Ioannis Antonii Roffeni Epistola apologetica

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola apologetica
1892

editio: ex Le opere di Galileo Galilei vol. III, Tipografia di G. Barbera, Firenze, 1980; Antonius Favaro recensuit
fons: librum vide







IOANNIS ANTONII ROFFENI

EPISTOLA CONTRA PEREGRINATIONEM

MARTINI HORKII.






PERILLUSTRI ATQUE EXCELLENTISSIMO GALILAEO GALILAEO NUNC MAGNI DUCIS HETRURIAE MATHEMATICO. Quam antea videram oppugnationem Nuncii Siderei manuscriptam, eam mihi quarto Kal. Augusti ostendit Excellentiss. Papazonius noster, a Martino Horkio impressam. Martinum autem non ita consilii expertem arbitrabar, ut eam ederet censuram, quam quemadmodum, propter puerilem doctrinam, quilibet mediocriter rerum mathematicarum peritus nullo refutaret negotio, ita ipse, propter male- 10 dicta, si Excell. Magino et mihi paruisset, perpetuis tenebris damnare debebat: et Maginus quidem non solum disertis verbis dissuasit ne ederet, sed etiam aegre tulit, homines suspicari posse cum invido hoc partu nato domi suae obstetricis munere sese esse perfunctum, et furioso tandem critico edixit, se illum, vel sub praelo, perempturum; verum quae singula alios ab incepto revocassent, ea simul cuncta ne incitatum quidem Martini impetum retardare potuerunt. Mutinam igitur, ubi impressionem meditabatur, se animi gratia iturum simulat; Maginus, statim ut factus est a quodam Mutinensi patricio hac de re certior, hominem ab se dimittit, tanquam eius, quem paulo ante Florentia redeuntem hospitio exce- perat, amici proditorem: et satius profecto fuisset Martino apud hominem huma- 20 nissimum in studia medicinae incumbere, donec ei laurea decreta fuisset, quam in eius, qui tot annos Patavinae Academiae dignitatem etiam cum incremento sustinuit, tam acerbe invehi existimationem: sed Martino et a Magino et a nobis dimisso, rem ipsam attingamus. Ut Nuncius Sidereus Bononiam perlatus est, rei novitate multorum animos esse perculsos negare non licet: aliis enim incredibile videbatur, tot saeculis iam elapsis, quibus tot viri in rerum caelestium observatione praeexcellentes fuerunt, hos quatuor circa Iovem planetas non illuxisse: alii affir- mabant haec nova caeli prodigia reiicienda in visus hallucinationem, provenientem ex refractione concavarum convexarumque lentium in tubo ad invicem eo dispo- 2-4. Galileo Galileo Patavini gymnasii publico mathematico Ioannes Antonius Rofenus 196 EPISTOLA APOLOGETICA sitarum intervallo; quamobrem huius rei occasione conspicilia experiri placuit, quibus utitur eques Butrigarius, vir nostris temporibus praeclara eruditione atque doctrina, quae una cum lente res obiectas triplicatas atque in linea recta dispositas repraesentant; quod licet ita se haberet, omnes tamen desiderabant tuo uti organo, ut ex eius usu certi aliquid colligere possent, reiecta post accuratam experientiam sententia. Interim multi nobilitate doctrinaque insignes viri ad Maginum, apud quem commorabaris, confluxerunt, cupidi tuomet, te docente, tubo conspiciendi planetas a te recens circa Iovem inventos: acerrimi vero visus hominibus aliquo modo satisfactum est, et licet Martinus id inficiari non dubitaverit, eos tamen quodam pacto se vidisse confiteri videtur, pag. 15, inquiens primo: < 24 Aprilis 10 nocte sequenti vidi duos solummodo globulos, aut potius maculas minutissimas >, et inferius: 25 Aprilis vidi omnes quatuor maculas minutissimas a Iove prosilientes cum ipsius Galilaei perspicilio, in quo illos se invenisse gloriatur: sed quid, bone Deus, putabat se videre homo iste? planetas novos ea qua sunt alii planetae