Itinerarium ad sepulcrum Domini nostri Iesu Christi

(Redirectum de Itinerarium ad sepulcrum Domini)
This is the stable version, checked on 4 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Itinerarium ad sepulcrum Domini nostri Iesu Christi
1358
editio: incognita
fons: incognitus

ITINERARIUM AD

SEPULCRUM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI

AD IOHANNEM DE MANDELLO.


[1] Raro admodum spei nostrae rerum exitus respondent. Saepe praemeditata destituunt, insperata contingunt; neque id mirum cuiquam esse debet, mirum potius, si quid aliter accidat. Siquidem ratio principia rerum regit, eventum fortuna moderatur, nihil autem magis adversum rationi quam fortuna. Itaque saepe telam quam ingeniose illa quidem ordita erat, haec impetuose ante tempus abrumpit. Quod probatione utinam egeret neque iis querelis adeo vita hominum plena esset, ut iam fere nil aliud ingemiscat!

[2] Sed ut ad rem nostram veniam, decreveras quidem me volentem, fateor, optantemque viae comitem habere. Nam quae usquam optabilior aut sanctior via est, quae iustior peregrinatio, quam ad sepulcrum, ubi ille iacuit, cuius temporalis mors immortalitatem nobis et aeternam vitam peperit, sepulcrum ubi, si dici fas est, et victa mors simul et victrix vita sepulta est? O beatum iter et invidiosum christiano animo spectaculum!

Hinc ego nunc nescio, quibus peccatorum vectibus arceor uncisque detineor.

[3] Infans quidem, ut Flaccus ait, pudor loqui prohibet (Hor. serm. I 6,57), sed imperiosa veritas fari iubet et, ut paream, cogit. Cum multae igitur me teneant causae, nulla potentior quam pelagi metus. Non quod aut vitae cupidior aut timidior mortis sim quam ceteri mortales aut terrestrem mortem maritimae praeferendam rear: non enim in loco, sed in animo est, quod felices facit et miseros. Et cum ubique moriendum sciam, ubi mori sit melius ignoro. Frustra bellum et maria vitamus, frustra labores fugimus perituroque parcimus corpusculo: in medias voluptuosorum latebras inque ipsos regum thalamos invisa mors penetrat et saepe, quam forte labor et exercitium distulissent, iners luxus anticipat.

[4] Semel utique moriendum est. Et hanc mortem ut arcessere vetitum, sic evitare velle dementia est, procrastinare mollities, at aequanimiter expectare tanquam ubique proximam et horis omnibus affuturam, ea virtus eximia est verumque viri opus. Secundam mortem omni nisu fugere consilium est, sed ita res se habet: ad impossibilia studium omne conversum est. Non mori, non aegrotare, non laborare, non dolere, non servire, non egere volunt omnes, non peccare vult nullus, cum ea vera et maxima mortis et aegritudinis et laboris et doloris et servitutis et penuriae causa sit.

[5] Mihi vero nunc forte dicat aliquis: si mortem ergo non metuis, quid metuis? Longam mortem et peiorem morte nauseam, non de nihilo quidem sed expertus, metuo. Quotiens, putas, illud monstrum retentavi, si forte naturam consuetudo vel vinceret vel leniret? Si quid profecerim, quaeris? Non metum minui, sed geminavi potius cum navigatione supplicium. Hoc forsan animo vago et rerum novarum visione inexplebili oculo frenum posuit natura.

[6] Congressum itaque nunc noti hostis exhorreo, quem non sic iunior horruissem, horrui autem semper, sed in dies magis, cuius prospectu tamen adeo delector, ut, quem vel tangere abominor, quam cupide videam, stupor ingens sit. Iste me nunc metus hic detinet. Exoptatum mihi comitatum tuum invidet fortuna. An unquam vero posthac metum hunc victura sit caritas, subdifficilis coniectura est.

[7] Ibis ergo sine me et multa conspicies, quorum tibi, dum vixeris, memoria voluptatem renovet. Ego interim, dum tu redis, quod ut celeriter feliciterque sit cupio, Europae Italiaeque finibus contentus agam. Nihilominus te animo comitabor et, quoniam ita vis, his etiam comitabor scriptis, quae tibi brevis itinerarii loco sint. Morem enim secutus amantium, cuius praesentia cariturus es, imaginem flagitasti, qua utcumque tuam absentiam solareris, non hanc vultus imaginem, cuius in dies mutatio multa fit, sed stabiliorem effigiem animi ingeniique mei, quae, quantulacumque est, profecto, pars mei optima est. Hic tibi ergo non amici domicilium corpus hoc, quod videntes quidam totum se hominem vidisse falso putant, sed amicum ipsum internis spectare luminibus licebit, quoniam, ut ait Cicero, mens cuiusque is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. (Cic. de rep. 6,26)

[8] Sed iam nimium te moror, quem socii expectant, quem tranquilla veris facies faventesque vocant aurae, quem nos omnes, qui te suspiramus abeuntem, iamiam reducem exoptamus.

[9] Poscis ergo, vir optime, quoniam me non potes, comites has habere literulas, in quibus, quae oculis ipse tuis mox videbis, ex me, qui ea certe nec dum vidi omnia nec unquam forte visurus sum, audire expetis; mirum dictu, nisi quia passim , quae non vidimus, scimus, multa, quae vidimus, ignoramus. Parebo equidem eoque promptius, quo iustius cupis, primum scilicet ut quae ad salutem animae, dehinc quae ad notitiam rerum et ingenii ornamentum, postremo quae ad memoriam exemplorum excitandumque animum pertinere videbuntur explicem iterque longissimum brevi stylo metiar. Prima quarum, nisi fallor, religiosi prorsus ac fidelis, altera ferventis ac studiosi, tertia militaris ac magni animi cura est. Quid vero non possit amor? Certius te visurum speras, quae calamus meus hinc quam quae oculus tibi tuus inde monstraverit.

[10] Ingrediamur vero iam tandem iter hoc et media praetervecti, quae assidue subiecta oculis inculcare auribus supervacuum est, nondum tibi visam, ut ais, Ianuam veniamus.

