Invectiva pro Formoso papa

This is the stable version, checked on 12 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Invectiva pro Formoso papa
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129



Invectiva pro Formoso papa

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne 129.0836C

Invectiva pro Formoso papa

129.0823C| . . . . . . . . . . . . . . . . . prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta,et de his quae scripta sunt in libro isto. Igitur quia didicimus in sancta Romana Ecclesia, quae est mater omnium Ecclesiarum, non habens maculam aut rugam, aut talia hujusmodi, nuper aliquid novi, et ante tempora invisi et inauditi accidisse, quod flendo magis quam disputando consentimus, et nimio terrore tabescimus. Contriti namque, et contristati, ac vehementi stupore detenti, silere potius optaremus quam loqui. Sed conceptum sermonem tenere quis possit? Tortuosus ille, proh dolor! et saevissimus anguis, qui primos protoplastos callida deceptione fraudis, ab amaenitatis paradisi gaudiis expulit, jam sibilans, 129.0823D| colla trifulcis linguis erigit; et Romanam Ecclesiam sui li . . . o . . ., veneni turbare non desinit. Sed divina Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi dextera, Lernaeum colubrum, in Arcadiae paludibus 129.0824C| latitantem, cui abscisso uno, tria subcrescebant capita, deifice conteret; et qui beatum Petrum per undas siccis ambulare fecit plantis, Ecclesiam suam immensis undique pelagi fluctibus agitatam, portum salutis attingere faciet; Jordaneque transmisso, abruta Gericho, ad aeterna coelestis Jerusalem gaudia feliciter ingredi permittet. Mysterium tamen, et valde mirandum est, cum omnes Ecclesiae, tam cismarinae, quam transmarinae, in proprio statu permaneant, sola Romana Ecclesia procellosis ab fluctibus navitas suos mortis proximos redundat. Ad propositum itaque redeamus; et scandala, quibus, Roma auctrice, pusilli et magni scandalizantur, lugendo potius, quam sermones exprimendo dinumeremus. Leges siquidem mundanae et canonicae, scita 129.0824D| quoque barbarica sanciunt, et omnimodis determinant, ut violatores sepulcrorum inter infames habeantur; ita ut clerici canonicis regulis subjiciantur, laici vero voce prodita: quod lupi meruit videre 129.0825A| priores, inter reprobos habeantur, et poenitentiae triennio deputentur. Heu! heu! heu!

Quomodo sedet sola civitas plena populo; facta est quasi vidua domina gentium: provinciarum princeps facta est sub tributo. O Roma, conditores tuos Romulum et Remum, quos unus uterus gessit, tua moenia, ut simul regnarent, non receperunt; sed fratricidio tabefacta, neci unum tradidisti, alterum quirinali gladio capitales tibi leges impertiendo volvens. . . . . . . . . . . . . . . . . imo totius orbis hominibus, dominos, Petrum et Paulum, apoli viri principes, unum crucifixisti, alterum gladio inter homicidas capite truncasti. Nam, ut quidam sapiens dixit: Nam nisi te Petri meritum Paulique foveret, 129.0825B| Tempore tam longo, Roma, misella fores. Haeccine est retributio quam audivimus a te? nec visu nec dictu affabilis ulli unquam dictus fuisset. Nuper itaque a fratribus audivimus, et in synodo collatum percepimus, patronum tuum Formosum papam, in tuo ab ipsis cunabulis educatum gremio, ab episcopis, cleroque, et populo ad percipiendum apostolicae sublimitatis culmen electum, et ab hujusmodi officialibus pontificibus in sacrata sede inthronizatum, in subterraneo specu, post hujus vitae terminum, quietem habere non licuisse exanimatum. Nam ejus cadaver, jamque per novem menses sepultum, per pedes de sepulcro extraxisti, et quasi Saul, per Samuelem eum ab inferis revocans, consuluisti, et in synodum sedere