Iucunda equidem

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Iucunda equidem
1914

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1914 p. 28

PIUS PP. X

EPISTOLA

IUCUNDA EQUIDEM*

AD R. D. P. EUGENIUM MEYER, MODERATOREM GENERALEM MISSIONARIORUM SSMI CORDIS IESU, QUINQUAGESIMO RECURRENTE ANNIVERSARIO EX QUO SODALITAS DOMINAE NOSTRAE A SACRO IESU CORDE CONDITA FUIT


Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. —

Iucunda equidem recordatione Nos refers et ad conditam olim, Tarvisii, a Nobis Sodalitatem Dominae nostrae a sacro Iesu Corde et ad orationem qua populo eam commendavimus: testatamque tunc seriusque haud semel succrescenti operi benevolentiam libet nunc, anno vertente ab institutione quinquagesimo, eidem iterare incrementis in Gallia et alibi passim, uti refers, aucto uberrimis. At vero non iteratae tantum benevolentiae hasce tibi litteras volumus esse testes, sed et petitae nuncias gratiae. Tuae enim, dilecte Fili, libenter concedentes postulationi, plenariae Indulgentiae in forma Ecclesiae consueta quater lucrandae per annum a die XXIX huius mensis decursurum, idque diebus a moderatore generali Sodalitatis et ab Ordinario loci dicendis, iis omnibus facimus facultatem qui Exolduni ac Romae aedem religiose adierint D. N. a sacro Corde Iesu dicatam, vel alibi Sodalitatis eiusdem, si quae exstent, oratoria. Valde utique velimus ut ex his beneficiis vis nova novusque ardor Institutum pervadat, reique optatissimae auspicem esse volumus imploratam a Nobis Patronae potentissimae opem et apostolicam benedictionem, quam omnibus qui Sodalitati adsciti sunt socii, tibique, dilecte Fili, nec non sacerdotibus tuae alumnis disciplinae, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XX ianuarii MCMXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.


PIUS PP. X