[11] Videbis ergo imperiosam urbem lapidosi collis in latere, turribus et moenibus superbam, quam dominam maris aspectus ipse pronunciat. Sua sibi potentia, quod multis iam fecit urbibus, obstat atque officit, iugis unde materia civilium simultatum scatet.

[12] Autorem urbis et nominis Ianum ferunt, primum ut quibusdam placet, Italiae regem. Quod an ita sit, an ipse situs urbi nomen dederit, quod nostri orbis quasi ianua quaedam esse videatur, incertum habeo. Prima ibi celebrior opinio est et in chronicis eorum scripta et publicis insculpta monumentis. Utrique autem illud obstat, quod apud veteres non Ianuae sed Genuae nomen in usu est. [13] Huius sane multa recentia et memorabilia dici possunt, quae praetereo, neque enim scribo nunc historiam, sed loca describo; antiqua autem pauciora, quod non semper hoc sed, quantum intelligere est, prius caput gentis Albingaunum fuerat. Ipsa quidem de qua loquor, Ianua temporibus belli Punici secundi a Carthaginiensibus eversa, a Romanis ducibus restituta est. [14] In qua tu nunc et populi habitum et locorum situm et aedificiorum decus atque in primis classem, quod de Tyria scriptum vides, cunctis terribilem tremendamque litoribus tum molem pelago obiectam portumque mirabere manufactum – inextimabilis sumptus, infinitae operae – quem quotidianae nequicquam feriunt procellae.

[15] Quid multa? Cum sedulo civitatem hanc et dextera laevaque circumfusum litus ac montes fluctibus impendentes, ad haec corpora, mores, animos et victum gentis aspexeris, scito te vidisse cotem illam alteram, quae Romanae virtutis aciem longo exercitio multos olim annos exacuit, quod, si quid Livio creditur, nulla provincia magis fecit, ut cui scilicet essent omnia, quae vigilem ac solicitum Romanum excercitum haberent: locorum montana durities, hostis prompta velocitas, commeatuum difficultas, insidiarum opportunitas, communitio castellorum, labor iugis, periculi plurimum, praedae minimum, otii nihil. Itaque cum ubique terrarum cum singulis, hic cum multis difficultatibus uno tempore pugnandum erat.

[16] Hinc tu, tametsi socii properent et nautae de litore funem solvant, non tamen ante discesseris, quam pretiosum illud et insigne vas solido e smaragdo, quo Christus, cuius te tam procul a patria amor trahit, pro paropside usus fertur, videas, devotum si sic est, alioquin suapte specie clarum opus.

[17] Hinc digressus ad laevam totum illum diem ne oculos a terra dimoveas caveto, multa enim illis occurrent, quae multo tibi facilius sit mirari, quam cuiquam hominum stylo amplecti: valles amoenissimas, interlabentes rivulos, colles asperitate gravissima et mira fertilitate conspicuos, praevalida in rupibus oppida, vicos amplissimos et marmoreas atque auratas domos, quocumque te verteris, videbis sparsas in litore et stupebis urbem talem decori suorum rurium deliciisque succumbere.

[18] Viginti, nisi fallor, passuum milia emensus extentum in undas promontorium, Caput Montis ipsi vocant, obvium habebis et Delphini sive, ut nautae nuncupant, Alphini portum, perexiguum sed tranquillum et apricis collibus abditum, inde Rapallum ac Siestrum et nomine Veneris insignem portum securum ventorum omnium et omnium, quae sub coelo sunt, classium capacem nostrum prope Erycem; habet enim alterum Sicilia. In medio sinus est maris, oportunus fatigatis puppibus.

[19] Et hoc quidem litus omne palmiferum atque cedriferum, ut adversum Cereri, sic Baccho gratissimum ac Minervae, nulli usquam terrarum cedere certum est. Quo magis id priscis rerum scriptoribus et praesertim vatibus praetermissum miror. Sed adducor, ut extimem non invidiam neque desidiam causam dedisse silentio, sed quod nondum tentata ideoque nondum nota fertilitas locorum erat. Hinc est, ut, cum claris saepe carminibus Meroen Falernumque concelebrent terrasque alias, hanc cunctis hac laude praestantem omnes indictam praeterierint. Id me movit, omnium qui scripserunt et ingenio et stilo et aetate novissimum, ut in Africae meae loco quodam, idoneam nactus occasionem, loca ista describerem, charactere dicendique genere longe alio. Qui liber, nisi vel vitae brevitas vel ingenii tarditas vel aliorum librorum unum in tempus cura concidens vel, quorum nullus est modus, fortunae impedimenta vetuerint, aliquando forte sub oculos tuos veniens, in horum te atque aliorum, quae multa nunc visurus es, locorum memoriam revocabit.

Sed multum nobis viae restat. Progrediamur ad reliqua.

[20] Non procul hinc circa extremos fines Ianuensium Corvum famosum scopulum, et nomen a colore sortitum, ac paululum provectus, Macrae amnis ostia, qui maritimos Ligures ab Etruscis dirimit, supraque litus maris sinistramque ripam fluvii ruinas Lunae iacentis aspicies, si famae fides est. Aliud enim hac in parte nihil habeo magnum exemplum fugiendae libidinis, quae saepe non modo singulorum hominum, sed magnarum urbium et locupletium populorum ac regum opes fortunasque pessumdedit, licet huiusce rei exemplum maius et antiquius Troia fuit.

[21] Hinc iam sensim cedentibus montibus, aliquandiu planum et absque scopulis lene litus, portus rari, castella procul in collibus, plaga maris inhospita, Sarzanum paulo submotum a litore, novum frequensque oppidum, inde Laventia vicus ignobilis, fluvius deinde re ac nomine Frigidus, aquis arenisque perlucidus, secus Massam amoenissimam terram descendit in pelagus. Prope oppidum est, quod Petramsanctam dicunt, cuius autor, ut audio, concivis quidam tuus fuit, illius tunc provinciae praeses et vir domi clarus et nobilis. Itaque familiae suae nomen transtulit in suum opus.

