam posset, has materias differre etiam in ordine ad formas: nam ipsaemet sunt tales potentiae, quia sunt ad tales actus et formas

Dico, 3o, quod, quamvis caelum sit compositum ex forma et materia diversae rationis, non ideo tamen est intrinsece corruptibile. Pro cuius conclusionis explicatione, nota, primo, substantiam omnino simplicem necessario ex sua natura esse incorruptibilem: quia quod per se existit, quatenus per se existit et substat, non potest corrumpi; nam, si corrumpitur, corrumpitur quatenus constat ex subiecto et ex eo quod est in subiecto: ex quo intelligitur, quod corrumpitur esse compositum. Verum an sit satis ad hoc, ut aliquid sit corruptibile, ut sit compositum, vel aliquid aliud requiratur, non satis constat. Et certe, si corruptibile significat illud cui non repugnat dissolvi, cum sit compositum ex duobus, quicquid est hoc modo compositum, est etiam corruptibile; quo modo dicimus, uni omnino simplici repugnare dissolutionem. Verum si per corruptibile intrinsece intelligamus, ut intelligendum est, id quod habet principium aliquid intrinsecum, sive activum sive passivum, inclinans ad corruptionem, unde etiam naturaliter fieri potest ut corrumpatur; quo modo mixta dicuntur habere in se principium activum corruptionis[288], quia constant ex contrariis se mutuo corrumpentibus, et elementa dicuntur habere principium passivum, quatenus habent materiam inclinantem ad corruptionem; tunc non satis erit, ut aliquid sit intrinsece corruptibile, ut sit compositum, nisi praeterea sit compositum ex aliqua parte substantiali quae inclinet ad corruptionem: nam corruptibile cum sit essentia vel sequatur essentiam rei, si quid ex se est corruptibile, debet habere principium inclinans ad corruptionem, quod sit pars essentialis illius. Advertendum est, 2o: cum constet, caelum esse corpus simplex ut sunt elementa, si ponatur compositum, ut debeat esse corruptibile, debet habere aliquam partem, vel formam vel materiam, sua natura inclinantem ad corruptionem. Forma non potest esse neque in caelo neque in corpore simplici, cum forma[289] inclinetur ex se ad informandum[290]: inde enim habet suum esse, quod appetitur ab unaquaque re; nam hoc ipso quod desinit informare, desinit etiam esse (loquor autem de forma materiali). Concludamus igitur, si quid in corpore simplici ad corruptionem inclinat, esse materiam, maxime quatenus est potentia: nam potentia dicit negationem, ideoque inclinat ad corruptionem. Ex quo intelligitur, cum omne compositum habeat subiectum, quod est potentia respectu actus, esse corruptibile: nam, ubi datur materia per se existens potentia, debet etiam dari materia non habens formam, ac proinde negatio formae quae est principium intrinsecum corruptionis. Verum advertendum hic est, materiam non inclinare simpliciter ad corruptionem ex eo quod est potentia; neque etiam, ex[291] eo quod est potentia ad aliquem actum, inclinare ad corruptionem illius. Materia enim, ut potentia, si inclinatur, inclinatur ad suscipiendum actum cuius est potentia, et ad esse quod dat talis actus; at vero ad non esse oppositum non inclinatur: quia, ut potentia, nunquam inclinatur ad deserendum suum actum; quia ratio potentiae est, ut sit subiectum actus[292], et ut per illum perficiatur. Et hinc sequitur, quod si materia aliqua sit potentia ad unum tantum actum, ita ut non habeat aliam inclinationem quam ad suscipiendum et habendum illum, ut nunquam inclinet ad corruptionem: nam, si inclinaretur, inclinaretur ad non actum et ad esse sine forma, et appeteret ipsum non esse; quod est absurdum. Nota, 3o, cum materia sit potentia et potentia sit ad actum, per se primo nunquam inclinari materiam ad non esse, sed ad esse quod per actum acquirit; secundario tamen aliquando inclinari ad non esse. Hoc autem contingere potest quando potentia est suapte natura ad plures actus specie distinctos: tunc enim, quia per se primo inclinatur ad illos actus, ideo, quando habet unum, inclinatur etiam ad alium; et quia illum non potest habere, nisi deserat eum quem habet, inclinatur secundario ad non esse huius. Et ideo, quando reperitur compositum ex forma aliqua et ex materia quae sit in potentia ad alias formas, sequitur, compositum illud intrinsece esse corruptibile, cum habeat partem essentialem inclinantem ad corruptionem. Nota, 4o, eandem quam tradidimus in materia de corruptione doctrinam, verissimam esse in ipso corrumpi rem actu. Res enim corrumpitur ratione qualitatum: nam, quando compositum habet materiam in potentia ad plures formas, ne potentia illa sit frustra, debent formae illae, cum non possint esse simul, posse mutuo se pellere; unde debent esse formae quae habeant qualitates contrarias, per quas generentur et corrumpantur, si quidem contrarietas non est in formis substantialis. Praeterea, materia est in potentia ad plures formas; ergo, ut suscipiat potius hanc quam illam, debet determinari per qualitates: at qualitates habent contrarium; ergo forma, quae inducebatur[293] in illam materiam per determinationem qualitatum, poterit a contrariis qualitatibus, quae expellunt proprias dispositiones, corrumpi. Contra vero, quando compositum constat ex materia quae est in potentia ad unam tantum formam, et sequitur incorruptibilitas intrinseca, et non corrumpi per qualitates: nam, cum illa materia sit ad unam tantum formam, non debet dari alia forma potens hanc pellere, ne potentia materiae sit frustra. Praeterea, forma illa non debet uniri per qualitates determinantes materiam, quia materia ex se determinata est ad illam solum; non igitur datur aliquid contrarium, potens expellere dispositiones determinantes[294] quibus inducitur in materiam, quia ipsamet materia est disposita per se ad talem formam: quare, cum sit suapte natura immutabilis, nunquam poterit mutari a dispositionibus ad aliam formam. Nota, 5o, idem colligi posse regrediendo a forma ad materiam. Formae enim quaedam sunt, quae se ipsis uniri possunt materiae sine dispositionibus; quaedam, quae non possunt sine illis, ut sunt educibiles de potentia materiae, cum habeant dispositiones per quas educuntur; et haec sunt auferibiles a materia, quia, cum uniantur per dispositiones et hae habeant contrarium, cum sint qualitates, possunt expelli, corruptis dispositionibus. Hinc fit ut supponant principium intrinsecum corruptionis: nam, cum uniantur per dispositiones, debent habere materiam in potentia ad plures formas; dispositiones enim fiunt ad determinandam materiam. Praeterea, dispositiones habent contrarium: ubi ergo inducitur forma cum his dispositionibus, possunt esse contrariae dispositiones, quia contraria fiunt in eodem subiecto. Demum, quia aliter sequeretur, cum possit forma illa expelli, necessario materiam manere sine forma, si non sit in potentia ad alias. Contrario prorsus modo se habet actus ille, qui se ipso unitur materiae. Primo, enim, non educitur ex subiecto, quia non habet dispositiones; 2o, non est auferibilis ab illo, quia non habet dispositiones quae corrumpi possint; 3o, supponit principium intrinsecum incorruptibilitatis, nempe materiam solum in potentia ad illum actum, quia, cum uniatur se ipso, non eget determinante materia; nam materia cui ipse unitur est determinata ad illum. Nota, ultimo, ex dictis colligi sequentia. Primo, non quamcunque potentiam esse contradictionis, sed illam solum quae est ad plures actus: haec enim ita inclinat ad unum actum et ad esse quod per illum datur, ut etiam inclinet, licet per accidens, ad non esse, quatenus inclinat ad alium actum. Quando vero potentia est ad unicum actum, non est contradictionis, quia inclinat solum ad esse quod per illum actum datur, et idem intelligi debet de potentia cum privatione. 2o, intrinsecam rationem corruptibilitatis esse materiam cum potentia ad plures formas; hinc Aristoteles toties, locis citatis, corruptionem reducit ad materiam; et, praeterea, eandem materiam esse causam cur res corrumpatur actu. Nam, si materia est in potentia ad plures formas, est etiam in potentia ad dispositiones illarum quae sunt invicem contrariae; et ideo, ubi est talis materia, potest esse corruptio actu. Solet tamen corruptibilitas et corruptio colligi etiam ex parte formae; quatenus forma illa, quae unitur materiae per dispositiones, habet contrarium, unde fit ut sit corruptibilis; et tamen ratio est posterior[295], cum supponat priorem, licet nobis sit notior[296]. Hinc, licet fieri posset ut non daretur haec posterior[295] ratio, idest quod forma aliqua non haberet contrarium, sed prior, quod materia esset in potentia ad plura, adhuc compositum esset corruptibile suapte natura. Verum nunquam natura patitur ut in materia, quae est in potentia ad plura, sit forma non habens contrarium: nam, ut ait Aristoteles p.o Caeli, sequeretur, materiam posse frustrari. Et ideo idem Aristoteles in libro De longitudine vitae c. 2o dicit, impossibile esse habenti materiam non esse contrarium aliquo modo; et in eodem Caeli dicit, ingenerabile et incorruptibile converti: ex quibus colligitur, verum esse quod diximus, si caelum est intrinsece incorruptibile, non debere constare ex materia eiusdem rationis cum inferioribus. 3o, ubi est potentia tantum ad unum actum, in illo composito non esse principium intrinsecum corruptionis. Ex quo patet, caelum esse compositum et tamen intrinsece esse incorruptibile, cum constet ex materia determinata ex sua natura ad unam formam, et ex forma quae unitur materiae se ipsa sine dispositionibus: ex quo etiam intelligitur, caelum nullum habere principium extrinsecum corruptionis.

Quaeres hic, quid dicendum sit de materia orbium caelestium, an sit una vel plures, sicut plures sunt orbes. Dicendum est, si orbes caelestes specie inter se differant, materiam cuiuslibet orbis esse diversae rationis a materia alterius, ut sentiunt Albertus in De quatuor coaequaevis[297] quo. 2 art. 6, et Caietanus in p.a parte quo. 66 art. 2. Contrarium tamen sentiunt Capreolus in 2o dist. 12 quo. p.a art. 3, Soncinas in 10 Met. q. 10, et alii. Ratio horum est, quia, sicut ratio materiae in communi sita est in eo quod sit apta fieri actu per formam, ita diversa ratio materiae nascetur ex diverso modo quo actuatur a formis. Sicut ergo, materia omnis inferior, quia ita actuatur a quacunque forma ut maneat inexpleta potentia et privatio, et ideo omnis materia sub quacunque forma inferiori, est eiusdem rationis; ita etiam, cum materia caelestis ita actuetur a quacunque forma ut expleatur potentia tota et non remaneat privatio,sub quacunque forma sit, erit eiusdem rationis. Probatur tamen prior opinio nobis: quia, si esset unica tantum materia in corporibus caelestibus, et formae illorum different inter se specie, et illa materia esset in potentia ad plures formas; ac proinde, existens cum una forma, esset in potentia ad alteram et privata illa; ac proinde, in caelo esset principium intrinsecum corruptionis. Respondent Capreolus et alii, id non accidere, quia materia caelestis non aptum subiectum privationis et forma caeli ita informat ut tollat omnem potentiam. Sed contra: primo, haec responsio patitur omnes instantias quas fecimus contra Aegidium. Nam, si materia Solis, verbigratia, est eadem cum materia Lunae, cum materia ☾ sit in potentia ad talem formam ob suam naturam, eandem potentiam habebit materia Solis: sed materia Solis, suscipiens formam ☼, non mutatur ex sua natura: ergo adhuc retinet potentiam ad formam ☾ Praeterea, si materia ☼, existens eadem cum materia ☾, suscipiendo formam ☼ non est amplius in potentia ad formam ☾, idem dici posset de materia inferiori: nam, licet materia caeli sit eadem cum materia sublunari, tamen suscipit formam caelestem, a qua ita actuatur ut non sit amplius in potentia. Neque vero obstat quod dicit Capreolus, non esse eandem rationem, quia haec materia sublunaris potest admittere privationem, non autem caelestis. Nam contra: primo, quia ideo materia apta est suscipere privationem quia est potentia ad plures formas, ergo, si materia caeli est in potentia ad plures formas caelestes, poterit esse subiectum privationis. 2o: si haec non est ratio cur materia sit subiectum privationis, dicere poterit Aegidius, materiam eiusdem rationis cum inferiori non esse subiectum privationis ex sua natura, sed ex eo quod suscipiat formam cum contrario. Ad argumentum in contrarium respondeo: licet omnes formae caelestes eodem modo uniantur vel actuent materiam, idest sine dispositionibus se ipsis, non tamen sequitur esse unam materiam: quia, cum se ipsis uniantur, requirunt materias se ipsis determinatas ad illas formas, et quia materia et forma sunt relativa, 2o Phys. 26, et alterius formae est altera materia; quare, si plures sunt formae caelestes, et plures esse materias necesse est. Dicendum est, 2o, secundum Aristotelem orbes caelestes specie inter se distingui: hinc enim posuit Aristoteles diversas specie intelligentias propter diversa specie corpora caelestia. Ex his patet, primo, unum planetam distingui ab alio essentialiter, cum planetae identificentur cum suis orbibus; 2o, stellas omnes firmamenti specie inter se convenire. Obiicies contra primum: omnes planetae moventur motu circulari, qui est eiusdem speciei specialissimae: ergo non possunt inter se specie distingui. Nego consequentiam: nam, licet motus planetarum sint eiusdem rationis, tamen ipsi ex diverso modo specie distinguntur: non enim, quamvis diversi motus specie argunt semper diversas specie naturas, iidem specie arguunt semper eandem naturam; ut patet in motu progressivo, qui convenit multis animalibus, quae tamen specie inter se distinguntur. Obiicies, 2o: astra habent eandem figuram et lumen: ergo non distinguntur specie. Nego consequentiam: quia talia accidentia secuntur ad illa, ratione gradus generici, non specifici. Obiicies, contra secundum, stellas fixas habere aliquas operationes et influentias, quibus caret orbis cui sunt affixae, ac proinde diversam specie naturam, quae cognoscitur ex operationibus. Huic argumento patebit ex quo est de influentia caeli: interim dico, non omnem diversitatem operationum indicare diversam naturam. Obiicies, 2o: si astra firmamenti specie non differunt ab illo, ergo different numero. At contra: quia multiplicatio numeralis est ad conservationem et ad perpetuitatem speciei, astra autem sunt incorruptibilia et non composita ex elementis, ut patet ex superioribus, ergo [etc.]. Respondetur, multiplicationem numeralem non esse tantum propter perpetuitatem, sed etiam propter decorem universi. Obiicies[298], 3o: stellae firmamenti illuminant; aliae autem partes, minime: ergo [etc.]. Respondeo, stellas illuminare, non ex eo quod habeant diversam substantiam ab aliis partibus sui orbis, sed ex eo quod habeant maiorem densitatem; quae est conditio sine qua non, corpus perspicuum, quale est caelum, non posset habere lumen nobis visibile. Quod autem haec responsio sit valida[299], patet ex eo quod minor et maior densitas in elementis non mutat speciem: unde, verbigratia, aqua glacie concreta, etiam si sit densior, imo lucidior et nobis magis visibilis, non differt tamen ab alia specie. Pari ergo ratione, cum stellae firmamenti se habeant in suo orbe velut nodi in tabula et tanquam partes densiores, illique sint continuae, non est quod specie distinguantur.




Quaestio sexta.


An caelum sit animatum.


Explicatis his quae spectant ad materiam caeli, reliquum est ut disputemus de his quae pertinet ad formam illius.

Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, qui posuerunt in caelo animam vegetativam, propterea quod volebant illud nutriri: nutritio autem non fit sine anima vegetativa. Ita sentiunt Heraclitus[300] et Stoici, ex Plutarcho, qui dicunt caelum nutriri ex exhalationibus[301]. Plato etiam, ibidem referente Plutarco, fuit in eadem sententia, et Philolaus pythagoricus[302] c. p.o, et Hesiodus[302], qui ideo putavit caelum ali nectare et ambrosia.

Secunda opinio fuit aliorum, qui posuerunt in caelo animam sensitivam cum sensu externo: ut Simplicius[303] in 2o Caeli, qui dicit hanc animam carere quidem gustu et odoratu; habere tamen tactum, cum corpora caelestia se mutuo tangant; auditum et visum, cum et audiant sonum quem edunt, et omnia quae fiunt intueantur. Probatur haec opinio: quia perfectius est corpori sentire videre et audire, quam carere his: 2o, quia corpora etiam viliora et animata habent hos sensus.

Tertia opinio fuit aliorum, qui posuerunt in caelo animam cum sensu interno, idest imaginationem[304]: quae opinio attribuitur Avicennae, qui 9 met. c. 2o et 3o existimavit, in caelo praeter intelligentiam motricem esse aliam quamdam animam, quae comparetur caelo ut anima nostra corpori. Esse autem necessarium hanc animam docet: quia ad hoc, ut fiat motus in caelo, non est satis intelligentia intelligens motum universalem et volens, sed necessarium[305] etiam est ut sit talis motus imaginatio[306], ut hodiernae[307] circulationis, quae non potest ab intelligentia esse, cuius intellectio est universalis[308] et invariabilis.

Quarta demum opinio fuit aliorum, de quibus infra, qui posuerunt in caelo animam intellectivam.

Dico, primo, in caelo non esse animam vegetativam. Primo: quia, ex Aristotele 3 Met. t. 15, quod eget alimento non est sempiternum. Et ratio huius est: quia quod nutritur debet habere organum, et ideo requirit corpus non simplex; debet alterare alimentum et convertere in suam substantiam, ne deficiat: at quod habet haec, est corruptibile: ergo etc. 2o: ex parte alimenti. Si nutriretur caelum, vel nutriretur re corruptibili vel incorruptibili: si corruptibili, ergo et ipsum esset corruptibile; si incorruptibili, non posset illam in sui substantiam convertere, et, praeterea, deficeret tandem aliquando alimentum: ergo [etc.].

Dico, 2o, in caelo non esse animam sensitivam, habentem vel sensum internum[309] vel externum. Probatur conclusio quo ad secundam partem: primo, quia sensitiva supponit vegetativam et tactum, ex 2o De anima 17; sed tactus consistit in primis qualitatibus, quae non sunt in caelo, sicut neque vegetativa[310]: ergo [etc.]. Imo neque tactus potest esse in corpore simplici, ut recte docet Aristoteles in 3o De anima t. 60, 62 et 66. 2o: si in caelo esset anima sensitiva, essent et organa, atque ita caelum esset corpus mixtum, posset se ipsum movere, neque egeret intelligentia: quae omnia repugnant veritati. 3o: quia frustra esset sensus in caelo: neque enim est necessarius ad conservationem, quia caelum est incorruptibile; neque ad intellectionem, quia, ut ostendemus, caelum non habet formam intellectivam; neque ad motum vel ad gubernationem, quia movetur et gubernatur ab intelligentia. Ad Simplicium respondeo, caelos quidem se tangere, sed non tactu sensitivo, cum careant primis qualitatibus; et licet perfectius sit, corpus sentire quam non sentire, corpori tamen simplici et incorruptibili repugnat sentire, sicut et videre et audire. Adde, quod caelum est perfectissimum, solum in ratione corporis, non simpliciter. Probatur conclusio, quo ad primam partem[311]: quia sensus internus supponit externum: nunquam enim imaginatio[306] cognoscit nisi antea fuerit aliquid in sensu externo; unde etiam Aristoteles, 2o De anima t. 161, definit, imaginationem esse motum a sensu secundum actum facto. 2o: quia nulla est causa cur debeat poni haec imaginatio in caelo; neque id quod ait Avicenna ullam habet necessitatem. Intelligentia enim cognoscit motum tanquam effectum, cognoscendo se ipsam tanquam causam; cognoscit autem totum[312] motum sempiternum, quem facit: partes vero illius in ipso non sunt actu divisae[313], cum motus sit unus perpetuus.
 Dico, 3o, totam difficultatem huius quaestionis positam esse in hoc, quomodo caelum sit animatum anima intellectiva: nam animatum esse volunt Plato, in Philebo et in Phaedone[314] et in 2o De republica et in Timaeo[315], et Timaeus[315] etiam in suo opere De natura et anima mundi, Aristoteles, et ex Sanctis[316] Patribus nonnulli, ut Origenes et D. Ieronimus: dubitat tamen D. Augustinus, et negant D. Basilius et Damasus. Prima, igitur, circa hanc difficultatem opinio fuit aliquorum qui putarunt, in caelo, praeter intelligentias, poni debere quasdam animas proprias intellectivas: ita Alexander, in 12 Met. t. 30 et 48 com. 20 et 24, existimans, intelligentias movere caelum finaliter[317]; animas vero proprias efficienter, quatenus appetitu suo feruntur in intelligentias. Idem videntur sentire Algazel, Rabi Moyses[318] et Isac, ut refert Albertus in 11 Met. trac. 2 c.e 10. Probatur haec opinio: quia Deus et intelligentiae, secundum Aristotelem, movent motu appetitus et desiderii; ergo debet esse in caelo aliquid potens appetere et desiderare, et non nisi propriae animae caelorum: ergo [etc.]. Secunda opinio est aliorum existimantium[319], intelligentias ipsas esse formas informantes caelum: quam sententiam Aristotelis esse, docet D. Thomas in 2o Contra gentes c. 70, et Ferrariensis ibidem, et idem videtur indicare p.o Caeli in t. 13; docet etiam D. Bonaventura in 2o dist. 14; docet Achillinus in p.o et 3o De orbibus, Mirandulanus in lib. 21 sec. 6, et Balduinus in quaesito[320] 11; qui tres putant, caelum esse compositum ex intelligentia, forma informante et caelo, quod est materia in actu, quae recipit esse animatum ab intelligentia. Explicant hi suam sententiam. Duplex est materia: una quae est in potentia ad esse solum, et quae unitur formae sine dispositionibus; quo fit, ut forma quae illi unitur, quia advenit ante dispositiones et quantitatem, remaneat immaterialis, indivisibilis, immobilis etiam per accidens, et incorruptibilis, et det quidem esse materiae, non tamen illud a materia recipiat, cum sit abstracta et non inhaereat[321] ipsi: altera materia est, quae est in potentia ad esse et ad non esse, et unitur formae per dispositiones et quantitatem; quo fit ut forma illi adveniens sit quanta, materialis et corruptibilis, quia advenit post quantitatem, ideoque ita dat esse materiae ut etiam recipiat, cum ipsi inhaereat[321]. In caelo igitur est materia et forma primo modo, non secundo: ex quo intelligitur, intelligentiam, primo, dare esse animatum caelo, deinde, operationem et motum, ita tamen ut ipsa non moveatur per se nec per accidens ad motum caeli, cum sit abstracta. Probatur[322] haec sententia: primo, quia anima, quae est forma dans esse, est actus corporis organici potentia vitam habentis, ex 2o De anima 17: sed huiusmodi actus est intelligentia respectu caeli. Nam caelum est corpus naturale, instrumentum aptum ad recipiendam operationem ab intelligentia; intelligentia vero est actus illius: ut patet ex Aristotele, in t. 24 2i De anima, docente, quando operatio aliqua convenit duobus, et uni propter aliud, alterum esse formam, alterum materiam; et ideo, cum vivere, sentire et intelligere conveniat animae, et corpori propter animam, sequitur animam esse formam, et corpus materiam: sed eodem modo motus intelligentiae convenit caelo propter intelligentiam et ipsi intelligentiae: ergo intelligentia erit actus, caelum materia. 2o: caelum est animatum, ex 2o Caeli t. 13 et 63; sed, si animatum est, per animam animatum est, quae dat esse: siquidem, ex 2o De anima 17, vivere viventibus est esse. 3o: caelum vivit, ex p.o Caeli 10 et ex 2o Caeli 6; at quod vivit, per animam vivit: ergo [etc.]. 4o: quod anima caeli sit intellectiva, probatur: caelum movetur motu sempiterno; at hic motus non potest esse ab anima materiali, quia anima in materia movet finito tempore; ergo [etc.]. Confirmatur: quia anima hominis est intellectiva; ergo multo magis anima caeli. 5o: probatur animam hanc intellectivam, esse intelligentiam. Intelligentia communiter dicitur forma caeli; ergo est anima caeli, ut patet ex 2o Caeli t. 6: sed anima est quidditas animanti, ex 2o De anima t. 8: ergo [etc.]. 6o: intelligentia est natura caeli: sed natura est vel materia vel forma; et intelligentia, ut patet, non est materia caeli: ergo forma 7o: in omni quod movetur et in omni re physica assignantur quatuor causae, ex 2o Phys. 70: sed, nisi intelligentia dicatur forma et simul finis et efficiens caeli, non poterunt assignari[323] quatuor causae caelo: ergo [etc.]. 8o: si intelligentia non est forma, ergo est motor quidam extrinsecus: at quod movetur ab extrinseco, movetur motu violento, ex Aristotele: ergo motus caeli esset[324] violentus. 9o: caelum et intelligentia efficiunt unum numero: ergo alterum est materia, alterum forma. Postremo: id dat operari, quod etiam dat esse; sed intelligentia dat caelo operationem: ergo [etc.]. Neque dicas, intelligentiam esse formam tantum assistentem: nam hoc genus formae novum est apud Aristotelem; 2o, sequeretur, intelligentiam uniri caelo ad motum solummodo, illique solum tribuere, cum tamen efficiat ut caelum sit animatum. Et confirmatur: quia intelligentia multa tribuit caelo, quae non possunt illi inesse per solam formam assistentem: nam caelum, ratione intelligentiae, dicitur movere se ipsum, intelligere, appetere, etc.; quae non possunt dari a forma assistenti. Haec enim tantum habet, ut nauta respectu navis; navim autem ratione nautae se ipsam movere, intelligere et esse animatam, nemo diceret. Tertia opinio est aliorum putantium haec, sententiam Aristotelis: intelligentias assistere tantum caelo, nec, praeter has, esse alias animas. Ita sentit D. Thomas in p.a parte q. 70 art. 6 et in quaestione De creaturis spiritualibus, Iandunus 12 Met. qu. 12 et in 2o Caeli quaestione 4, Zimara in propositione 70 et in quaestionem 12 Ianduni.
 Dico, primo, praeter intelligentias non esse alias animas constituendas in caelo. Probatur: quia, si praeter intelligentias caeli haberent animam, illa esset qualis est anima nostra in corpore, et, consequenter, supponeret sensitivam, ut mediis sensibus acciperet cognitionem: at hoc iam confutatum est. 2o: frustra ponerentur tales animae in caelis. Neque enim essent necessariae ad hoc, ut darent esse caelo: quia vel caelum se ipso est actu, cum sit simplex; vel ad hoc, ut habeat esse, non eget anima, sed satis est quaecumque forma. Neque necessariae essent ad operationem: quia, non ad intellectionem, nam intellectio non potest exerceri a forma in corpore simplici existente, cum requirat phantasmata[325] et sensus; neque ad motum, quia ad hoc satis est intelligentia. Confirmatur: quia, si esset anima in caelo dans motum, moveretur per accidens ad motum caeli; atque ita esset corruptibilis, ex 8 Phys. 72. Quod si dicas accipere perpetuitatem ab intelligentia, contra: quia quod est ex sua natura corruptibile, non potest, ab alio, secundum Aristotelem, fieri incorruptibile. Confirmatur: quia, ex 8 Physicorum 78, virtus in magnitudine non potest movere aeterno tempore; ergo haec anima non posset dare caelo perpetuum motum. 3o: si daretur haec anima, spectaret ad physicum vel ad animasticum; sed Aristoteles nunquam huius meminit; ergo [etc.]. Postremo: ratio Aristotelis, quae habetur 8 Phys., ostendens dari primum motorem, procedit de motore efficienter, non finaliter; unde etiam ibi distinguit in caelo partem moventem et motam, et partem moventem probat esse immobilem et immaterialem: ergo intelligentiae sunt quae movent caelum non solum finaliter, sed etiam efficienter.
 Dico, 2o, quod, quamvis non videatur omnino improbabile, secundum Aristotelem, intelligentias esse formas informantes simpliciter, tamen, et secundum Aristotelem et secundum veritatem, longe probabilius, tantum esse assistentes. Prima pars conclusionis patet, tum ex rationibus supra adductis, tum quia graves authores Aristotelem in hac sententia fuisse docent. Secunda pars probatur: primo, quia ita sensisse Aristotelem docent D. Thomas locis citatis, D. Cyrillus[326] lic. 2o Contra Iulianum, Scotus, Durandus, et alii Scholastici[327]. Id autem videtur colligi etiam ex Alexandro, qui, nisi putasset, ex sententia Aristotelis certissimum esse intelligentias non informare, nunquam posuisset alias animas praeter intelligentias. Confirmatur etiam ex his quae scribit Simplicius[328], 2o Caeli c. 3o. 2o: quia hoc congruit cum his quae de intelligentiis tradit Aristoteles. Nam docet, primo, intelligentias esse separatas a materia, et esse extra magnitudinem; ex quibus patet non esse informantes. Quod autem illa doceat Aristoteles, patet ex plurimus locis, potissimus ex 8o Phys. t. 78 et ex 12 Met. t. 30, 35 et 41, ubi id probat. Respondent adversarii, ex Aristotele solum colligi intelligentias non pendere in esse a materia. Contra: primo, illa verba Aristotelis, intelligentias esse separatas a materia et extra magnitudinem, aperte declarant non esse formas informantes. Confirmatur: quia t. 78, 8i Physicorum, proponit se demonstraturum, intelligentias non esse in magnitudine, et id colligit 86, et idem repetit 12 Met. 41: sed si essent formae informantes, vere dici possent partes corporis, et habere pro subiecto magnitudinem, et ideo esse in illa. Adde, quod, cum Aristoteles toties dicat intelligentias esse extra magnitudinem, nunquam tamen dicit informare. Neque dicas, Aristotelem dicere aliquando intelligentias esse in caelo: nam dicit, illas esse in caelo, vel tanquam in quodam quasi loco proprio, et hoc ex communi gentium consensu, vel esse in caelo tanquam motrices; unde etiam, 8o Phys. 84, ait, primum motorem esse in circulo aequinoctiali[329], quia ibi maxime apparet motus velocissimus. Ex his autem non recte colligitur, intelligentias esse formas informantes. Neque iterum dicas, illud quod dicitur ab Aristotele, intelligentias esse extra magnitudinem, intelligi debere de primo motore tantum, non de aliis intelligentiis; vel certe non intelligi de his quae movent efficienter, sed solum finaliter. Nam, licet 8 Physicorum Aristoteles loquatur de primo motore, tamen 12 Met. idem asserit de omnibus intelligentiis. Praeterea[330] 8 Physicorum agit Aristoteles de primo motore efficiente; unde et dividit caelum in partem moventem et motam, et hanc moventem ostendit esse immobilem extra magnitudinem: ergo non loquitur solum de moventibus finaliter. Confirmatur ratio ex primo motore: nam, cum eandem rationem faciat Aristoteles primi motoris et caeterarum intelligentiarum, si caeterae sunt formae informantes, erit etiam et primus motor; sed hoc dici non potest. Sequeretur[331] enim, in Deo esse aliquid potentiae et imperfectionis: quia, si est forma, habet ergo potentiam ad informandum, et tanquam pars efficiendum unum totum simul cum altera parte: at pars, ut pars, dicit imperfectionem; ideo enim est pars, quia non est quid per se perfectum. Et hinc sequeretur etiam, Deum non esse actum purum, ut contendit Aristoteles. Praeterea, primum motorem non esse primam causam: tum quia prima causa non debet pendere ab ulla alia; at primus motor, si esset forma, penderet a materia; nam, licet non reciperet esse a materia, tamen, quatenus forma eget subiecto, penderet; sicut etiam anima rationalis, quae non habet esse a materia, pendet a causa materiali: tum quia prima causa proprie esset primum caelum compositum, non intelligentia. Similiter, illud esset ens omnino perfectum et completum; intelligentia vero referetur ad illud tanquam pars ad totum, et illi communicaret, tanquam forma, suum actum et caetera omnia sequentia; et caelum ipsum esset, quod vere ageret in haec inferiora suo motu et lumine; nam ipsum totum caelum esset illud, ut quod moveret[332] motum. Confirmatur ex p.o De anima 64, ubi ait Aristoteles, rectius dici hominem intelligere per animam, quam animam intelligere, quamvis anima intellectiva sit forma immaterialis: ergo pari ratione rectius diceremus, caelum agere in inferiora per intelligentiam, quam intelligentiam esse ipsam primam causam quae agit. Confirmatur haec eadem ratio ex anima rationali: nam haec est forma non inhaerens materiae[333]; immo etiam multi existimant, secundum Aristotelem esse tantum assistentem, ut Averrois, et tamen nunquam Aristoteles ita loquitur de anima rationali sicut de intelligentiis; nam docet quidem posse separari, non tamen esse omnino extra magnitudinem; unde videtur Aristoteles indicare, intelligentias esse magis separatas a materia quam animam rationalem. Confirmatur demum: quia toties videtur dubitare Aristoteles de anima rationali an sit forma, ex eo solum quod intelligit, quamvis per phantasmata[334]: et tamen nunquam dubitavit, an intelligentia esset forma caeli; cum tamen ibi sit maior ratio dubitandi, quia operatio illius, idest intellectio, non solum subiective sed ne obiective quidem pendet a corpore. Ex quibus patet, Aristotelem exitimasse, intelligentiam non esse formam.
 Docet, 2o, Aristoteles, intelligentias esse immobiles etiam per accidens: quod colligitur ex 8 Phys. 52, ubi habetur, quod in movendo movetur per accidens, non posse movere aeterno tempore; ex quo loco patet, intelligentias non esse formas, quia forma movetur per accidens ad motum corporis. Respondent adversarii, ex hoc loco colligi solum, intelligentiam non esse formam inhaerentem[335] materiae: haec enim movetur per accidens. Contra, primo: Aristoteles, 2o Topicorum c. 3o, arguit contra ponentes ideas immobiles: Ideae sunt in nobis; sed, motis nobis, omnia moventur quae sunt in nobis; ergo [etc.]: et tamen certum est, ideas non inhaerere[336] materiae et esse separatas: ergo [etc.]. 2o: anima rationalis est forma immaterialis; et tamen per accidens movetur ad motum corporis: ergo [etc.]. 3o: intelligentia est forma informans; ergo communicat actum suum caelo[337]: sed compositum illud, habens actum intelligentiae[338], movetur: ergo simul per accidens movetur actus[§ 13]....................................................................