et stellae fixae mole, quae in sex magnitudines tributae sunt, quid conspiciliis ad obiecta maiora repraesentandum opus fuisset? nonne eos superioribus saeculis vi- dissent cacli contemplatores? Hinc apparet argumentum ab ipso in priori proble- mate positum nullius esse momenti, septem tantum esse planetas; his enim neque plures neque pauciores, ab iis, qui in rerum caelestium contemplatione defixi fuerunt, nunquam observari potuerunt. Sed cur, obsecro, inter eos adeo parvus est Mercurius ut raro videatur, et ab omnibus videri non possit, sed ab iis solum, qui alios visus acumine praestant? Ergo aliquis novus mathematicus dicendi ansam hinc accipere posset, sex tantum esse planetas: quia, ut maxime contenderit Mer- curium videre, quamlibet ille frustratus est industriam; et tamen, si nunc oculis solum hoc organum admoveret, Mercurium, nunquam fere antea visum, facillime et diutissime intueretur. Quemadmodum igitur Mercurius minor est aliis, qui, ex Tichonis sententia, minor est terra novendecim vicibus, ita non ab re fuerit, alios adesse planetas Iovis circulatores, qui ut plurimum cerni non possunt, non tam propter parvitatem, quam propter intervallum quo distant a terra. Nam si, cum Iuppiter, quem circumeunt, est in mediocri distantia a terra, eius distantia est 30 semidiametrorum 3990 terrenorum, nequeunt illi planetae a terra minus abesse: quare si tantumdem, quantum Mercurius, distarent a terra, id est, semidiame- tris 1150 terrenis, quae distantia est tertia parte minor Ioviali, forsitan a nobis felicius quam Mercurius cernerentur, nec alio egeremus conspicilio, cuius bene- ficio res, licet exiguae, maximum intuentibus accipere videntur incrementum. Utitur deinde Martinus hoc dilemmate, quod validissimum esse putat, cum dicit: < Nam, si quattuor illi planetae circa Iovis stellam re vera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non; at neutrum horum Nuntium bona conscientia dicere posse certo scio; 8-9. hominibus satisfactum 13. quo illas se- 14. videre rediculosus hic homo? planetus-23. hinc uripere possetCONTRA PEREGRINATIONEM ETC. 197 ergo in caelo quattuor novos Iovi famulos associare est ridiculosum >. Etenim dum profitetur, se primam partem confutaturum, < si Nuntius, inquit, Sidereus prius fuit, sequitur Mathematicos illos videre potuisse, quia minutissimas in caelo stellulas instrumentis sumptuosissimis dimensi sunt >, utitur Tichonis auctoritate cum dicit: < Qui visus acumine excelluerit, quam sumptuosissima instrumenta ad observationes caelestium planetarum et caeterorum asterismorum confecerit, asserens ipse a Tichone mille stellas observatas, quae et Ptolemaei et aliorum Mathematicorum ingenium et oculos fugerunt. Equidem nescio ubi apud Tichonem legerit hanc inauditam mille stellarum observationem, quae totam latuit antiquitatem. Cum 10 ego viderim stellarum fixarum indicem iamdiu trasmissum a Tichone ad Maginum, quae mille sunt a laudato saepius Tichone observatae, qui quidem longe copiosior est indice in progymnasmatis suis impresso, et in epistola, qua illam Mathema- ticam lucubrationem Rodulpho secundo Imperatori invictissimo inscribit, expresse leguntur haec verba. < Sicque millenas stellas exquisitissime restituimus, singulas tamen in longitudine, quam in latitudine adeoque in ipso minuto, imo nonnunquam, ubi opus videbatur, eiusdem semisse, quia vero multae erant quae, a veteribus notatae, in nostro orizonte non orirentur, alias quasdam licet admodum aspectu pronas, et ob id ab his omissas, hinc inde applicuimus, ut numerus de quo dixi com- pleretur, quem antiquitus solummodo 