[22] Ultra iam praeter duas Pisanorum arces nihil memorabile, quarum alteram Mutronem, alteram vero Viam Regiam appellant. Nec multo post Sercli atque Arni fluminum fauces sunt, quorum alter Lucam praeterlabitur, alter patriae meae muros primum, tandem Pisas interfluit. Et de Luca quidem dubius sum, Florentia prorsus extra conspectum latet, Pisas autem ex ipsa puppe gubernaculi tibi rector ostendet, civitatem pervetustam, sed recenti et decora specie et, licet in plano sitam, non tamen ut magna pars urbium paucis turribus, sed totam simul eminentissimis aedificiis apparentem, quondam quoque maris potentissimam, donec patrum memoria non modo vires aequoreas, sed animos navigandique propositum magno victi proelio Ianuensium amisere.

[23] Post haec paucis passuum milibus portus, et ipse manufactus, Pisanum vocant, aderit et fere contiguum Liburnum, ubi praevalida turris est, cuius in vertice pernox flamma navigantibus tuti litoris signum praebet. Hinc, si ad dexteram te deflectas, Gorgon atgue Capraria, parvae quaedam Pisanorum insulae, praesto erunt, nec non turris exigua pelagi medio, quae Meloria vulgo dicitur, infausta illi populo, quod scilicet illic ipsa, cuius paulo ante memini, pugna commissa est. Sin pressius intenderis, videbis et Corsicam inclitam insulam, et armentis silvestribus abundantem.

[24] Quinquaginta inde vel non multo amplius passuum milibus Plumbinum insigne oppidum ad laevam fertili sedet in colle; portus subest nec multarum capax navium et securitatis ambiguae. Ad dexteram exiguo spatio Ilva est, insula inexhaustis Chalybum generosa metallis, ut Maro ait (Verg. Aen. 10,172-174). Perhibent qui longiores ibi traxerunt moras, omnia illic ad victum optime provenire, denique post Sardiniam amissam Pisanarum opum illam praecipuam sedem esse.

[25] Haud procul inde Populonia, Massa Marittima, Grossetum, Telamonis portus (an ab Aiacis patre, an unde dictus, profiteor me nescire). Inde rursus ad dexteram Igilium insula vino et marmore nobilis, ad laevam Sancti Stephani, quem dicunt, et mox portus Herculeus, Argentariae mons medius. Post Cornetum turritum et spectabile oppidum, gemino cinctum muro et ab alto colle maria longa despiciens. Huius in finibus Tarquinii fuerunt, olim civitas, nunc nihil praeter nudum nomen ac ruinas, unde, qui Rome regnarunt, Tarquinii prodiere. Post hoc illa, quae Civitas Vetus dicitur, decem, nisi fallor, passuum milibus sita est. Deinde quem Adriani portum vocant, opus inter cuncta mirabile, quod ne inter septem illa famosissima numeretur, nihil sibi nisi aetas et iactantia graia defuerit.

[26] His exactis Tiberinae fauces ad laevam sunt, ad dexteram remanente Sardinia. Supra Tiberis ripam Ostia est, Anci Marcii colonia quarti Romanorum regis, quam in ipso maris fluminisque confinio posuit, ut ait Florus (Flor. Epit. 1,1/1,4), iam tum videlicet praesagiens animo futurum, ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur. Illic sane cum fueris, scito te a regina urbium Roma non nisi duodecim passuum milibus abesse, de qua si tam parvo in spatio loqui velim, intolerandae nimis audaciae sim, cuius gestis ac gloriae totus terrarum orbis angustus est, cuius nomini libri linguaeque omnes non sufficiunt.

[27] Post ostia Tiberina Caput Antii apparet, ita enim vocant nautae. Civitas ibi Antium fuit, Vulscorum caput, quae cum multa olim bella cum Romanis gessisset, capta demum et cum tota gente subacta est. Proxime Astura est, inde mons praealtus, cui carminibus potens Circe nomen imposuisse dicitur. Ibi enim, ut aiunt, habitavit atque ibi Ulixis socios convertit in beluas, quae transformatio quid mysterii vellet nosti. Locus est autem et fama celebris et scriptorum ingeniis. Hinc ad dexteram Pontiae remanent, brevis insula et olim carcer illustrium.

[28] Progredienti tibi Terracina nunc, olim Anxur, primum aderit, mox Caieta, nutricis Aeneae nomen servans, ubi, quo prosperior navigatio sit, sacrum Erasmi tumulum adire non pigeat, cuius opem multis iam in maritimo discrimine profuisse opinio constans est. Hic flexus litorum et pelagi sinus ingens saltusque lauriferi cedriferique et odoratum ac sapidum semper laete virentium nemus arbuscularum. In hoc tractu Formiae seu Formianum et Liternum sunt, dicam verius, fuerunt: alterum Ciceronis infanda caede, alterum Scipionis indigno exilio nobilitatum et cineribus patriae negatis. Sed haec duo loca extimatione magis animi quam oculis assequeris, alter enim iacet, alter et latet, nisi quod apud Formias adhuc duae seu tres magnae supereminent ruinae.

[29] Ipsa sed in oculis erit Inarime, quae sese obviam dabit, insula poetarum nota praeconio, Isclam moderni vocitant, sub qua Iovis edicto obrutum Typhoeum gigantem fama est; fecitque locum fabulae vapor velut hominis anhelantis et Aethnaeo more aestuare solitum incendium. Vicina huic Prochyta est, parva insula, sed unde nuper magnus vir quidam surrexit: Iohannes ille, qui formidatum Caroli diadema non veritus et gravis memor iniuriae et maiora, si licuisset, ausurus ultionis loco habuit regi Siciliam abstulisse. [30] Simul et ad laevam Cumas colle humili Sibyllae patriam videbis, ubi Tarquinius superbus regno pulsus tandemque Tuscorum et Latinorum destitutus auxiliis exul obiit. Nam hoc Mediolano proximum Lario imminens Alpibus adiacens Cumum est, non Cumae, quod, ne forte cum vulgo falleris, dixerim.