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
cum quantitate, quae, cum consistat in indivisibili et non sit susceptiva contrariorum, non potest terminare generationem.
 Dico, 4o, si alteratio accipiatur pro illa quae est inter primas qualitates, terminum illius esse qualitatem tangibilem: nam qualitates primae sensu tactus percipiuntur. Hinc Aristoteles, p.o De generatione 24, dixit, alterationem homini[339] propriissimam terminari ad qualitates tangibiles.[§ 14]


Quaestio secunda.

De intensione et remissione.
 Certum est et constat sensu, non solum fieri alterationem quando una res mutatur ex alia, verum etiam quatenus, retines eandem qualitatem, variatur secundum magis et minus, ut docet Aristoteles 5o Phys. 19. Ex hoc nascitur intensio et remissio in qualitatibus, quae nobis explicanda est; tum quia ferme in omni alteratione reperitur, unde non potest intelligi quo modo fiat alteratio, nisi intelligatur intensio et remissio; tum quia, cum omnis ferme actio fiat per intensionem et remissionem, ad illam intelligendam necesse est prius intelligere remissionem et intensionem.
 Authores qui hac de re egerunt sunt: D. Thomas in p.o dist. 16 q. 2a art. 2, et in p.a 2ae q. 52 art. 2o, et 2a 2ae q. 24 art. 5; Capreolus in p.o dist. 17 q. 2; Herveus[340] in quodlib. 6 q. 11; Gandavensis quodl. 5 q. 19; Soncinas 8 Met.; Aegidius in p.o De generatione q. 19, et quod. 5 q. 13, et quod. 2o q. 14; Burleus in tract. De intensione et remissione; Durandus in p.o dis. 17 q. 7; Gregorius ibidem q. 4, art. p.o; Scotus ibidem q. 4; Occam et Gabriel ibidem q. 7.
 Nota, primo, in intensione et remissione duo posse considerari: alterum est id quod formaliter dicitur intensio et remissio, alterum est modus quem significat. Circa primum: sicut in quantitate datur extensio et maius atque minus, et in omni genere perfectum atque imperfectum, ita in eo quod habet rationem aliquam formae vel qualitatis datur magis vel minus; quod denominat non qualitates, sed subiecta, ut colligitur ex 7o Phys. 29. Hinc dicitur comparatio fieri in infima specie, et magis et minus non variare[341] speciem. Circa secundum: intensum et remissum possunt sumi duobus modis: primo, ut intensum dicatur comparatione ad remissum; et hinc quodcunque minus potest dici, respectu minoris, intensum, et e contra: 2o, possunt accipi absolute et per se: et sic intensum et remissum requirunt aliquam latitudinem, in quia ipsa considerantur veluti extrema; quare, si illius qualitatis constituatur aliquis medius terminus, quicquid erit ultra illud, dicetur intensum, citra, remissum. Et ex his intelligitur differentia inter intensum et remissum a maiori et minori, a perfecto et ab imperfecto.
 Nota, 2o, dari intensionem in qualitatibus posse probari, primo, ex sensu, cui constat eandem rem, minus calidam, fieri deinde magis calidam; et hoc non est eo, quod facta sit calida aliqua pars quae antea non esset calida, sed ex eo, cum antea esset calida tota, fit magis deinde calida: ut etiam docet Aristoteles et confirmatur ex eodem; quia, in praedicato qualitatis, docet proprium esse qualitatis suscipere magis et minus, et, 5 Phys. t. 19, concedit alterationem quamdam, in eadem qualitate, secundum magis et minus. Et hic intelligitur, patita intensione, fieri posse ut contraria aliquo modo sint simul et misceantur. Si enim non daretur intensio, contraria essent simplicia et semper essent[342] simul tota; unde, vel nunquam possent misceri et esse simul, vel certe essent simul perfecta; unde sequeretur[343] non pugnare invicem. Hinc Aristoteles explicat mixtionem per intensionem et remissionem, ut patet ex p.o De generatione, et, potissimum, ex 2o t. 48. Et ex his apparet, per intensionem fieri posse comparationem, quae supponit in eadem specie latitudinem; et, praeterea, alterationem esse successivam, non solum ex eo quod subiectum alteratur secundum unam partem, deinde secundum aliam, sed etiam ratione formae, quatenus ex remissa fit intensa, et e contra, in eadem parte subiecti. Et quod detur talis intensio successiva, probatur: quia, alterato toto subiecto, adhuc sequitur alteratio quae fit successive. Praeterea: dantur quaedam alterationes quae non fiunt successive ex parte subiecti, cum omnes illius partes simul alterentur, ut patet ex p.o Phys. 23, qualis est, secundum Aristotelem, congelatio: et tamen constat aliquas ex his fieri successive; ergo ratione formae, ut recte advertit Alexander ex Simplicio[344] 4o Phys. com. 23 in t. 22. Neque obiicias, Aristotelem aliquando asserere, alterationem non esse continuam nisi ex parte subiecti: ex quo videtur sequi, nullam esse successionem ex parte formae, ac proinde neque ullam intensionem. Nam, ex his quae de continuitate[345] motus dicta sunt, patet quid sit respondendum: non enim possunt continuari intrinsece ex parte formae, possunt tamen ex parte subiecti et temporis; praeterquam quod, cum Aristoteles manifeste concedat intensionem in qualitate, necessario etiam admittit successionem in alteratione, praeter eam quae fit ex parte subiecti.
 Nota, 3o, intensionem esse propriam qualitatis, quamvis nonnulli reperiri in substantia, alii etiam in quantitate, voluerint: quod patet ex Aristotele in Praedicamentis, et ex communi sententia. Verum intensio dupliciter potest esse in qualitate: primo, consecutive; quo modo, verbigratia, sanitas intenditur et remittitur ad intensionem et remissionem qualitatum in quibus consistit temperamentum; quo modo etiam relatio dicitur suscipere intensionem et remissionem ratione fundamenti: 2o, per se et proprie. Hoc autem accidit dupliciter: primo, cum admixtione contrarii; quo modo, verbigratia, minus calidum semper habet adiunctum frigus: 2o, sine admixtione contrarii; ut contingit in lumine, in quo datur magis et minus vel ex parte agentis, pro ut magis vel minus lucidum fuerit, vel ex parte subiecti: nam subiectum minus dispositum recipit minus luminis, et, si successive disponitur magis, et magis illuminatur. Propria tamen intensio est illa quae reperitur in vera alteratione, et quae est cum admixtione contrarii: de qua insurgit difficultas, quo modo fiat intensio in alteratione. Notandum est, bifariam posse nos existimare fieri intensionem in alteratione: primo, extrinsece, nulla facta mutatione in qualitate, sed tantum in aliquo alio: quod dupliciter potest accidere; nam vel potest intendi qualitas ex maiori dispositione subiecti, vel ex expulsione contrarii: 2o, intrinsece, facta aliqua mutatione in qualitate quae intenditur: quod etiam dupliciter potest evenire, vel per novam productionem qualitatis, vel aliquo alio modo.
 Dico, iam primo, intensionem non fieri per solam mutationem extrinsecam: idest, vel quia, facta mutatione extrinseca, sequatur intensio in ipsa qualitate; nam tunc intensio non fieret; vel ex dispositione subiecti, vel ex expulsione contrarii: sed ex sui ipsius augumento; vel, 2o, per expulsionem contrarii, aut subiecti dispositionem[346], manente eadem qualitate indivisibili secundum se. Primo: quia sequeretur[347], qualitatem esse indivisibilem et, quo ad se, semper eodem modo se habere: sed idem, manens idem, semper facit idem: ergo sequitur, semper eodem modo afficere subiectum; et, praeterea, eandem semper esse actionem qualitatis, sive sit intensa sive remissa, cum actio sequatur qualitatem secundum se ipsam; et, demum, sensum debere eodem modo percipere intensionem et remissionem, nam sensus percipit qualitatem tanquam potentia suum obiectum. 2o: sequeretur[347] non esse veram intensionem in qualitate; immo falsum esse, de qualitate posse asseri[348], remissum et non remissum esse etc., cum contradictioria non possint[349] de eadem re verificari. 3o: sequeretur[347] non esse intensionem alterationem, cuius tamen contrarium docet Aristoteles, immo neque motum. Nam alteratio est acquisitio, vel saltem mutatio, illius formae secundum quam est alteratio; et motus nihil aliud est quam forma fluens: sed hic forma manet prorsus immota: ergo [etc.]. Quod si admitteretur[350] hic aliquis motus vel alteratio, esset non in qualitate quae dicitur intendi, sed in contrario, si fieret intensio per expulsionem; vel esset in dispositionibus subiecti, si fieret per dispositiones. Confirmatur: quia sequeretur, qualitatem acquiri in instanti. 4o: sequeretur[347], contraria non posse simul esse: quia, si essent simul, essent integra et perfecta; quod fieri non potest. Denique: in productione qualitatis et in intensione agens eodem modo semper se habet et operatur; ut patet in igne, qui semper eodem principio, nempe calore, et eadem actione, nempe calefaciendo, agit: ergo semper faciet idem: ergo, sicut in principio producebat, verbigratia, calorem, ita et deinceps producet calorem. Quod si vel expellet contrarium, vel mutabit dispositionem subiecti, cum illud efficiat per calorem, efficiet, secundario, ad productionem caloris: vel si agat per aliquam qualitatem distinctam ab ea per quam producit primo qualitatem, quae deinde augetur, tunc alteratio non erit unus motus, sed erunt duae alterationes et actiones. Probatur idem in particulari contra dispositiones; quam sententiam videtur tueri Aegidius, ubi supra et quodlib. 6 q. 9. Primo, quia sequeretur, agens debilissimum, ut, verbigratia, calor, in subiectum[351] valde dispositum, ut verbigratia, in stuppam[352], produceret intensiorem calorem, quam producat agens fortissimum, ut ignis intensissimus, in subiectum valde indispositum, ut in ferrum; quod falsum est. 2o: quia, si intensio fieret per dispositiones subiecti, quando agens intendit, verbigratia, calorem, tunc nihil faciet aliud, quam magis disponere subiectum: sed dispositio non potest fieri nisi per aliquam actionem, qua producatur aliqua qualitas in subiecto: haec igitur qualitas vel producetur tota simul, vel successive; si tota simul, ergo intensio fiet in instanti; si successive, qualitas illa disponens suscipiet intensionem vel, ergo, per intrinsecam mutationem, et sic habetur intensum, vel per aliam dispositionem, atque ita dabitur dispositio dispositionis in infinitum. Quod si dicas, disponi magis et magis subiectum non per intensionem eiusdem dispositionis, sed per diversas[353] qualitates successive productas, quarum sequens magis disponat quam praecedens; contra: quia, quando ignis calefacit et auget calorem, si disponit et non disponit per calorem, quia tunc produceret calorem, disponet solum per siccitatem, cum non habeat aliam virtutem activam: ergo non poterit efficere varias dispositiones. Praeterea, qualitas disponens producetur in instanti, quia, si successive, habebit iam propriam intensionem; ergo nunquam fiet intensio quaedam una continua, sed plures.[§ 15]
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

 Dico, 3o, in intensione non perire priorem partem qualitatis. Probatur, primo: quia non potest assignari causa cur pereat. Neque enim adest contrarium, et manet idem subiectum: nec desideratur conservans, si quidem adest ibi agens; praeterquam quod qualitas non eget conservante, excepto lumine. Neque potest, verbigratia, corrumpi primus gradus caloris inductus a calefaciente in aquam frigidam, quia tunc aqua ageret in se ipsa; et, praeterea, nunquam possent esse simul contraria, quia, etiam remoto omni extrinseco agente, se invicem corrumperent[354]. Neque corrumpitur ideo, quia producitur alius sequens gradus: nam, sequens praeter uniri priori sicut etiam quantitativi praeexsistenti, unitur alia quantitas. Neque corrumpitur quia secundus gradus in se continet virtute priorem: quia haec continentia reperitur quando sunt formae diversae specie; tunc enim superior continet virtute inferiorem: quod non potest esse in qualitate eiusdem speciei. Neque corrumpitur quia prior gradus sit terminus a quo alterationis, unde debeat recedere: quia terminus a quo, in intensione, est contrarium, ut docet Aristoteles 5 Phys. 19: et, quamvis ille primus gradus diceretur terminus a quo, tamen esset talis terminus non secundum suam entitatem, sed formaliter, quatenus remissus, unde satis esset si recederet hoc modo; sicuti etiam in augumentatione non perit realiter minor quantitas, sed formaliter, solum ut minor. Neque corrumpitur quia, si maneret, esset, in fine alterationis, acquisita infinita qualitas: quia, cum ista acquisitio fiat successive, in fine tandem acquisita est qualitas, potentia quidem infinita, actu vero finita; quo modo philosophantur etiam philosophi de tempore et motu. Probatur, 2o, ex parte contrarii: quia, si quis intendens calorem in aquam corrumpit priores gradus, vel corrumpit frigiditatem totam simul, vel prius corrumpit unum gradum remanentibus caeteris: si secundo modo, igitur et in inductione servabitur idem modus, idest ut producatur unus et remaneat, et sic deinceps: si vero statim corrumpit totam frigiditatem, ergo etiam statim producit totum calorem, quia non potest corrumpi totum frigus nisi a toto contrario, et quia, corrupto toto frigore, cum nihil resistat, debet statim produci totus calor; nam successio oritur ex impotentia. Dices forte[355], ignem corrumpere prius totum frigus, verbigratia ut 8, et producere ut 7; posse autem frigus produci a contrario, quia tunc producitur per accidens, et tanquam medium ad hoc ut producatur qualitas contraria. Sed contra: quia, quomodocunque illud fiat, nullo modo calidum habet in se virtutem aliquam, ob quam possit producere frigidum ut 7. Adde, quod ignis solum intendit corrumpere frigus et producere calorem: quo fit ut, cum primo corrumpit frigus, iterum non producat; praesertim cum frigus iterum productum non conducat ad productionem caloris, sed impediat. Probatur, 3o: quia sequeretur[356] quod, sicut ignis corrumpit totam frigiditatem[357] aquae, ita, cum patiens reagat, aqua reagendo corrumpit totam caliditatem: corruptis autem toto calore in igne et tota frigiditate in aqua, non potest assignari agens quod producat 7 gradus frigoris in aqua et 7 caloris. Adde, quod etiam patiens remissum, ut, verbigratia, frigidum ut 2, cum reagat in ignem calidum ut 8, corrumperet 8 gradus caloris, et generaret ut 7 frigoris: quod est absurdissimum. Probatur, 4o: quia alias nullo modo posset fieri motus et alteratio. Primo, enim, alteratio non esset una: quia, ut sit una numero, requiritur una forma numero, 5o Phys. 34. 2o: quia vel gradus qui producuntur et corrumpunt caeteros, producuntur in singulis instantibus; atque ita, si hoc dicatur, alteratio non esset continua, cum instantia non possit produci successive: vel producuntur successive: et tunc vel, producto primo gradu, ille tam diu manet quam diu productus sit totus secundus; et nunc illi primo gradui remanenti superadderetur aliqua pars secundi gradus, atque ita eodem modo posset fieri tota alteratio: si vero primus gradus nullo tempore remanet et nihil secundi gradus additur praeexistenti, sequitur, in alteratione qualitatem illam esse successivam eo modo quo motus et tempus, atque illa illius nihil dari simul nisi in instanti, quia praecedenti tempore non erat illa qualitas etc. Concludendum igitur est, intensionem fieri per productionem novae[358] qualitatis ita, ut, adveniente posteriori parte, maneat prior. Verum hoc etiam posset fieri dupliciter: primo, ut illi posteriores gradus, qui adduntur, producantur in singulis instantibus; et sic esset intensio discreta, ut volunt Thomistae: 2o, ita ut fieret successive, continuata quadam actione.
 Dico, 4o, intensionem fieri continue. Probatur, primo: quia aliter sequeretur, alterationem nec esse unum motum, quia instantia non sunt continua sed intercedit tempus, nec esse motum, quia non esset actum entis in potentia, ut probatum est in Phys. Probatur, 2o: quia, si producitur forma sive qualitas per instantia, aut tempore intermedio inter instantia agens nihil facit, vel aliquid operatur. Si nihil facit, hoc est absurdum: quia agens tunc est applicatum et habet virtutem activam sufficientem, passivum vero[359] est dispositum; ergo agit maxime, cum non possit assignari cur paulo ante egerit et non agat iam. Si autem non agit maxime; quia inter primam et secundam actionem debet intercedere tempus, ne sit continuitas; sed ad discontinuandum satis est quodcunque tempus, et, quocunque assignato, satis est minus in infinitum; ergo non poterit unquam assignari determinatum tempus: ergo nunquam fiet actio. Quod si agens facit, vel producit aliquid illius qualitatis, et tunc successive; vel disponit solum. Sed, omisso quod non semper possit ostendi agens disponere vel quo modo disponat, si disponit, inducit re aliquam qualitatem: vel igitur haec dispositio et qualitas successive inducitur, atque ita datur qualitas successiva; vel per instantia, et tunc redit[360] eadem quaestio. Neque dicas cum Thomistis, producto calore, in eodem instanti deinceps extendi in alias partes subiecti: nam illa prima pars, in qua iam productus est calor, est vicinior agenti; ergo agens, illa relicta, non aget in partes remotiores. Adde, quod sequeretur agens non minus agere in partes viciniores, quam in remotissimas, neque prius inducere primum gradum in proximam partem, quam in remotissimam. Confirmatur: quia forma ideo successive producitur, quia resistit contrario; ergo non poterit produci per sola instantia: quia sequeretur alias, quamlibet partem produci in instanti, ac, proinde, sine resistentia et totam simul. Concludendum igitur est, cum Simplicio[361] in 8 Phys. 12 in t. 23, Aegidio in p.o De generatione super t. 20, Ianduno in 8 Phys. q. 8, et aliis, intensionem et alterationem fieri continuam. Obiicienti autem, ex Aristotele 8 Phys. 23, alterationem non fieri continue, occurrendum est, ut interpretatur Simplicius[361], Aristotelem ibi argumentari contra illos qui putabant res omnes perpetuo moveri; et hoc ostendit esse falsum Aristoteles, tam in augumentatione quam in alteratione. De alteratione, autem, duo praecipue docet: primo, non, si subiectum quod alteratur est divisibile in infinitum, ideo etiam alterationem fieri successive per partes subiecti; nam aliquando totum subiectum secundum omnes partes alteratur, ut patet in congelatione: 2o, docet, cum alteratio sit inter contraria, dicendum non esse, alterationem fieri continue, idest rem perpetuo alterari; quia tandem res mutatur, per alterationem, in contrarium, et ibi quiescit. his autem non repugnat, eo tempore quo fit, fieri continue secundum intensionem qualitatis.



Quaestio ultima.

De partibus sive gradibus qualitas.

