Inventio sanctorum (Theodericus Metensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inventio sanctorum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

Inventio sanctorum

Inventio sanctorum (Theodericus Metensis), J. P. Migne 137.0368D

Inventio sanctorum

137.0363D| Anno Incarnationis Dominicae 870 magno et gloriosissimo Caesare Augusto Ottone, cum aequivoco suo admirabilis indolis adolescente filio aeque Augusto, simulque magnarum virtutum conjuge Adelheide, qua nihil unquam justius, mansuetius, prudentius, nec magis pium quidquam potuit esse, Italiae sceptra pio justoque moderamine pacifice ac solide usque in fines Calabriae gubernantibus, domnus venerabilis sanctae Metis episcopus Theodericus, ipsi magnifico imperatori sanguine ac mira dilectione atque familiaritate conjunctus, cujusque consultu pro mira sapientiae praerogativa, cuncta 137.0364D| Palatina agebantur negotia: in eadem Italica expeditione constitutus, in qua triennium fere militavit; dum divino praecipue cultu deditus, quaeque ad honorem decoremque seu munimentum suae sanctae sedis, certatim exquireret, et efficaciter votis ejus cuncta suppeterent, corporum sanctorum maximam copiam ex diversis Italiae locis, divina se gratia adjuvante, collectam, digno se cultu atque honore alibi praestantius veneranda, eidem suae sanctae sedi Metensi invehere studuit.

De sancto Elpidio.

Horum primum sanctum et venerabilem Christi 137.0365A| confessorem ELPIDIUM ex Marsorum provincia sumpsit, concedente Albrico, ipsius Marsiae episcopo, ex quadam ecclesia sedi episcopali proxima: quae sedes super lacum Fucinum sita, quid olim fuerit, ruinae urbis et plurimarum circa ecclesiarum ac monasteriorum frequentia attestatur. Hunc nobis ipse episcopus caeterique incolae retulerunt, fuisse ex collegio quorumdam servorum Dei, qui tempore antiquiore ex partibus Graeciae, numero septuaginta in eamdem Marsorum provinciam adventantes, ac diversis circumquaque locis vel civitatibus universis mirabilium signorum lumine fulgentes, ubicunque in sancta conversatione finis vitae advenerat venerabili sepultura reconditi, multa vicinorum longe lateque reverentia, pro assidua miraculorum jucunditate 137.0365B| coluntur. Horum tres, quorum hic tertius fuit, in eodem coemeterio quiescebant, CALLISTRATUS, EUTYCHIUS, et hic ELPIDIUS. Porro Eutychium imperator sustulerat, et ne qua in accipiendo posset adhiberi fallacia, sepulcro intacto, satisque munito, nec a die repositionis ulla violationis signa monstrante, priusquam ab aliquo incolentium praesciretur, episcopo tantum Albrico, et paucis ejus clericis assistentibus, presbyter noster Teudo, cum presbytero imperatoris Heriwardo, arcam sancti, quod nisi altari desuper effracto nequiverant, aperiunt; ipsique per sacra ossa miri candoris, nec minus flagrantis odoris, omnia numero ac quantitate integra, excipiunt, scrinioque recondunt. (Hujus diem XVI Kalendarum Octobrium celebrem habemus.)

De sanctis Eutychio, Victorino et Marone. 137.0365C|

Veniens proxime abhinc in territorium Amiterninae urbis, quae et ipsa ruinas tantum ostendit, ab eodem Albrico episcopo de monasterio, suae ditionis Reatae subjecto, pretiosissimum martyrem EUTYCHIUM accepit, cujus beati socii VICTORINI jam anno superiore reliquias emerat, simulque et partem sancti MARONIS pariter passi, quorum et loca passionis aspeximus, et ipsas aquas Cotilas [ id est, Cutilias], foedo odore spirantes, in quibus verso capite suspensus fuerat martyr. Passionem denique eorum scripta retinent sanctorum Nerei et Achillei: hunc ipse venerabilis domnus Theodericus ibidem assistens, ex ipsa arca marmore fortiter munita, mira cum exsultatione ac veneratione excepit VIII Kal. 137.0365D| Octobris. Hos duos Adhelardus filius Gerardi in patriam asportavit.