[31] Hinc iam Misenus collis in mare porrigitur illic humati tubicinis Phrygii nomen habens, cuius rei meminit Virgilius. Sunt qui putent Misenum ibi peremptum ab Aenea diis infernis sacra facturo, quae, ut asserunt, absque humana caede fieri nequeunt, atrocitatemque facinoris Maroneo eloquio excusatam; illic sane sacrificatum ab Aenea narrasse Virgilium (Verg. Aen. 6,126-129), ubi sacrificasse Ulixem Homerus ante narraverat, pari ritus immanitate, ut quidam putant – res enim ambigua est valde – esse autem huiuscemodi sacris apta loca, quod ibi sint Avernus atque Acheron, tartarea nomina, ibi Ditis ostia limen irremeabile et illic facilis descensus Averni, de quo loquitur poeta, quem patentem diebus dixit ac noctibus, sed laboriosi atque operosi reditus, de qua re, quia quod scriptum est legisti, si quid ipse praeterea viderim atque audierim, sequar extra propositi metas eam.

[32] Hic Sibyllae Cumanae domus maxima super horrentem Averni ripam cernitur, iam senio semiruta, habitatore quidem nullo, sed variarum volucrum nidis frequens. In eodem flexu fontes calidi tepentesque insignius quam in alia parte nostri orbis erumpunt, quidam vero sulfureum ac ferventem cinerem eructantes. Est ubi terra sine igne visibili, sine aquis ex se ipsa salubrem vaporem et medentem corporibus fumum profert. Denique iisdem in locis et humanae vitae remedium convenisse dixeris et mortis horrorem.

[33] Et sub Miseno quidem semper in ancoris Romanarum una classium stabat ad occurrendum repentinis incursibus, alia equidem Ravennae erat; idque alto concilio Augustus Caesar instituit, ut mare superum atque inferum, quibus insulae instar Italiae magna pars cingitur, hoc gemino praesidio tuta essent.

[34] Intra Misenum Baiae sunt, ab illic sepulto Baio quodam socio Ulixis appellatae, situ longe amoenissimo, ut non immerito hibernae Romanorum deliciae videantur fuisse, quod et marmoreae testudines calidis fontibus superiectae et murorum reliquiae indicant amplissimae urbi etiam satis multae et scriptorum etiam astipulatur fides. Hic Neronianae piscinae ingentia monstrantur exordia, nam furoris alterius, quo fossam ab Averno usque Ostiam tanto terrarum spatio per tot montes – non impensa rei publicae sed iactura, non labore populorum sed exitio – fodiendam destinarat, ut humano victa studio natura tuto et libere tantum iter non aperto quidem mari sed marinis aquis ac navibus ageretur, nulla quae noverim nisi in literis vestigia remanserunt.

[35] Hic angulus et Lucrinum habet et Undam illam Iuliam atque Aequor Indignans, quorum et poeta recordatus est, dum Georgica scriberet (Verg. Georg. 2,161-164). Opus autem a Iulio exstructum, ab Augusto Caesare immutatum, et aut memoria frustratur aut Mare Mortuum appellant, sic maris ferociam atque impetum compressere hominum manus.

[36] Contra Misenum et Baias Puteolae tribus aut quatuor passuum milibus procul apparent. Hoc maris intervallum Gaius, Romanorum quartus imperator, pessimorum vero post Neronem primus, per inanem sumptuosamque iactantiam terrestri ponte connexuit, quem ipse idem equestri primum habitu, mox triumphantis in morem magno procerum comitatu fastuque plus quam caesareo permeavit. Non longe a Puteolis Falernus collis attollitur, famoso palmite nobilis. Inter Falernum et mare mons est saxeus, hominum manibus perfossus, quod vulgus insulsum a Virgilio magicis cantaminibus factum putat. Ita clarorum fama hominum, non veris contenta laudibus saepe etiam fabulis viam facit. De quo cum me olim Robertus regno clarus sed praeclarus ingenio ac literis, quid sentirem multis astantibus percontatus esset, humanitate fretus regia, qua non reges modo sed homines vicit, iocans nusquam me legisse marmorarium fuisse Virgilium respondi, quod ille serenissimae nutu frontis approbans non illic magiae sed ferri vestigia esse confessus est.

[37] Sunt autem fauces excavati montis angustae sed longissimae atque atrae, tenebrosa intus et horrifica semper nox, publicum iter in medio mirum et religioni proximum, belli quoque temporibus inviolatum, si vera populi vox est, et nullis unquam latrociniis attentatum patet. Cryptam Neapolitanam dicunt, cuius et in epistolis ad Lucilium Seneca mentionem facit (Sen. ad Luc. 57,1-2). Sub finem fusci tramitis, ubi primo videri coelum incipit, in aggere edito ipsius Virgilii busta visuntur, pervetusti operis, unde haec forsitan ab illo perforati montis fluxit opinio. Iuxta breve sed devotissimum sacellum supra ipsum cryptae exitum et mox ad radicem montis in litore Virginis Matris templum, quo magnus populi, magnus quotidie pernavigantium fit concursus.

[38] Proxima in valle sedet ipsa Neapolis, inter urbes litoreas una quidem ex paucis. Portus hic etiam manufactus; supra portum regia, ubi, si in terram exeas, capellam regis intrare ne omiseris, in qua conterraneus olim meus, pictorum nostri aevi princeps, magna reliquit manus et ingenii monimenta. Non audeo te hortari, ut extantem in colle urbi proximo Cartusia domum adeas. Scio, ut navigatio fatigationem et fastidium parit. At Clarae Virginis praeclarum domicilium, quamvis a litore parumper abscesserit, videto, reginae senioris amplissimum opus. Illud nulla festinatio, nullus labor impediat, quin duos illius urbis vicos, Nimidum scilicet et Capuanam, videas, aedificiis supra privatum modum et, antequam pestis orbem terrae funditus exhausisset, vix cuiquam credibili militiae numero et decore memorabiles. Militem ad militiae pelagus, opus professioni tuae debitum, te mitto, non studiosum veritatis ad fabulas, et idcirco Castrum Ovi titulo cognitum eminus aspexisse satis fuerit.