fecisti. Credimus, 129.0825C| si, ut spiritu Samuelis, loqueretur, forsita825n diceret tibi: Cras tu et filii tui mecum eritis. Sed quamvis ille non fuerit locutus, tu tamen et filii tui descendetis ad inferos; ille autem ab angelis susceptus, jam pridem migravit ad Superos. O facinus inauditum! o scelus invisum! o sacrilegium intemptatum! quem ab infantia lacte nutristi, cibo solido pavisti, litteris imbuisti, et per ecclesiasticos gradus ad culmen pontificale, dignis ejus moribus promerentibus, advectum recoluisti, atque ad paganissimam praedicandam gentem misisti, remeantem quoque gaudio suscepisti, et susceptum malo tuo, quod non debuisti, exsulem procul a patria projecisti. Sed ad tempus receptus, et in pristinum gradum, a quo destitutus (nescimus zelo, an noxa fuerit), 129.0825D| restitutus, Christi quam debuerat, militia est functus. 129.0826A| Stephano quoque papa, Adriani filio, quem idem Formosus consecraverat, viam universae terrae ingresso, adunati sunt episcopi proceresque tui, clerici quoque et populus, cunctaque vulgi manus, et venerunt in sedem Portuensem, infra Urbem sitam, cui Formosus praeerat, papam eum summumque pontificem adclamantes. Quo renuente et contradicente, et ad altare se complicante, per vim eum cum palla, qua altare opertum erat, exinde abstraxerunt, et abstractum cum laudibus et choris in sede beati Petri apostolorum principis inthronizaverunt. Qui in apostolica sede positus, multa tibi bona contulit, ecclesias reaedificavit, exstruxit, aedificavit, compsit et ornavit, consecrationes fecit, diaconos, et presbyteros, atque pontifices, ex quibus postmodum 129.0826B| summa sancta sedes apostolica infulata fuit, consecravit: clerum et populum tuum miro moderatione gubernavit, et imperatorem Lambertum imperiali diademate redimivit. Consensisti, o Roma, electioni Formosi? aut ai, aut nega. Sed negare non potes. Hujus rei testis universus est mundus. Misisti ad sedem Portuensem, quae secunda infra muros tuos ab apostolica est sedes, petens Formosum, ut ab ea migraret, et tibi antistitaret. Quem obstantem, et nequaquam invitatui tuo adquiescentem, vi ab altaris crepidine, ut jam dictum est, retractum et evulsum, cum vexillo canticisque, et hymnis praeconiisque et laudibus, in sublimissima apostolicae sedis arce inthronizasti, favisti, adorasti, jurasti, cuique benedixit, benedixisti, et cui maledixit, maledixisti. 129.0826C| Et, o Roma, ultra quid addes? Transcurso itaque hujus vitae termino appositus est ad patres suos; caroque terrae, pulvisque pulveri sociata, spiritus ut credimus, ductus, et pervectus est ad astra. Sed tu, o Roma, futurum et tremende judicii diem praevenire conata, horribili congregata synodo, jam post novem menses, marcidum, et pene in pulvere redactum, de sepulcro extraxisti, et quem vivum quondam tremebas, mortuum judicio judicabas. Si Romanus pontifex vivus a nemine judicatur, mortuus a quoquam judicabitur? Si interrogabatur, quid respondebat? Si responderet, omnis illa horrenda congregatio, timore perterrita, ab invicem separata, a loco discederet, et unus post unum exiret; diceretque ei Dominus: Formose, quis te condempnavit? Et ille: 129.0826D| Nemo, Dominc. Et Dominus ad illum: Nec ego te condempnabo. 129.0827A| Si adesset ille mirabilis, manu fortis rex et psalmographus David, citharizaret, et diceret: Nunquid mortuis facies mirabilia; aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditionem? Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis? sicque forsitan citharizando spiritus Formosi accederet? Tamen posthabita, ut videmus, omnium Scripturarum et antiquorum Patrum reverentia, detumulasti, humum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . deponere . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . manum abscidisti, in Tiberimque projecisti. Exclamemus igitur cum Joel propheta dicamus: Audite, 129.0827B| senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est in diebus vestris istud, aut in diebus patrum vestrorum. Super hoc filiis vestris narrate; et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteri. Et item: Accingite vos, et plangite vos, et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in caseis ministri Dei mei, quoniam interiit de domo vestri sacrificium et oblatio. Dicat forsitan: Formosus vixit excommunicatus: exspoliator, usurpator et invasor fuit; consecrationes quas fecit, irritae sunt, et nihil habuit, nihil dedit. Et nos ad haec. Vivo ergo, dicit Dominus, non erit proverbium hoc ultra in Israel. Numquid rex, obtimates ejus cum procinctu bellico perduxerunt Formosum Romam; et absque consensu episcoporum, senatus 129.0827C| quoque, et populi Romani infulatum tribunali constituerunt? Absit. Principes, falanges et satrapae tui, vulgus et scolae tuae, ad maximum usque ad minimum, eum elegerunt, acclamaverunt, laudaverunt et adoraverunt; et episcopi cum sacro Lateranensi ordine eum inthronizaverunt. Mundus totus ejus celebre nomen recoluit: sacerdotalis ordo festivis et cotidianis missarum sollemniis, in catalogo secretalis Eulogii, laudibusque publicis, per universarum terrarum orbem, ejus nomen expressit. Quomodo ergo exstinguere vultis nomen Formosi, et quod per tripartita, orbis resolvit; et a solis ortu usque ad terrae limitem omnibus intonuit? Stat nomen Petri apostolorum principis? stet etiam vicarii Formosi. Permanet nomen apostolicorum, 129.0827D| qui vicem beati Petri tenuerunt? permaneat et Formosi. Ut et nomen Nicolai, Adriani, Marini, 129.0828A| Joannis, Stephani, caeterorumque? vigeat et Formosi. Dicit etiam: « Non licuit ei post depositum ministrare; et si ministravit, non licebat de civitate in civitatem migrare. » Discurramus ergo per singula: et ea quae justa, possibilia, utilia, honesta et sanctorum Patrum utilitate comprobata esse videntur, summopere discutiamus. De laesis namque et dampnatis scriptum est in Psalmis: Numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? De his vero qui sedem mutant, et de civitate in civitatem migrant, Dominus in Evangelio dicit. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Discretio namque est inter causam necessitatis, et utilitatis; et inter ambitum avaritiae et praesumptionis, propriaeque voluntatis et invasionis. Similis distantia est inter eum qui 129.0828B| livore et invidiae naevo, et eum qui noxa aliqua convictus, et haeretica labe maculatus, canonicis legibus damnatur. Utilitatis namque causa beatus Petrus apostolorum princeps migravit ab Antiochia, et translatus est Romam. Eusebius itaque Pamphili in sexto Historiae Ecclesiasticae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia, cum venisset causa orationis Hierosolymam, tentus sit ab ejus civibus, et in locum Necersi episcopi sit constitutus; ac de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae praesedisse. Si igitur apud veteres sine ulla differentia de civitate ad aliam migrabatur episcopus, dum utilitas evocaret, oportet etiam ipsam regulam huic operi copulari, ut ostendatur quia mentiti sunt qui Proclum inthronizare prohibuerunt. Sufficiat 129.0828C| ergo ad praesens istos memorasse; nam plures, exempli causa, ad memoriam reducemus. Interim tamen redeamus ad conloquium urbis Romae, ut per eam cives ejus adloquamur. Et quia de Formosi papae ratione constat, sanctorum Patrum exempla in medium ducamus; universum enim hujus ratiocinationis onus in Formosi causa pendet. Et, quia mortui a vivis