 Advertendum est, primo, in qualitate posse considerari gradus essentiales, secundum quos qualitas constituitur talis in sua specie: et secundum hos gradus, certum est qualitatem consistere in indivisibili; ita ut, variato quocunque illorum, varietur et ipsa: 2o, gradus illos per quos constituitur in esse vel calidi vel frigidi etc., et potest esse perfectior vel imperfectior; qua ratione habet quamdam latitudinem qualitas, in qua sunt plures gradus qui non variant essentiam. Et quod dentur hi gradus in qualitate, patet ex sensu, quia arbiter est qualitatum, et ex actione, quae modo est maior modo minor. Quod autem intensio fiat per novos gradus sive partes formae, patet ex Aristotele 4o Phys. 84, ubi dicit, Sicut ex calido fit frigidum, sic ex minus calido fit magis calidum: sed illud prius fit per novam eductionem qualitatis: ergo et hoc posterius. Ut autem hoc intelligatur, adverte Aristotelem velle explicare quo modo, cum materia sit in potentia ad contraria, ut, verbigratia, ad calidum et ad frigidum, possit fieri aliquid de novo, non addito aliquo extrinseco, sed solum ex eo quod eadem materia quae erat in potentia fiat actu: nam hoc modo dicit fieri ex calido frigidum et ex minus calido magis, non addito aliquo extrinseco calido vel calefacta[362] aliqua parte quae antea non esset calefacta, dum erat minus calida, sed quia id quod era in potentia fit actu; ex quo loco Aristotelis colligitur, intentionem potius fieri per novam eductionem qualitatis. Confirmatur idem ex Aristotele 5o Phys. 19, ubi vult Aristoteles, intensionem esse veram alterationem et motum ex contrario in contrarium: ergo est vera productio.
 Advertendum est, 2o, hanc latitudinem qualitatis esse quodammodo similem illi quae est in quantitate: nam, sicuti in quantitate est latitudo per veras partes extra partes, ita etiam in qualitate est latitudo intensionis per plures gradus distinctos. Differunt tamen, quia in quantitate est latitudo per multitudinem partium, quarum una est extra aliam, unde proprie dicitur extensio: at vero in qualitate est latitudo quaedam, quatenus in eadem parte sunt plures gradus, unde dicitur etiam intensio. Hinc fit ut latitudo quantitatis non solum percipiatur quando successive acquiritur, sed etiam quando consistit in esse ipsa quantitas; quo fit ut notissima sit latitudo: at vero latitudo qualitatis solum percipitur in fieri, quia prius fit una pars deinde alia, non autem in facto esse, quia, qualitate quiescente, non potest sensus distinguere plures gradus; et ex hoc intelligitur talem talem latitudinem esse ignotam.
 Advertendum est, 3o, cum qualitas semper sit in subiecto quanto, praeter proprios gradus participare etiam latitudinem quantitatis, et dividi posse in partes quantas. Quod si comparentur invicem gradus sive partes qualitatis cum partibus quantitatis, vel in qualibet parte quantitatis erunt aequales gradus qualitatis, et tunc dicetur qualitas uniformis; vel erunt inequales gradus, et tum dicetur difformis. Quod si excessus illarum partium erunt aequales, ita ut, si in prima parte sint duo gradus, in secunda sint 4, in tertia 6, et sic deinceps, ut excessus sit semper per duo, qualitas dicetur uniformiter difformis; si vero excessus erunt inaequales, dicetur difformiter difformis. Rursus, si excessus inaequales erunt ita, it in prima parte, verbigratia, sint 4 gradus, in secunda 6, in tertia 9, et sic deinceps, tunc dicetur qualitas uniformiter difformiter difformis; si vero excessus non erunt proportionales, dicetur difformiter difformis. Cum possit igitur esse duplex latitudo per qualitates, propria et extrinseca, per quantitatem duobus etiam potest esse successio et continuitas: et, si quidem adsit contrarium, posita latitudine propria, semper erit alteratio continua; non tamen semper necesse est, esse continuam ratione quantitatis. Adverte tamen, hic Aristotelem magis considerasse hanc propriam latitudinem, tanquam notiorem, et propter alias causas supra allatas.
 Adverte, 4o, intensionem in qualitate, cum, ut diximus, sit continua, fieri per unicam educationem continuatam, cui respondet unica qualitas actu. Verum nos distinguimus hanc educationem et qualitatem educatam in plures gradus. Significat autem gradus partem aliquam qualitatis, quae potest per se esse; non potest tamen minor per se reperiri: partes vero minores, in quas gradus dividi possunt, dicuntur partes graduales, per quas continua quadam eductione intenditur forma. In tali autem intensione considerantur duo: ipsa intensio et eductio; quae, etsi realiter idem sunt, ratione tamen et formaliter distinguntur. Eductio enim significat propriam productionem, et illius termini sunt privatio et forma: at vero intensio formaliter significat argumentum qualitatis, et terminos habet partem praeexistentem et partem productam. Et hinc intelligitur, educationem esse priorem, natura, intensione; cum prius sit, natura, rem educi quam intendi.
 Adverte, 5o, colligi ex superioribus, intensionem non fieri per solam additionem; unde si calor, verbigratia, praeexistens extra materiam adderetur calori existenti in materia, illa non esset intensio: et hoc est sibi voluit Aristoteles in 4o Phys. 84, dum dixit ex minus calido fieri magis calidum, aliquo facto in materia calido quod antea non esset calidum: sed requiritur ad intensionem, ut in ea parte in qua praeexistit calor, ut ex eius potentia educatur alius, unde sequatur totum calorem fieri intensiorem et, consequenter, magis occupare subiectum. Et hoc modo intelligi potest D. Thomas, ubi supra, quando vult non fieri intensionem ex eo quod uniantur duae partes qualitatis tanquam duae partes praeexistentes, sed ex eo quod subiectum intendatur per eductionem alicuius formae in qua[363] est qualitas: unde dicitur qualitas educi, et inde etiam magis radicari.
 Adverte, ultimo, cum intensio fiat per additionem novi gradus, proprie non esse intensionem gradus praeexistentis; quia ille manet idem, sed solum additur alius: fit autem intensius subiectum, quia ex utroque gradu acquirit maiorem qualitatem: quo fit ut proprie subiectum dicatur intendi et denominetur intensius per qualitatem, ut, verbigratia, dicitur fieri calidius etc. Nihilominus tamen etiam ipsa qualitas dicitur intendi. Primo, quia gradus partes qualitatis sunt eiusdem essentiae. 2o, quia nec etiam vere differunt numero: nam antequam producatur, non est alius; quando vero producitur, est in eodem subiecto faciens unam qualitatem: quod si antea praeextitisset, iam differret numero. Quodammodo tamen differunt, quatenus unus iam est productus, alter vero minime. 3o, quia uniuntur; et uniuntur non alia ratione quam ex eo quod, cum sint eiusdem naturae, gradus sequens non est producitur, neque fit nisi in eo quod erat prius. Et ex his omnibus concluditur ut etiam qualitas dicatur fieri intensior; quatenus, verbigratia, in tota illa intensione semper manet eadem essentia, quae augetur in entitate per partes, quae, copulatae[364], efficiunt unum numero per se.

Quaeri posset hic, an intensio ita fiat ut producatur primo unus gradus in instanti, deinde reliqui seccessive; an vero neque etiam primus gradus inducatur ni successive: et similiter, an in alteratione detur prima pars subiecti tota simul alterata, deinde reliquum ipsius alteretur continue. Verum, quia haec pendent partim ex his quae dicta sunt a nobis 6o Phys., partim ex illa quaestione an in naturalibus et elementis detur minimum, quae quaestio infra est tractanda, ideo etc.



TRACTATUS DE ELEMENTIS.

 De elementis in universum scripserunt: Aristoteles duobus postremis libris De caelo, in 2o De generatione, in lib. Meteororum, quibus in locis omnes interpretes[365]: ex medicis agit Hippocrates[366] in lib. De natura humana, ex quo desumpsit Galenus ea quae de elementis scripsit: de iisdem[367] etiam idem Galenus plura libro 8o De placitis Hippocratis[366] et Platonis, Avicenna, in p.a p.i doct. 2a, quo loco omnes medici, Conciliator differentia 11 et sequentibus, Contarenus et Achillinus[368] in suis libris De elementis, D. Gregorius Nyssenus[369] lib. 3o suae Philosophiae, et Algazel: Carpentarius etiam, lib. 2o Descriptionis naturae, et Valeriola: multa etiam de iisdem Cordanus lib. 2o De subtilitate.

Primo autem supponendum est quid nominis elementi. Quare nota, primo, hoc nomen, ut videre est apud Aristotelem 5 Met. 4, esse aequivocum[370]: quo factum est ut authores de huius nominis significatione[371], et cui potissimum sit accomodanda, inter se certent. Verum inaniter: nam, quia nomina, authore Aristotele in p.o Perihermenias[372] cap. 2o, sint significativa[373] ad placitum et non ex natura rei, inde factum est ut, pro libera cuiusque acceptione huius nominis, elementum variis rebus accommodari[374] possit. Quare aliqui, teste[375] Aristotele eodem loco, illud accommodarunt[374] cuicunque rei quae alterius sit aliquo modo principium: qua re puncta et unitates elementa vocarunt. Secundo modo alii, ibidem, pro omnibus iis quae aliquo modo rem componunt, licet inter se non distinguantur: unde universalia, idest genus et differentia, quod metaphysice[376] componant, dicuntur elementa. 3o: potest illud sumi pro principiis concurrentibus ad rei productionem; et sic Aristoteles, 12 Met. 23, dicit elementa esse tria, hoc est materia forma et privatio. 4o: pro eo quod quomodocunque concurrit ut materia; et sic Aristoteles, p.o Posteriorum t. 38, propositiones immediatas appellat elementa, et, 2o Phys. 31, suppositiones appellat materiam et elementa conclusionis, et, ibidem, appellat elementa syllabarum[377], et 5 Met. t. 4 et 7o Met. t. ult.o. Verum, authore Galeno in fine p.i commentarii in Hippocratem[378] De natura humana, haec omnia[379] dicuntur abusive elementa. Quare, si loquamur de elementis rerum naturalium, sic quadruplex est huius nominis significatio; ut recte notavit Conciliatur differentia 11, et colligitur ex Galeno tum in p.o De elementis tum in p.o commentario in Hippocratem[378]. Prima igitur est, ut elementum significet causas intrinsecas rem componentes, idest materiam et formam: quae maxime videntur posse dici elementa, quia ex his primo componitur res et in haec ultimo resolvitur, et ipsa non amplius ex aliis componuntur neque in alia resolvuntur; quod non omnino caeteris significationibus aptari potest. Et haec, authore Eudemo apud Simplicium[380] in prooemio[381] Phys., a Platone primo fuerunt dicta elementa; et idem etiam usurpavit Simplicius[380], Philoponus, Averroes et Albertus p.o Phys. p.o. Et hac ratione Averroes, 3o Caeli com. 31, ait, Aristotelem in libris Physicorum egisse de elementis universalibus[382] omnium corporum simplicium et compositorum[383]: unde Philoponus, in t. p.um 2i De generatione, reddit rationem quare Aristoteles, 3o Phys. 45, 2o De generatione t. p.o, et 2o De partibus cap. p.o, quatuor corpora simplicia appellet vocata elementa: reddit rationem, quia, inquit, non sunt ipsa vere elementa, siquidem ex aliis prioribus componuntur, idest materia et forma quae sunt propriissime elementa. Quamvis autem elementa in hoc sensu dicantur de utraque causa intrinseca, communius tamen et proprius dicitur de materia; ut patet ex Alexandro, Eudemo, Simplicio[384] et D. Thoma p.o Phys. p.o. Cum autem materia sit multiplex, ideo, primam[385] et communissimam omnium, inquit Averroes, 3o Caeli 31 et 2o De generatione t. 6 et 5o Met. t. 4 et 10 Met. t. 2o, primo et propriissime[386] dici elementum ipsam materiam[387]; elementa enim sunt quali partes materiales rei: et haec est prima acceptio. Secunda est, elementum pro quatuor corporibus simplicibus, igne[388] etc.: quae communiter solent appellari elementa, quia haec sunt prima quae sunt nobis nota; alia enim sunt ignotiora; tum quia haec ita componunt et sunt aliorum elementa ut etiam ipsa sint actu corpora, et per se existunt. Et ita antiqui philosophi haec tantum elementa posuerunt, vel omnia vel unum vel aliqua. Plato etiam, licet in Timaeo[389] ponat materiam illam informem rerum omnium, tamen haec quatuor maxime appellat elementa, quae ex superficiebus constituit: et in hac acceptione frequentius Aristoteles usurpat nomen elementi, et hoc praecipue definit elementum. 3o, sumitur pro quatuor humoribus animalium. 4o, accipitur pro partibus similaribus vel dissimilaribus: quae duae significationes non pertinent ad nos. Ideo solum agemus de elemento in secunda significatione.

Nota, 2o, ut colligitur ex Aristotele 2o Phys. t. 21 et eo loco notant omnes Graeci, elementa vel esse secundum compositionem tantum; quae ita coniunguntur ut neque corrumpantur neque alterentur, ut sunt ea ex quibus componitur domus: et hoc tantum modo antiqui ponebant elementa, quicunque generationem aut corruptionem voluerunt fieri per congregationem et segregationem. 2o: haec elementa sunt secundum alterationem corruptiva[390] tantum, et non secundum compositionem; ut ex cibo fit sanguis, ex sanguine fit caro. 3o: secundum compositionem et alterationem; ut ea quae ita componunt rem ut neque sint omnino corrupta neque omnino maneant intransmutata, sed sint alterata, ut oxymel[391] quod fit ex vino et melle. Elementa vero nostra possunt dici primo modo, ut concurrunt ad constitutionem totius mundi; et etiam caelum[392] appellatur elementum, hac ratione sumptum, ex Aristotele: secundo modo, ut quando elementum transmutatur in aliud: in tertio etiam modo, ut ad compositionem mixtorum; nam, etiam si dubium sit quomodo elementa maneant in mixto, tamen convenit inter omnes, ex aliquo modo remanere, vel actu vel potentia.

Nota, 3o, haec quatuor elementa interdum vocari corpora simplicia, ad differentiam mixtorum quae ex his componuntur[393]; interdum appellari nomine ipsarum qualitatum, calidi, frigidi, etc.: ita 4o Metheororum summa 2a, et Hippocrates[394] in lib. De natura humana, ut etiam Galenus, qui tamen reprehenderat Athenaeum[395] qui tantum qualitates volebat esse elementa; idem et notat Galenus in lib. De simplicium medicamentorum compositione dist. 2a cap.e p.o. Demum interdum appellantur[396] nomine qualitatum motivarum.

Nota, 4o, ex Galeno 8o De placitis cap. 2o, nomen elementi esse nomen relativum; quia elementum dicitur eius, cuius est elementum. Ita et Averroes, 3o Caeli com. 31, ait, esse accidens ut dicatur elementum; quia elementum in comparatione eius, cuius est elementum, dicitur. Ex quo manifestum est discrimen, quo ad hoc nomen, inter materiam et formam, et haec quatuor corpora. Quia, cum materia et forma non habeant aliud esse proprie nisi in composito et pro ut sunt partes, iccirco essentialiter elementa dicuntur: at vero haec quatuor corpora habent esse per se actu; quia tamen a[397] natura ordinata per se sunt et ut componant universum et mixta, ideo etiam ipsis elementis proprie et per se convenit esse elementa. Quare, si naturam elementi inspiciamus, primo et propriissime hoc nomen elementi dicitur de materia et forma; si vero communem loquendi modum et apparentiam spectemus, de his quatuor corporibus. Et de his solum agam in sequentibus, et universam hanc tractationem in quatuor partes tribuemus: in quarum prima agemus de essentia illorum in communi, in secunda de qualitatibus et aliis eorumdem accidentibus, in tertia de singulis in particulari, in quarta demum de iisdem pro ut concurrunt ad mixtionem; quod pertinet ad quaestionem, propter quid. Nihil autem dicemus de quaestione, an sint: nam consensu omnium, ratione et experientia constant esse aliqua.

PRIMA PARS.

De quidditate et substantia elementorum.

 Cuiusque rei substantia commode per suas causas explicatur, praecipue vero per intrinsecas, idest materiam et formam: idcirco eas in praesenti declarabimus. Ante omnia vero praemittenda est definitio elementi. Quare sit

Prima quaestio.

De definitionibus elementi.

 Nota, primo, res naturales posse dupliciter definiri: primo, metaphysice, per genus et differentiam; 2o, physice[398], per suas causas: tunc enim aliquid physice[398] cognoscimus, cum eius causas scimus, p.o Phys. t. p.o et 8o Met. ult.o. 3o, possunt definiri vel secundum se, vel respective. Totidem igitur modis definiri potest elementum. Primo enim modo sic definitur: Elementum est corpus corruptibile, simplex. Dicitur corruptibile, ad distinctionem[399] caelorum; dicitur simplex, ad differentiam mixtorum. Secundo modo sic describitur: Est corpus compositum ex materia prima et forma simplici, productum a Deo ad perfectionem universi. Tertio tandem modo varie definitur ab authoribus. Prima est Aristotelis, 5o Met. t. 4: Est id ex quo aliquid componitur, primo, inexistenti, indivisibili specie in aliam speciem. Secunda definitio est eiusdem, 7o Met. ult.o: Elementum est in quod existens dividitur ut materia. Tertia est 3o Met. 10, ex Empedocle: Elementa sunt ex quibus inexistentibus entia fiunt. Quarta est 3o Caeli 31: Elementum est illud corporum in quod alia corpora dividuntur, quod inest potentia aut actu[400]. Quinta est Galeni, p.o De elementis cap. p.o et 8 De placitis cap. 2o: Est minima eius rei particula, cuius est elementum. Cum quo fere convenit illa Gregorii Nysseni[401], lib. 3o cap. 2o: Est minima quaedam pars concretionis corporum. Sexta definitio est Avicennae, in 6o suae Met. cap. 4o: Est id ex quo et alio a se componitur res, et est in ea per essentiam, et non dividitur per formam. Et in p.a p.i doct.a 2a in principio, ait elementa esse corpora, vel partes primas corporis, quae in corpora diversarum formarum minime dividi possunt, ex quorum commixtione species diversorum animatorum fiunt. Septima est Stoicorum, ex Laërtio: Elementum est ex quo primum prodeunt quae fiunt, et in quod extremum solvuntur.

Nota, 2o, ex dictis definitionibus communiorem esse primam[402]; quam nos cum omnibus explicabimus. Prima particula est «ex»; quae, licet saepe significet habitudinem causae efficientis vel termini a quo, hic tamen significat habitudinem causae materialis. Elementa enim sunt materia mixtorum; quam ob causam hic definiuntur in ordine ad compositionem: certum est autem causam efficientem, vel terminum a quo, non venire in compositionem. Secunda est «quo»; idest corpore, ut ipsemet exponit 3o Caeli 31. In elementi definitione autem idem debet esse sensus, qui in aliis definitionibus; et sic excluditur ex hac definitione materia et forma, quae non sunt corpora. Tertia est «componitur». Duplex potest esse compositio: vel substantialis, quo modo elementa componunt universum; vel, 2o, per alterationem et mutuam actionem et mixtionem. Hic intelligitur secundo modo tantum, quia definitur elementum in ordine ad mixtionem: et per hanc particulam excluditur materia alterationis, quae non componit sed transmutatur; excluditur etiam materia prima et forma, quae non miscentur vel alterantur, sed uniuntur. Quarta particula est illa «primo»: ad distinctionem[403] eorum quae componunt quidem, sed ipsa ex aliis componuntur; quales sunt partes similares et dissimilares. Dices: elementa non sunt primo componentia, quia ipsa prius componuntur[404] ex materia et forma. Respondeo, non esse quidem primo componentia simpliciter, sed sunt prima in genere corporis, cum ex aliis corporibus ipsa non componantur: definitio autem, ut dixi, intelligitur de compositione corporum. Quinta particula «inexistente»: quia et corpora debent aliquo modo inexistere in mixto, vel actu vel potentia, ut ipse Aristoteles exponit 3o Caeli 31. Utro vero horum modorum intelligatur, exponemus in materia de mixtione. Sexta particula est «indivisibili specie in aliam speciem»: idest, quod non resolvitur amplius in alias quasdam naturas specificas et existentes, ut contingit in partibus similaribus; licet resolvatur in materiam et formam, quae non sunt species, sed partes speciei. Et per hanc particulam, quicquid alii dixerint, excluditur etiam materia et forma: quia significatur, elementum debere esse aliquid unum specie, cuiusmodi non est materia et forma. Si quis autem vellet, hanc definitionem in aliquam clariorem formam definire, sic dicet: elementum est corpus primum, ex quo caetera componuntur.




Quaestio secunda.

De causa materiali efficiente et finali elementorum.

 Nota, primo, causam efficientem primae originis elementorum, secundum veritatem, esse Deum, qui omnia, ex nihilo[405] creavit. De Aristotele vero, dubium est quid senserit: sed haec quaestio alibi explicatur. De causa vero efficiente particulari, prout, secundum partes, sunt generabilia et corruptibilia, dubium unicum est: utrum debeat semper esse causa univoca, idest utrum ignis semper debeat fieri ab igne, aqua ab aqua, etc.; an vero sufficiat causa aequivoca[406], verbigratia ut producatur ignis per attritionem[407] vel alio modo. Aliqui enim recentiores volunt solum produci a causa univoca; quia, si ab aequivoca[406], non esset eiusdem speciei: quod collegerunt ex Aristotele, p.o De generatione animalium cap. ult.o, dicente, animalia, si producerentur a causa aequivoca[406], non fore eiusdem speciei. Addunt etiam, quando ignis per lumen vel alio modo[408] producitur, motum et lumen solum disponere materiam; deinde ignem circumstantem[409] in ambiente vel in propinquo mixto producere formam ignis. Sed, his non obstantibus, dicendum est, elementa posse etiam generari a causa aequivoca[406]; tum quia motus aptus est ignire, 2o Caeli 42 et p.o Meteororum, tum quia ex reflectione radiorum producitur ignis. Nec valet dici, produci ab aëre; quia aër non habet formam ignis: nec etiam a mixto; quia, vel in eo non est actu forma ignis, vel, si sit aliquo modo in actu refracto, tamen non apta producere formam intensiorem, cum nihil agat supra suas vires; tum quia illa propositio «simile producitur a simili» non est universaliter vera, nec etiam in plantis et in animalibus; unde Aristoteles, 2o De anima t. 24, dicit, proprium esse viventis perfecti producere sibi simile. Hoc etiam patet in plantis et animalibus imperfectis; quae fiunt ex putri materia. Ad Aristotelem autem consequentia illa valet solummodo de animalibus perfectis.

Nota, 2o, finem intrinsecum elementorum esse propriam cuiusque operationem; extrinsecum vero esse tum compositionem universi, tum generationem mixtorum.

Nota, 3o, circa materiam, Empedoclem dixisse, elementa non habere materiam communem; alios vero sensisse, unum elementum esse materiam alterius; alios vero, materiam eorum esse unum corpus actu existens, ab illis distinctum[410]. Democritus volebat atomos: Plato videbatur dicere elementa constare ex superficiebus, quem explicat Galenus 8 De placitis cap. 3o, et Nyssenus[411] lib. 3o cap. 3o; eum vero impugnat Aristoteles, 3o Caeli et p.o De generatione. Sed dicendum est, materiam communem omnium elementorum esse materiam primam, affectam primis qualitatibus. Et quidem, quod habeant materiam communem, patet: quia omnia in se invicem agunt et patiuntur, et mutuo transmutantur; at quae sunt huiusmodi, necessario habent materiam communem, p.o De generatione 53 et 54: ita probat Aristoteles, 4o Caeli 37 et 2o De generatione 37 et 46. Quod vero haec sit materia prima, patet: quia elementa sunt prima et simplicia corpora; ergo non ex aliis corporibus componuntur. Quod vero non sit nuda, suppono probatum in p.o De generatione.


Quaestio tertia.
Quae sint formae elementorum.
 Suppono alibi demonstratum, contra antiquos, elementa habere formas[412] substantiales, et non sola accidentia. Solum est quaestio, quae sint istae formae.

Prima opinio Flamini Nobilii, p.o De generatione dub.e 11 in cap. 3, dicentis, formas elementorum esse quid conflatum ex primis qualitatibus et aliqua forma substantiali. Sed hoc est inintelligibile; nec is videtur satis intelligere naturam formae substantialis.

Secunda sententia est Achillini, in 7o De elementis dub.e 2a dicto 7o, qui trahit in suam sententiam Averroem, et videtur esse Alexandri in p.o suo De anima cap. p.o, 2o et 3o: qui dicunt, formas elementorum esse qualitates motivas, ut gravitatem et levitatem; et probant ex 3o Caeli ult.o, ubi dicit Aristoteles, has qualitates esse proprie[413] differentias elementorum.

Tertia opinio videtur Alexandri, lib. De sensu et sensili cap. 4o, qui ponit primas qualitates: ubi, solvens obiectionem, quomodo verum sit substantiae nihil esse contrarium, respondet[414], toti substantiae nihil esse contrarium; at, ratione formae, potest esse quid contrarium. Idem habet p.o Meteororum 2o, et p.o De anima cap. 2o, et p.o Naturalium quaestionum cap. 6o, et 2o cap. 4o. Eandem sententiam etiam illi tribuit Averroes 5o Phys. 10, et 8 Met. 5, et Themistius 5o Phys. t. 9. Imo haec sententia videtur esse communis omnium Graecorum: ita Porphyrius[415] in fine Praedicamentalis substantiae; Dexippus tract. 2o Praedicamentorum cap. 5o; idem et Simplicius in Praedicamento substantiae com. 11, et 5o Phys. com. 11; eodem modo Ammonius in Praedicamentis; Philoponus 2o De generatione com. 40, et 2o De generatione a com. 4. Eandem sententiam tuetur Conciliator, differentia 13, et ait fuisse opinionem Nicolai peripatetici. Demum omnes medici, ut Hippocrates lib. De natura humana, Galenus, per has qualitates distingunt[416] elementa. Probatur, primo, authoritate Aristotelis 2o De generatione 6, ubi dicit, elementa ex contrarietatibus generari; et t. 7 dicit, qualitates esse prima elementa; et 16 dicit, esse elementa elementorum; et 24 dicit, esse differentias elementorum. Probatur, 2o: unumquodque per id constituitur, per quod producit sibi simile: sed elementum producit sibi simile per qualitates; ex Aristotele lib. De sensu et sensili cap. 4, ubi dicit, ignis non agit ut ignis sed ut calidus: ergo [etc.]. Probatur, 3o: si qualitates non sunt formae elementorum, ergo sunt posteriores formae: sed hoc esse non potest, quia, cum prius conservetur sine posteriori, debebit forma conservari sine qualitate; sed hoc est contra experientiam: ergo [etc.].

