Itinerarium (Bernardus Francus)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Itinerarium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Itinerarium

Itinerarium (Bernardus Francus), J. P. Migne 121.0574A

Itinerarium

1.

121.0569A| In nomine Domini visendi [ supple causa] loca sanctorum duobus memet sociavi fratribus in devotione charitatis: ex quibus unus erat ex monasterio beati Innocentii Beneventani, alter Hispanus: Francia vero est nativitatis meae locus. Igitur adeuntes in Urbem, domni pontificis Nicolai praesentiam obtinuimus cum sua benedictione, necnon ejus auxilio peragendi desideratam licentiam.

2.

Inde progressi venimus ad montem Garganum, in quo est ecclesia sancti Michaelis sub uno lapide, super quem sunt quercus glandiferae, quam videlicet ipse dicitur dedicasse: cujus introitus est ab aquilone, et ipsa quinquaginta homines potest recipere in se. Intrinsecus ergo ad orientem ipsius angeli habet imaginem; ad meridiem vero est altare, super 121.0569B| quod sacrificium geritur, et praeter id nullum munus ibi ponitur. Est autem ante ipsum altare vas quoddam suspensum, in quo mittuntur donaria, quod etiam juxta se alia habet altaria, cujus loci abbas vocabatur Benignatus, qui multis praeerat fratribus.

3.

De monte autem Gargano abeuntes, per centum quinquaginta milliaria venimus ad civitatem Barrem Saracenorum, quae dudum ditioni subjacebat Beneventanorum. Quae civitas, supra mare sita, duobus est a meridie latissimis muris munita; ab aquilone vero mari prominet exposita. Hic itaque petentes principem civitatis illius, nomine Suldanum, impetravimus cum duabus epistolis omne navigandi negotium. Quarum textus epistolarum principi Alexandriae, necnon et Babyloniae, notitiam vultus nostri 121.0569C| vel itineris exponebat. Hi denique principes sub imperio sunt Amarmomini, qui imperat omnibus Saracenis, habitans in Bagada et Axiam, quae sunt ultra Hierusalem.

4.

Exeuntes autem de Barre, ambulavimus ad meridiem XC milliaria usque ad portum Tarentinae civitatis, ubi invenimus naves sex, in quibus erant novem millia captivorum de Beneventanis Christianis. In duabus nempe navibus quae primo exierunt Africam 121.0570A| petentes, erant III captivi; aliae duae primo exeuntes in Tripolim deduxerunt similiter III.

5.

In reliquis demum duabus introeuntes, in quibus quoque praedictus erat numerus captivorum, delati sumus in portum Alexandriae, navigantes diebus XXX. Volentes vero progredi in littus, prohibiti sumus a principe nautarum, qui erat super LX. Ut autem nobis copia daretur exeundi, dedimus ei aureos VI.

6.

Inde progressi adivimus principem Alexandriae, cui ostendimus epistolam quam nobis dedit Suldanus: quae nihil nobis profecit, licet omnes illius epistolas dixerit se non ignorare. Quo urgente dedit ei unusquisque nostrum pro se XIII denarios; et fecit nobis litteras ad principem Babyloniae. Consuetudo praeterea illorum hominum talis est, ut quod 121.0570B| ponderari potest, non aliter accipiatur nisi in pondere. Unde accidit ut VI apud nos solidi et VI denarii faciant apud illos III solidos et III denarios. Haec Alexandria mari adjacet, in qua praedicans sanctus Marcus Evangelium, gessit pontificale officium. Extra cujus portam orientalem est monasterium praedicti sancti, in quo sunt monachi apud ecclesiam, in qua prius ipse requievit. Venientes vero Venetii navigio tulerunt furtim corpus a custode ejus, et deportarunt ad suam insulam. Extra portam occidentalem est monasterium quod dicitur ad Sanctos XL, in quo similiter monachi degunt. Ab aquilone est portus illius civitatis; a meridie habet introitum Geon sive Nilus, qui rigat Aegyptum, et currit per mediam civitatem, intrans in mare in praedicto portu. 121.0570C|

7.