non sunt judicandi, per saecula, luce clarius, omnibus ostendamus. Atque in prima fronte cujusdam Ticinensis episcopi, Ennodii nomine, viri sanctissimi sententiam exprimamus: « Aliorum, inquit, hominum causas Deus per hominem designari voluit: sedis Romanae praesulem suo, sine quaestione, reservavit judicio et arbitrio; voluit enim beati Petri successores tantae dignitatis habere privilegium, 129.0828D| ut Romanus pontifex a nemine judicetur. » Dicas forsitan: Talis erit in futura dispensatione 129.0829A| omnis distributio. Non. Uni soli datum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcunque ligaveris, usque solutum in coelis. De hac enim Ecclesia mihi prophetam videtur esse dictum: Si haec humiliatur, ad cujus fugietis auxilium; aut ubi relinquetis gloriam vestram? Et hoc de vivis; de mortuis vero Anastasius papa ita monet: « Admonente nos beatissimo Apostolo, ne quod sit in hoc offendiculum in Ecclesia, dum, quod facere non possumus, de his qui jam transierunt judicare conemur. . . Ait enim de his qui de rebus ad solum Deum pertinentibus judicare praesumunt. . . Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. In hoc enim Christus resurrexit, ut et mortuorum 129.0829B| et vivorum dominetur. Tu autem quis es, qui judicas fratrem tuum? . . Non ergo amplius invicem judicemus. Sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratribus, vel scandalum. Monet igitur Apostolus ne de his nobis praesumendo judicium inferamus, de quibus nemo potest verius vel melius judicare, quam Deus. In hoc sibi quispiam temerarios usurpat ausus; et propter hoc, pax atque unitas Ecclesiae dissipatur. » Apparet ergo quod nemo, qui jam migravit de saeculo, judicio detentus sit humano. Quod si nemo subjectorum, exutus carne, est judicandus, quid de summo pontifice, qui nec vivus reprehendendus erat, et in praesidio jam mortis somno quiescens, a sepulcro evulsus anathematizari 129.0829C| putatus est? Etenim Marcellinus papa, licet diis sacrificasset, tamen a nemine fuit judicatus; quia summus pontifex nefas est a quoquam judicari. Nemo enim potest ( supra scriptum est) humano condempnari examine, quem Deus suo servavit judicio. Quae res adeo valuit, ut non solum non judicentur, sed etiam acerba et publica seditione comprehendantur. Veniamus nunc ad ordinationem Formosi papae, a quo fandi est initium ortum: quoniam nonnulli, sicut in decretis Hilari papae legitur, episcopatum, non divinum, sed haereditatis putant esse compendium. Hinc est propterea quod temperantia moderaminis proditur, charitas negligitur, tunica illa desuper totum contexta scinditur, maleque sortita, perniciter disrumpitur; ac pastor qui 129.0829D| putabatur, in lupum vertitur. Hoc non fecit papa 129.0830A| Formosus. Non enim haereditario jure sanctam Romanam Ecclesiam tenuit; neque eam, ut fertur, ambitus causa invasit: impossibile enim videtur eum tantae sublimitatis Ecclesiam invadere potuisse. Qua enim turba, qua violentia, totius caput orbis ab inermi vilique et simplici homululo jam invadi potuisset, nisi enim imperiali, aut regali, vel patriciali, aut tyrannica potestate fuisset suffultus, tantae potestatis apicem invadere valuisset? Ubi ergo, o Roma, tanta tua nobilitas, et antiqua tam invicta potestas? Jam igitur, ut fertur, si sedem apostolicam praeripuit, omne consilium principum tuorum, virtusque et sapientia obtimatum perniciter obdormivit. Quid igitur? Numquid eos ligavit? aut violentiam episcopis inferens, ut eum sacrarent exegit? 