Quarta opinio est dicentium, formas elementorum esse formas substantiales......[§ 16] qualitates nobis occultas. Est D. Thomae, Alberti et Latinorum, 2o De generatione 16, et 3o Met. 27; item Conciliatoris......[§ 17] differentiae 13, Aegidii p.° De generatione quaestione 19, Ianduni De sensu q.e 25 et 5° Phy. q. 4, Zimarae in Tabula, Contareni p.° et 7° De elementis.

Dico, primo: qualitates propriae alterativae non sunt formae elementorum. Probatur, primo, authoritate[417] Aristotelis: quod uni est accidens, non potest alteri esse substantia, p.° Phys. 27 et 30; sed hae qualitates sunt accidentia mixtorum et animalium, secundum omnes: ergo [etc.]. Et praeterea: 3° Met. 17 expresse docet, qualitates non esse formas elementorum, sed esse accidentia; et 2° De generatione 54 probat, qualitates esse instrumenta elementorum, et praeter has dari formas substantiales quibus constituantur; et in Praedicamentis, cap. De substantia, vult substantiae nihil esse contrarium[§ 18]

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

 Neque vero omnes illi Graeci citati sunt in illa sententia. Nam apertissime Dexippus, tract. 2° in Praedicamenta cap. 25, 30, 32, ait caliditatem etc. esse qualitates accidentales, diversas a formis substantialibus, quae nec habent contrarium nec magis et minus, sed tantum prout subiiciuntur illis qualitatibus; et idem docet Ammonius, et Simplicius in explicatione[418] illius particulae[418] «substantiae nihil est contrarium»: lege Simplicium[419] in suo commentario Physicae[420]. Porphyrius ait, frigiditatem non esse substantiam aquae: Philoponus etiam, 2° De generatione, distinguit calidum ab igne; et dicit, elementa non esse contraria secundum se, sed secundum quae formantur, idest secundum qualitates.

Dico, 2°: qualitates motivae[421] non sunt formae elementorum; tum ob dicta in praecedenti conclusione; tum quia sunt posteriores qualitatibus alterativis; tum quia Aristoteles, 7 Phys. 11, 5° Met. 19, 2° De partibus p.°, et alibi, aperte docet, gravitatem etc. esse qualitates. Respondet Achillinus, gravitatem et levitationis, et sic dicuntur qualitates. Sed contra: gravitatio et levitatio sunt in praedicato actionis et passionis; ergo non sunt qualitates. Adde, quod in Sanctissimo Sacramento est gravitas et levitas; et tamen ibi nulla est substantia. Respondet, Deum facere ibi gravitatem et levitationem, loco gravitatis et levitatis quae non adsunt. Contra: non sunt multiplicanda nova miracula sine necessitate. Ad locum Aristotelis respondeo, Aristotelem dicere gravitatem et levitatem esse propriissime differentias, quia ponuntur loco differentiarum ultimarum substantialium, nobis ignotarum. Obiicies: gravitas et levitas sunt principium motus et quietis; ergo sunt natura; ergo formae. Respondeo, gravitatem et levitatem esse tantum principia instrumentaria motus; principia autem.....[§ 19]

Dico, 3o: quodlibet elementum, praeter qualitates alteratives et motivas, habet propriam formam substantialem, distinctam ab aliis. Patet ex distinctis[422] operationibus et proprietatibus, quae non proficiscuntur nisi a diversis formis. Demum, probatur omnibus rationibus quibus in p.o Physicorum probatur dari forma substantialis.

Ad primum respondeo, Aristotelem, in illis locis, vel loqui respectu nostri, quibus sunt ignotae formae et ultimae differentiae elementorum, qualitates vero sunt notissimae; vel, 2o, per qualitates intelligere principia ex quibus fluunt. Ad secundum respondeo, elementa principaliter agere per proprias formas; instrumentaliter vero, per suas qualitates. Ille vero locus Aristotelis potius favet nobis: nam, si calor esset forma, ut ipsi volunt, iam ignis ageret ut ignis, non ut calidus; quia ageret per propriam formam ignis. Intelligit[423] igitur Aristoteles: ignis non agit in quantum ignis, idest non immediate per suam formam; sed in quantum calidus, ut instrumentaliter. Ad tertium respondeo, non quodlibet prius posse conservari sine posteriori, sed id quod est simpliciter prius: formae autem elementorum non sunt simpliciter priores qualitatum, sed solum in genere causae efficientis, quia nimirum illas efficiunt; in genere autem causae[424] materialis, sunt priores qualitates, quia sunt dispositio necessaria ad formam: ideo non potest esse forma sine qualitatibus.


Quaestio quarta.

An formae elementorum intendantur et remittantur.

Suppono, ex tract. De alterazione in materia, De intensione et remissione formarum, quid sit aliquam formam intendi et remitti. Suppono, praeterea, nos loqui tantum in praesentia[425] de formis elementorum: de quibus quaeritur, an, quemadmodum intenduntur et remittuntur qualitates illorum, ita etiam intendantur formae.

Prima opinio est Averrois 3o Caeli com. 67, Niphi et Pauli Veneti in fine p.i De generatione, Zimarae propositione 20, Taiapetrae lib.o 2o trac. 4o, Ianduni 8 Met. q. 5a, Achillini[426] lib. 2o De elementis art. 3o, Contareni lib. 3o, Alexandri 8o Met. t. 10; qui omnes dicunt, formas substantiales elementorum intendi et remitti: quibus addi potest Scotus 8 Met. q. 3a, quem sequitur Antonius Andreas 11 Met. q. p.a, Pavesius in lib. De accretione, Ioannes Canonicus 5 Phys. q. p.a; qui idem affirmant de quacunque forma substantiali quae educatur de potentia materiae, ut excludatur anima rationalis. In modo vero quo formae intendantur et remittantur, non conveniunt. Contarenus enim dicit, formas elementorum non introduci[427] successive ad intensionem qualitatis, sed fieri alterationem qualitatum usque ad certum gradum, ad quem sequitur forma mixti et sub quo formae elementorum non possunt esse integrae; et, adveniente forma mixti, tum primum formae elementorum incipiunt refrangi. Secundus modus est Achillini: qui videtur dicere, formam elementorum secundum aliquam partem minimam introduci in instanti, facta prius debita dispositione; postea vero, intendi et remitti successive. Alii vero, 3o, communiter dicunt, formas elementorum intendi et remitti successive, ad intensionem et remissionem qualitatum.

Secunda sententia est aliorum, negantium intendi et remitti formas. Est Avicennae in p.o Sufficientiae cap. 10 et 11, et in p.a p.i doctr. 3a cap. p.o; quem impugnat Averroes. Item est opinio D. Thomae in opusculo De mixtione, et in 2o dist.[428] 15, et in p.a q. 76 art. 4, et ibidem Caietani; Capreoli 2o dist. 15 q. p.a conclusione 2a, et in solutionibus argumentorum contra illam; Soncinatis 8 Met. q. 25 et 26, et 10 Met. q. 27, et alibi; Gregorii in 2o dist. 15 q. p.a; Occam quodlib. 3o q. 4; Marsilii p.o De generatione q. 22; Themistii 2o De anima t. 4; Philoponi 2o De generatione com. 33: qui tamen solum docent, formas elementorum non remanere actu in mixto: sed ex hoc sequitur illud. Praeterea idem defendit Durandus in p.o dist. 17 q. 6, Henricus quod. 3 q. 5, Nobilius q. 3a in cap. 3, Buccaferrus in t. 18, plusquam commentatorum in p.o Microtecni com. 15, Herveus[429] tract. De unitate formarum, Aegidius p.o De generatione q. 18 Albertus p.o Tecni cap. 25, et Iavelli 8 Met. q. 5. Probatur haec secunda sententia vera his argumentis. Primo, ex Aristotele in cap. De substantia: substantia non suscipit magis et minus; ergo [etc.]. Neque id intelligendum est, ut vult Scotus, de substantia secundum quidditatem, idest genus et differentiam. Etenim, hoc modo, nec qualitates suscipiunt magis et minus; et tamen eas Aristoteles in Praedicamentis vult suscipere magis et minus: ergo [etc.]. Neque id intelligendum est de aliis formis a formis elementorum; quia, inquit Averroes, sunt substantiae mediae, unde non est mirum si suscipiant magis et minus. Sed contra: hoc gratis dicitur, cum Aristoteles universaliter loquatur; et, 3o Caeli t. p.o et alibi, inter praecipuas substantias numerat elementa. Confirmatur: quia sequeretur[430] suscipere magis et minus; et sic diceretur unus ignis esse magis quam alius. Probatur sequela: nam magis et minus dicitur de compositis, quae plus vel minus formae obtinent: at compositum ignis est ignis: ergo, si unus ignis plus habet formae quam alius, esset magis ignis quam alius. Confirmatur, 2o: quia, cum quidditas rei per formam constituatur, non potest forma suscipere magis et minus[431], quin etiam quidditas suscipiat magis et minus; contra Aristotelem, 8 Met. t. 10, dicentem, quidditatem esse sicut numerum: imo hoc ne qualitatis quidem quidditati conceditur. Confirmatur, 3o: nam illud fundamentum Averrois, formas elementorum esse medias inter substantiam et accidens, neque est verum et non est ad rem. Nam, si sit sensus, eas non habere veram rationem substantiae, sed esse quid medium inter substantiam et accidens, est falsus: nam inter substantiam et accidens non potest mediare ens reale, cum subsistere et inhaerere[432] contradictorie dividant ens. Si vero sensus sit, formas elementorum esse ignobiliores aliis[433] substantiis, est quidem verus sed non ad rem: tum quia, propterea, non perdunt rationem et conditiones substantiae; unde nec poterunt participare conditiones accidentium. Confirmatur: quia sic sequeretur, formas mixtorum, quia sunt imperfectiores formis viventium, suscipere magis et minus. 2o: sequeretur[434] dari motum continuum ad substantiam, contra Aristotelem. 3o: si formae[435] elementorum intendantur in mixto, intenderentur etiam extra mixtum; sed hoc est absurdum; ergo [etc.]. Probatur maior: quia, quando ignis agit in aquam, est eadem ratio ut intendatur forma aquae, quae est quando agit in mixtum; in qua actione idcirco remittitur forma aquae, quia est contraria formae ignis: ergo idem erit extra mixtum, cum sit eadem ratio utrobique. Probatur minor: tum quia id nullus admittit: tum quia in aqua fervente esset valde remissa forma aquae, et intensissima forma aëris, cum ibi sint omnes dispositiones aëris; et tamen hoc est falsum, quia aqua se reducit ad suum primum statum: tum quia sequeretur, illam aquam ferventem esse perfectum mixtum, cum habeat omnes quatuor qualitates. Cum enim ignis agat per siccitatem, etiam introducet aliquid[436] siccitatis: qua, secundum eos qui dicunt ad quamcunque partem qualitatis sequi aliquid formae, sequitur ibi omnes quatuor esse qualitates, et ideo esse vere mixtum. 4o: sequeretur, elementum non posse se reducere ad pristinum statum: tum quia forma remissa non potest se ipsam producere vel intendere; quia nihil intendit se ipsum, nihil etiam agit nisi prout est actu; tum quia neque potest producere suam qualitatem intensiorem; quia est remissa, unde non sequitur nisi qualitas remissa.

Obiciunt illi, primo: Aristoteles in 6 Phys. ait: Omne quod mutatur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem; ergo, si elementa mutatur, partim erunt in termino a quo, et partim in termino ad quem; ergo successive generantur et corrumpuntur. 2o: primae qualitates sunt propriae passiones elementorum; ergo, variata propria passione, variabitur forma. 3o: perfectior operatio indicat perfectiorem formam; ergo, cum ex maiori calore sequatur maior operatio, signum erit ibi esse maiorem formam. 4o: quando aqua generatur ex igne, oportet formam ignis corrumpi antequam corrumpatur tota latitudo caloris. Aut, ergo, primo, est dare maximam caliditatem sub qua forma ignis esse potest, et sub maiori non potest: et hoc est absurdum, quia, quanto calor est intensior, eo est convenientior formae. Aut, 2°, est dare maximam caliditatem sub qua esse non potest, et sub quacunque maiore potest: et tunc quaero de illa maxima caliditate sub qua non potest esse, an sit infra medium latitudinis caloris, verbigratia ut tertia; vel ipsum medium, ut quatuor; vel ultra medium, ut quinque. Non primum et secundum: quia, si forma ignis perfecta secundum substantiam posset manere quousque totum medium vel fere medium sui caloris esset corruptum, posset ignis esse frigidus et non levis; quod videtur absurdum. Non tertium: si enim forma ignis non potest stare sub illo gradu qui est paulo ultra medium, stabit igitur forma aquae; et, consequenter, educetur forma aquae ex materia stante sub maiori latitudine caloris quam frigoris; quia gradus[437] frigoris non possunt esse nisi tres. Aut, 3°, est dare minimam caliditatem sub qua forma ignis esse potest, et sub minori non potest: et hoc non; quia tum daretur ultimum instans ignis, contra Aristotelem 6 Phys. Si enim remittatur continue calor, devenietur ad instans in quo ille minimus calor; et sic erit verum dicere, Nunc est forma ignis, et immediate post non erit. Aut demum, 4°, est dare minimum calorem sub quo non potest stare forma ignis, et sub minori potest: et hoc non; quia esset[438] absurdum: ergo [etc.]. Cum igitur non possit assignari terminus in quo desinat forma integra et perfecta, dicendum est, eam corrumpi successive ad successionem caloris.[§ 20]
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

Tertia ratio est in 2o De generatione t. 49. In mixto est terra, ut patet experientia, ob gravitatem; et debet esse, quia dat consistentiam; debet esse aqua, quia haec dat continuitatem et incrassat: at his duobus debent esse contraria duo alia elementa quae illa refrangant: ergo [etc.]. Dices: sufficit dare qui refrangat alia duo elementa: nam ratione humiditatis refrangit siccitatem terrae; ratione caloris, frigiditatem aquae. Contra: in primis, calor aquae, ut patet experientia, est minime activus; ergo non potest refrangere frigus duorum, idest aquae et terrae, praecipue[439] cum horum plus sit in mixto quam aëris. Praeterea, videmus experientia, aërem cito frigefieri a terra et aqua, si absit sol; ergo non potest illa refrangere. Tum, quia patet experientia non fieri mixta nisi sit multum exhalationis[440] siccae; ita enim fiunt metalla, etc.: ergo, praeter aërum, debet esse ignis. Neque dicas, sufficere calorem solis: quia is interdum recedit; quare mixtum debet habere aliquem calorem naturalem. Quarta ratio est quaedam congruentia quam facit Aristoteles p.o Meteororum: ex eo quod sensu percipiamus aquam et terram, colligit ponenda esse alia duo ad replendum locum. Danda[441] est alia congruentia: ut quod sint quatuor humores in animali, item in eodem ossa referunt terram; succus carnium et partium humidarum, aquam; sanguis, aërem; spiritus vitales, ignem. Demum: quia in resolutione mixiti separantur quaedam quatuor elementis proportionalia. Difficultates quae desumuntur ex igne[442], solventur cum agam de elementis in particulari. Sed obiicies, primo: cur non etiam reperiuntur aliqua elementa quae habeant has qualitates remissas? et sic, quemadmodum sunt ea quae habent quatuor qualitates intensas, erunt alia quae habebunt remissas. Respondeo, primo, non debere determinari haec elementa per hoc, quod habent has qualitates intensas vel remissas; sed per hoc, quod simpliciter habeant: et ideo est quaedam latitudo earum, intra quam possunt elementa conservari. Binae tamen sunt singulis propriae[443], ut dixi. Deinde: etiam si unumquodque determinaretur his qualitatibus, in summo tamen non possent esse distincta ab his quae determinarentur iisdem remissis: sic enim possent fieri infinita elementa. Item: quia, cum qualitates remissae et intensae sint eiusdem naturae[444], etiam ipsa elementa erunt eiusdem speciei. Denique: cum remissio earum qualitatum naturaliter fiat per admixtionem contrarii, sequeretur elementa sibi vendicare contraria. Secunda obiectio: sicut unumquodque elementum vendicat sibi unam qualitatem intensam, aliam remissam; ut ignis, calorem intensum, siccitatem remissam[445]; quare non dabuntur alia quatuor, quorum unum, verbigratia, sibi vendicet siccitatem intensam et calorem remissum? Respondeo: etiam si huiusmodi corpora reperirentur, non tamen essent ab illis diversa[446]. Deinde: etiam si dicatur, ignem esse magis calidum quam siccum, non tamen necessarium est dicere, siccitatem esse remissam esse proprium ignis: vel quod sit magis propria ignis caliditas quam siccitas; vel quod magis appareat ratione operationis, vel alio modo, ut dicam; vel, si siccitas est remissa, est ex natura rei, quia caliditate quasi ebetatur siccitas.

Quaeritur, 2o, de magnitudine et figura elementorum. Aristoteles in 3o Caeli 47 et p.o Meteororum summa p.a cap.e 3o, quem secuti sunt doctores Parisienses, in magnitudine elementorum constituit proportionem decuplam: idest aqua sit decies maior quam terra; et sic de singulis. Verum, hoc, sive intelligatur de magnitudine molis extensiva, vel de magnitudine et portione materiae illorum, demonstrationibus mathematicis[447] alibi ostendam id esse falsum. Quare Aristoteles vel est intelligendus, eam proportionem debere servari ex natura rei, cum ut physicus loquatur: videtur autem congruum ut elementa universum componentia habeant portiones materiae[448] aequales; et, quia alterum ab altero in raritate superatur, excessus servare debeat aliquam proportionem, quae commode potest assignari decupla. Vel dicendum est, illum, cum antiquis quibus adhuc tota terra non erat cognita, errare potuisse circa figuram praecipue terrae ea quae pertinent ad mathematicos, probantes illam esse rotundam, uti[449] explicabimus. De omnibus vero in universum probat Aristoteles, 3o Caeli 66 et 67, ea ex se nullam requiquere determinatam figuram: tum quia, cum elementa inserviant mixtioni, mixta vero requirant diversas figuras, ideo elementa debent posse suscipere omnes figuras: tum quia, si deberent habere diversas figuras, aliquae illarum essent rectae[450]; ergo, secundum illas, daretur vacuum; nam solus circulus implet totum locum. Adde, elementa esse corpora homogenea[451] et divisibilia in partes per se existentes, in quarum qualibet salvetur natura elementi: ergo, secundum se, non requirunt certam figuram; extrinsece vero, praesertim elementa fluida, recipiunt, secundum se, totam[452] figuram circularem ab ambiente; ut ignis, aër et, aliquo, aqua.

Quaeritur[453], 3o, an elementa et ceterae res naturales habeant aliquos terminos magnitudinis et parvitatis. Licet agamus hic de elementis, tamen, ex horum occasione, id quod quaerimus de illis, explicabimus de caeteris rebus omnibus naturalibus, idest viventibus ex mixtis inanimatis. Quod autem quaerimus in communi, est: utrum quaelibet res naturalis habeat aliquem terminum quantitatis in magnitudine, ad quem cum pervenerit, si illum, facta aliqua additione quantitatis, excesserit, non possit[454] amplius illa res, sub dicto termino aucto, esse aut conservari; et hic dicetur terminus magnitudinis illius: vel, e contra, utrum eadem res habeat aliquem terminum eiusdem quantitatis in parvitate, ita ut, si ab illo aliquid detrahatur, res non possit sub hoc minori termino conservari; et hic dicitur terminus parvitatis.

Nota, primo, explicationem horum quatuor terminorum: maximum quod sic, minimum quod sic, maximum quod non, et minimum quod non; quorum duo priores sunt affirmativi positivi et intrinseci, posteriores vero dicuntur negativi et extrinseci; item primus et quartus sunt termini magnitudinis, secundus et tertius parvitatis sunt termini. Maximum quod sic, est maxima quantitas quam res potest attingere vel sub qua potest esse, et sub maiore non potest; ita ut attingere quidem possit illum terminum, transire autem non possit. Minimum quod sic, est minima quantitas quam res potest attingere vel sub qua potest esse, et sub minore non potest. Maximum quod non, est illa quantitas quam, ob parvitatem, res non potest attingere vel sub qua non potest esse, et sub quacunque maiore potest, modo non transeat magnitudine[455] maximum quod sic. Minimum quod non est illa quantitas quam res, ob magnitudinem, non potest attingere vel sub qua non potest esse, et sub quacunque minori potest, modo non excedat minimum quod sic. Quare de quacunque re duo possumus quaerere: primo, utrum habeat terminos istos maximum et minimum; 2o, posito quod habeat, utrum illi sint intrinseci vel extrinseci, vel, quod idem est, affirmativi[456] an negativi. Utrumque autem terminum, idest intrinsecum et extrinsecum, respectu eiusdem, verbigratia in magnitudine, una et eadem res habere non potest. Cum enim hi termini sint indivisibiles, si convenirent uni rei, darentur duo indivisibilia immediata: quod implicat. Unde, si una res habet terminum intrinsecum magnitudinis, non potest habere eiusdem terminum extrinsecum, ob dictam rationem: sed forte non repugnat, habere terminum extrinsecum respectu parvitatis.

Nota, 2o: in variis rebus quaeri potest an detur maximum et minimum; ut in qualitate, quo ad intensionem et remissionem: idest, utrum detur maxima aliqua intensio, quam excedere qualitas non possit; vel, e contra, an detur minima, qua minor esse non potest. Idem proportionaliter potest quaeri in virtute agendi, in potentia vel impotentia, in pondere[457], in perfectione, postremo in quantitate continua et permanente: nam de discreta certum est dari minimum terminum, idest unitatem; non autem maximum, quia numeri possunt in infinito multiplicari. De successiva etiam certum est non dari maximum; quia, cum eius essentia consistat in successione, potest semper crescere in infinitum: nec etiam minimum; quia de ratione successivi est ut, qualibet parte assignata, possit dari minor in infinitum. Quantitas item permanens potest tripliciter considerari. Primo: secundum se et mathematice[458], idest secundum extensionem; et sic potest augeri et dividi in infinitum 3o Phys. 71. 2o: ut est in materia physica, abstrahendo a quacunque forma determinata; et sic, ex 3o Phys. 68, potest dividi in infinitum, non autem augeri. 3o: ut est in materia iam informata aliqua forma substantiali determinata: et de hoc tertio modo tantum est nostra quaestio[459]; idest an res naturales habeant certos terminos magnitudinis et parvitatis, ita ut, si aliquid addatur et detrahatur, praedictae res non possint amplius esse vel conservari.

Nota, 3o: ratio et differentia termini extrinseci et intrinseci in hoc consistit: ut intrinsecus sit ille quam res naturalis attingere potest, et ulterius non potest; ita ut talis terminus vere sit in illa et aliquid illius, licet indivisibile: extrinsecus vero est ille qui est extra rem et ad quem res pervenire non potest, et infra quem immediate pervenire potest; ut, verbigratia, in linea terminus eius est punctum, quod est extra lineam, cum nil sit linea, vel in linea, quod non sit divisibile. Punctum igitur est terminus extrinsecus lineae. At vero, si in eadem linea, quae sit, verbigratia, septem palmorum, quaeratur terminus intrinsecus, cum indivisibilem non possit habere, dabitur divisibilis: qui erit septimus palmus, ad quem vere et intrinsece pertingit linea, et est quid in linea existens. Dices: quare tantopere laborant philosophi, ut, posito quod res debeant habere aliquem terminum, quaerant utrum sit intrinsecus vel extrinsecus[460]? Respondeo: ob duo praecipue. Primum: ob desitionem vel inceptionem motus earum rerum. Ea enim quae habent terminos intrinsecos, incipiunt et desinunt per terminos positivos, idest per primum esse et per ultimum esse; ea vero quae extrinsecos, per ultimum non esse et per primum non esse. Cum igitur maxime spectet ad naturalem scire quomodo quaelibet res naturalis incipiat et desinat esse, ideo debet quaerere, utrum habeat terminos extrinsecos vel intrinsecos. 2o: quia, cum, ut dicam, viventia debeant habere terminos suos, et natura in illorum generatione non tendat in incertum et indeterminatum, in introductione formae illorum oportet illis assignare aliquem terminum certum; cuiusmodi est solus affirmativus et intrinsecus: nam extrinsecus, cum consistat in negatione, quae est maxime indeterminata, non potest esse certus et determinatus.