De sancto Feliciano episcopo et martyre.

Fulinias, castrum non procul a Spoleto, FELICIANUS magno undecunque concursu hominum affluente corpore sacro tuebatur, eum Benedictus ejusdem Fuliniensis castri episcopus, multo cum fletu largitur per Bertraum diaconum et Heriwardum presbyterum IV Nonas Octobris, ex intimo ipso antro sustollitur. Passio ejus descripta est.

De sancto Asclepiodoto martyre.

In saltu qui Collis dicitur, qui Perusiae adjacet civitati, ubi tunc imperator autumnali exercebatur venatu, monasterium erat antiquissimum super fluvium 137.0366A| Tiberim, qui ibi mediocri vado praeterfluens, sui exinde usque ad urbem Romam pelagi profunditate augetur. Hoc sepulcro quondam opere marmoreoque ornatu, ut videri dabatur, exstructum, sed tunc vetustate collapsum, martyris egregii Asclepiodoti membra venerabiliter humata tenebat; cujus tumbam, forti nimis saxorum et terrae congerie obclusam, dum cum magna tandem difficultate Theudo, Bertraus, Rothardus penetratam, marmore sancto corpori proximiore, nudassent, inveniunt monumentum, imo usque profundum dimissum. Et per medium a capite usque ad pedes, quodam limite, ex ipso naturaliter saxo quasi divisum, quod tamen diligentius inspectum, unum continuumque constabat. Beati vere corporis medium 137.0366B| hinc, medium illinc, membris altrinsecus unum contra alterum appositis, excepto capite solo, quod in unam integram partem jacebat diligentissimo collocatum. Hoc aedituus et reliqui dixerunt, indicio voluisse antiquitatem signare, quod et ipsi vere asseverabant, eumdem martyrem crudeli genere passionis, medio corpore vivum exsectum, eique attestandae ita in monumento dividuo positum. Hunc pariter digno, ut par fuerat, honore sublatum VII Kal. Octobris venerabilis pontifex suscepit. Diem natalis ejus ab incolis IX Kal. Novembris didicimus. Nam gesta ejus minime ab episcopo de Cisa, ad quem locus pertinebat, quivimus extorquere.

De sancta Serena et sancto Gregorio Spoletino.

Sanctissima virgo SERENA apud Spoletum in monasterio 137.0366C| sancti martyris Savini, foris muros urbis, ubi et pluribus miraculis coruscabat, quieverat. Ad quam pene quotidie magnus populorum veniebat concursus, ita ut noctes quoque pervigiles turbae cum lucernis caeterisque donariis ibi peragerent. Hanc quoque cum integris toto corpore ossibus, misso illuc Rothardo diacono cum aliis sibi fidelibus viris, venerabilis pontifex esset adeptus; reliquias quoque beati martyris GREGORII Spoletini ibidem obtinuit, cujus passio scripta est. Beatae Serenae praeter quod in passione sancti Savini reperimus, eam ipsum beatum martyrem tumulasse, nihil plus gestorum perquirere potuimus; quae tamen tam assiduis se virtutum commendat insignibus, ut viva harum lectione oculis objecta gestorum attestatione, 137.0366D| quid fuerit in vita non egeat. Dies ejus X Kalendarum Decembrium, eodem quo et sancti Savini martyris, celebratur.

De catena S. Petri apostoli.

Inter haec Romam misso praedicto diacono Rothardo, dono domni papae Joannis, qui tertius decimus in eo nomine erat, partem non modicam catenae beati Petri in basilica quae dicitur ad Vincula, eamdem portionem exsecante, promeruit: cum ea quoque privilegium monasterii sancti Vincentii, cum dalmatica et sandaliis abbati ejusdem loci apostolica praerogativa concessis, idem domnus papa direxit. Haec omnia Adelbertus clericus cum Conone comite, transtulit.