129.0830B| Etenim notum est quia ab ipsis episcopis sacratus est, a quibus praedecessores ejus sacrati, et ad quos jus pertinebat sacrandi. Quomodo ergo potest dici: « Nihil habuit, nihil dedit? » Ecce, cum dicatur non habuisse, liquet qualiter declaratur accepisse; quod acceptum, potuit elargiri. Non enim praeter illorum manuum impositionem et sacrationem ausus fuit apostolicam sedem ascendere, tantaeque potestatis culmen arripere; imo nec erat possibile. Nunquid Marinus papa dedit quod non habuit? Habuit. . . . . certe, et dedit. Quis enim potest dare quod non habet? Cerensis, namque episcopus fuit unus ex septem, sicut Formosus, sed ex Forensibus unus; utilitatis tamen causa et necessitatis. Non superbia, sed advocatione et electione populi Romani, sicut 129.0830C| Formosus, est in sancta et apostolica sede inthronizatus. Quid ergo, o Roma, asseris de Marino? Nunquid de illo vis dicere? « Nihil habuit, nihil dedit. » Enimvero multum habuit, multum dedit. Et juxta Veritatis vocem: Omni habenti dabitur, et abundabit; qui autem non habet, ipsum quod videtur habere, auferetur ab eo. Objicis fortasse, et dicis: « Marinus non fuit episcopus? » Nonne Joannes papa eum ordinavit? Qui Italiam, Germaniam et Galliam peragravit; et ea quae prava et invia atque aspera erant, correxit, erexit et direxit; et utrumque Karolum, Gallicum, et Germanicum, Augustalibus coronis constituit et redimivit. Si Joannis ordinationem et consecrationem, quam per annos ni fallimur . . . in sacratissima beati Petri sede pilleatus resplenduit, 129.0830D| et in sacris ordinibus apostolico favore coruscavit 129.0831A| irritam facis, similes erunt principes tui, Dathan et Abiron, eorumque complicibus, qui irritaverunt Moysen et Aaron in castris, in sanctum Domini; ideoque aperta est terra, et deglutivit Dathan et Abiron; si quidem descenderunt ad inferna viventes. Quoniam, sicut illi murmuraverunt adversus Dominum et adversus principes quos eis constituerat, ita et tu murmuras contra Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto unus et verus Deus est, et contra apostolos ejus, quibus ab eo ligandi atque solvendi in coelo et in terra concessa est potestas. Per te, inquit Dominus per prophetam, nomen meum blasphematur in gentibus. Unde datur intelligi quia satius et aptius fuisset apud summum Arbitrum, Formosianam, ut dicitur, 129.0831B| praesumptionem, sub silentio dissimulando, corrigi, quam, disrupto charitatis vinculo, universo mundo scandalum inferre. O Roma, aporiaris et apostataris, atque in dementiam et phrenesim raperis: convertere ad Deum, et salvaberis. Sic enim ipse per prophetam dicit: Convertimini ad me, et salvi eritis. Sta, et contende mecum. Interrogabo te, et responde mihi: et tu percontare me, et redicam tibi. Dicis itaque saepe dictum pontificem Formosum non habuisse quod dare potuisset. Habuit certe, habuit: a Marino scilicet, primum episcopo, dehinc summo papa et universali pontifice, a quo fuit absolutus et benigne receptus, et in pristinum honorem, a quo naevo invidiae fuerat destinatus, digne et canonice est revocatus, non schismaticus, neque haereticus; 129.0831C| sed vir sanctus, et justus, atque catholicus; segregatus a peccatoribus, atque excelsior coelis factus. Quomodo ergo dedit quod non accepit? Nicolaus consecravit Formosum ad episcopum sciens eum doctorem egregium; et ideo misit eum in Bulgariam ad praedicandum. Qui strenue viam veritatis, normamque fidei, et Christianae religionis doctrinam, gentem olim crudelissimam et paganissimam edocens, ad moenia tua, cum crucis est et triumpho reversus. Postmodum livoris oceno ab urbe tua repulsus, deinde, ut dictum est, a Marino papa receptus et restitutus; sic tandem, populi acclamatu propter bonorum incrementa morum, ad summum pontificatus culmen favorabiliter est provectus. Quod si Formosus nihil habuit, nihil dedit (quod absurdissimum 129.0831D| atque prophanissimum, et mente