Nota, 4o: de rebus naturalibus dupliciter possumus quaerere, utrum habeant terminum: primo, simpliciter et absolute, utrum detur aliqua res omnium maxima et aliqua omnium minima; et sic certum est, de facto, dari caelum ultimum, quod, cum in se contineat omnia, rerum etiam omnium maximum erit; certum est etiam dari aliquam aliam rem tam parvam, ut ea, de facto, nulla detur minor, licet forte alia ei sit aequalis. Ratio utriusque est quia, si semper daretur aliquid maius et maius, vel minus et minus, procederetur in infinitum. De hoc autem primo modo termini simpliciter, cum non faciat ad praesentem quaestionem, nihil amplius dicendum erit. 2o, igitur, potest quaeri de termino rei naturalis prout ea est in tali specie entis; idest, utrum res, ut est in tali specie, habeat terminum magnitudinis et parvitatis: et hoc dupliciter. Primo: secundum se, sine ordine ad aliud; idest, utrum talis res, prout est in tali specie, ex se requirat terminum aliquem sub quo possit conservari. 2o: in comparatione ad alia eiusdem speciei; idest, utrum detur in aliqua specie, sive ea sit infima sive subalterna, aliquid individuum maximum vel minimum omnium eiusdem speciei. Nostra autem quaestio est tantum de primo modo. De secundo, vero, solum est advertendum: primo, si detur aliquid individuum in una specie maximum omnium, ita ut illo non detur maius nec etiam illi aequale, tale individuum dicetur habere terminum positivum magnitudinis; quia positive est maius omnibus individuis eiusdem speciei. Sic etiam, si daretur minimum omnium, quo nullum aliud posset dari[461] minus vel ei aequale, diceretur habere terminum positivum parvitatis. Si vero in eadem specie daretur aliquid individuum, quo quidem nullum esset maius, haberet tamen aliquid aequale; vel quo nullum minus, aliquid tamen aequale daretur; tunc diceretur habere terminum magnitudinis vel parvitatis negativum, quia nullum maius vel minus illo: positive vero non esset omnium maximum vel minimum, quia illi daretur aequale. Advertendum, 2o, haec duo vocabula, positivum et negativum, aliter sumi hic, aliter supra in notabili primo, quando distinguebamus terminos intrinsecos et extrinsecos[462], et illos vocabamus positivos vel affirmativos, hos vero negativos. Nam in praesenti sumuntur haec nomina, positivum et negativum, relative, in ordine ad aliud, ad modum ante explicatum: ibi vero sumuntur absolute et secundum se. Quare haec nomina, relative sumpta, abstrahunt ab hoc, quod sint termini intrinseci vel extrinseci: unde unus et idem terminus, absolute sumptus, poterit esse positivus ad modum explicatum in primo notabili; et idem terminus, relative, erit negativus ad modum hic explicatum. Verbigratia, vivens aliquid habebit terminum intrinsecum affirmativum et positivum, absolute suae magnitudinis; qui tamen terminus erit negativus, relative, si conferatur ad alia viventia: quia, licet forte illo nullum detur maius, dabitur tamen illi aliquid aequale. Quamobrem in lectione authorum diligenter advertendum est, in qua significatione usurpent haec vocabula termini positivi vel negativi; num relative, vel absolute et in ordine ad se. Advertendum, 3o, hanc eandem distinctionem termini positivi et negativi, relative, posse accommodari non solum magnitudini et parvitati rerum eiusdem speciei, sed etiam primo modo comparationis posito initio huius quarti notabilis; idest, prout una res simpliciter et in genere conferetur in magnitudine et parvitate cum quacunque alia re, etiam simpliciter et in genere, abstrahendo quod sit eiusdem speciei. Verum, cum ille modus, ut dixi, non faciat ad praesentem quaestionem, idcirco nihil de eo, quo ad hanc comparationem, erit dicendum. Advertendum, postremo, nostram quaestionem praecipue esse de terminis magnitudinis et parvitatis absolute et secundum se, non relative. De relativis enim solum est sciendum, ea quae in eadem specie habent terminum, posse esse ut, de facto, illorum termini magnitudinis vel parvitatis sint positivi vel etiam negativi: idest, potest esse aliquid aliud maximum omnium, quo nec detur maius nec aequale; et sic erit terminus positivus relative: et potest dari aliquid aliud quo, licet non detur aliquid maius, poterit tamen dari aequale; et sic erit illius terminus negativus relative. Idem posset dici in parvitate. De hac autem comparatione relativa nil amplius est dicendum.  Nota, 5o: additio vel detractio quantitatis, vel reperitur in viventibus et dicitur augumentatio et diminutio; et haec est propria viventium, quae fit ab anima vi caloris naturalis: vel reperitur in non viventibus; et haec fit tripliciter. Primo: intrinsece, per rarefactionem et condensationem; quo modo aqua calefacta rarefit et fit maior, vel aër condensatur et fit minor, et sic de caeteris. 2o: extrinsece, per solam appositionem; ut si terrae adiungas terram, etc. 3o: per generationem, ut si igni addatur lignum; ex hoc enim generabitur novus ignis, qui, priori iunctus, eum auget. Nostra igitur quaestio erit de terminis magnitudinis et parvitatis, sive in viventibus sive in aliis, sive fiat additio et diminutio primo vel secundo vel tertio modo.

Nota, 6o[463], dupliciter non posse quaerere, utrum res naturales habeant terminum magnitudinis et parvitatis: primo, secundum se, sine ordine ad ullum extrinsecum, quale esset ambiens vel contrarium; 2o, in ordine ad aliquod extrinsecum ambiens vel contrarium. Hoc secundo modo certum est, in elemento, verbigratia, dari maximum; quia, ratione ambientis caeli impedientis, non potest ulterius crescere[464]: et sic etiam datur minimum; nam, si dividatur ignis, tandem devenietur ad aliquem ignem ita parvum, qui, ratione contrarii ambientis, non poterit amplius conservari. Nostra autem quaestio est de primo modo, hoc est seclusis omnibus extrinsecis. Unde, quando dicitur, Elementum vel quodlibet aliud potest augeri in infinitum, intelligitur, quantum est ex se, si materia posset in infinitum crescere: tunc enim illi, secundum se et ratione formae, non repugnaret crescere; quamvis ab extrinseco, quia materia de se est finita, non possit in infinitum augeri.

Nota, 7o: vel loquimur de maximo et minimo partis inexistentis in suo toto: et hac ratione certum est non dari minimum, quia, assignata quacunque parte in toto, possumus in eodem minorem assignare; quia quaelibet erit quanta et divisibilis in infinitum, et in ea, si sit homogenea, conservatur tota ratio formae. De maximo, vero, eadem est ratio, quae de toto. Vel loquimur de maximo et minimo partis per se subsistentis extra totum: et sic quaerimus, an debeat dari minimus, verbigratia, ignis, per se subsistens, separatus ab aliis; adeo ut, si divideretur, tandem deveniretur ad illum ignem, quo nullus minor per se subsistere posset, seclusis extrinsecis.  Nota, 8o, totam hanc quaestionem revocari ad hoc: utrum quaelibet res naturalis, per se subsistens, pro ut est in tali specie, absolute et secundum se, seclusis omnibus extrinsecis, habeat aliquem terminum magnitudinis vel parvitatis, sive in raritate et densitate, sive in quacunque alia extensione, quae fiat vel per veram augumentationem et diminutionem, vel per appositionem et detractionem, vel per generationem et corruptionem, ad modum modo explicatum in 5o notabili: demum, posito quod aliqua res habeat terminum, utrum ille sit intrinsecus vel extrinsecus. Et quidem, si loquamur de rebus naturalibus heterogeneis[465], ut viventibus, sic certum est, eas habere terminos tum magnitudinis tum parvitatis; solum est controversia, utrum sint extrinseci vel intrinseci: si autem de homogeneis, tunc utrumque vocatur in quaestione, et num habeant terminos, et, si habent, utrum sint extrinseci vel intrinseci. In qua re sunt quatuor opiniones.

Prima opinio est dicentium, omnes res naturales, praeter elementa, habere terminos magnitudinis et parvitatis intrinsecos; elementa vero habere terminum intrinsecum parvitatis, magnitudinis vero nullum: ita D. Thomae in p.o Phys. t. 36, 38, De generatione t. 41, et p.a parte q. 7 art. 3; Capreoli[466] 2o dist. 19; Soti p.o Phys. q. 4; et Thomistarum omnium. Probatur, primo, authoritate Aristotelis p.o Phys. 36, ubi hoc dicit; et t. 38 afferet argumentum contra antiquos, quod, si non datur maximum et minimum, nihil valeret[467]. Sic enim concludit contra Anaxagoram: Si ex quolibet potest quodlibet separari, non datur minimum; sed omnes res naturales habent minimum; ergo etc. Nec dicas, Aristotelem supponere hoc contra Anaxagoram: nam refert ibi Simplicius[468], com. suo 34, Anaxagoram negasse minimum; et hoc videtur verisimile, cum existimarit, quodlibet ex quolibet posse separari. Praeterea, Aristoteles, 2o De anima 41, docet, omnium natura constantium esse certum terminum magnitudinis et parvitatis. 2o, ratione Aristotelis p.o Phys. 36: si partes homogeneae animalis nullum habent terminum magnitudinis et parvitatis, et animal nullum habebit; sed hoc est falsum; ergo [etc.]. Minor patet. Sequela probatur: nam, si possunt esse carnes quantulaecunque[469] et ossa quantulacunque et nervuli et venulae, etiam poterit esse caput quantulumcunque. Confirmatur: quia si possunt esse partes homogeneae quantulaecunque[469] quantitatis, non apparet cur, si ea Deus simul compingat, non possit esse homo quantulaecunque[470] quantitatis. 3o: ea quae a natura sunt, determinata sunt. 4o: videmus, res per attritionem, fractionem, etc. corrumpi; sed hoc non esset, nisi haberent minimum; ergo [etc.]. 5o: si non datur minimum etiam in homogeneis, sequeretur[471] non dari minimum in visu; sed hoc est absurdum; ergo [etc.]. Maior patet: nimirum, si non datur minimus ignis, verbigratia, cum conservet lucem, non erit obiectum visibile minimum; ergo nec visus. Minor est Aristotelis, lib. De sensu et sensili, cap. 6; et probatur ratione: nam, quo visibile est minus, eo virtus illud percipiens debet esse maior; ergo, si non datur minimum visibile, non dabitur virtus visiva maxima; ergo augebitur in infinitum.

Secunda sententia est Averrois, in omnibus locis supra citatis ex Aristotele, et, praeterea, in 6 Phys. 32, 91, et 8 Phys. 62, et 7o Phys. 2o, 3o Caeli 9, et alibi; item Themistii[472] p.o Phys. t. 36 et 37; Ianduni[473] p.o Phys. q. 16; Zimarae in solutione contradictionis 29, in t. 41 2i De anima: qui omnes dicunt, res quascunque, etiam elementa, habere terminos magnitudinis et parvitatis; non tamen statuunt, utrum intrinsecos an extrinsecos.

Tertia sententia est Pauli Veneti, p.o Phys. 38, dicentis, illa quae habent terminos, habere extrinsecos, tam quo ad magnitudinem quam quo ad parvitatem; quia alias sequeretur, substantiam desinere per ultimum sui esse; quod est absurdum. Et probatur sequela[474]: nam, si equus maximus verberibus intumescat, toto tempore tumefactionis, quae incipit in tempore, non est amplius forma equi, ne sit equus maior maximo; et tamen erat in instanti ante tumefactionem: ergo, si habet terminum intrinsecum, desiit per ultimum sui esse. Idem probat de minimo: si minima aqua condensetur [etc.].[§ 21]

Quarta sententia est Scoti in 2o distinctione 2a q.e 9, Occam 2o q. 8, Pererii lib. 10 cap. 23: qui dicunt, omnia heterogenea[475], ut viventia et aliqua mixta, habere terminos magnitudinis et parvitatis intrinsecos; homogenea vero, ut elementa et quaecunque mixta homogenea, neque habere maximum neque minimum ullo modo.

Dico, primo: videtur certum, quicquid alii senserint, in ordine ad Deum nullas res habere maximum et minimum: non quidem quod possit deveniri ad infinitum; de hoc enim alibi; sed solum Deus potest, potentia absoluta, quaecunque creata augere et minuere semper et semper. Et quidem de viventibus probatur: nam requirunt quantitatem, ut aliquid extrinsecum, suae operationi et conservationi; at Deus potest supplere concursum cuiuscunque causae extrinsecae; ergo [etc.]. De qualitatibus vero Scotus et Durandus in 3o distinctione 13, Richardus[476] et Aegidius in p.o distinctione 17, Henricus[476] quodl. 5 q.e 22, Caietanus 3a parte q. 7 et q. 10 art. 4, et 2a 2ae q. 24 art. 7, loquentes de qualitate gratiae, negant, qualitatem posse augeri in infinitum intensive; quia, cum aliae[477] qualitates a gratia sint creatae et limitatae[478], proprietates essentiae debent habere certum terminum, licet intrinsecum, in intensione. At vero Capreolus in 3o distint. 13 q. p.a et p.o dist. 17 q. 4, Almainus et Gregorius ibidem, Occam ibidem et in 3o distinctione 13 q. 7, Sotus p.o Phys. q. 4 art. 2o, ubi ostendit hanc esse sententiam D. Thomae in De veritate q. 29 art. 3; quod si, 13 part. q. 7 art. 12, videtur dicere contrarium, debet intelligi de lege ordinaria; dicunt: licet qualitas de se habeat certum terminum in intensione, tamen de potentia absoluta potest augeri. Et potest assignari haec ratio: quia qualitates non sunt ita intrinsece[479] instrumenta formarum, ut essentialiter includant latitudinem debitam formae. Ad hanc sententiam accedunt Bonaventura et Cartarius[480]. Equidem dico, primo, nullam qualitatem ex se, abstrahendo ab ordine ad subiectum vel agens, habere certum terminum in intensione; modo non tendat in infinitum simpliciter, quia forte repugnat naturae creatae, sed in infinitum syncategorematice[481]. Quare dico, 2o, eandem qualitatem, sic consideratam, posse per Dei potentiam semper magis et magis augeri vel minui, sine termino. Ratio est: quia qualitas, ut qualitas, ex se, abstrahendo a subiecto, non vendicat sibi certum terminum. Adde etiam, quod sententia Capreoli est valde probabilis[482]. Obiicies, primo: intensio est perfectio quaedam seu modus intrinsecus essentiae; non quidem quod sit essentialis[483], sed quod intime perficiat essentiam; in quo differt ab extensione, quae extrinsece tantum perficit qualitatem: sed essentia qualitatis est finita; ergo, et intensio. Confirmatur: caeteri omnes modi intrinseci, qui consecuntur essentiam determinatam, sunt limitati; ergo idem dicendum est de intensione. Respondent, primo, Nominales negando consequentiam: et afferunt instantiam in gratia, caritate, et lumine gloriae; quae, licet habeant essentias finitas, quippe creatas, tamen possunt in infinitum augeri, ut patet, inquiunt, in infinita gratia Christi. Neque dicas, eas esse qualitates infinitas, quae respiciunt subiectum infinitum, idest Deum: quia hoc non tollit quominus essentia illarum sit finita. Si, ergo, modi intrinseci habent terminum ratione essentiae determinatae, idem esset dicendum de qualitatibus supernaturalibus. Confirmatur: non repugnat, Deum posse producere plura et plura corpora in infinitum calida etiam ut 8; nec repugnat, eundem Deum omnes calores diversorum ponere in eodem corpore, ita ut amittant[484] proprios terminos et fiant indivisi, cum sint eiusdem rationis: ergo etc. Adde etiam: si ex eo quod essentia qualitatis est finita et determinata licet inferre, quemcunque modum intrinsecum, essentiae tali convenientem, habere terminum; pari ratione inferam ego, quemcunque modum intrinsecum qualitatis debere in indivisibili consistere, quia essentia qualitatis, ad quam sequitur, consistit in indivisibili. Respondeo, 2o, intensionem non perficere essentiam intime, vel non esse modum intrinsecum essentiae qualitatis praecise sumptae, sed essentiae existentis in pluribus partibus integrantibus, quae habent eandem naturam et concurrunt ad integritatem unius qualitatis: et quia istae partes in suo genere sunt indeterminatae, et possunt esse maiores et maiores, et plures et plures, vel minores et pauciores in infinitum, ideo intensio qualitatis, ex sua natura, non habet terminum certum. Respondeo, 3o, intensionem appellari modum intrinsecum qualitatis, non quod sit aliquid immediate consequens vel afficiens essentiam, sed ex eo, dumtaxat, quod non inest illi medio aliquo accidente realiter distincto[485], sicut inest extensio. Nunquam enim qualitas haberet partes extra partes, nisi esset quantitas, quae est entitas realiter distincta[485] a qualitate: intensionem autem habet ex sola unione suarum partium integralium existentium in eadem parte subiecti; unde, si ipsa sola per se existeret, posset, per divinam potentiam, adhuc eam retinere. Ex hoc autem non licet inferre, habere terminum. Ad confirmationem respondeo, primo, negando antecedens. Item: existentia est modus intrinsecus essentiae; et subsistentia, substantiae: et tamen existentiae et subsistentiae sunt multae et indeterminatae, cum tamen essentia sit una. Respondeo, 2o: si antecedens est verum, solum est verum in modis qui consecuntur praecise essentiam, non autem in modis qui consecuntur essentiam prout est in partibus eiusdem rationis, ut dixi. Obiicies, 2o: magis intrinseca videtur intensio qualitati, quam dispositio formae substantiali; ut non repugnet per Dei potentiam produci formam sine dispositione, repugnet autem produci qualitatem sine ulla intensione: ergo [etc.]. Respondeo, intensionem esse magis intrinsecam qualitati in hoc sensu, quia nimirum est idem, re ipsa, cum essentia qualitatis; dispositiones autem formae substantialis sunt ab illa realiter distinctae[486]. Quo etiam fit, ut per divinam potentiam possint formae substantiales produci et conservari sine ulla dispositione; qualitates autem forte non possunt sine ulla intensione: quia qualitates, ex sua natura, deberunt acquiri per motum, in quo, cum sit successivus, non datur prima pars; ideo neque in intensione qualitatis debet dari minimum. Et confirmatur in quantitate, quae, procul dubio, non potest esse sine extensione. Sed inde, ob rationes modo allatas, non licet inferre, dari minimum aut maximum in qualitate. Sicut etiam non valet: Quantitas non potest produci sine aliqua extensione, et forma substantialis potest sine suis dispositionibus produci per divinam potentiam; ergo, si forma ex sua natura habet terminum dispositionum, etiam quantitas habebit terminum in extensione. Obiicies, 3o, ex Scoto: si qualitas non est ex sua natura finita intensive, sequitur, posse dari qualitatem infinitam in intensione et perfectione. Respondeo: qui admittunt[487] infinitum actu per potentiam Dei, concedunt consequentiam; at qui negant, dicunt sequi solum, posse esse infinitam solum syncategorematice[488]. Quod si dicas, Faciat Deus totum quod potest facere, iam illud erit infinitum; respondeo, implicare, actu et simul fieri totum id quod est infinitum syncategorematice[488]. Obiicies, 4o: saltem videtur repugnare maior et maior intensio ex parte subiecti, quod est determinatum. Respondeo, primo: saltem posset qualitas intendi separata[489] a subiecto per divinam potentiam. 2o: esto, repugnet potentiae passivae[490] naturali subiecti, quae est finita; non tamen repugnat potentiae obedientiali passivae[490] eiusdem subiecti, quae est tanta, quanta est ipsa potentia activa Dei. 3o: non repugnat, Deum facere subiectum capacius et capacius in infinitum. 4o: addit Gabriel, forte subiectum incorruptibile, qualis est prima materia, non vendicare sibi qualitatem in certa intensione, sed habere potentiam naturalem ad omnem. Dico, 2o: omnia viventia et mixta heterogenea[491], ut, verbigratia, magnes, habent determinatum terminum magnitudinis et parvitatis. Sententia est communis; et est expresse[492] Aristotelis p.o Phys. 36, 2o De anima 41, 4o De generatione animalium cap. 4, et 7o Politicorum cap. 4o, ubi id probat. Instrumenta enim, inquit, nimis magna non possent esse usui etiam maximo viventi, imo essent frustra: sed corpus est instrumentum animae, 2o De anima 37: ergo illud vivens esset frustra, quia non posset operari nec conservari, cum ad sui conservationem requirat operationes. Probatur maior: nam experientia constat, ea quae sunt nimis magna difficillime posse conservari; unde refert Aristoteles, 7o Politicorum, civitates nimis magnas difficillimae[493] esse gubernationis. Praeterea, etiam in artificialibus instrumenta valde magna, etiam a maxima virtute, difficillime moventur, nisi tardissime. Idem patet in parvitate: nam, si instrumenta animae possent esse valde parva, ea essent frustra; neque enim homo, verbigratia, suis manibus posset apprehendere, vel sustinere, etc.: ergo [etc.]. Praeterea, ipsa augumentatio, per quam acquiritur quantitas viventium, est determinata, cum sit motus naturalis; natura autem non tendit in infinitum, sed agit propter finem: item, est a virtute augumentativa, quam necesse est esse determinatam. Tandem: videmus semper, produci conservari et augeri viventia intra certum terminum quantitatis: signum igitur est, id esse naturale, nec aliter fieri posse; quod enim nunquam est factum, id fieri non posse, censendum est. Dico, 3o, hos terminos viventium, per se et via generationis, esse intrinsecos, cum oriantur ex determinatione formae[494]; quae forma, cum sit maxime determinata, requirit quantitatem habentem terminos maxime determinatos, cuiusmodi sunt soli intrinseci, ut supra dixi. Et confirmatur: quia, ut tetigi supra, si minimus[495], verbigratia, terminus quantitatis et magnitudinis esset extrinsecus, res inciperet per primum non esse; quod est falsum in viventibus. Nam, quando iam deventum esset ad minimum, si illud esset extrinsecum rei generandae, verum tunc esset dicere, Nunc res non est; et immediate post hoc, erit: quod inciperet[496] per primum non esse. Pro explicatione autem maiori dico, quamcunque formam viventis habere certos terminos magnitudinis et parvitatis quos pertingere potest, et ulterius non potest: et hi dicuntur termini intrinseci. Ubi adverte, me non dicere, has formas necessario requirere tantam quantitatem, verbigratia in magnitudine, ut sub minore, modo non excedat minimam, esse non possint; vel tam parvam, ita ut sub maiori, modo non excedat maximam, non possint conservari; neque enim illud requiritur ad rationem termini intrinseci; sed solum ut requirant tantam ad quam pervenire possint, et ad ulteriorem non possint, licet intra maximam et minimam possint esse pro varietate dispositionum. Dices: si natura et forma est determinata, ergo requirit quamcunque determinationem quomodocunque, et non solum illam posuimus. Respondeo, id non esse necessarium. Requiritur, enim, determinatio solum ut in magnitudine et parvitate non procedatur in incertum vel in infinitum; quia nimis magnum et nimis parvum obessent potius et impedirent: at vero, quod sit omnimoda illa determinatio, potius repugnat naturae; quae delectatur varietate, ita ut aliqua possint esse maiora, alia minora, intra certos tamen terminos. Imo etiam non puto, via generationis semper vivens incipere informare partem minimam; sed, ut plurimum, simul informabit aliquam partem maiorem. Sed hoc parum refert. Obiicies: si valet illa prima ratio, quod debet dari terminus intrinsecus, cum oriatur[497] ex ratione formae, quae, cum sit determinata, requirit quantitatem determinatam; idem valebit de quacunque alia re, ut de elementis, quia etiam illa habent formam determinatam: et tamen hoc, ut mox patebit, est falsum: ergo illa ratio nihil probat. Respondeo, quamcunque formam determinare quidem conditiones suas, sed in ordine ad suum finem, et non aliter: elementa enim, in ordine ad suum finem, nullam habere debuerunt determinatam quantitatem, ut possent accipere quamcunque determinationem quae esset necessaria ad mixtum constituendum: ideo non possunt a suis formis determinari ad quantitatem. Non sic est in viventibus, ut patet. Dico, 4o, hoc eosdem terminos viventium, per accidens et via corruptionis, esse extrinsecos. Nam, cum corruptio fiat per accidens, non requirit tantam determinationem: et, praeterea, quia res substantialis desineret per ultimum sui esse; quod est falsum. Et probatur illo exemplo Pauli Veneti: nam, si equus maximus incipiat intumescere et alterari, si ille terminus magnitudinis in corruptione esset illi intrinsecus, cum alteratio incipiat in tempore, verum esset dicere, Nunc est animal; et immediate post, in toto tempore alterationis, non erit: unde desineret per ultimum esse. At vero, si ponatur ille terminus extrinsecus in principio alterationis verum erit dicere, Modo animal non est, et immediate antea erat: et sic desinet per primum non esse; quod est verum. Hoc solum addiderim: forte non esse necessarium ut, statim facta alteratione et tumefactione, equus moriatur; quia forte posset adhuc aliquantulum vivere: et non refert quod esset maior maximo; quia, cum terminus ille sit extrinsecus via corruptionis et per accidens, id fieri[498] non repugnat. Et per haec patet ad argumentum Pauli Veneti: probat enim solum, debere esse terminum extrinsecum corruptionis; quod ultro concedo. Dubitabis: cum eadem sit forma in generatione et corruptione, cur in illa requiruntur termini intrinseci, in hac vero extrinseci? Respondeo, primo: quia pauciora requiruntur ad conservationem et corruptionem, quam ad generationem; ut patet inductione in rebus naturalibus. 2o: quia aliud est, quod res potest ab intrinseco agere et natura suae formae; aliud, quod ab extrinseco agente patitur: quo fit ut, licet vivens actione propriae formae non possit se extendere nisi ad corpus tantae[499] quantitatis, potest tamen ab extrinseco extendi ad corpus maius, licet contra propriam naturam: sicut etiam, licet res postulet corpus magnum vel tantae quantitatis ut sit in esse perfecto, potest tamen impediri et esse sub minori, licet imperfecto. 3o: quia generatio rei est a natura per se primo intenta, et ideo dispositiones requisitae[500] via generationis sunt ab ipsa natura determinatae; ac proinde res, via generationis, terminatur intrinsece: corruptio vero non est per se primo intenta, sed per accidens sequitur ad generationem alterius; unde fit ut, via corruptionis, sufficiat terminus extrinsecus. Et erit hoc de viventibus. Dico, 5o, cum communi sententia, elementa, quo ad raritatem et densitatem, habere terminos magnitudinis et parvitatis: tum quia id requiritur ex parte mixtionis; nam terra, nisi esset densa saltem usque ad certum terminum, non daret consistentiam; ignis, nisi rarus, non penetraret, etc.: tum quia experientia constat, elementa requirere certam densitatem et raritatem, et ad hanc se reducere, et sine ea non possent operari nec conservari; unde constat, aërem seu vaporem, cum nimium densatur, verti in aquam; si nimium rarescat aër, verti in ignem, etc. Tandem, si talis variatio esset indeterminata, nil prohiberet[501], ignem effici tam densum quam est terra, et hanc tam raram quam est ignis: quod repugnat, tum ob alia, tum maxime quod raritatis comes est levitas et calor, densitatis autem gravitas et frigus; non potest autem in terra esse tanta levitas et caliditas quanta est in igne, nisi terram appelles ignem. Dico, 6o, hos terminos esse, via generationis, intrinsecos; corruptionis vero, extrinsecos. Hoc non aliter probatur, ac fuit probatum, conclusione tertia et quarta, de viventibus. Dico, 7o: elementa et mixta homogenea, ex se, nullos habent terminos extrinsecos vel intrinsecos magnitudinis vel parvitatis. Probatur, primo, ex Aristotele lib. De sensu cap. 6, ubi ait, calidum posse dividi in infinitum; et cap.e 3o ait, quod idem est, homogenea non dividi ad minimum. Etenim, cum forma aquae, verbigratia, sit unius rationis in omnibus suis partibus, et ipsa sit extensa secundum extensionem quantitatis; sicut non potest assignari minimum quantitatis inexistens, ita non potest assignari minimum aquae. Natura igitur aquae non requirit certam quantitatem, sed in qualibet potest esse, saltem inexistendo aliis partibus: sed eadem est ratio, si quaelibet particula, quantum vis minima, separetur: ergo [etc.]. Probatur minor: separetur illa pars et removeatur a contrario; certe subsistet: tum quia nihil erit quod illam corrumpat, ut si ponatur in vacuo; tum quia pars est prior toto, ergo potest existere sine toto; tum quia est substantia, ergo subsistit. Dices: si aër minimus dividatur in vacuo, convertetur in terram; unde exit ambiens corrumpens. Contra: in primis, a quo efficietur illa forma terrae? Deinde: licet forma terrae requirat minorem quantitatem quam aër, tamen, sub illa minima quantitate, requirit plus materiae: quare quod est minus minimo aëre, est etiam minus minimo terrae. Tandem: accipio elementum quod requirat minimam quantitatem; et de illo faciam idem argumentum. 2o: quocunque gravi assignato, potest dari gravius et minus grave, 3o Caeli 9. 3o: detur aliquis minimus ignis, in cuius mediam partem agat aër, et in aliam agat aqua; tunc aliquid producetur; et necessario hoc erit minus minimo, si daretur minimum. Et confirmatur: si in illum minimum ignem agat solum aqua, certe, cum totum simul[502] non possit corrumpere, corrumpet prius partem viciniorem; ergo remotior remanebit; ergo illa prima non erat minima. 4o: non est ratio cur tribuatur minimum elementis; ergo [etc.]. Probatur antecedens: non enim ob mixtionem, quia, quo magis dividitur, eo melius fit mixtio; nec ob operationem quae fit per primas qualitates, quia hae ad suam operationem non requirunt determinatam quantitatem; neque ratione suae potentiae augumentativae, quia augumentum fit ab extrinseco per additionem: ergo [etc.]. Et hae rationes probant, non dari minimum. Multo autem facilius probatur, non dari maximum; praesertim cum a nullo negetur, praeter quam a Caietano p.a parte q. 7 art. 3. Aristoteles enim, 2o De anima 41, ait, ignem posse augeri in infinitum. Et patet: nam, si maximo apponatur stuppa, certe augebitur; nam dicere, stuppam non combustum iri, vel, si combureretur, necessario tantumdem ignis verteretur in aërem, id ridiculum plane videtur. Et haec de substantiis: nunc de qualitatibus. Dico, 8o: licet, ut dixi conclusione prima, qualitati, ut sic, non repugnat per Dei potentiam posse semper magis et magis intendi, ita ut nullum habeat terminum magnitudinis, tamen, indirecte, naturaliter, habet maximum in intensione[503]. Probatur: quia naturaliter debent fieri a formis, quae non habent potentiam producendi quantamcunque qualitatem, sed determinatam, verbigratia calorem ut 8; ergo indirecte, ratione agentis, habent terminum quemdam ratione magnitudinis. Qui quidem non est aliquis ultimus gradus diversae naturae a caeteris, sed est tota illa determinata intensio quam potest forma producere, et non maiorem: verbigratia, totus calor ut 8 est maximus terminus caloris, idest minimum quod non. Dico, 9o: in intensione qualitatis naturaliter non datur minimum. Nam formae producentes qualitatem non habent aliquam determinationem, ut tantam producant et non minorem: quin potius, cum producant successive, ratione contrarii non potest dari minima producta, sed, quacunque assignata, potest assignari minor; ut in tempore et in motu. Obiicies, primo: aliqua qualitas in lumen producitur in instanti, per primum sui esse; ergo habet terminum; ergo idem erit dicendum de aliis. Respondeo, primo: nos loquimur de qualitatibus quae habent resistentiam. Hae enim, cum acquirantur per motum continuum, non possunt habere primam partem minimam acquisitam; sicut nec in motu est prima pars, vel primum mutatum esse: unde etiam lumen, quando per accidens acquiritur, continue et successive, per maiorem approximationem agentis, non datur minimo. Etiam quando producitur in instanti, per primum sui esse, illa entitas luminis, quae primo accipit esse ex sua natura, non est minima: unde potest dari alia minor et minor, quo ad intensionem; ut patet experientia. Nam aeque[504] producuntur in instanti, per primum sui esse, lumen magnum et lumen parvum. Obiicies, 2o: eadem est ratio magnitudinis et parvitatis; ergo, si qualitas naturaliter habet maximum, habebit etiam minimum. Respondeo: qualitas naturaliter, de facto, habet maximum, non quod sit ex sua natura determinata, quia hoc est falsum, ut dixi conclusione prima; sed quia ordinata est ab Authore naturae, ut deserviret formae substantiali determinatae, et ut concurrat ad perfectionem universi determinati: sicut ergo, ex sua natura, non est determinata in augumento, ita nec in decremento. Sicut etiam quantitas in ordine ad universum, est determinata in magnitudine; nec tamen habet minimum ex sua natura. Habuit autem, de facto, qualitas maximum, et non minimum: quia processus in infinitum, in maximo, fuisset inconveniens formae substantiali et universo; in parvitate vero, nulla inordinatio includebatur; imo id videbatur necessarium ut posset fieri motus continuus, in quo non datur primum mutatum esse. Adde, quod non licet inferre, Datur maximum, ergo debet dari minimum: quia aliquis potest portare 1000 libras[505], et non plures; at vero semper potest pauciores et pauciores, in infinitum. Obiicies, 3o: actus intellectus et voluntatis habent minimum; quare et habitus per illos producti habebunt minimum: sed hae sunt qualitates: ergo [etc.]. Respondeo, negando antecedens. 2o: admitto antecedens, nego consequentiam: quia illi sunt actus liberi[506] et fiunt sine resistentia, ratione cuius provenit intensio et successio; unde non est par ratio de aliis qualitatibus. Adde, 3o, licet admittamus illud esse verum de actibus, illud non esse verum de habitibus. Obiicies, 4o: applicetur agens calidum, verbigratia, in instanti; tunc necessario producet minimum calorem. Respondeo: licet fiat dicta applicatio in instanti, tamen in illo, ob resistentiam contrarii, non producetur aliquid qualitatis, sed solum in tempore sequenti: dicta autem resistentia in motu naturaliter semper reperitur, quia non datur actio sine contrario. Et esto: aliquando introduceretur aliqua minima particula; tamen inde non infertur, qualitatem requirere terminum minimum ex sua natura. Dico, 10o: potentia habent maximum quod sic, intrinsecum, sed non minimum. Verbigratia, potentia portativa habet maximum pondus quod potest portare, et maius non potest, ex p.o Caeli 116, non autem minimum: quia, quocunque dato minimo pondere, potest dari minus; ergo et illud portare poterit. Verum aliter in potentiis desumitur mensura termini, aliter qualitatibus[507]. Nam in his determinatur ex gradibus; dicimus enim, calorem maximum esse ut 8: at in potentiis maximum determinamus ex obiecto; dicimus enim, maximam potentiam portativam esse, verbigratia, 1000 librarum. Ratio est, quia magnitudo obiecti et intensio graduum potentiae se mutuo consecuntur; illa enim potentia potest in maius obiectum, quae habet plures gradus: sed, quia mensura debet esse notissima, obiectum autem est notius quam intensio potentiae, ideo determinamus potius potentiam ex obiecto, quam e contra. Obiicies: videtur maxima potentia potius determinari per minimum obiectum, et non per maximum: nam maxima potentia visiva est quae videt minimum visibile. Respondeo: quamvis minimum visibile in ratione rei sit minimum, tamen in ratione visibilis est maximum; quia ad illud recipiendum requiritur intensior potentia. De impotentia vero dicit Aristoteles et Averroes, p.o Caeli 116, eam determinari per minimum, quo ad parvitatem: ut, verbigratia, dicant, minimam impotentiam portativam esse illam quae ferre non potest aliquam minimam particulam, verbigratia unam dragmam, supra eam quam potest ferre maxima potentia. Itaque minima impotentia erit quae non potest ferre unam dragmam supra 1000 libras. Sed hoc videtur falsum. Nam terminus maximae[508] potentiae, ut dixi, est intrinsecus et indivisibilis; ergo quicquid est ultra ipsum, debet esse divisibile; alioquin duo indivisibilia erunt immediata: minima autem impotentia nil potest supra maximam potentiam: ergo non potest ulla ratione determinari per minimum; quia non datur minimum quod non potest. Verbigratia, maxima potentia potest mille libras; minima impotentia est illa quae nihil potest supra 1000 libras: post 1000 autem libras non sequitur quid indivisibile, sed potius divisibile in infinitum, cuius non potest accipi minima pars: ergo non potest dari minimum, quo[509] determinetur minima impotentia. Respondeo: impotentia est privatio; quare non debet habere aliquos terminos intrinsecos, sed debet terminari extrinsece, per terminos potentiae cui adiungitur: itaque minima impotentia, quae est adiuncta maximae potentiae, habet eundem terminum cum maxima potentia: sed ille est intrinsecus potentiae, extrinsecus impotentiae[510]. Cum ergo maxima potentia sit quae potest 1000 libras[511], minima erit impotentia quae nihil potest supra 1000 libras[511]. Aristoteles autem, qui determinat impotentiam per minimum, debet intelligi quo ad nos, respectu quorum datur quantitas aliqua minima; quare, secundum nos, minima impotentia est illa quae, supra 1000 libras[511], ne dragmam quidem ferre potest. Ad primum, igitur, argumentum primae sententiae respondeo, Aristotelem dicere similaria habere minimum[512], ad hominem contra Anaxagoram. Nam, licet, ut dixi, ex Simplicio[513] verisimile sit Anaxagoram negasse minimum, tamen Anaxagoras defendebat duas assertiones repugnantes. In prima dicebat, rerum omnium prima principia esse partes quasdam similares, ac propterea minimas; ex quarum commixtione quaeque res efficitur, et denominatur ab ea specie cuius plures continet partes: hoc enim illi tribuit Simplicius, p.o Phys. co. 34. In secunda dicebat, ex quolibet posse separari quodlibet: nec advertebat, hanc secundam repugnare primae; nam, si ex quolibet potest quodlibet separari, nunquam deveniri potest ad minimum. Aristoteles ergo, ut impugnet hanc secundam assertionem contra Anaxagoram, ad hominem supponit priorem. Locus autem 2i De anima loquitur de viventibus; imo ibi dicitur, non habere ignem terminum magnitudinis. Ad secundum, nego consequentiam: licet enim partes possint esse quantulaecunque[514], tamen vivens non potest esse quantulumcunque. Ratio disparitatis est: quia partes similares ad suam operationem nulla determinata indigent quantitate; at vivens, indiget. Argumentum autem illud demonstrative concludit contra antiquos qui negabant formam substantialem, quare nec formaliter poterant distinguere totum a suis partibus; ac, propterea, non poterant dicere totum quicquam requirere, nisi ratione partium. Si igitur partes non requirunt determinatam quantitatem, non poterunt dicere, cur totum requirant. At qui ponunt formam substantialem, possunt assignare rationem disparitatis.