22 excesserunt; quas vero addidimus a ve- 20 teribus haud observatas, stellula quadam in hunc modum * insignitae sunt etc. >. Si- gnatae autem asterisco sunt tantummodo 31, quae, licet instrumentis observatae non fuerint ab antiquis, ab eis tantum visae fuerunt. Ex his coniicere licet, Marti- num Tichonis mentem non assequi, cum extra rem eius utatur testimonio, qui non tam hic laudatur, quam vituperatur, inferius ab eo dicente, pag. 13: < Alius, ad pom- posam iactantiam et arrogantiam, libros suos exornat cochleis, claviculis, rotulis deque toto illo foro scrutario, vano, inani, futili et falsissimo, de quo totum Pragense et Bononiense forum posset repleri, omnesque in mea patria possent ditari vetulae >: quae verba de verbo ad verbum a Raimaro Urso, qui olim in Tichonem scripsit, desumptae sunt, cuius expressa verba sunt haec quae sequuntur: <Quibus ad nau- 30 seam refertae sunt passim illae epistolae Tichonicae de nescio quibus cochleis, pinacidiis, rimulis visoriis, cylindris, armillis, laminis, catenulis, claviculis, rotulis, deque toto illo foro scrutario omnino vano atque inani, de quo repleri posset totum. Pragense forum scrutarium, omnesque ditari vetulae etc. >. Imo hic non solum ma- ledictis, quibus Raimarus Tichonem insectatur, quibusdam in locis Galilaeum proscindit, sed ab ipso etiam verba mutuatur, veluti pag. 18: Et propterea ad ta- lem observationem etc. >. Ita fere Raimarus inquit: Requiritur enim ad astrono- miae restaurationem adque perfectum observatorem triceps seu potius tricorporeus quidam Geryon: ex Atlante, quantum ad artem et potentiam, eque Nestore quantum ad vitae longaevitatem, eque denique Lynceo quantum ad acumen visus, conflatus 15. minuto non nunquam 198 EPISTOLA APOLOGETICA atque compositus etc. >. Alterum eius argumentum, quando ait si quatuor novi planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri possent >, nihilo validius est primo, tantumque habet ponderis in delendis e caelo stellis fixis quae et sex magnitudi- nibus sunt inferiores, et passim non conspiciuntur, quantum habet in auferendis quattuor a love circulatoribus planetis: et sacrae nihilominus testantur paginae, innumerabiles esse stellas firmamenti, in quam pariter sententiam semper ab Astro- logis omnibus itum est, quorum est pervulgatum axioma, eas propter suam ipsarum parvitatem sub oculos intuentium non cadere; frustra igitur affert Martinus corum auctoritatem, qui in ea claudicant, planetas fictitios esse, cum propria experientia hos discere recusarint; pluris enim aestimatur unus testis oculatus, quam decem 10 auriti: equidem ut de me ipso taceam, iis potius, qui apud Maginum affirmabant se vidisse aliquo modo hos planetas, quam iis, quorum depromit nescio quibus ex litteris Martinus testimonium, fidem habebo; coque magis, quo certius affirmatur a nobili Lucensi viro Antonio Santino, rerum mathematicarum peritissimo, quodam suo organo a se saepius visos Venetiis hos planetas, idque in ea urbe ab eodem dictum et confirmatum est coram quibusdam Bononiensibus patriciis, qui per ea tempora ibidem simul commorabamur; imo et Martino fidem adhibere libet, qui quidem affirmat, eos se vidisse, quamvis id acceptum referat reflexionis refractio- nisque hallucinationi, licet addat: Nihil vidi, quod naturam veri planetac redo- leat>. Quid voluisset intueri in Iovis hisce circulatoribus? Dicat, obsecro, Martinus 20 quaenam sit planetarum natura: non loquimur hic de illorum elementari qualitate, de efficacia, influentia, iisque actionibus quas habent in haec inferiora. Placeret ne Martino, quemlibet planetam circa