In quo intrantes navigavimus ad meridiem diebus VI, et venimus ad civitatem Babyloniam, ubi regnavit Pharo rex, sub quo aedificavit Joseph XVI horrea adhuc manentia. Dum exivimus autem in Babyloniam, custodes ipsius civitatis deduxerunt nos ad principem, qui dicebatur Adelhacham, Saracenus, qui sciscitatus est a nobis omne negotium itineris nostri, de quibus scripta habemus principibus. Qua de causa ostendimus ei litteras de parte principis 121.0571A| Alexandriae, quod nihil nobis profecit: sed ab illo missi sumus in carcerem, donec post dies sex initio consilio cum Dei auxilio tredecim denarios unusquisque dedit pro se, sicut et superius. Qui quoque fecit nobis litteras, quas quicunque viderunt, in quacunque civitate aut in quocunque loco, nihil deinceps a nobis exigere ausi sunt. Erat enim secundus imperio Amarmomini praedicti. Postquam vero inferius nominatas civitates ingressi sumus, non prius permissi sumus exire quam chartam aut sigilli impressionem acciperemus, quod uno vel duobus denariis impetrabamus. Est itaque in hac civitate patriarcha domnus Michael, et super totum Aegyptum disponens gratia Dei ordinem omnium episcoporum, et monachorum, et Christianorum. Isti autem Christiani talem habent 121.0571B| legem apud paganos, ut pro posse personae suae unoquoque anno solvant tributum praedicto principi, ut vivant secure et libere. Istud autem tributum aut III, aut II, aut I exigit aureum, vel a viliori persona XIII denarios. Si autem talis est, ut non possit hos XIII denarios solvere, sive sit incola, sive advena Christianus, mittitur in carcerem, donec aut Dei pietate per angelum suum liberatur, aut ab aliis bonis Christianis redimitur.

8.

Fluvium [ f. Per fluvium] Geon, Sitimulh civitatem: de Sitimulh progressi sumus ad Mohalla, de Mohalla transfretavimus ad Damiatem, quae habet ab aquilonari mari civitatem Thanis, in qua sunt Christiani multi, aut enim religiosi hospitalitate nimia ferventes. Haec autem civitas nihil habet terrae, excepto 121.0571C| ubi sunt ecclesiae, et ubi monstratur campus Thaneos, in quo jacent trium instar murorum corpora eorum qui exterminati sunt tempore Moysi.

9.

In civitate Faramea ibi est ecclesia in honore sanctae Mariae, in loco ad quem, angelo monente, fugit Joseph cum puero et matre. In illa civitate est multitudo camelorum, quos ibi ab incolis illius pretio locant advenae ad ferenda sibi onera propter desertum, quod habet iter dierum VI. Hujus deserti introitus a praedicta incipit civitate. Et bene desertum dicitur, quoniam nec herbam, nec alicujus seminis fructum affert, exceptis arboribus palmarum: sed tabescit ut Campania tempore nivis. Habet autem medio itinere duo hospitia, unum quod vocatur Albara, et alterum Albacara, in quibus negotia exercentur 121.0571D| a Christianis et paganis ejusmodi, quae necessaria sunt iter agentibus. In eorum vero circuitu nihil praeter quod dictum est gignit terra. In Albacara ibi est terra fecunda, usque ad civitatem Gazan, quae fuit Samson civitas, tum [ in ms., tumis] opulentissima omnium rerum.

10.