[39] Haec est civitas ubi Virgilius noster liberalibus studiis operam dedit, cum iam ante patria illum tua Mediolanum tenerioribus annis discipulum habuisset. Hic se carmen illud Georgicum scripsisse, hic se ignobili otio floruisse verecundissime memorat. Hanc dulcem vocat ille Parthenopem, id enim est aliud de nomine conditricis civitati nomen. Demum peregre moriens inter extrema suspiria suae meminit Neapolis et huc revehi optavit, ut, quam vivus amaverat, vita functus incoleret.

[40] Hinc tandem digresso biceps aderit Vesevus, vulgo Summa monti nomen, et ipse flammas eructare solitus. Ad quod olim spectaculum visendum cum experiendi noscendique cupidine perrexisset Plinius secundus, vir scientiae multiplicis et eloquentiae floridae, vento cinerem ac favillam excitante compressus est: miserabilis tanti viri exitus! Sic Neapolis hinc Mantuani, inde Veronensis civis ossa custodit. Mons est autem multarum rerum sed in primis vini ubertate mirabilis, quod Graecum ideo dicitur, quia illa pars Italiae a Graecis possessa olim Magna Graecia dicebatur. Hinc ad dexteram Capreae insula linquitur, asperrimis rupibus circumsepta, secessus infamis senilium Tiberii voluptatum et officina saevitiae. Pulcherrimus terrarum tractus ad laevam Pompeios atque Herculaneum habuit, celebres olim urbes, nunc inania nomina, quas terremotibus eversas Seneca inter ceteros teste didicimus. Superest adhuc Surrentum, et ipsum mellifluo palmite generosum. Tota regio Terra Laboris hodie, pars olim Campaniae fuerat, utraque praecipuae ubertatis appellatio. Quo praetextu Cereris hic Liberique certamen incerta victoria statuere.

[41] Post hoc gremium maris ecce mox aliud ex ordine panditur, in quo Salernum videbis et Silerim. Fuisse hic medicinae fontem fama est, sed nihil est, quod non senio exarescat.

Hinc utinam tu secundis ventis et cursu tam facili proveharis, ut ego ad Italiae finem facili provehor stylo! [42] Laeva itaque perpetuo tractu Calabrum litus extenditur. Dextera autem longe Trinacria et Vulcanus ac Liparis minoresque insulae, et ipsae fumum flammamque fundentes ventosaeque adeo ut Aeoli ventorum regis hic regiam fuisse, vel fabulosum certe vel historicum sit, utrumque enim lectum est. Hinc, quod convenit, Aeoliae dictae sunt. Ubi angustissima Italia est, Scaleam vocant, nescio quam vetus oppidum, sed nomen haud dubie modernum.

[43] Unde cum ad extremum Italiae angulum perveneris, eum scilicet, qui ad occasum vergit, hinc Rhegium Calabriae metropolim, hinc Siciliae Messanam parvo admodum oculorum flexu et fere simul aspicies. In medio Pharus est, qui Messanensis dicitur, in quo sunt infamia illa portenta, multum formidata navigantibus, Scylla et Charybdis. Scyllam saxum esse constat ad laevam undisonum procellosum, Charybdim contra aquarum magnam quandam rapidamque vertiginem. Neque te moveat, quod libro tertio divini poematis locatae aliter a Virgilio videantur (Verg. Aen. 3,420-428). Ille enim venientis, ego autem euntis iter prosequor.

[44] Causa vero tantae vertiginis apud poetas et historicos una est. Ferunt enim hunc nostrum, qui nos obit ac dirimit, Apenninum in Trinacriam protendi solitum, donec multis saeculis duo maria velut ex condicto geminum latus montis hinc illinc sine intermissione tundentia undis succumbere coegerunt; ideoque illic amoto obice maria suo impetu acta concurrere, Apennini autem ultima sic a toto corpore montis exsecta, nomine etiam amisso, concessisse in nomen montis siculi Pelori, unius scilicet ex his tribus, unde Trinacriae appellatio sumpta est, qui mons Messanae proximus est, cui quod nomen ante fuerit, incertum habeo. Hoc enim a Peloro gubernatore Hannibalis, quem ille sive tota cum classe Italiam linquens, ut Valerio placet, sive, ut alii volunt et similius vero est, patriam suam puppe unica repetens et Romanos fugiens victores propterque locorum angustias dum eminus exitum non intelligit, falli ratus occiderat ibique tandem errore recognito terrae mandaverat, accepisse notissimum est.

[45] Et Scalea quidem digressis usque Rhegium ferme rectus in meridiem est cursus. Inde cursus ad orientem, relicta procul a dextris Aetna, flammantium principe montium. Inde brevi flexu in septentrionem versus et Scyllaceum naufragiis infame transiliens Crotonem venies, civitatem quondam inter Italiae populos et animorum robore et corporum et forma et opibus et gloria praecellentem, nunc – quid non proterit longa dies – vix ipsis Italicis bene notam. Hic Iunonis Laciniae templum fuit, toto orbe percelebre. [46] Inde in intimo quodam pelagi recessu Tarentum tibi monstrabitur, Ennio natalis, Virgilio fatalis locus, quamvis alii Brundisium dicant, magni quoque cum Romanis belli causa Pyrrho rege in Italiam accersito adiutoque armis ac moenibus post longum tempus Hannibale, quos hostilium ducum primos Romanae historiae omnibus saeculis numerabunt.

[47] Iam ad finem orbis Italici ventum est, in quo ultimum cum Hydruntem attigeris pedem, habueris obvium Adriaticum aequor. Emensus primam insularum ab adverso litore Corcyram ignobilesque alias invenies, donec ad Achaiae primum angulum perveneris. Illic equidem optabis isthmum, quod quibusdam venit in mentem, esse perfossum, quo cum rectior tibi tum brevior cursus sit. Mons est duo maria dirimens, qui si loco cederet, insula esset Achaia. Eius in vertice Corinthus est situ inexpugnabili. Id sibi, cum a Romanis capta esset, eversionis praebuit materiam, secutis oportunitatem loci maxime, ut ait Cicero (Cic. de off. 1,35), ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari.