Ad tertium respondeo: si ea propositio facit hunc sensum, ut omnia accidentia et omnes conditiones in quacunque re naturali ex natura illius rei sint determinata, omnino ea proposito est falsa. Nam materia est res naturalis; et tamen est indeterminata: idemque de elementis. Et confirmatur: nam, fere secundum omnes, homogenea, ut elementa, non habent maximum terminum magnitudinis determinatum. Si vero sensus sit, Id quod naturaliter convenit rei, eodem determinato modo semper illi convenit; sic est vera. Nam, cum non mutetur natura, quod semel facit, semper facit. Propterea, cum elementa ex sua natura habeant quantitatem indeterminatam, semper habebunt indeterminatam.

Ad quartum respondeo, scissa corrumpi ex vi ambientis; attrita vero, vel quia rarescunt vel quia scinduntur: nos autem[515] loquimur de elementis secundum propriam naturam, secundum quam in quantulacunque quantitate possunt subsistere et operari.

Ad quintum respondeo, negando sequi, si non datur minimum non dari minimum sensibile. Nam ad percipiendam rem minorem requiritur maior potentia: quamvis ergo, si dividamus ignem, remanebit ex sua natura etiam lucidum, non poterit tamen ab ullo sensu percipi; quia nullus est sensus adeo intensus, ut possit percipere illud obiectum.




SECUNDA DISPUTATIO.

De primis qualitatibus.

Quaestio prima.

De numero primarum qualitatum.

Nota, primo, Aristotelem, a t. 7 et deinceps, ut investigaret numerum primarum qualitatum, usum fuisse hac methodo[516]. Elementa, inquit, cum sint corpora prima, debent constitui per primas qualitates: sed elementa non sunt corpora quaecunque, sed sensibilia: quare per primas qualitates solum sensibiles debent constitui. Porro, omnium qualitatum sensibilium primae sunt illae quae sunt tangibiles; quia sentiuntur a primo sensu, tactus[517], qui ab omnibus sensibus supponatur, et ipse nullum supponat: quare qualitates debent esse tangibiles. Rursus: cum elementa debeant mutuo agere, debent constitui per primas qualitates tangibiles quae sint activae[518] et passivae. Ceterum, cum dentur septem contrarietates qualitatum tangibilium; nimirum calidum et frigidum, siccum et humidum, grave et leve, durum et molle, lubricum et aridum, asperum et lene, crassum et tenue; ex his septem Aristoteles probat, duas priores esse solas proprias elementorum, eo quod illae solum sint primae, cum reliquae omnes ad illas duas reducantur. Quare concludit, quatuor solum esse primas qualitates sensibiles, tangibiles, et invicem activas et passivas: idest caliditatem, frigiditatem, humiditatem et siccitatem.

Obiicies, primo: Aristoteles, p.o Physicorum 10 et 56, ait, in unoquoque genere esse unam primam contrarietatem: quare igitur hic numerat duas? Respondeo, in unoquoque genere esse unam tantum contrarietatem privativam, idest qualitatem et privatio qualitatis: de ea enim ibi tantum loquitur Aristoteles, non autem de contrarietate contraria, quae potest esse multiplex.

Obiicies, 2o: Aristoteles videtur diminutus, quia omisit unam contrarietatem tangibilem, idest rarum et densum. Respondeo: in primis, hae non sunt qualitates, ut alibi probabo; deinde, non sunt activae.

Nota, 2o, ad hoc ut aliquae qualitates dicantur primae, ea primitate quam Aristoteles intendit in praesenti, requiri has omnes conditiones: prima est, ut sint sensibiles; secunda, ut sint tangibiles; tertia, contrariae et, consequenter, activae et passivae, ita ut repatiantur et agant vera actione alterativa et corruptiva, ad hoc ut possint esse causa mutationis substantialis et mixtionis; quarta, ut sint universales, idest concurrant ad omnes transmutationes; quinta, ut reliquae omnes fiant ex illis; sexta, ut non supponant alias priores quae habeant easdem conditiones et ex illis fiant, quia sic non essent primae. Et ex his patet, si per singulas conditiones discurramus, illas omnes et solas quatuor qualitates enumeratas esse primas, nec ullam ex illis esse alia priorem prioritate generis; licet nobilitate una sit alia prior, ut calor frigiditate, haec humiditate, et ignobilissima siccitas. Neque obstat, quod humiditas et siccitas, ex 4 Meteororum, producantur interdum ex calore et frigiditate; ex quo videtur sequi, illas duas non esse primas. Nam id est per accidens, ut magis patebit[519] q.e 3a: per se enim siccitas fit a siccitate, et humiditas ab humiditate.

Obiicies: in unoquoque genere unum est primum; ergo in genere qualitatis una tantum erit prima. Respondeo: non dicuntur hae qualitates primae in essentia generis; sic enim una est in unoquoque genere perfectissima: sed dicuntur primae, comparatione facta ad alias qualitates, in causalitate, et quia omnes hae quatuor non pendent mutuo in causando.

Nota, 3o, per praedictas conditiones excludi omnes alias qualitates, quae, licet aliqua ratione sint priores his, ut nobilitate tempore etc., tamen non sunt primae ea primitate de qua Aristoteles. Et sic, primo, excluditur lumen; quod, licet sit prius, nobilitate et tempore, his qualitatibus, cum conveniat caelo, corpori incorruptibili, tamen non est qualitas tangibilis; nec agit cum repassione, cum non habeat contrarium. Et ob eandem etiam rationem excluditur durities et perspicuitas et figura, quae non sunt activae. Excluduntur, 2o, influentiae, si dantur: nam, licet sint primae nobilitate et tempore et etiam generatione, cum producant has quatuor, tamen non sunt sensibiles, nec activae, ea praesertim actione alterativa cum repassione, cum non habeant contrarium. Idem est iudicium de qualitatibus virtualibus, licet mixtorum, ut lapidum herbarum etc.

Obiicies, primo: gravitas et levitas videntur priores qualitatibus alterativis; tum quia Aristoteles prius egit de illis, in 3o et 4o De caelo, quam de his; tum quia, ex 8 Physicorum, motus localis est prior alteratione. Respondeo, qualitates motivas esse posteriores alterativis, cum ab his illae[520] efficiantur. Et ad primam probationem respondeo, egisse Aristotelem prius de illis, quia agebat in libris De caelo[521] de elementis; unde debuit agere de qualitatibus motivis, per quas elementa reducuntur ad propria loca. Ad secundam respondeo, primo: motus localis dicitur prior solum ratione motus caeli, qui fit non a qualitatibus motivis, sed ab intelligentiis. 2o: etiam si motus localis in his inferioribus sit prior alteratione, quia nihil alterat vel alteratur nisi appropinquatum, tamen nego consequentiam illam: quia, licet prius agant motivae quam alterativae, tamen alterativae[522] prius producunt motivas; sicut forma substantialis prius producit accidentia, et tamen prius agunt accidentia quam generetur forma substantialis.

Obiicies, 2o: motus est causa caloris, 2o Caeli 42; ergo calor non est qualitas prima. Respondeo, in primis: motus non agit cum repassione. 2o: motus causat calorem per accidens, ut docet Albertus 12 Met. c. 8: quia, scilicet, atterit et disgregat; ex quo consequitur raritas, quae est dispositio ad calorem.

Obiicies, 3o: sonus est qualitas, et tamen non fit ex his quatuor; ergo [etc.]. Respondeo, sonum esse qualitatem secundam; non quod fiat ex mixtione primarum qualitatum, sed quod, aliquo modo, oriatur ex illis, quatenus supponuntur corpora habentia qualitates.




Quaestio secunda.

An omnes hae quatuor qualitates sint positivae, an potius aliquae sint privativae.

Prima sententia fuit quorumdam antiquorum, apud Plutarchum lib. De primo frigido, qui dixerunt frigiditatem esse privationem caloris. Horum sententiam secutus est Cardanus, lib. 2o De subtilitate, qui idem affirmat etiam de siccitate[523], quam vult esse privationem humoris. Probatur, primo, ex Aristotele, 2o Caeli 18, p.o De generatione 18, 2o De generatione 32, 12 Metaphysices 22, et alibi: ubi frigus appellat privationem. 2o: febrium tertianarum rigor non fit adveniente aliqua materia frigida, sed per solam absentiam caloris: et idem dici potest de aliis multis, quae sola caloris absentia frigefieri[524] videntur; ut cum animal moritur, cum ascendunt vapores ad mediam ragionem aëris, etc. 3o: Aristoteles, in libro De longitudine et brevitate vitae, docet, omnes operationes fieri a calore: at, si frigiditas esset qualitas realis, aliquid efficeret: ergo [etc.]. Confirmatur: quia medici dicunt, frigiditatem non ingredi opus naturae: et Aristoteles, 4 Meteororum, ait, frigus inimicum esse naturae; unde videmus etiam, loca calidiora, ut partes meridionales, abundare pluribus et nobilioribus mixtis.

Secunda sententia est quorumdam medicorum, qui, ob argumenta facta, ponunt duplicem frigiditatem: alteram realem, ut est illa elementorum; privativam alteram, ut quae fit recedente calore.

Tertia sententia est aliorum dicentium, omnes has qualitates reales esse et positivas: sed humorem et siccitatem non esse qualitates, sed substantias; idest humorem esse substantiam fluentem; siccitatem vero, substantiam consistentem. Et probant: quia nihil potest[525] humefieri, nisi per receptionem substantiae humidae, ut vapores, etc.; item, nil potest exiccari, nisi per extractionem alicuius substantiae humidae. Et confirmatur: quia humor non potest separari ab aqua, nisi aqua corrupta; ergo non est accidens illius.

Quarta sententia, vera, est Aristotelis et omnium Peripateticorum, in t. 8 2i De generatione et in 4 Meteororum et alibi, dicentium omnes quatuor qualitates esse veras, reales, et positivas: quam sententiam optime tuetur contra Cardanum Scaliger, Exercitationum 18, 19, 22, et Plutarchus. Fundamentum est: tum quia alias tolleretur vera actio et passio, quae non fit nisi cum contrarietate vera et positiva: tum quia alias introductio caloris et humoris fieret in instanti; successio enim provenit ratione resistentiae, quae fit a contrario positivo; quare, si esset solum contrarium privativum, non daretur successio, ut patet in lumine: tum quia, si frigiditas et siccitas non sunt positivae[526], terra nullam haberet qualitatem, et aër et ignis unam tantum; et ex hoc sequeretur, nunquam terram posse corrumpi a contrario.

Dico, primo, frigus esse vere qualitatem positivam et realem. Probatur: effectus positivi debet esse causa positiva; sed multi effectus frigoris sunt positivi: ergo [etc]. Probatur minor: tum quia frigus agit in plantas et in extrema membra animalium, ea adurendo; agit in aquam, congelando: tum quia ad frigus consequitur gravitas et densitas, etc.: tum demum quia corrumpit calorem sibi contrarium, ut patet. Si rei aptae per se conservare calorem, qualis est caro animalis, applicetur frigidum, certe illam infrigidat, et, quo magis est frigus, eo vehementius: ergo signum est, esse quid positivum: nam privatio non est activa, nec suscipit magis et minus. Confirmatur experientia, in reactione; ubi frigus retundit vim caloris.

Dico, 2o: siccitas est qualitas positiva. Probatur, primo, ex actione eius contra humidum in reactione; et ex productione mixtorum, quae indigent siccitate. 2o: si siccitas non est qualitas positiva, maxime ob argumentum Cardani, quia ibi videmus humorem difficillime produci; quod non potest aliunde provenire, inquit ipse, nisi quia siccitas est privatio, et a privatione ad habitum non datur regressus: sed haec ratio nihil valet: ergo [etc.]. Probatur: tum quia, secundum ipsum, eadem ratione difficillime deberet produci calor, cum frigus sit eius privatio: tum quia difficultas, immo impossibilitas naturaliter, transitus a privatione ad habitum, est ad eundem habitum numero, non specie; ut patet in lumine, quod redit idem specie: tum demum, quia alia est causa huius difficultatis; nimirum quia humor est parum activus.

Dico, 3o: licet interdum humefactio fiat per ingressum substantiae humidae, et exiccatio per expressionem eiusdem, ut magis patebit ex sequentibus; tamen humor non est substantia fluida, vel siccitas substantia consistens, nec humefactio et exiccatio fit semper dicto modo. Probatur, primo: sicut substantia non est ex se calida vel frigida, ita non debet, ex se, esse humida vel fluida; quia substantia, ex se, abstrahit ab omni tali qualitate: si ergo est substantia aliqua fluida, certe erit per qualitatem adiunctam. Confirmatur: quia dicere substantiam fluidam, est dicere, substantiam habere aliquid extra suum conceptum substantiae; illud autem appellamus humorem. Confirmatur, 2o: fluiditas non potest intelligi sine motu et quantitate; at substantia abstrahit ab his: ergo, cum dicunt substantiam fluidam, non dicunt solam substantiam, sed substantiam cum accidente, idest humore. 2o: fit humidum sine introductione substantiae fluidae, et siccum sine expressione eiusdem; ergo humor et siccitas non sunt substantiae. Probatur antecedens: metallum, cum habeat omnes conditiones sicci et praedominium terrae, est siccum; idem est de pice, ex Galeno, quae est sicca; de lapidibus liquabilibus, etc.: et tamen, actione solius ignis, in liquefactione humefiunt: ergo [etc.]. Item, flante austro, sal inclusum in arca liquescit[527]; et non per ingressum substantiae humidae. Et probatur[528] idem de sicco, cum ex aqua, per vehementem congelationem, fiat crystallus[529], ut docet Plinius lib. 37 cap. 2o: et tamen fit ex re plane humida, et est sicca; quare, licet aliquod humidum experimeretur, tamen id quod remanet, esset etiam plane humidum. Adde, quod ibi nulla est expressio: nam coagulatio non exprimit, sed retinet, idest condensat partes. Idem dici potest de generatione lapidum, et de parva aqua, si in fornacem iniciatur, quae fit sicca, cum evadat ignis; et tamen ibi non est substantia humida. Et per haec patet ad fundamentum tertiae sententiae. Ad confirmationem respondeo, primo, negando consequentiam: nam sunt quaedam accidentia inseparabilia, licet communia. 2o: separatur humor ab aqua: nam glacies est sicca, non humida; ex 2o De generatione 15. 3o: ut constet, humorem esse accidens, non est necesse ut separetur ab aqua; sed sufficit ut separetur aliquo, sine eius corruptione: ut patet in metallo, pice, etc. Tandem addo: cum humor perdatur ob inefficacitatem siccitatis, ideo nunquam separatur ab aqua, nisi iam sit tam multum passa a calore aut concretione aut alio modo, ex quo deinde corrumpitur.

Ad primum argumentum primae sententiae respondeo: ex iisdem locis et praecipue 2o Caeli 18 constat, frigus esse quid positivum contrarium calori; quia, inquit, cum unum contrarium reperiatur in mundo, debet aliud reperiri. Appellat autem[530] Aristoteles frigus privationem, quia, ut ipse docet 3 Phys. 5, contrarium imperfectius solet dici privatio; et 10 Metaphysices[531] 16 ait, omnem contrarietatem esse privationem: alioquin etiam gravitas esset tantum privatio, quia etiam, 2o Caeli, ipsam appellat privationem; et 3o Phys. 5, et 10 Met. 7, nigrum appellat privationem albi, cum tamen constet esse quid positivum. Ad secundum respondeo, illum rigorem febrium vel fieri ab aliquo humore frigido, vel etiam ex recessu spirituum calidorum fieri tunc frigus positivum in membris externis: quia membra sunt per se frigida, utpote aquea et terrea; quare, si recedant spiritus, infrigidantur, non secus ac aqua recedente igne. Idem contingit in morte: tunc enim, ex recessu animae evanescunt spiritus calidi; et sic corpus terreum, ex se frigidum, et humores aquei, ex se frigidi, se reducunt ad propriam frigiditatem positivam. Et idem est dicendum de terra et vaporibus. Ad tertium respondeo, illud axioma medicorum et illud dictum Aristotelis maxime intelligi de operationibus viventium, quorum vita maxime consistit in calore temperato. Tamen adde etiam, quod non negamus, plus facere calorem quam frigus etiam in rebus omnibus: quae etiam causa est, ut partibus illis calidioribus plura et nobiliora mixta generentur. Sed tamen non est negandum, multa alia corpora, ex sua natura frigida, potius frigore quam calore[532] gigni.


Quaestio tertia.
An omnes quatuor qualitates sint activae.