hanc molem libero cursu circumvolvi, ita ut quencunque aspectum cum aliis planetis efficere posset? non autem omnes quatuor, perinde ac satellites, Iovis latus stipare, a quo hinc inde non nisi paucorum minu- torum spatio abesse possunt? Placuit ne rerum opifici Iovem hac dignitate caeteris praestare? an potius habent ctiam alii planetac, ut ait Keplerus, suos circulatores, qui a nobis propter parvitatem magnamque a nobis distantiam videri non possunt? Verum si Venus Mercuriusque, ut est Copernici sententia, circa solem circumagun- tur; cur non poterunt esse quatuor alii planetae, Iovem circumeuntes habentesque 30 circuitum suum cum eo communem annoruni plus minus duodecim. Quemadmodum Venus et Mercurius singulis annis una cum sole suum cursum absolvunt? Quibus praeterea sunt alii motus, ex quibus fit, ut nunc orientales, nunc occidentales appel- lentur; velut etiam hi Iovis circulatores modo sunt ad illius partem orientalem, modo ad occidentalem. Respondet hic Martinus: si quattuor autem isti novi planetae in caelo essent, sequeretur illos habere proprios orbes et proprios motus. Hoc sane me quoque non fugit, et tibi etiam, vir eruditissime, perspectum est, et ultro Martino concedis; ca tamen conditione, qua idem caeteris planetis a Mathematicis. concedi solet. Id autem dictum volo, quia novi non neminem reperiri, qui nullam 9. cu saat hueret: hos Planctas-9-10. cxperientia hor dicer recusarint- 12. vidisse hos CONTRA PEREGRINATIONEM ETC. 199 putat esse corporum caelestium soliditatem, idemque existimat sidera perinde ac volucres in aëre insita a Deo propensione moveri: sed esset ab re de re prae- senti in praesentia disputare. Addit etiam aliam illationem Martinus, cum ait: < et sic per consequens oporteret undecim planetarum calculo elaboratas epheme- rides Mathematicos condere». Audaciae ignoscas oportet, Galilaee, hominis in rebus, non dixerim caelestibus, sed terrestribus, imperitissimi; quod appositum ne quis credat temere Martini nomini praefigi, noverint omnes eum apud Maginum, non multo ante didicisse, quomodo apte caeli figura ab astrologis describatur, nec mihi constat, an illam satis commode unquam hactenus delinearit; et tamen, quae 10 est illius audacia, profitebatur sese, quod peritorum est, de integro anno mathema- tice praedicturum. Et ne videretur maiora pollicitus, quam praestare posset, in huiusmodi praedictione conglutinanda pro virili elaborabat, dum figuram caelestem delineare discebat. Sed cui non profuit, primum apud Keplerum Caesareum Mathe- maticum, deinde apud Maginum vixisse, mirum non est illum tam petulanter scri- psisse: cum ad disciplinas Mathematicas ineptissimum ingenium sortitus sit, id ex eo liqueat, quod si aliquam haberet cognitionem Astrologiae, haec nunquam lit- teris, et praelo consignasset. Nam et si perfecte revolutiones ac motus a nobis horum planetarum cognoscerentur, tanti tamen non esset, ut in ephemerides refe- rentur; quia cum vix a Iove paullulum concedant, eaque sint parvitate, ut non, nisi 20 benefitio conspicilii artificiosi, cerni possint, maiora, quam sint, repraesentantis obiecta, sequitur eorum effectus in haec inferiora ita mutilos et infirmos esse, ut nulla digni sint observatione, et forsan pro varia eorum habitudine effectus Iovis aliquo pacto immutare possunt, non ita tamen, ut haec immutatio a nobis unquam facile depraehendatur. Nunc autem satius est probare, an sint hi pla- netae; nam si id oculis perspectum fiat, quaelibet alia ratio, quae contra sensum minime hallucinantem obstrepat, audienda non est. Addit tamen Martinus: si has undecim planetarum