[48] Cum vero limes aequoreus ille praeclusus sit, parendum naturae et praetermissa Corintho, Maleae flexus ille longior obeundus est videndumque litus Achaicum atque urbes in litore Motona, Corona et quicquid terrarum mare illud alluit usque ad extremum regionis angulum.

[49] Ut vero alter Italiam, sic ille Cretam respicit, nunc possessionem Venetorum, ut humana omnia volvuntur, olim Iovis regnum, superstitionum fere omnium fontem atque principium. Hanc a dextris, Euboeam, quam Nigropontum vocant, a sinistris habens inter Cyclades, Aegaei maris insulas, quae siderum in morem pelagus illud illustrant, crebris portibus tutum iter ages. Hic Scyros Achillei amoris atque adolescentiae prima sedes, unde Ulixeo tortum astu fulmen illud venit ad Troiam. Hic Cous Hippocratis, Lesbos Theophrasti, Samos Pythagorae patria, qua ille deserta in has nostras terras venit et Italicus philosophus dici meruit, cum philosophiae nomen, quod primus invenerat, summo studio atque ingenio exornasset.

[50] Sed quid ago? Non multo facilius Cyclades omnes quam coeli stellas enumerem. Per has ergo navigans et procul a tergo linquens illa duo Graeciae lumina, Lacedaemonem et Athenas, ad laevam vero Hellesponti fauces Sestonque et Abydon, infaustis amoribus notas, et Byzantion atque Ilion, illud aemulatione Romani imperii, hoc propriis famosum malis, recto tramite Rhodum petes, olim Soli, nunc Christo, verius scilicet soli, sacram et militiae domicilium Iohannis.

[51] Iam hinc Asia minor ad laevam iacet, olim provinciarum mitissima, post Troiae ruinam Graecis referta cultoribus, nunc Turcorum veri hostium ferox regio. Huius partes ad austrum versae et itineri tuo proximae sunt Lycia atque Cilicia et caput regionis Isauria, arx olim omnium piratarum, qui summis tunc viribus maria cuncta pervaserant, ita ut ipsis quoque Romanis classibus aperta acie decertarent. Summa tamen Pompei magni virtute ac prudentia superati abductique maritimis latrociniis et terrae cultibus restituti, ac ne qua unquam occasio illos ad consueta retraheret, a conspectu maris procul abstracti sunt. Ex his inter ceteras Laudensem coloniam, patriae tuae proximam, constare et de Pompei laudibus sumptum nomen traditur. Quae quidem non tantum a mari, sed a fluminibus etiam longe erat, donec nuper eversa, dum resurgeret, ut sibi casus ad aliquid profuisse videretur, translatis sedibus, ripam pulcherrimi amnis obtinuit. Sed nondum tempus est in patriam redeundi. Ad ea, quae restant, procedamus.

[52] Ante Ciliciae frontem Cyprus est, terra nulla re alia quam inertia ac deliciis nota, quam merito Veneri sacram dixere et nunc quoque Veneri magis quam Marti seu Palladi sacra est. Raro ibi seu nunquam vir aliquis clarus fuit, neque enim in molli agro voluptatis virtutum rigida semina coalescunt. Libidinem incolarum terrae coelique fervor indicat. Cum enim regiones tractu maximo soli viciniores grata temperie perfruantur, haec prope contra naturam intolerandis ardoribus aestuat, quasi hominum complexio ad elementa transierit. Noli ibi multum immorari. Non est enim militaris certe neque virilis habitatio. Fastus Gallicus, Syra mollities, Graecae blanditiae ac fraudes unam in insulam convenere. Quod optimum atque pretiosissimum habent: illic dissimillimis moribus aliunde veniens, iacet Hilarion.

[53] Contra Cyprum in extremo maris angulo minor latet Armenia, cui tergum puppis obvertens in dexterum latus agenda est. Sed iam, quasi tecum periculi fastidiique particeps ad terram pervenisse gaudeo. In quam ubi descensurus sis nescio, neque enim unus tantum portus patet accessui. Magistri sententia, comitum consensus, ventus, mare, dies, locus, opportunitas, quid te agere oporteat, dicent. Nam ut in antiquo proverbio monemur, consilia capiuntur ex tempore. Sunt autem in litore illo, ut ab aquilone in austrum descendam, maritima oppida Tortosa, Tripolis, Baruth, Sur, Caesarea, Iafa, Ascalon, horumque in medio nobilis olim, nunc eversa et in cinerem versa iacet Acon, summum et inexpiabile dedecus ac turpissima cicatrix christianorum regum, nisi aliquanto turpior esset ipsa Ierusalem.

[54] Sane si altius descendas, id habebis amplius, ut videas caput Syriae Damascum. Sic enim vocat eam non quicumque cosmographus sed clarissimus prophetarum Isaias (Ies. 8,4/17,1). Quamvis non ignorem apud alios Antiochiam Syriae primam ac metropolim haberi, cui sententiae accedit Hegesippus (Hes. hist. 3,5,1) libro tertio historiarum Iosephum (Ios. bell. iud. 3,29) secutus aliquanto tamen nobilior, ut puto, et certe multo vetustior est Damascus. Videbis civitatem et forma spectabilem et aetate, de qua quidem ab ipsis temporibus regum Israel multis saeculis ante urbem conditam crebra in utriusque literis sacris ac saecularibus est mentio.

[55] Si infra magis applicueris, quantum spectaculo defuerit, tantum demitur labori, minus terrestri calle lassaberis, quod in terram egresso vicina Ierosolima est, itineris propositique tui terminus.

Itaque tametsi multa tibi in medio quaerenda et visenda monstraverim, quae poteras improvisus forte solumque viae finem cogitans praeterire, hic, quid te moneam, non habeo. Omnia enim iam, hinc antequam pedem domo moveas, praeconcepta animo et diu agitata sunt tibi, quoniam finis rerum, ut philosophis placet, sicut in executione ultimus sic in intentione primus est.