Deinde venerunt Alarixa; de Alarixa in Ramula, juxta quam est monasterium beati Georgii Martyris, ubi ipse requiescit. De Ramula ad Emmaus castellum; de Emmaus ad sanctam civitatem Hierusalem. Ibi habetur hospitale, in quo suscipiuntur omnes, qui causa devotionis illum adeunt locum 121.0572A| lingua loquentes Romana: cui adjacet ecclesia in honore sanctae Mariae, nobilissimam habens bibliothecam studio praedicti imperatoris cum XII mansionibus, agris, vineis et horto in valle Josaphat. Ante ipsum hospitale est forum, pro quo unusquisque ibi negotians in anno solvit duos aureos illi qui illud providet. Infra hanc civitatem, exceptis aliis ecclesiis, quatuor eminent ecclesiae, mutuis sibimet parietibus cohaerentes: una videlicet ad orientem, quae habet montem Calvariae, et locum in quo reperta fuit crux Domini, et vocatur basilica Constantini; alia ad meridiem; tertia ad occidentem, in cujus medio est sepulcrum Domini, habens IX columnas in circuitu sui, inter quas consistunt parietes ex optimis lapidibus: ex quibus IX columnis, IV sunt ante 121.0572B| faciem ipsius monumenti, quae cum suis parietibus claudunt lapidem coram sepulcro positum, quem angelus revolvit, et super quem sedit post peractam Domini resurrectionem. De hoc sepulcro non est necesse plura scribere, cum dicatur Beda in Historia Anglorum sufficientia dicere, quae et nos possumus referre. Hoc tamen dicendum quod Sabbato sancto, quod est vigilia Paschae, mane officium incipitur in ecclesia: et post peractum officium, Kyrie eleison canitur, donec veniente angelo lumen in lampadibus accendatur, quae pendent super praedictum sepulcrum: de quo dat patriarcha episcopis et reliquo populo, ut illuminet sibi in suis locis. Hic autem patriarcha Theodosius [ supple vocabatur], qui ob meritum devotionis a Christianis est raptus 121.0572C| de suo monasterio, quod distat ab Hierusalem XV millibus; et ibi patriarcha constitutus super omnes Christianos, qui sunt in terra repromissionis. Inter praedictas igitur IV ecclesias est paradisus (vulgo, le parvis ) sine tecto, cujus parietes auro radiant: pavimentum vero lapide sternitur pretiosissimo, habens in medio sui confinium IV catenarum, quae veniunt a praedictis quatuor ecclesiis, in quo medius dicitur esse mundus.

11.

Est praeterea in ipsa civitate alia ecclesia ad meridiem in monte Sion, quae dicitur sancti Simeonis, ubi Dominus lavit pedes discipulorum suorum, in qua pendet spinea Domini corona. In hac defuncta traditur sancta Maria: juxta quam, versus orientem, est ecclesia in honore sancti Stephani, in loco in 121.0572D| quo lapidatus asseritur. Indirectum autem ad orientem est Ecclesia in honore beati Petri, in loco in quo Dominum negavit. Ad aquilonem est templum Salomonis, habens synagogam Saracenorum. Ad meridiem sunt portae ferreae, per quas angelus Domini eduxit Petrum de carcere, quae postea non sunt apertae.

12.

De Hierusalem in valle Josaphat milliari, et habet villam Gethsemani cum loco nativitatis sanctae Mariae, in quo est in honore ipsius ecclesia permaxima. In ipsa quoque villa est ecclesia sanctae Mariae rotunda, ubi est sepulcrum illius, quod supra setectum 121.0573A| non habet, pluviam minime patitur. In ipso etiam loco est ecclesia in quo Dominus traditus est. Habet ibi quatuor mensas rotundas Coenae ipsius. In valle quoque Josaphat est ecclesia in honore sancti Leonis, in qua dicitur venturus Dominus ad judicium.

13.

Inde venerunt in montem Oliveti, in cujus declivio ostenditur locus orationis Domini ad Patrem. In latere autem praedicti montis ostenditur locus in quo Pharisaei deduxerunt ad Dominum mulierem deprehensam in adulterio. Habetur ibi ecclesia in hononore sancti Joannis, in qua servatur scriptura in lapide marmoreo quam Dominus scripsit in terra.

14.