Nota, primo, Aristotelem, 2o De generatione t. 8, dicere, omnes quatuor qualitates esse activas: et tamen, ibidem, duas, idest humorem et siccitatem, appellat passivas; et idem docet 4o Meteororum in initio. Imo, calorem et frigus definit per congregare et disgregare, quod est quoddam agere; humorem vero et siccitatem, per facile vel difficile terminari, quod est quoddam pati. Imo, eodem loco 4o Meteororum, docet calorem et frigus humefacere et exiccare: et ibidem, com. 35 secundum divisionem Averrois, docet, calorem et frigus congelare, et facere ut res concrescant; at congelata et concreta, sicca sunt, ex t. 15 2 De generatione. Confirmatur idem experientia: quia videmus, ignem calidum et boream frigidum exiccare vestes; item ignem, liquefaciendo, verbigratia, adipem, reddere illum humidum: quare, cum siccitas et humiditas fiat a calore et frigore, signum evidens videtur, haec duo tantum esse activa, alia vero duo esse passiva. Quare Aristoteles videtur nec vera loqui nec sibi constare.

Nota, 2o: ad hoc ut Aristotelis dicta et sibi sint consona et vera, tria videnda sunt: primo, quomodo calor et frigus humefaciant et exiccent; 2o, an humiditas et siccitas habeant aliquam actionem propriam; 3o, quid intelligat Aristoteles, dum dicit duas esse activas et duas passivas.

Nota, 3o: si calor et frigus per se et non per accidens humefacerent et exiccarent, certe tunc humor et siccitas essent qualitates mere passivae; quia nulla his actio propria relinqueretur[533]. Ratio est, quia unius effectus per se unica solummodo potest esse causa per se: quare dicendum est, calorem et frigus solum per accidens humefacere[534] et exiccare. Quod ex eo satis constat, quia interdum videmus, humorem et siccitatem esse cum calore et non cum frigore; interdum vero, cum frigore et non cum calore. Humiditas enim et est cum aëre calido et cum aqua frigida; et non potest esse cum igne calido et cum aqua frigida: contra vero siccitas est cum his; et non potest esse cum illis: ergo signum est, humiditatem et siccitatem non provenire per se a calore vel frigore, quia sic possent semper esse simul; provenient igitur ab aliis[535] qualitatibus, distinctis[535] humore et siccitate. Dices, calorem posse producere tam humorem quam siccitatem; verum impediri a forma substantiali, cui coniungitur, ne interdum potius producat hanc quam illam. Sed contra: in primis, formae substantiales non sunt immediate activae, ut quicquam producant; tum, quia videmus, nullam formam posse prohibere[536] ne accidens, quod est in eadem materia, efficiat suum effectum; alias, aqua prohiberet[536] calorem ne illam calefaceret, vel, cum est calida, prohiberet[536] ne alia a se calefaceret. Nec dicas, non prohiberi[536] quidem ob rationem factam; sed tantum determinari, ex coniuctione cum forma substantiali, ad producendum potius hanc quam illam qualitatem. Contra: nam ex coniuctione qualitas non acquirit nisi relationem; relatio autem non potest mutare naturam qualitatis, ita ut, si ex se est apta aliquid producere, illud non producat. Confirmatur: quia idem calor ignis, ut est apud Aristotelem 4 Meteororum suum. 2a cap. 3, interdum exiccat, ut patet in luto; interdum humefacit, ut in liquefactione cerae: ergo non potest esse causa per se, quae semper producit effectum similem; nec potest impediri a forma cui coniungitur. Dices, caelum producere effectus omnino diversos. Respondeo, caelum esse causam universalem et aequivocam[537]; cuiusmodi non potest esse calor vel frigus. Quare concludendum est, calorem et frigus non humefacere et exiccare per se, sed per accidens. Verum, circa modum quo id fiat,

Nota, 4o, calorem, verbigratia, exiccare per accidens, primo, quia calefaciendo producit aliquam formam quae requirit siccitatem; ut quando calor producit ignis. 2o: quia rarefacit substantiam humidam; ex qua rarefactione consequitur evaporatio humiditatis, unde relinquitur solum pars sicca: ita sol exiccat pannos, fructus, etc. 3o: quia facit res concrescere; concreta autem sicca sunt: ergo [etc.]. 4o: quia adiuvat siccitatem; ut infra dicam cum Alberto. Eadem ratione calor humefacit: primo, quia producit formam[538] quae requirit humorem; ut, verbigratia, formam aëris ex substantia fructuum: 2o, trahendo humorem in rem siccam per diffusionem; ut quando trahit oleum per vestes: 3o, solvendo et liquefaciendo: nam, ex Aristotele 4 Met. sum. 2a cap. 3, quae calore concrescunt, frigore solvuntur; et e contra: 4o, iuvando actionem humoris; ut infra expli. Frigus etiam per accidens exiccat: primum, quia, frigefaciendo, producit formam quae requirit siccitatem; ut formam terrae: 2o, quia, constipando partes, exprimit substantiam humidam, et facit ut evaporet; ita frigus exiccat lutum: 3o, congelando. Et similibus modis humefacit.

Nota, 5o, humorem et siccitatem habere aliquam actionem propriam humefactionis et exiccationis, et, consequenter, non esse qualitates pure passivas: ita Galenus lib. p.o De causis symptomatum[539], et communiter omnes medici et Peripatetici. Et probatur, primo, authoritate Aristotelis, t. 8; et t. 24 dicit, quodlibet elementum posse in quodlibet transmutari, et inter symbola[540] esse faciliorem transitum: et tamen horum aliqua solum differunt in qualitate passiva, ut aër et ignis in humore; ergo, secundum hanc qualitatem, debent agere et se refrangere. 2o: elementa debent se refrangere in mixto quo ad omnes qualitates; alioquin remanerent duae contrariae qualitates, in summo, in eadem parte materiae contra omnes: ergo humor et siccitas debent[541] esse etiam activae. 3o: flante austro vel impendente pluvia, ob aëris humiditatem, sal liquescit, sive aër tunc sit frigidus sive calidus: ergo signum est, provenire ab humiditate; quia, eodem aëre calido vel frigido existente, semper liquescit sal. Item terra in aqua corrumpitur solius humoris actione; item glacies in aqua dissolvitur, sive aqua calida sit sive frigida: ergo ab humore solum. 4o: siccitas etiam agit, ut patet, cum in corporibus quae prope mare degunt, quae sunt sicciora ob exhalationem[542] siccam quae ex mari provenit, idem accidit illis quae degunt[543] in locis ubi sit magna copia salis. Item videmus, sal multum exiccare, parum calefacere; ergo siccitas agit sine calore.

Obiicies: manus, verbigratia, humida, quantumcunque maneat super re sicca, ut super marmore, nunquam tamen exiccatur; cum tamen statim exiccetur a calore: ergo [etc.]. Respondeo, primo, exiccari a calore per accidens, et quidem citius ob vehementiorem actionem: 2o, etiam tunc aliquantulum exiccari manum a siccitate marmoris; sed non percipi illius actionem, quia siccitas modicissime agit, nisi iuventur a calore. Pro quo advertendum est: licet siccitas et humor per se exiccent et humefaciant, calor autem et frigus non nisi per accidens, tamen humor et siccitas tardissime et remississime id praestant, calor autem et frigus intensissime et citissime. Nam vestis madida, sub sole vel flante borea, citissime exiccatur, quae, super marmor siccissimum, vix aliquando exiccabitur: item calor, liquefaciendo, statim humefacit metallum, quod tamen, etiam si diutissime in aqua maneat, vix aliquantulum humefiet. Hinc fit, primo, ut humefactio et exiccatio quae fit in mixtione, cum debeant intensissime et citissime fieri, maxime fiant a calore et frigore; ab humore autem et siccitate, non nisi parum, et ut iuvantur a calore, ut infra dicam cum Alberto. Patet etiam, 2o, cur Aristoteles, 4 Meteororum in initio, humefactionem et exiccationem calori tribuat et frigori: tum quia citius et intensius fiunt a calore et frigore quam a siccitate et ab humiditate, et ab his non nisi iuvante calore; tum quia, cum in illo libro agat de mixtis, de ea solum exiccatione et humefactione agit quae contingit in mixtione, ubi fere fit solum a calore et frigore.

Nota, 6o, ut explicetur quid sibi velit Aristoteles quando dicit duas esse qualitates passivas, intelligi pati pro corrumpi: quod alii dicunt, terminative pati: nam subiectum dicitur subiective pati, quod tamen non corrumpitur. Marsilius, in 2o De generatione, ait, idcirco calorem et frigus dici activas qualitates, reliquas vero passivas, primo, quia actio illarum est notissima sensui, illa vero ignotissima[544]: 2o, quia illae[545] maxime agunt et minime resistunt; contra vero, hae. Sed hoc secundum non placet; quia resistere non est pati, sed non pati: deinde etiam falsum est id quod asserit de activitate et resistentia qualitatum, ut patebit quaestione sequenti. Quare ego assigno has causas illorum dictorum Aristotelis. Prima est: iccirco illae dicuntur activae[546] et hae passivae[547], quia illae[545] validissime agunt, ita ut, si hae cum illis conferantur, vix agere videantur. 2a: quia calor et frigus faciunt effectus humoris et siccitatis citius et intensius, quam humor et siccitas. 3a est quam reddit Philoponus 2o De generatione in t. 8, D. Thomas, Averroes in initio 4 Meteororum, et Pomponatius ibidem dub.e 3, et Albertus ibidem tract. p.o cap. 2o: nimirum, Aristotelem illud dixisse non simpliciter, sed in ordine ad mixtionem, in qua calor et frigus potissimum agunt, humor et siccitas potissimum patiuntur; licet etiam illae aliquantulum patiantur et hae agant, ut recte notavit Albertus et Buccaferrus. Qui tamen addunt, humorem et siccitatem non agere nisi iuvantibus aliis duabus et praecipue calore: nam humor, verbigratia, in mixtione per se non agit, nisi prius, vi caloris, elevetur vapor humidus, qui possit admisceri corpori humefaciendo; deinde, vi eiusdem caloris, aperiatur ipsum corpus, ita ut illud penetrare possit et humefacere. Et sic dicitur calor iuvare actionem humidi; et simili modo etiam iuvat actionem sicci. Ut vero melius intelligatur haec tertia causa,

Adverte, primo, has quatuor qualitates habere duo genera effectuum: quidam sunt primarii; ut caloris calefacere, ut humoris humefacere, etc.: quidam vero secundarii; ut caloris congregare homogenea, separare heterogenea, frigoris congregare omnia; humoris facile terminari termino alieno, difficile autem siccitatis alieno terminari. Porro effectus primarii omnium qualitatum verae actiones sunt, ut probavi: et effectus etiam caloris et frigoris secundarii sunt actiones[548]. At effectus secundarii humoris et siccitatis sunt passiones[549], quas magis patitur corpus humidum et siccum quam humor et siccitas: corpus, enim, ut quod terminatur; humor vero et siccitas, ut quo.

Adverte, 2o: ad id quod est proprium et praecipuum in mixtione, ut mixtio est, concurrunt humor et siccitas per suos effectus secundarios, ac, propterea, patiendo. Nam duo sunt in mixtione: primo, est mutua refractio omnium elementorum et qualitatum; atque haec non est propria mixtionis, licet in illa etiam reperiatur, sed etiam in mutua actione elementorum reperitur, quae fit extra mixtionem: 2o, est terminatio; quae in eo consistit ut siccum, humido mixtum, accipiat unionem partium et facilem terminabilitatem, quibus ex se caret; similiter, ut humidum, admixtum sicco, accipiat consistentiam, qua ex se caret. Haec autem terminatio fit a calore digerente, maturante, segregante heterogenea, congregante homogenea, etc.; item a frigore indurante, et contemperante calorem: humor autem et siccitas patiuntur hanc terminationem, siccum videlicet per consistentiam, humidum per facilem terminabilitatem. Patet igitur, humorem et siccitatem ad id[550] quod est proprium mixtionis concurrere per suos effectus secundarios, ac, propterea, patiendo.

Adverte, 3o: etiam si mixtio consisteret in sola refractione, nihilominus dicendum esset, calorem et frigus esse activas, illas autem passivas. Nam illa refractio, maxime omnium, fit a calore. Primo: quia calor est activior caeteris qualitatibus, unde magis refrangit. 2o: quia calor, ut dixi, iuvat humorem et siccitatem in suis actionibus, et sine caloris adminiculo vix aliquid possent facere. 3o: quia, ut etiam dixi, ipsa exiccatio et humefactio citius et intensius fiunt a calore[551] quam ab humore vel siccitate. 4o: quia in mixtione maior fit refractio caloris et frigoris quam humoris et siccitatis: nam in mixto est aliqua difformitas in intensione accidentium, ita ut quaedam partes sint crassiores, quaedam subtiliores; quae dissimilitudo maxime provenit in partibus humidis et siccis. Calor enim et frigus, quia valde multum agunt, statim se mutuo refrangunt, et fere aequaliter producuntur in omnibus materiae partibus: at vero partes humidae et siccae nunquam possunt ita refrangi ut non semper remaneat plus siccitatis et humiditatis. Quod etiam fit verisimile his de causis. Tum quia humor et siccitas, ut dicam quaestione sequenti, plurimum resistunt; quare difficillime possunt se refrangere. Tum quia videmus, in ligno et in carne hanc diversitatem maxime esse in partibus siccis et humidis; fibrae[552] enim sunt sicciores, succus autem, quo implentur spatia quae sunt inter fibras, est humidior[553]: quod igitur contingit in carne, in qua et haec diversitas est evidentior, idem contingit in aliis, in quibus est occultior. Tum, demum, quia, ut dixi, humida et sicca frequenter potius permiscentur secundum partes minimas, quam vero se refrangant; ita ut humefactio fiat saepe per ingressum substantiae humidae, et exiccatio per expressionem[554] eiusdem. Cum ergo pateat ex his, minorem fieri refractionem secundum humorem et siccitatem quam secundum calorem et frigus, patet verum esse id quod concludebamus hoc quarto argumento, etiam refractionem maxime fieri a calore. Post calorem autem, in refractione maxime operatur frigus, iisdem de causis quas diximus de calore. Quare concludo, Aristotelem iccirco appellasse calorem et frigus qualitates activas, reliquas passivas, tum quia, ratione effectuum primariorum, illae plurimum agunt, hae fere nihil, et harum effectus ab illis fiunt: tum quia Aristoteles voluit explicare qualitates per effectus secundarios, non per primarios, non solum quia effectus secundarii sunt notiores, praecipue in humore; quae etiam ratio valet extra mixtionem; sed etiam quia illas explicabat in ordine ad mixtionem, in qua, si consideremus praecipuum, maxime concurrunt per effectus secundarios. Obiicies: Aristoteles, 4 Met. in initio, ait siccitatem et humorem in omnibus pati, non solum in mixtione sed etiam secundum se, idest extra mixtionem: ergo id quod diximus non est intelligendum solum in mixtione, ut dixi in tertia causa. Respondeo, primo, respectu effectuum secundariorum, de quibus ibi Aristoteles, tam in mixtione quam extra, duas posse dici activas, duas passivas, ob rationes dictas: tamen, quia in toto illo 4o libro agit de mixtis, ideo debet praecipue intelligi in omnibus iis de quibus in libro agit, idest de mixtis. 2o: illud «secundum se» debet intelligi: idest, quod aliae agunt, alie patiuntur, non solum in elementis sed secundum se, idest ratione sui, separatae[555] ab elementis, ut contingit in mixtis.





Quaestio quarta

Quomodo se habent primae qualitates in activitate et resistentia.

Prima dubitatio sit, quid sit[556] resistentia. Vallesius[556], p.o Controversiarum cap. 5, et alii, dixerunt, resistentiam esse actionem, et resistere esse quoddam agere. Probatur, primo: augumentatio fit a simili; sed resistentia augetur augumento actionis; ergo [etc.]. 2o: ex continuatione actionis in contrarium fit maior resistentia in agente, et magis debilitatur contrarium; [etc.]. ergo 3o: potentia resistiva est activa; ergo resistere est agere. Probatur antecedens: potentia resistiva non est passiva, quia potentia passiva disponit subiectum ad patiendum, at potentia resistiva potius impedit passionem; ergo est activa.

Dico, primo: resistentia non est formaliter actio: tum quia lapis resistit manui prementi, et tamen nihil agit; tum quia exiguus calor resistit maximae frigiditati, alioquin fieret alteratio in instanti, et tamen non reagit in illum; tum quia medium resistit in motu locali, et tamen per se non reagit; tum, demum, quia haec inferiora resistunt actioni caeli, et tamen non reagunt in illud.

Dico, 2o, resistentiam non esse passionem. Nam, cum ferrum premitur, non patitur, quamvis resistat: item caelum prementi resisteret, et tamen non pateretur. Adde, quod resistere convenit rei ut est in actu; pati vero, ut est in potentia. Dico, 3o, resistentiam esse permanentiam in proprio statu contra actionem contrariam. Dixi «contra actionem contrariam»: nam resistentia, quamvis non sit actio, connotat tamen actionem contrarii, quam impedit. Dixi «esse permanentiam in proprio statu»: quia non distinguo resistentiam ab ipsa existentia rei, ut permanet; immo resistentia formaliter dicit hanc permanentiam rei in suo statu, et connotat impedimentum actionis contrariae. Et hoc est contra Pomponatium, sectione 2a De reactione cap. 3, qui vult, resistentiam formaliter dicere impedimentum contrariae actionis, connotans actionem contrarii et permanentiam in proprio statu; sed fallitur: quia resistentia est aliquid positivum, at vero illud impedimentum est negatio actionis. Ex quo sequitur, primo, resistentiam differre a permanentia rei in suo statu vel a conservatione sui secundum se considerata, quae dicit solum permanentiam existentiae receptae ab agente; quod resistentia connotat impedimentum contrariae actionis, permanentia vero abstrahit ab illo. Sequitur, 2o, resistentiam formaliter pertinere ad praedicamentum rei resistentis, sicut et ipsa existentia; nam modi intrinseci ad idem praedicamentum pertinent, ad quod res: at vero, resistentiam eandem, ratione connotati, pertinere ad praedicamentum actionis; quia illud impedimentum connotatum est quaedam privatio vel negatio actionis, privationes vero reducuntur[557] ad praedicamentum sui habitus. Sequitur, 3o, in resistentia qualibet tria posse reperiri. Primum est id quod formaliter connotat; et est permanentia in proprio statu: secundum, id quod connotative; et est actio contrarii impedita: tertium est causa illius permanentiae, idest causa illa quae efficit ut res facile perseveret in suo statu et resistat actioni contrariae. Quae causa potest esse multiplex; ut, verbigratia, actio resistentis, ut cum animal suis viribus se tuetur per propriam actionem; item, pondus vel durities, ut in lapide; item, innexio[558] materiae qua retardatur actio contrarii, etc. Porro, in resistentia qualitatum illa duo priora sunt manifesta, tertium vero est paulo occultius: non enim apparet, quaenam sit proprietas humoris qua tantopere resistit ne exiccetur[559]. Sed tamen, cum in animalibus et in multis aliis rebus, ut lapide etc., ea causa semper cernatur, tamen dicendum est, etiam qualitates et quaslibet alias res habere quamdam proprietatem naturalem qua, plus vel minus, resistant contrario: quae dicitur causa resistentiae, et potest reduci ad potentiam vel impotentiam. Ex quo apparet error Nobilii qui, p.o De generatione dubio 11 in cap. 7, distinxit[560] duplicem resistentiam: aliam animalium, quae consistere in nixu[561] quodam, qui est quaedam actio; aliam in caeteris rebus, quam reduxit ad impotentiam ad patiendum; ubi, ut videtis, accepit causam extrinsecam resistentiae pro resistentia formaliter, cum tamen distinguantur[562]. Adde, quod naturalis potentia vel impotentia semper est in re; et tamen res semper non resistit, sed solum praesente actione contrarii.

Ad primum argumentum respondeo, ex augumento actionis augeri resistentiam, sed non per se et formaliter, sed per modum sequelae[563] vel causaliter; quia nimirum augetur causa resistentiae: dum enim, verbigratia, augetur calefactio, quae est causa resistentiae, fit calor perfectior, qui est sui conservativus. Ad secundum respondeo, per continuationem actionis in contrarium proprie diminui tantum potentiam agentis contrarii; postea inde sequi permanentiam rei in esse, quae est formaliter resistentia. Ad tertium respondeo, proprie et formaliter resistentiam non esse actionem vel passionem, sed reduci ad praedicamentum rei resistentis, ut dixi: quod si quando intercedit aliqua actio vel passio, illa erit solum causa resistentiae, ut dixi.

Secunda dubitatio: quomodo se habeant primae qualitates in activitate et resistentia. De hac re lege Calculatorem in tractatu De reactione, Hentisberum in sophismate[564] An aliquid fiat, Marlianum[564] in suo introductorio[565] De reactione, Buccaferri 2o De generatione q. e De reactione, Thienensem[566] tract. De reactione, Pomponatium sect.e p.a De reactione a cap. 13, et 4 Met. dub. 4 et 9.

Nota, primo: cum comparatio proprie fiat inter res eiusdem speciei et non inter res diversi generis, hinc etiam fit ut proprie non possimus conferre has qualitates inter se in activitate et resistentia, nisi conferendo activitatem unius cum activitate alterius, et similiter resistentiam unius cum alterius: haec enim solum esset proprie comparatio. Improprie tamen possumus et conferre activitatem cum resistentia, licet sint diversi generis; et hoc dupliciter: primo, simpliciter; 2o, non simpliciter, sed in genere suo, videndo quaenam illarum magis accedat ad summum et perfectissimum suo genere. Verbigratia, caelum potest comparari cum musca, licet sint diversi generis, dupliciter: primo, simpliciter, quaerendo utrum illorum sit perfectius; et sic certum est, muscam, cum sit animal, esse[567] perfectiorem, simpliciter, caelo inanimato: 2o, non simpliciter; et sic caelum est perfectius musca, quia, in genere corporis simplicis, caelum maxime accedit ad summe perfectum, cum sit corpus simplex perfectissimum; contra vero musca, in genere animalis, maxime recedit a summe perfecto animali. Utroque igitur modo possumus etiam conferre, improprie, resistentiam[568] cum activitate qualitatis: quorum duorum modorum uterque adhuc subdividitur in duos alios modos. Ex quo colligitur, has quatuor qualitates, in activitate et resistentia, posse in universum quinque modis conferri: primo, si quaeramus quaenam illarum sit magis activa, et quae illarum magis resistiva: 2o, si simpliciter quaeramus[569], utrum activitas unius sit maior resistentia alterius simpliciter: 3o, etiam simpliciter, utrum activitas unius sit maior[570] resistentia eiusdem: 4o, non simpliciter, sed in genere, idest utrum activitas unius, in suo genere, maior sit resistentia eiusdem, in suo genere, modo explicato: 5o demum, non simpliciter, sed in genere, utrum activitas unius magis accedat ad summum, in genere activitatis, quam resistentia alterius contrarii ad summum, in genere resistentiae. Ex quibus comparationibus prima tantum est propria, quatuor vero sunt impropriae.

Nota, 2o, intensionem et remissionem, in qualitate, in activitate, et in resistentia, diverso modo sumi. Nam maxima intensio qualitatis est habere 8 gradus; et quo magis recedit ab 8, eo est minus intensa: at maxima actio est quae fit in instanti; reliquarum vero, ex 6 Phys. 16 et 23, ea est maior quae breviori tempore plus formae introducit: contra vero maxima resistentia est quae toto tempore nihil patitur; reliquarum vero illa est maior quae in diuturniori tempore nihil patitur. Itaque magna actio requirit breve tempus et multum formae; haec enim magis accedit ad summam actionem: magna vero resistentia requirit longum tempus et parum formae contrariae; haec enim magis accedit ad summam resistentiam. Ex hoc autem sequitur, maximam resistentiam posse interdum superari a minima actione. Ut, verbigratia, si lignum decem annis resistat aquae, ne humefiat, et tandem mollescat: hic, ut videtis, est maxima resistentia, quia longo tempore lignum parum patitur; et minima actio, quia longo tempore aqua parum agit: et tamen haec actio minima superat eam maximam resistentiam. Neque hoc mirum est: nam minima actio non dicitur minima, quia simpliciter sit minor resistentia; immo est maior, cum dictam resistentiam superet: sed dicitur minima in suo genere, quia minus accedit ad summam actionem. Imo, si esset maxima actio in suo genere, non permitteret maximam resistentiam, sed minimam; quia brevissimo tempore illam superaret. Ex quo solvitur haec obiectio: Si parva actio superat magnam resistentiam, et magna actio parvam resistentiam, ergo plus fit per parvam actionem quam per magnam. Solvitur, inquam; quia non valet consequentia. Nam superare magnam resistentiam non est multum agere, sed parum; est enim adeo debile agere, ut passum possit diu reluctari: contra vero superare parvam resistentiam est multum agere; est enim adeo fortiter agere, ut passum diu resistere non possit. Quare semper plus fit per magnam actionem, quam per parvam.

Nota, 3o: si comparatio fiat primo modo ex positis in primo notando, tunc dico, primo, qualitates in activitate servare hunc ordinem: ut, caeteris paribus, activissimus omnium sit calor, tum frigus, post humiditas, demum siccitas. Dixi «caeteris paribus:» hoc est si ponantur illae[571] qualitates aequaliter intensae et cum aliis circumstantiis aequalibus, breviori tempore plus formae introducet calor, tum frigus, etc. Probatur conclusio: tum experientia, quia videmus ignem citius agere qualibet re frigida, immo in quibuslibet materiis paulo magis dispositis videtur ignis agere in instante, ut in stuppa, etc.; cum tamen nulla res, licet frigidissima, tanta velocitate agat in materiam quantumlibet dispositam: tum quia videmus, diu et sine ulla lesione detineri manum in nive, cum tamen ne brevissimo temporis spatio detineatur in igne: tum demum, quia ignis maxime penetrat, maximo impetu frangit, etc., quae[572] non videmus in corpore frigido. Quod autem duae priores sint activiores posterioribus, probatur: tum quia illae ab Aristotele vocantur simpliciter activae, aliae passivae; tum quia experientia constat, calorem et frigus breviori tempore plus agere quam humorem et siccitatem. Postremo, quod humiditas sit activior siccitate, patet sensu: aër enim humidus res in eo existentes facilius humectat[573], quam terra exiccet; et aliquid facilius in aqua humefiet, quam in terra exiccetur. Adde, quod humidum sua actione rarefacit et dissolvit, siccum vero constipat; dissolutio autem disponit subiectum ad transmutationem, et constipatio impedit. Et adverte, me loqui de humefactione et exiccatione quae fiunt ab humore et siccitate: nam potest fieri ut exiccatio citius fiat quam humefactio, si exiccatio fiat ab igne, quia tunc ignis, rarefaciendo, extrahit partes humidas; ut patet in pannis humidis igni appositis. Et haec est causa quare medici dicunt, difficilius esse corpora humefacere quam exiccare; quia accipiunt humefactionem et exiccationem quae fiunt a calore, per ingressum et recessum substantiae humidae. Certum est enim, substantiam humidam facilius egredi quam ingredi.