De sancto Vincentio levita. 137.0367A|

Beatum martyrem magnum et levitam VINCENTIUM in civitate quadam antiquissima, quae ad solum usque jam longo tempore diruta fuerat, nomine Corduno, quae ab Arretio XII millibus distat, ex monasterio proximo satis pulchro ornatu, quod multa itidem frequentia venerabatur, Bertraus diaconus, comitante secum quodam clerico episcopi Arretini (ei nomen Crisulfus), indice loci, cum magna licet difficultate, vitae quoque non minimo periculo sustulit. Hunc ex Hispania in Italiam deportatum firmiter asseruerunt. Cujus modum translationis postea domno praesule Beneventum veniente, dum nurui imperatoriae a Graecia venienti obviam missus esset, plenius cognovimus: juxta Capuam, 137.0367B| siquidem monasterium jam pene dirutum, nomine sancti Vincentii reperimus, quod grandi et miro opere quondam a tribus fratribus nobilibus constructum, veterani qui ibi tunc pauci monachi visebantur, dixerunt. Et corpus sancti Vincentii postea a duobus monachis ex Hispania ibi clam deportatum, atque multis deinceps temporibus maxima veneratione habitum, donec a paganis eodem monasterio vastato, corpus sanctum inde sublatum et ad praedictam Cordunensem civitatem esset translatum. Tunc etiam episcopus Arretinus non modicam portionem sanguinis beatissimi protomartyris STEPHANI in vase crystallino, optime auro gemmisque composito, et de sanguine Innocentum in alia pixide, et de capillis sancti Petri, breviculis per singula 137.0367C| appositis, quamvis invitus, et summo in discrimine apud imperatorem sui rerumque suarum positus dedit. Et quia redemptionis suae facultas cum angustiabat, precatorem sui nostrum venerabilem praesulem per hoc et per corpus S. Vincentii, paravit; atque sic in gratiam imperatoris, eo interveniente, vix rediit. De hoc ipso beato martyre plures Italorum episcopi jam ante saepe tentaverant ut id acquirere possent; in quibus Ambrosius Bergamensis, pro eo quod sedes episcopatus sui in honore sancti Vincentii esset, et ante breve tempus cum quibus potuerat, diem quo eum excepturus statuerat: sed Domino ordinante, ut in crastinum ille condixerat, nocte praecedenti a nostris praeoccupatum est. 137.0367D| Hoc clerici de Monte Romaric ( Remiremont ) tulerunt.

De sanctis Proto et Hyacintho.

In Sabinis regione, non procul ab urhe Roma, milliario fere XI, sancti martyres PROTUS et HYACINTHUS erant reconditi, aliquanto negligentiore custodia. Hos abbas quidam de monasterio sanctae Mariae, quod dicitur Farfara, venerabili pontifici nostro, dum de causa sua eum apud imperatorem sibi fieri intercessorem rogaret, quia nullo tantum munere eum cognoverat delectari, partem primo obtulit, sed postea mira praestantia domni praesulis, quidquid inde reperire potuit, adjecit. Ipse cum suis monachis dans super sancta Evangelia sacramentum, vere ea ossa sanctorum Proti et Hyacinthi existere. Hoc post Natale Domini, dum Roma reverteremur, 137.0368A| in vicinio Hortae civitatis est actum.

De sanctis Digna et Emerita.

Sed Romae tunc nobis constitutis, munere domni papae Joannis, pignora sanctarum DIGNAE et EMERITAE, quarum corpora in porticu ecclesiae beati Marcelli martyris sunt recondita, quae est ante sanctos apostolos; simul et alias singillatim repositas, cum propriis adnotationibus, diversorum sanctorum reliquias accepit, in quibus et sandalium sancti Stephani: haec omnia per Willardum monachum Mauri monasterii missa sunt.