In cacumine autem saepius dicti montis, milliari 1 a valle Josaphat, est locus ascensionis Domini 121.0573B| ad Patrem. Habetur ibi ecclesia rotunda sine tecto, in cujus medio, hoc est in loco ascensionis Domini, habetur altare sub divo patens, in quo celebrantur solemnia missarum.

15.

Inde perrexerunt a Bethania, quae est ad meridiem, distans a monte Oliveti milliari uno, in descensu illius montis, in quo est monasterium, cujus ecclesia sepulcrum monstrat Lazari: juxta quod est piscina ad aquilonem, in qua jussu Domini lavit se ipse Lazarus resuscitatus, qui dicitur postea exstitisse episcopus in Epheso XL annis. In descensu etiam de monte Oliveti ad occidentalem plagam ostenditur marmor de quo descendit Dominus supra pullum asinae. Inter haec in vallem Josaphat, ad meridiem, est natatoria Siloe. 121.0573C|

16.

Inde transierunt in Bethlehem, ubi Dominus fuit natus, habens VI millia. Ostensus est illis campus in quo laborabat Habacuc cum angelus Domini jussit ei prandium ferre Danieli in Babylonem, quae est ad meridiem, ubi regnavit Nabuchodonosor, quam nunc serpentes ac bestiae inhabitant. Bethlehem ergo habet ecclesiam valde magnam in honore sanctae Mariae in cujus medio est scriptura sub uno lapide, cujus introitus est a meridie; exitus vero ad orientem, in quo ostenditur praesepium Domini ad occidentem ipsius scripturae. Locus autem in quo Dominus vagiit, est ad orientem. Habet ibi altare 121.0574A| ubi celebrantur missae. Juxta hanc ecclesiam est ad meridiem ecclesia beatorum martyrum Innocentium. Milliario denique uno a Bethlehem est monasterium sanctorum pastorum, quibus angelus Domini apparuit in nativitate Domini. Ad postremum XXX milliariis ab Hierusalem est Jordanis ad orientem, super quem est monasterium sancti Joannis Baptistae. In quibus quoque locis multa consistunt monasteria. Est inter haec ad occidentalem plagam Hierosolymae civitatis milliario uno ecclesia sanctae Mamillae, in qua sunt multa corpora martyrum, qui a Saracenis interfecti ab ipsa sunt ibi diligenter conditi.

17.

De Hierusalem intraverunt in mare, et venerunt ad Montem-Aureum, ubi est crypta habens ibi VII alteria. Habet etiam supra se silvam magnam; 121.0574B| in qua crypta nemo potest prae obscuritate tenebrarum intrare, nisi cum accensis luminaribus. Ibidem fuit abbas domnus Valentinus.

18.

De Monte-Aureo pervenerunt ad Romam, intra quam urbem ad orientalem partem, in loco qui dicitur Lateranis, est ecclesia in honore sancti Joannis Baptistae bene composita, ubi est propria sedes apostolorum [ Leg. apostolicorum]. Ad occidentalem autem partem est ecclesia beati Petri, principis apostolorum, ubi ipse requiescit, cui in magnitudine non est similis ecclesia in universa terra, quae continet etiam ornamenta diversa. In qua etiam praedicta urbe innumerabilia corpora sanctorum requiescunt. Inde venerunt ad sanctum Michaelem ad duas Tumbas, qui locus est situs in 121.0574C| monte qui porrigitur in mare per duas leucas. In summitate hujus montis est Ecclesia in honore sancti Michaelis, et in circuitu illius montis redundat mare quotidie duabus vicibus, id est mane et vespere, et non possunt homines adire montem donec mare discesserit. In festivitate autem sancti Michaelis non conjungitur mare in redundando in circuitu illius montis, sed stat instar murorum a dextris et a sinistris. Et in ipsa die solemni possunt omnes, quicunque ad orationem venerint, omnibus horis adire montem: quod tamen aliis diebus non possunt.