reis a capitis est dicere) ergo Joannes, qui Marinum consecravit, 129.0832A| nihil habuit, nihil dedit. Marinus quoque papa, cujus consecratio adhuc intacta permanet, nihil habuit, et nihil Stephano diacono Adriani filio, a se consecrato, dedit, qui postea papa factus est, et a jam dicto Formoso, in ordine vicis suae, apostolicus consecratus est. Si Formosus papa nihil habuit, nihil dedit, cur proceres tui fronte ferrea et adamantina menteque Sathanica dicunt: Ergo irrita est consecratio Marini, quem Joannes papa episcopum consecravit; irrita est consecratio Stephani Adriani filii, quem Marinus ad diaconatum provexit, et postea Formosus, totius electione populi, in sancta sede apostolica consecravit? Vis fortasse dicere, o Roma, apponens iniquitatem super iniquitatem, quod Marinus episcopus non fuerit? Ergo et consecratio 129.0832B| Joannis papae, quam Marino Cerensi episcopo, digne aut indigne, ut dicis, imposuit, irrita est. Si indigne Joannes noster apostolicus (quod nefas est ad dicendum), nec Marinus episcopus; si vero digne (pro ut omni mundo recto visum est) domnus Joannes sit apostolicus, et Marinus episcopus: ac deinceps, causa utilitatis et necessitatis, universi advocatione populi, in sancta Romana et apostolica Ecclesia maneat inthronizatus, jam si profiteris Marinum episcopum non fuisse, criminaris Joannem papam (quod Deus avertat), qui eum consecravit, violatorem canonum, et omnium sacrarum legum praevaricatorem fuisse. Aut dic Marinum, qui a Joanne sacratus est, fuisse episcopum ut comprobes Joannem veraciter, sicut fuit, exstitisse 129.0832C| papam; aut si negaveris, totam Christianitatem maculando, profiteberis Joannem irruptorem Nicaeni et omnium conciliorum destructorem fuisse. Insuper, et Stephani consecratio, et Sergii, quem Stephanus consecravit ad diaconatum, irrita erit. Et, ut liberius dicamus, si ordinem Romanae consecrationis discurrendo texamus, totius sacerdotalis seriem, ut asseris, ab ipso Joannis tempore, qui ante tricennium defunctus est, irritam et evacuatam, quod absit, perspiciemus. Quoniam, si Joannes, qui Marinum episcopum consecravit, reprobus fuerit, Marinus reprobus erit; et si non fuerit episcopus Marinus, quare in Caerensi sede ordinationes, consecrationes, baptisteria, et populi confirmationes exegit? Igitur si Marinus episcopus non fuit, Stephanus 129.0832D| Adriani filius, qui postea apostolicus exstitit, diaconus non fuit; quia, postquam episcopus non 129.0833A| fuit, et sacrum episcopalis juris mysterium usurpando tractavit, ultioni Oza, qui arcam Domini indigne tangere praesumpsit, procul dubio subjacuit. Similiter et Stephanus nec diaconus fuit, nec apostolicus existere potuit, quia indigne, si ita est ut asseris, sacri diaconatus mysterium attigit. Si dampnas Marinum, dampna Joannem, dampna etiam Stephanum, Formosum, Sergium et omnes quotquot ab ipso Joanne Marini praedecessore in sancta sede apostolica summo pontificiali jure sessionem habuerunt. Totus ergo mundus, et omnes ejus Christianae fidei habitatores contra te clament: Quia omnes decepisti, et ipsa decepta es. Constantinopolis namque, Sicilia, tota Italia, Gallia, Germania, in quarum spaciis metropolitani, qui subfraganeos 129.0833B| episcopales coetus suae consecrationi vindicant, degere videntur, adversus te causantur et querelantur, quia nullus metropolitanus consecrationem facere potest, nisi a sede apostolica pallium sumat. A quo ergo Bysancium, quae Constantinopolis vocatur, Ravenna, Forum Julii, Mediolanum, Hebrudunum, Arelatum, Lugdunum, civitas Remorum, Colonia, Maguntia, caeteraeque urbes metropolitanae, nisi ab apostolica potestate pallium sumant? Si ita est ut prodis, totus pene mundus per annos XXX