calculo elaboratas Ephe- merides haberemus, falsum esset quidquid Ptolemaeus de septem planetis dixit; quia omnia septem planetarum axiomata reformatione indigerent, corrueret, Car- 30 dane, tota tua de septem planetis scriptura». Sed quomodo infert hic doctrinam Ptolemaei, Cardani aliorumque Mathematicorum de septem planetis esse falsam, licet inventi sint hi quatuor circa Iovem circulatores? Oportebit ne singulis pla- netis aliquam peculiarem domum seu exaltationem attribuere, cum Iovi ita sint affixi, ut ab eo non nisi paucorum minutorum spatio, secedere possint? Cur, quaeso, falsa Ptolemaei et aliorum astrologorum doctrina qua Astrologiae principia expli- cantur, et fundamenta iaciuntur, si illam tot saecula totiesque repetitae obser- vationes constantissime confirmarunt? Sed ut incommodum est cum iis, qui prima alicuius disciplinae elementa nondum didicerunt disputare, ita temerarius habendus est ille, qui, ut dicitur, falcem mittit in alienam messem. Sed, his in praesentia 40 praetermissis, nunc perquirendum est, an hi quatuor planetae circa Iovem re- III. 28 200 EPISTOLA APOLOGETICA CONTRA PEREGRINATIONEM ETC. perti fuerint, atque id sensu explorare oportet, ut quilibet qui secus sentit et lo- quitur, in posterum conticescat. Si igitur Martinus est fassus disertis verbis, se hos vidisse planetas, quos globulos, seu maculas minutissimas, vocat, experiri non solum debebat, an id esset solidum quid, vel apparens, vel hallucinatio visus, antequam publice suam ferret sententiam; sed et se ipsum considerare et Ma- thematicae et Perspectivae expertem, sibi cum viris eiusmodi disciplinarum peri- tissimis rem esse, seque facilius quam eos decipi posse, et, in lucem edita huius novi inventi censura, facile se reperturum doctissimos viros qui, ut quid comperti haberent, rem illico experirentur, et alios certiores redderent quam temere nescio quis Germanus in Galilaeum, virum in rebus mathematicis spectatissimum, pri- 10 vatim et publice invehi non dubitarit. Satius igitur fuisset huic homini aut tacere, aut ad diluendam hanc novam sententiam, non fictitia, sed vera et solida, afferre fundamenta. Verum, mi Galilaee, ne tibi longiori epistola taedium afferam, pluribus supersedebo. Reliquum est, ut quando nobiles patricii doctique viri saepe me con- veniunt, ut de hoc novo Astrologiae invento colloquantur, in lucem quam primum edas reperti a te organi theoricam, ut te ab adversariorum calumniis vindicare possim. Exigo hoc a te, quia tumet hoc ipsum in Sidereo Nuntio polliceris cum ais: Quod tandem in causa fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon media excogi- tanda, per quae ad consimilis Organi inventionem devenirem, me totum conver- terem; quam paulo post, doctrinae de refractionibus innixus, assequutus sum; ac 20 tubum primo plumbeum mihi paravi, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspi- cilla, ambo ex altera parte plana, ex altera vero, unum sphaerice convexum, alterum vero cavum, aptavi; oculum deinde ad cavum admovens obiecta satis magna et propinqua intuitus sum; triplo enim viciniora, nonuplo vero maiora apparebant, quam dum sola naturali acie spectarentur, etc. >. Interim vale, et me redama. Sole cum regulo currente, anno ab initio mundi 5572, a Virgineo partu 1610. Excellentiss. Dominationis tuae Imprimatur Vice Vic. S. Officii Inquis. Bonon. Fr. Albertus Dielaitus Ordinis Carmelitarum pro Illustriss. Dom. Archiep. Addictissimus IAR Io. ANTONIUS ROFFENUS. 25. redama. Bononie, Sole 26. Anno Dominice incarnationis 1610 et ab initio mundi 5579 28-29. Ew.tine tuae studiosissimus 30