Dico, 2o, qualitates in resistentia servare eundem ordinem: ut magis resistiva sit caliditas frigiditate, et haec humiditate[574]; postremo sit siccitas. Probatur: si calor introducit totam suam latitudinem in 1/4 horae, frigus, quod est minus activum non producet nisi una hora: at vero, cum tantum unius qualitatis deperdatur quantum contrariae[575] producitur, sequitur, totum frigus deperdi uno quadrante horae, calorem vero una hora; et, ex consequenti, frigus non resistet calori nisi 1/4 hora, calor vero resistet frigori una hora: unde concluditur, ita frigus superari a calore, in resistentia, sicut in activitate. Et idem argumentum potest fieri de aliis duabus. Obiicies: res calefactae[576] facilius frigefiunt, quam frigefactae calefiant; ergo [etc.]. Respondeo, res calefactas facilius frigefieri per accidens, ob evaporationem spirituum calidorum, qui, ob tenuitatem, facilius evanescunt. Contra hanc conclusionem faciunt illi qui admittunt quidem primam conclusionem; sed dicunt resistentiam siccitatis esse maximam, postea vero humiditatis, tum frigoris, demum caloris; sed tamen volunt cuiusque actionem maiorem propria resistentia. Sed contra: ex hoc sequeretur, latitudinem summae resistentiae esse minorem latitudine summae activitatis, quod est absurdum. Probatur sequela: nam latitudo maximae activitatis in calore est, verbigratia, ut 8; ergo in siccitate, quae, etiam secundum ipsos, est minime omnium activa, erit, verbigratia, ut 4: sed summa resistentia per se est in siccitate, et, simul, maior est activitas eiusdem siccitatis quam propria resistentia; ergo latitudo summae resistentiae est infra 4 gradus.

Nota, 4o: si fiat comparatio secundo modo, tunc dico simpliciter, actionem cuiusque qualitatis maiorem esse resistentia contrarii: quia, quaecunque qualitas agat in aliam, semper tamen illam superat, licet interdum longissimo tempore. Et de activitate caloris et humiditatis supra resistentiam frigoris et siccitatis, id notissimum est; cum illae[577] sint activiores his, et, consequenter, ex notando tertio, hae minus resistitivae. De actione vero frigoris et siccitatis contra resistentiam caloris et humoris, id videtur difficilius; quia humiditas et siccitas, ex dictis, sunt minus activae illis. Tamen adhuc conclusio est vera: idest quoad actionem[578] illarum simpliciter; modo sint in proportione maioris inaequalitatis, idest ut, verbigratia, 5 vel 6 gradus frigoris vel siccitatis agant in 3 vel 4 gradus caloris vel humiditatis, ad hoc ut possit fieri actio: nam semper est maior resistentia harum. Licet enim diutissime istae resistant, tamen aliquando superantur. Et sic, simpliciter, actio illarum dicitur maior harum resistentia.

Obiicies: supra, in notabili tertio, dixisti, caloris actionem et resistentiam esse maiorem frigoris; similiter, humiditatis actionem et resistentiam maiorem esse actione et resistentia siccitatis: ergo est contradictio, si hic dicimus, actionem cuiuscunque superare resistentiam contrarii. Respondeo, nullam esse contradictionem. Nam hic loquimur simpliciter, et dicimus actionem simpliciter cuiuscunque superare resistentiam contrarii, modo fiat actio in debita proportione: sed cum hoc stat, ut activitas et resistentia caloris in suo genere, de quibus loquebamur in notabili tertio, sit maior; quia magis accedit ad summum, cum breviori tempore calor et humiditas introducant suam latitudinem, quam frigiditas et siccitas suam. At in casu nostro praesenti non dicimus, actionem esse maiorem in genere, sed simpliciter; quia, tandem, contrariam resistentiam superat. Quod tantum abest ut repugnet dictis notabili tertio, ut etiam maxime faveat: quia dicere, actionem frigidi et sicci longissimo tempore tandem superare resistentiam caloris et humoris, est dicere, minimam esse actionem frigoris et siccitatis in suo genere, idest in accessu ad summum, et maximam in suo genere esse resistentiam caloris et humoris. Nam maxima resistentia, in suo genere, non potest vinci nisi a minima actione in suo genere. Et explicatur exemplo alicuius exercitus, qui longissimo tempore alteri resisteret, sed tandem vinceretur: tunc enim diceremus, activitatem vincentis esse parvam, et resistentiam victi magnam; simul etiam diceremus, simpliciter, cum ille vincatur, habuisse minorem resistentiam quam sit victoris activitas. Idem posset declarari exemplo marmoris et guttarum cadentium et illud excavantium.

Nota, 5o: si fiat comparatio tertio modo, dico eam esse impossibilem. Nam, si resistentia unius qualitatis cum propria actione conferatur, altero ex his duobus modis conferri debet: primo, videndo....................................






  1. Cioè in altra delle quaestiones alla cui serie appartengono questi studi scolastici: di che è stato toccato nell’Avvertimento. Troveremo altri simili rimandi.
  2. Qui nel manoscritto si trascorre alle parole della linea seguente «elementa sunt etc.»: poi è cancellato e ripreso. Evidente segno di trascrizione: cfr. pag. 18, (3).
  3. Aggiungiamo, in parentesi quadra [ ], a simili «ergo» conclusivi, l’«etc.» che è necessariamente sottinteso, e che talvolta troveremo espresso.
  4. Da «Patet» a «per se» è aggiunto in margine.
  5. (1) Da «Patet» a «cum elementis» è aggiunto in margine.
  6. (2) Cfr. pag. 15, (1).
  7. (3) Il manoscritto dà for. (formalem), corretto poi in for.le (formale) : evidente errore di trascrizione (cfr. pag. 17, (1)), per materiale scambio di lettere, da Ar. (Aristotelem), parola portata di necessità dal contesto.
  8. Soggiungiamo, in questa e nella seguente pagina, la indicazione marginale delle conclusiones, la quale fu omessa nel manoscritto.
  9. Segue qui nel ms. una «dubitatio» («Quaerenti autem quomodo inventus fuerit motus octavi caeli, etc.»), che noi abbiamo stimato opportuno di collocare dove era richiamata dalla nota marginale: «Haec dubitatio debet poni in fine 4ae opinionis.»
  10. [1] Manca nel codice il numero del testo.
  11. Cfr. Pag. 15, (1).
  12. (1) Da «Ad illam» a «infra» è aggiunto in margine: ed è indicata con segno di richiamo la risposta che troveremo a pag. 89, lin. 7 e segg.
  13. (1) Qui il manoscritto rimane interrotto: di che vedasi l'Avvertimento.
  14. (1)Ultime linee d'una Quaestio prima, il cui titolo probabilmente, o fors'anco il titolo di tutto il Trattato, al quale appartenevano essa e le due Quaestiones che qui seguono, era De alteratione in materia: vedi pag. 133, lin. 3.
  15. (1) Qui cade altra interruzione del manoscritto: di che vedi l'Avvertimento. Manca la conclusio seconda «Dico, 2o, etc.».
  16. (1)Lacuna di due o tre parole.
  17. (1) Altra piccola lacuna nel manoscritto.
  18. (2) Qui cade nel manoscritto nuova interruzione. Vedi l'Avvertimento.
  19. (1)Lacuna di poche parole nel manoscritto.
  20. (1)Qui cade nel manoscritto una nuova lacuna. Vedi l'Avvertimento.
  21. (1) Soggiungiamo l'etc., per ragione analoga a quella che notammo alla pag. 17, nota (2).
  1. 13. non potuisse quia
  2. 19. sinixtra
  3. 26. hystoriae
  4. 6. Quaerentia
  5. 7. biblioteca
  6. 6.0 6.1 13, 14. iudeorum
  7. 7.0 7.1 14. egiptoedificationem
  8. 8.0 8.1 15. edificationecaptivitate
  9. 16. solutione
  10. 10.0 10.1 16, 17. Ciro
  11. 11.0 11.1 17. cepitChrysti
  12. 18. Olimpiade
  13. 19. presens
  14. 7. orror
  15. 15. representat
  16. 21. sensum
  17. 34. aboreet
  18. 18. teologorum
  19. 20. exauriatur
  20. 21. factus
  21. 15. corda —
  22. 9. Indunus
  23. 23.0 23.1 2, 8. eterno
  24. 19. coeva
  25. 25.0 25.1 21, 25. coetern.....
  26. 23. equalis
  27. 12. coeternus
  28. 24. eterno
  29. 17. sequaela
  30. 32. santorum
  31. 31.0 31.1 32– 33, 35. Atanasii
  32. 33. Examero
  33. 33.0 33.1 35. ortodoxaIlari
  34. 34.0 34.1 1. coetern.... —
  35. 5. indefectibilem —
  36. 12. vix
  37. 14. hystoriis
  38. 16. tante
  39. 39.0 39.1 17, 22. etate
  40. 18. Lira
  41. 21. ante sex mille (cfr. pag. 27, lin. 10) —
  42. 42.0 42.1 23, 25. eterno
  43. 15. generantis solis
  44. 19. sequaerentur
  45. 24. septemtrionem
  46. 29. cepit
  47. 5. Grisostomus
  48. 9. visu
  49. 10. Egiptiorum, Caldeorum
  50. 50.0 50.1 21. Tolo: (l. Ptolemaeum: ma il ms. ha costantemente quella forma volgare [Tolo: o, distesamente, Tolomeus], che, salvo il dittongo, rispetteremo). — epitome
  51. 27. Timocaris
  52. 28 — 29. depraenderunt
  53. 3. Iparcus
  54. 54.0 54.1 6. deprenderuntAgrias in Bitinia
  55. 11. motum
  56. 17. Hyspaniarum
  57. 18. eubarchii
  58. 30. Teologi
  59. 31. Deus
  60. 60.0 60.1 60.2 1, 5, 33. teol.... —
  61. 8. inequaliter
  62. 9. oriente
  63. 13. inequalitas
  64. 15. fabricatum
  65. 20. sequaebatur
  66. 66.0 66.1 66.2 66.3 23, 27, 28, 30. equinoct.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
  67. 34. immobile
  68. 1. lucidissimum
  69. 5. textatur
  70. 7. Siria
  71. 8. occidente
  72. 10. influxum
  73. 12. Ungaria
  74. 14. innumere
  75. 18. celorum
  76. 22. Teologorum
  77. 12. Albertenium
  78. 12. 2370600
  79. 79.0 79.1 21, 22. sphere
  80. 27. È da notare che qui prima scrisse sphaerae, poi ridusse alla forma preferita —
  81. 29. articum
  82. 29. antarticum
  83. 34. oriente
  84. 1. oriente
  85. 7. Albartenius
  86. 86.0 86.1 8. equal.... inequal.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia —
  87. 10. quasi tempore
  88. 15. oris
  89. 24. Teoricis
  90. 31. cursos
  91. 33. occidente
  92. 34. naucleus
  93. 1. oriente
  94. 94.0 94.1 3. recederetaccederet
  95. 95.0 95.1 7. in occidentein oriente
  96. 96.0 96.1 10, 15. oriz.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
  97. 15. unbrae
  98. 16. minime
  99. 32. illi non sunt
  100. 1. Dices, quod
  101. 20. autunnalis
  102. 22. Ipparcus
  103. 28 - 29. ab oriente in occasum
  104. 29. diverso
  105. 35. oriente
  106. 2. equatores
  107. 3. oritur movetur
  108. 13. ortu
  109. 21. depraensam
  110. 24. eedem
  111. 8. Timocaris
  112. 9. Iparchi
  113. 10. etate
  114. 12. sferae
  115. 24. cum ipso met: in 12 met
  116. 2. ; circa hunc, orbis magnus
  117. 3. elimentis
  118. 4. celum
  119. 9. dua
  120. 13. fiat
  121. 31. imperfectionem
  122. 33. exalationibus
  123. 123.0 123.1 9, 26. equat.... —
  124. 15. estivum et ibernum
  125. 17. nullum
  126. 18. maxime
  127. 19. brevissime
  128. 20–21. quotidiane experientie
  129. 23–24. hoc sex
  130. 25. fieri
  131. 27. confunderentur
  132. 28. adequentur
  133. 29. qui mutato poi in quae
  134. 31. occidente
  135. 135.0 135.1 31, 34. dioctram
  136. 1. estivo
  137. 137.0 137.1 1, 2. iemali
  138. 138.0 138.1 2. extivodioctram
  139. 139.0 139.1 8, 20. Egipt... —
  140. 10. celestibus
  141. 11. subsequaerentur
  142. 12. spheram
  143. 143.0 143.1 17. empireumest quod Ar: —
  144. 21. opinio
  145. 23. Alfetragii
  146. 31. unbrae
  147. 1 – 2. accomodari
  148. 148.0 148.1 10, 13. illud
  149. 149.0 149.1 149.2 21, 22, 33. epicic.... —
  150. 3. ☼ est in
  151. 4. hoc quando
  152. 8. aborret
  153. 14. epicicli
  154. 15. ☼ vero et ♀
  155. 16. teoricis
  156. 20. ut medio
  157. 22. possit
  158. 24. planete
  159. 33. magnanimitate
  160. 34. scriba
  161. 2. Albunasar
  162. 8. Febus
  163. 9. Faetontem
  164. 11. ebdomadae
  165. 165.0 165.1 17, 24. l. retrogrado, retrogradum: ma cfr. lin. 31. —
  166. 25. diebus
  167. 26. planete
  168. 31. oras
  169. 11. visuale —
  170. 20. duplicati, multiplicandus erit denominatum —
  171. 30. distantia —
  172. 8. equabilis —
  173. 34. eterogeneas —
  174. 1. eterogeneas
  175. 175.0 175.1 6, 26. egiptiis
  176. 21. lix. Anaximanes
  177. 24. elise coerentes
  178. 25. supraemum
  179. 30. Timeo
  180. 3, 4. Timeo
  181. 4. ex Plotino Porf. in timeo
  182. 10, 11. Examero
  183. 10. Grisostomus in Omilia
  184. 184.0 184.1 11–12, 21. scolast....
  185. 29 — 30. corporis simplicis
  186. 15. rectus
  187. 17. perpetuum
  188. 19. superiori corpori
  189. 10. inequus
  190. 15. qui caelum
  191. 34. omnibus caelum. Fra omnibus e caelum cominciò a scrivere cum; poi cancellò, dimenticandosi di sostituire ut, come il testo richiede: cfr. pag. 60, lin. 28. —
  192. 18. coruptibilibus-
  193. 29. loquaeretur-
  194. 6. inherentem
  195. 17-18. proportionem
  196. 29 humettare
  197. 2-3. virtute
  198. 6. distinctione
  199. 199.0 199.1 14, 17. Philop.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia —
  200. 19. Timeo
  201. 22. Apicus
  202. 202.0 202.1 23. Phyloincoruptibilitate
  203. 25. Crato
  204. 25-26. Porfirius
  205. 1. Symplicio
  206. 18. santi
  207. 24. Mateo
  208. 29. Pitagoreos
  209. 32. sequaentes
  210. 25. teologi
  211. 33. incorruptibile
  212. 8. minime
  213. 27. movet
  214. 14. contrarie —
  215. 29. eque —
  216. 30. consequaens —
  217. 16. etimologia
  218. 17. eter
  219. 3-4. inesse caelum
  220. 8. diminutiones sunt proprie
  221. 12. Symplicio
  222. 22. teologos
  223. 23. scolasticos
  224. 29. equivoce
  225. 30. ille
  226. 31. supervacanuum
  227. 227.0 227.1 7. Iosoecoibente
  228. 15. terram
  229. 18. minus si sit
  230. 9–10. coruptio
  231. 27–28. parafra:
  232. 32. proiberi
  233. 4. Temixtio
  234. 7. Temistius
  235. 11. Symplicius
  236. 13. Lichetus
  237. 36. qui motus
  238. 9. Egiptii
  239. 9. Timeo
  240. 21. Symplicius
  241. 28. coequaevis
  242. 29. Moises
  243. 34. Egidius
  244. 1. autores
  245. 5. coequaevis
  246. 246.0 246.1 246.2 8, 12, 26. Egid....
  247. 22. equivoce
  248. 248.0 248.1 248.2 18, 19, 21. equaliter
  249. 28. nichil
  250. 4. equalia — —
  251. 11. etiam et — —
  252. 25. A questo punto cessano nel manoscritto le rubriche marginali. —
  253. 30. dicunt
  254. 32. Teofrasto
  255. 35. probat
  256. 16. probat
  257. 21. moveri (anche nella linea 23 scrisse prima moveri, che poi corresse in movetur) —
  258. 6. compraendit
  259. 3. indicat
  260. 29. sequaenti
  261. 24. transmutatione
  262. 11. adeuo
  263. 35. hae
  264. 17. ratione
  265. 265.0 265.1 26, 32. illa
  266. 30. materiam
  267. 9. igitur omnino intelligentiae
  268. 36. ita esse respondendum
  269. 29. rationem
  270. 32. esse
  271. 33. afferetur
  272. 272.0 272.1 34. pithagoriciscompraendi
  273. 12. expraesse
  274. 13. Aristoteles materia
  275. 275.0 275.1 23, 32. Egid.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia.
  276. 9. esse
  277. 10. habet
  278. 278.0 278.1 1, 2. coruptionis
  279. 25. essentia materia
  280. 33. potentiam
  281. 33. active
  282. 7. materia
  283. 34. genere se secundum
  284. 13. aque
  285. 285.0 285.1 14. equalis aërtante
  286. 286.0 286.1 33. considerateeedem
  287. 35. differe
  288. 21. coruptionis
  289. 32. simplici forma
  290. 33. informandam
  291. 8. neque est ex
  292. 13. aptus
  293. 3. inducebat
  294. 12. dispositiones determinas
  295. 295.0 295.1 16, 17. posterio
  296. 16. sit natior
  297. 2. coequevis
  298. 34. obiicis
  299. 4. si valida
  300. 16-17. Eraclitus
  301. 17-18. exalationibus
  302. 302.0 302.1 19. Phyloaus pithag: — 19. Esiodus
  303. 22. Symplicius
  304. 29. immaginationem
  305. 2. necessaria
  306. 306.0 306.1 3. immaginat..... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
  307. 3. odiernae
  308. 4. ex universalis
  309. 17. internus
  310. 20. vegetativo
  311. 34. quo ad secundam partem
  312. 6. aut totum
  313. 7. divise
  314. 11. in Phyle: et in Phedoro
  315. 315.0 315.1 12. TimeoTimeus
  316. 13. santis
  317. 18. caelum inaniter (cfr. pag. 108, lin. 9, 12, e altrove) —
  318. 20. Moses
  319. 25. existimantias
  320. 30. quesito
  321. 321.0 321.1 4, 9. inhereat
  322. 12. probat
  323. 3. assignare
  324. 6. esse
  325. 34. fantasmata
  326. 19. Cirillus
  327. 20. scolastici-
  328. 4. Symplicius
  329. 6. equinoctiali
  330. 13. Praetere
  331. 20. Sequaeretur
  332. 36. movē
  333. 6. inherens materia
  334. 14. fantasmata
  335. 24. inherentem
  336. 28. inherere
  337. 31. caelum
  338. 32. actu intelligentia
  339. 10. homine
  340. 25. Erveus
  341. 10. variari
  342. 30. esset
  343. 31-32. sequaeretur
  344. 9. Symplicio
  345. 13. continuate
  346. 11. dispositione'
  347. 347.0 347.1 347.2 347.3 12-13, 19, 22, 31. sequaeretur
  348. 21. assere
  349. 22. possit
  350. 27. admitteret
  351. 9. verbigratia in calore in subiectum
  352. 10. stuppa
  353. 22. diversa
  354. 7. corrumperet
  355. 33. Dices fortes
  356. 6. sequaeretur
  357. 7. frigitatem
  358. 27. nove
  359. 3. passum vero
  360. 15. reddit
  361. 361.0 361.1 25, 29. Symplic....
  362. 25. ve calefacta
  363. 22. in quo
  364. 4. copulate
  365. 16. interpraetes
  366. 366.0 366.1 16, 18. Ipocrat....
  367. 18. hiisdem
  368. 20. Achyllinus
  369. 21. Myssenus
  370. 26. equivocum
  371. 26-27. signatione
  372. 28. Perierm.as
  373. 29. signativa
  374. 374.0 374.1 1, 2. accomod....
  375. 1. texte
  376. 7. met.cae
  377. 13. sillabarum
  378. 378.0 378.1 14, 18-19. Ipocrate
  379. 15. hae omnia
  380. 380.0 380.1 24, 25-26. Symplic....
  381. 24. proemio
  382. 28. universalium
  383. 28-29. simplicium compositorum
  384. 2. Symplicio
  385. 3. prima
  386. 7. proprissime
  387. 6. ipsa materia
  388. 8. ignem
  389. 13. Thimeo
  390. 27. corrumptivam
  391. 31. oximel
  392. 33. celum
  393. 5. componunt
  394. 7. Ipocrates
  395. 8. Ateneum
  396. 11. appellant
  397. 20. tamen per se a
  398. 398.0 398.1 physiacae
  399. dixtinctionem
  400. inest p.o aut actu
  401. Misseni
  402. 4. prima
  403. 21. dixtinctionem
  404. 23-24 componunt
  405. 7. nichilo
  406. 406.0 406.1 406.2 406.3 12, 14-15, 17, 21-22. equivoca
  407. 13. attrictionem
  408. 18. modo motum
  409. 19. circumstante
  410. 9. dixtinctum
  411. 11. Myxenus
  412. 25. forma
  413. 3. propriae
  414. 4. respondeo
  415. 13. Porf.us
  416. 20. dixtingunt
  417. 5. aucthoritate
  418. 418.0 418.1 21. explicationaeparticule
  419. 21, 22. Symplic....
  420. 22. Physice
  421. 27. motive
  422. 14, 15. dixtinct....
  423. 25. Intelligitur
  424. 31. causa
  425. 5. presentia
  426. 10. Achyllini
  427. 18. introduce
  428. 31. dixt.
  429. 7. Erveus
  430. 20. sequaetur
  431. 26-27. suscipiat magis e minus
  432. 34. inherere
  433. 35. alii
  434. 4. sequaeretur
  435. 5. forme
  436. 17. aliqui
  437. 12. qui gradus
  438. 19. qui esset
  439. 34. praecipuae
  440. 3. exalationis
  441. 9. tanda
  442. 14. ignem
  443. 21. proprie
  444. 25. natura
  445. 30. remissa
  446. 33. diversas
  447. 8. matematicis
  448. 12. materie
  449. 17. ubi
  450. 22. recte
  451. 24. omogenea. Ma altre volte homogen....: e così, senza più notarlo, uniformeremo. —
  452. 27. tota
  453. 29. Queritur
  454. 1. excesserit possit
  455. 18. magnitudinem
  456. 24. affirmitativi
  457. 1. in podere
  458. 8-9. matematicae
  459. 14. questio
  460. 30. extrinsecus vel extrinsecus
  461. 31. dare
  462. 4. extrinsecos et intrinsecos
  463. 12. Nota 2o
  464. 17-18. cresciere
  465. 10. eterogeneis
  466. 19. Capreolus
  467. 22. valeres
  468. 26. Symplicius
  469. 469.0 469.1 33, 35. quantulecunque
  470. 1. quantulecunque
  471. 4. sequaeretur
  472. 13. Temistii
  473. 14. Iandudi
  474. 21. sequaela
  475. 28. eterogenea
  476. 476.0 476.1 6. RiccardusEnricus
  477. 9. alie
  478. 10. limitate
  479. 18. intrinsecae
  480. 20. Cartaria
  481. 24. sincategorematice
  482. 28. probabile
  483. 30. essentiales
  484. 10. admittant
  485. 485.0 485.1 27, 29. dixtinct....
  486. 9. dixtinctae
  487. 23. quae admittunt
  488. 488.0 488.1 25, 28. sincategorematice
  489. 30. separatam
  490. 490.0 490.1 31, 32. passive
  491. 3. eterogenea
  492. 5. expraesse
  493. 13. difficillime
  494. 27. forme
  495. 30. supra minimus
  496. 35. incipere
  497. 21. cum oriari
  498. 11. in fieri
  499. 20. tante
  500. 25. requisite
  501. 2-3. proiberet
  502. 36. simus
  503. . intensionem
  504. 7. equae
  505. 24. 100 libras
  506. 29. libere
  507. 9. qualitatibus non in
  508. 28. maxime
  509. 36. quod
  510. 6. extrinsecus potentiae
  511. 511.0 511.1 511.2 7, 7-8, 11. 100 libras
  512. 13. minimam
  513. 14. Symplicio
  514. 27. quantulecunque
  515. 13. non autem
  516. 26. metodo
  517. 1. tactus quod ab
  518. 4. active
  519. 1. patebis
  520. 26. ille
  521. 27. celo
  522. 34. motivealterative tamen alterative
  523. 16. siccitate
  524. 21. figefieri
  525. 5. posse
  526. 18. positive
  527. 27. liquaescit
  528. 28. probat
  529. 29. cristallus
  530. 13. aut
  531. 15. 10 metaf:
  532. 33. quam colore
  533. 25. relinquaeretur
  534. 27-28. humafacere
  535. 535.0 535.1 2. aliidixtintis
  536. 536.0 536.1 536.2 536.3 7,8,9,10. proib....
  537. 20-21. equivocam
  538. 31. forma
  539. 8. sintomatum
  540. 11. simbola
  541. 16. debet
  542. 24. exalationem
  543. 25. illis qui degunt
  544. 20. illarum et notissimaillamignotissimam
  545. 545.0 545.1 21, 26. ille
  546. 25. active
  547. 26. passive
  548. 14. actione
  549. 14-15. passione
  550. 32. ab id
  551. 17. fibre
  552. 4. calorem
  553. 18. fibras et humidior
  554. 23. expraessionem
  555. 10-11. separatae
  556. 556.0 556.1 . quod sitValesius
  557. 21. reducunt
  558. 29. inexio
  559. 32. existit; mutato poi in rexistit
  560. 2. distinxit
  561. 3. nixta
  562. 6. dixtinguantur
  563. 10. sequele
  564. 564.0 564.1 22. Entisberum in sofismateMarmianum
  565. 23. introductorio
  566. 24. Pienensem
  567. 2. cum sit Ar: esse
  568. 8. resistentia
  569. 13. queramus
  570. 14. unius si maior
  571. 20. ille
  572. 29. que
  573. 34. humettat
  574. 12. et hae humiditate
  575. 15-16. cantrarie
  576. 20. calefacte
  577. 3. ille
  578. 7-8. idest actionem