[56] Neque vero tu aliam ob causam tantum laboris ac negotii suscepisti, nisi ut in illa morte Domini sacra urbe locisque finitimis videres oculis, quae animo iam videbas: amnem scilicet, quo lotus est Christus; templum seu templi ruinas, in quo docuit; locum, ubi summa cum humilitate passus est corpore, ut nos animi passionibus liberaret; sepulcrum, ubi sacratissimum corpus illud substitit, dum ipse mortis et inferni ictor ad regna hostis spolianda descenderet, unde etiam reversus idem corpusque iam immortale recipiens pressis gravi sopore custodibus resurrexit.

[57] Sion praetera et Oliveti montem, ad haec et unde in coelum ascendit, quo ad iudicium reversurus creditur, ubi ventis et fluctibus impetravit, ubi cibo exiguo maximam turbam pavit, ubi aquam vertit in vinum, quae licet magna convivantibus viderentur, facilia erant illi, qui cibum et vinum et aquam et ipsos de nihilo creaverat convivantes, ubi denique elegit indoctos atque inopes piscatores, quorum hamis ac retibus piscarentur imperatores ac reges gentium, ubi caecos illuminavit, leprosos mundavit, paralyticos erexit, mortuos suscitavit, quodque his omnibus maius esset, nisi quia omnia aeque facilia sunt Deo, daemonibus ac peccatis oppressam sepultamque animam restituit libertati;

[58] multa etiam, quae persequi mihi longissimum et nequaquam necessarium tibi est, cui omnia ex Evangelio nota sunt, quae fixa mente cernentis, per singulos passus devotam animam pius horror invadet. Unum, quod elabi posset, admoneo, videre te urbem illam, quam vicisse victores gentium Romani tam clarum opus esse duxerunt, ut Titus, tunc exercitus post imperii gubernator, in ipso ingressu moenia urbis admirans, tantam victoriam non humanae virtutis sed divinae gratiae fateretur. Et profecto sic erat. [59] Christus ipse, quem eradicasse de terra viventium existimabant, adversus suos hostes suis merito favebat ultoribus, licet adhuc illis incognitus, noscendus tamen eorum successoribus et colendus. Itaque cum saepe alias, tum in ea vastatione praecipue impletum est, quod ex persona eius in Psalmo (Ps. 40,11) dicitur: resuscita me et retribuam eis. Ea hominum strages, ea fames miserorum tam maesta necessitas, quae si ex ordine nosse cupis, Iosephum lege non audita sed visa et communia sibi cum ceteris referentem.

[60] Quid vero nunc cogitas? An nondum te desiderium nostri cepit, ut domum, ut patriam, ut amicos invisere animus sit? Credo id quidem, imo ne aliter fieri posse certus sum. Sed nullus est acrior stimulus quam virtutis. Ille nunc per omnes difficultates generosum animum impellit nec consistere patitur nec retro respicere cogitque non voluptatum modo sed honestorum pignorum atque affectuum oblivisci, nihil aliud quam virtutum speciem optare, nihil velle, nihil denique cogitare. Hic stimulus, qui Ulixem Laertis et Penelopes et Telemachi fecit immemorem, te nunc nobis, vereor, abstrahit diutius, quam vellemus.

[61] Video tibi faciem esse longius euntis. Nec immerito. Ubi enim dimitteres Bethleem, civitatem David, quam coelesti ortu claram fore divini vates praesago ore cecinerunt? In illa primo cunabula nostri regis aspiciens cogitabis, quantum Deo grata fuerit semper humilitas, quam in filii sui unigeniti primordiis evidentissime consecravit, cogitabis ineffabilem Salvatoris originem, qui ante principium genitus, in fine temporum, si ad aetatum numerum attenditur, natus est.

[62] Virginem matrem in praesepio iacentem contemplabere et divinum infantem in cunis vagientem, angelos ab aethere concinentes, pastores attonitos stupentesque reges alienigenas, cum muneribus affusos, indigenam vero regem gladio saevientem, terram innocuo sanguine beatorum infantium et miserarum genitricum lacrimis madentem, et maestis resonans coelum omne gemitibus;

[63] inter haec monitu angelico sanctum altorem cum intemerata matre coelestique alumno clam ex ingrata patria in Aegyptum ire tanto pignori tutas latebras quaerentem, iam tum gentibus spe iniecta, primogenito propter ingratitudinem abdicato summi patris hereditatem ad minorem filium, hoc est ad populum gentium esse venturam.

[64] Sed tu quoque nunc, ut auguror, Ioseph imo Mariam imo Christum profugum sequi vis, sacrum, profecto, teque dignum iter. Sequendus in terris quaerendusque nobis Christus est, ut vel sic discamus eum ad coelum sequi et, ubi aliquando habitavit, diu quaesitum tandem, ubi habitat, invenire.

[65] Iam vero non longe hinc mare, quod Sodomorum dicitur, Iordanis influit, ubi consumptarum urbium vindictaeque coelestis aperta vestigia apparent. His deserti solitudo proxima est.

[66] Durum iter, fateor, sed ad salutem tendenti nulla difficilis via videri debet. Multas ubique difficultates, multa tibi taedia vel hominum vel locorum hostis noster obiciet, quibus te ab incepto vel retrahat vel retardet vel, si neutrum possit, saltem in sacra peregrinatione minus alacrem efficiat. Hic vero praeter cetera nativam locorum ingeret asperitatem penuriamque rerum omnium. Sed meminisse conveniet omne optimum magno pretio constare et Virgilianum illud in tuos usus transferre, ubi ait: vicit iter durum pietas, et illud Lucani (Luc. bell. civ. 9,385) paululum immutare: durum iter ad leges animaeque ruentis amorem. Nihil tam durum, quod virtus ardens et pietas incensa non molliat.