in ruina positus est, non solum ad dampnationem corporum, verum etiam, quod deterius est, ad detrimentum animarum. Qui dinumerare potest stellas coeli, et arenam quae est in littore maris, hic dinumerare poterit animas 129.0833C| et corpora eorum qui absque baptismo et sacri chrismatis unctione per tot annorum curricula ad tartara sunt demersi. Missarum etiam solemnia nisi ab antiquissimis viris minime sunt celebrata. Quis enim sacros fontes benediceret et sanctum chrisma conficeret, aut quis poenitentes solveret aut ligaret, cum omnis ordo ecclesiasticus ita ad ima ceciderit, ut, sicut tu ausu nefario et ore temerario delatras, nihil habuerit, nihil dederit? Igitur jam tempus est ut ad conceptum, sicut sumus polliciti, redeamus eloquium; et quia Formosum papam invasorem non fuisse declaravimus; ita aeque, aut inique depositum, restitui posse, et de Ecclesia ad Ecclesiam migrari valuisse, sancti Spiritus infusione dilucidemus. Plurimos enim episcoporum aliis ex civitatibus 129.0833D| ad alias, causa necessitatis atque utilitatis, 129.0834A| nec non invitationis et advocationis, sanctorum utilitate Patrum didicimus esse migratos. Quorum primus, ut retulimus, beatissimus apostolorum princeps, regnique coelestis claviger fecit; et Alexander, prout Historiae liber Ecclesiasticae refert, unius Cappadociae civitatis episcopus, utilitatis ac necessitatis intuitu nobiliter exstitit. Subsequamur ergo caeteros. Perigenes in Petris est ordinatus episcopus; sed quoniam civitatis ejus cives noluerunt eum suscipere, Romanae civitatis episcopus jussit eum in Corinthum metropolim, defuncto ejus episcopo, inthronizari, eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit. Dositheum Seleuciae episcopum, Alexander Antiochenus episcopus in Tarsum Ciliciae demigravit. Reverentius ab Arcis, Phoeniciae in Tyrum migratus est: Joannes de 129.0834B| Gardilia mutatus est in Prochoniso; Palladius ab Helenopoli mutatus est in Asponam. Alexander ab alia Helenopoli in Adrianopoli mutatus est. Gregorius Nazianzenus prius unius civitatis Cappadociae fuit episcopus, quae Sasima dicebatur, deinde beati Basilii et aliorum episcoporum consensu, Nazianzo; Meletius prius Sebastiae Ecclesiae praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus; Theosebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae prius Salambria vocabatur: Polycarpus de urbe . . . . . . . . . . . .. . . in Nicopolim Thraciae mutatus est; Hierophilus de Trapezopoli Phrygiae in Antiochiam mutatus est Pisidiae; Sylvanus a Philippopoli Thraciae mutatus est Troadam; Eusebius quoque de quadam parva civitate, apostolica auctoritate, mutatus est 129.0834C| Alexandriam; similiter Felix de civitate qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam quam habebat vitam, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum, ac populi, consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem, qui non suo libitu aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam aut necessitate, aliorumque ortatu et consilio populorum transfertur: nec transfertur de minori civitate ad majorem, qui hoc non ambitu, aut propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci, aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est. Quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem. Sufficiat nunc 129.0834D| de mutatione et transmigratione sedium satis dixisse; 129.0835A| nunc de reconciliatione pontificum, qui juste aut injuste dampnati sunt, prout auctoritas docet, evidenter dicam modo. Joannes Chrysostomus a duobus synodis orthodoxorum fuit judicatus, sed iterum Ecclesiae suae fuit restitutus. Nec non et Marcellus episcopus Ancyrae Galitiae depositus fuit; sed proprium postmodum recepit episcopatum. Asclepius, item judicatus a synodo, Ecclesiam suam postea recepit; Lucianus episcopus Adrianopolites, a papa Julio dampnatus, postmodum recepit Ecclesiam sui episcopatus. Item Quirinillus, Hierosolymitanus episcopus depositus fuit; postea reconciliatus est Ecclesiae suae. Simili modo et Polychronium, eidem Ecclesiae suae Hierosolymitanae pontificem, Sixtus papa dampnavit, et iterum idem reconciliavit. 