De sancto Vincentio episcopo.

Alterum sanctum Vincentium episcopum ex monasterio quodam in comitatu Urbini, a Ravenna milliario fere I, juxta Petram Pertusam, ab abbate 137.0368B| rebus necessariis nimis attrito, quia aliud quod daret pro relevatione loci non habuerat, partem primo offerente, sed Bertrao illuc misso, multaque arte strenue agente, [ f. deest totum] percepit. Hujus passionem descripsimus. Hic per Immonem comitem missus est.

De sanctis Vincentio et Carpoforo.

Civitas Vincentia est non longe a Venetia, ad quam olim Longobardi, dum Italiam invaderent, primam urbium venisse dicuntur. In ea martyr LEONTIUS monasterio celebri venerabatur. Hujus episcopus loci reliquias nostro reverentissimo praesuli, si pro causa sua imperatoriam interpellasset majestatem, repromisit. Mox misso illuc Rothardo diacono, cum episcopus nimium se fecisset difficilem in dando, 137.0368C| praeter quod duntaxat promiserat, tandem continua exigentis victus instantia, praeter pauca sibi pignora retenta, reliquum corporis totum largitus est. Hunc et beatum CARPOFORUM Romae passos, ab eadem civitate non longa ante tempora translatos, incolae asseverabant: ubi et nobile quondam monasterium sancti Felicis visebatur, ubi et primo reconditi ferebantur, sed eo ab Ungris, qui pene locorum ipsorum vicini sunt, exusto, atque assidua incursione eorum reparationem prohibente, ad sedem episcopalem infra urbem sub altare depositi, unde et praefatus Rhothardus diaconus, sanctum quidem Leontium totum, sancti vero Carpofori reliquias non modicas ab ipso quo claudebantur sumpsit altari, effracto sepulcro. Passionem eorum incendio deperisse 137.0368D| dixerunt. Natalis eorum XIII Kal. Augusti celebratur. Teudo eos detulit.

De sancta Lucia virgine et martyre.

Magna et universalis Ecclesiae celebritate memorabilis virgo et martyr LUCIA Syracusana, quo ordine ad religiosissimi praesulis nostri avidissimam devotionem pervenerit, Wigericus presbyter noster tunc cantoris, nunc custodis beati Stephani officium gerens, qui ea sacra ossa manibus, ab ipsa qua non levi munimine arctabatur extulit urna, quem satis tutae fidei constat quibit exponere. Ea in Corfinio, quae vetus olim civitas fuerat, nunc tota diruta, quiescebat; ad quem locum de Sicilia eam fuisse translatam a Faroaldo quodam duce Spoletino, vere 137.0369A| nobis assertum est. Hanc ipsam Syracusanam esse, de qua responsoria et antiphonae generaliter cum missa ubique canuntur; ipseque episcopus loci, manu sua sancto Evangelio apposita, confirmavit.

De craticula sancti Laurentii.

Cum jam Roma, regiis nuptiis ibi ingenti gloria peractis, reditum in patriam disponeremus, ultimo beneficio, eoque pluribus copiosiore, venerabilem praesulem domnus papa de quatuor portionibus craticulae sancti LAURENTII locupletissime cumulavit Eas Wigericus cum Joanne monacho, ab ipsa sacra 137.0370A| crate excuderunt: haec vero fuerunt capita virgarum quae per transversum jacuerant costis exterioribus infixa; nam virgae omnes, quae sex in ea fuerant, jam inde a diversis apostolicis, a vetusto tempore, quibusque regibus erant dono collatae; e quibus una, quae adhuc ante paucos annos supererat, magno imperatori Ottoni ab Octaviano concessa est: hae dum excuderentur costas proprius intrinsecus, capita quae infra fortiter tenebantur, remanserant: quae tamen ferro apposito manu [ f. apposita manu] percusso, licet laborioso conamine, sunt discussa.