[67] Equidem si per Syrtes Libycas et arenosa loca serpentium M. Cato mite Caesaris imperium fugisse laudatur, tu per desertum non fugies immite feroxque iugum Satanae, per quod tantus olim populus fugit saevitiam Pharaonis? Et quod senes ac pueri et mulierculae potuerunt, tu, vir fortis ac iuvenis, non poteris? Deus cum illis erat, et tecum erit.

[68] His autem in locis legem datam Moysi, colloquium cum Deo habitum, visionem rubi, lapsum de coelo manna ceterasque erga carum sed ingratum populum divinas blanditias ac divina iudicia tecum volves.

[69] Incidet forte cupiditas maris rubri videndi, quod proprie a poeta non mare, sed litus rubrum dictum est (Verg. Aen. 8,686), non enim ab aquis, sed a colore litoris nomen trahitur. Quo cum perveneris, non odores Indicos et eoas merces illis faucibus in Aegyptum atque inde nostrum in mare convectas, sed populum Deo adiutum per medios fluctus sicco pede transitum meditabere. Illud enim humanae cupiditatis et inopiae, hoc divinae pietatis ac potentiae est.

[70] Hic Catherinae virginis corpus cernes, ubi angelicis manibus collocatum fertur; nec indignum fuit, ut, quae pro lege Dei usque ad mortem decertaverat, in eo ipso monte requiesceret, ubi lex divinitus data erat.

[71] Per haec loca formidabiles esse solent Arabum incursus, sitis, fames, labor, sed nihil fere periculosius errore viae, nullis indiciis ad rectum referentibus. Ideo vigilanter cave, ne ulla te necessitate seiungat a sociis.

[72] Iam tandem in Aegyptum laborioso et ancipiti calle perventum est. Ibi ergo supra Nilum videbis Babylonem novam, Cambysis opus, et Carras Aegyptias, frequentissimam urbem et immensam, quae Babylonem veterem trans Euphratem et Carras Assyrias repraesentant.

[73] Spectabis insignem Asiae atque Africae limitem adversum Tanai, flumen ingens stupendumque, de quo et philosophi et poetae et cosmographi multa sunt opinati, Aristoteles vero libro integro disseruit (Ps. Ar. de inundat. Nili), flumen et aestivi mirabilis incrementi et inundationis uberrimae et infiniti alvei et fontis incogniti, cuius certitudinem et Aegyptiorum et Persarum et Macedonum reges, ad postremum Romani quoque imperatores, sed frustra omnes, quaesiere. Fons hactenus ignoratus manet, opiniones atque inquisitiones hominum et historiae de hoc scriptae multa legentibus nota sunt.

[74] Clarum quiddam et relatu dignum, quod ab illustribus viris accepimus, locus hic exigit. Ferunt fontem esse perlucidum illic, ubi ab Herodis rabiae Christum occultabant, quem puer omnipotens e terra arida in refrigerium anxiae matris eduxerit; ex illo christianos iucundissime bibere, saracenis absinthio amariorem esse, ita ut degustare illum vel summis labiis poena sit, nostrosque inde tam cupide haurientes ceu monstrum aliquod admirentur. Nec sane magnum fuit illi, qui fontem fecit, eidem quoque, quas voluit leges dare et pro varietate bibentium fidei varium saporem aquis immittere.

[75] Nil iam restat memorabile, quod quidem non meminerim, praeter Alexandriam, Alexandri opus, Alexandri nomen, Alexandri bustum, ad quod Iulius Caesar post Thessalicum diem mortemque Pompei cum Alexandriam venisset, ambiguo turbati vulgi murmure permotus per speciem religionis descendisse legitur.

[76] Et Augustus Caesar post victoriam Actiacam Antoniumque devictum et coactum mori eodem veniens Alexandri corpus reverenter aspexit, cumque ex eo quaereretur, an et Ptolemaeum vellet aspicere, elegantissime regem ait se videre velle, non mortuos (Suet. Aug. 18,1). Cui dicto illa proculdubio sententia inest virtute animi et rerum gloria, non regno, non sceptro, non diademate regem fieri.

[77] Hoc tu dictum eatenus inflectes, ut sanctos cupias spectare, non mortuos. Quia tamen vetustas et fama clarorum hominum non sine quibusdam facibus animos tangunt, poteris et hoc bustum, si nondum senio cesserit, spectare nec minus urnam, quae Pompei cinerum ostenditur. Illum enim Graeci, hunc Romani scriptores magnum vocant. Galli autem hoc cognomen ad suum Carolum transtulere. Illos duos habet una urbs, quorum alterum arctos, alterum miserat occidens, illum Pelle, hunc Roma.

[78] Videbis, ubi iniquo marte praeventus et circumventus illa magnalia et vix credibilia gessit Caesar. Videbis Pharum, unde hoc phari nomen per alias terras usquequaque diffusum est. Spectabis multifidas Nili fauces, ubi fortuna populi Romani truncum sui ducis et lacerum cadaver abscisumque trunco caput flens victor aspexit, sic cum genero partitus orbem, ut illum Nilus, Tibris hunc abluat. O fortunae fides, o rerum finis humanarum!

[79] Certe, ut es ingenio promptus ac docilis, facile tantis ac talibus magistris quantum prosperis, sit fidendum, disces perpetuoque memineris.

[80] Sed iam satis itum, satis est scriptum: hactenus tu remis ac pedibus maria et terras, ego hanc papyrum calamo properante sulcaverim, et an adhuc tu fessus sis eundo, certe ego iam scribendo fatigatus sum, eoque magis, quo celerius incessi. Quod enim iter tu tribus forte vix mensibus, hoc ego triduo consummavi. [81] Hic utrique igitur viae modus sit. Tibi domi, mihi ad mea studia redeundum, quod ego confestim fecero, tibi vero plusculum negotii superest peragendum Christi ope feliciter. His spectaculis et hoc duce doctior nobis ac sanctior remeabis.


Explicit itinerarium Francisci Petrarcae Laureati extractum ab originali manu sua scripto. In cuius fine sic notatum erat. Datum domino Iohanni de Mandello seu nuncio eius IIIIº Aprilis 1358.