129.0835B| Innocentius item papa Fotinum episcopum dampnavit; sed ipse postea eum in suae Ecclesiae proprium restituit statum. Item Miseno episcopo, a Felice papa dampnato, Gelasius papa successor illius communicavit et eum Ecclesiae suae restituit. Leontius autem, dum esset presbyter, depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha exstitit. Gregorius quartus papa Romanus, Theodosium, quem Eugenius ejus antecessor presbyterii honore privaverat, sanctae Ecclesiae Signinae, consecravit episcopum. Ibas namque episcopus judicatus fuit, sed sancta synodus canonice suam illi restituit Ecclesiam. Nicolaus papa Zachariam episcopum, pro eo quod Constantinopolim directus Phocium invasorem, subito e laico clericum factum, et per ecclesiasticos 129.0835C| ordines improvise ad patriarchatum Constantinopoleos provectum approbavit, et Ignatium patriarcham, virum sanctum et justum, reprobavit, in sua synodo merito damnavit; sed Adrianus papa eum in pristinum Ecclesiae suae statum revocavit. Rothadum sanctae Suessionensis Ecclesiae episcopum synodo, cui Carolus rex interfuit, condempnatum, Nicolaus papa reconciliavit, et propriae Ecclesiae restituit. Joannes papa Anspertum Mediolanensem archiepiscopum, pro eo quod legatos summae sanctae sedis apostolicae recipere noluit, vocatus ad synodum venire contempsit, in synodo dampnavit; sed postea eidem Ecclesiae restituit. Quid plura? Si cunctas pontificum restitutiones ac transmigrationes in medium 129.0836A| ducere temptabimus, dies ante (ut remur) quam sermo cessabit. Cui ergo comparabimus te? vel cui assimilabimus te, o Roma? Magna enim . . . . mare contritio tua. Quis medebitur tibi? Prophetae tui viderunt falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuum ut te converterent, et sanarent. Planxerunt super te omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum, dicentes: Haeccine est urbs perfecti decoris, et gaudium universae terrae? Scrutare ergo vias tuas, et convertere ad Dominum, et salvaberis. Quid igitur ad haec dices? Nam vulgo dicitur, stultum esse alios coercere, cum sibimetipsi non valeat frenum imponere. Quo itaque pacto alios vis redarguere, cum tibi nulla sit potestas temetipsam corrigere? Per ambitus enim et seditiones, 129.0836B| belligerando, ad summum apicis culmen belligerando principes tui contendunt subire; et adhuc iniquitate sua permanentes, unusquisque, quod animo concepit, opere complere conatur. Pro hac enim re diluvium supervenit universo mundo, deletaque est omnis caro de superficie terrae, exceptis octo animabus in arca salvatis; sic enim sancta in praecedentibus dicit Scriptura: Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et ad comprimendam tuae sedulitatis temeritatem per temetipsam Veritas dicit: Quinque enim viros habuisti, o Roma, et hunc quem habes, non est tuus vir. Nam Formosus, quem crudelissima praesumptione de sepulcro extraxisti, et summa, sancta et apostolica 129.0836C| sede vivus residens, consecravit Joannem ad presbyteratum; qui postea, juxta Romanam consuetudinem et consecrationem, ad apostolicatus fastigium conscendens, Kailonem Ravennatem archiepiscopum consecravit, ac postmodum in sancta synodo, eadem in urbe congregata, cui Landebertus imperator interfuit, apostolico favore viriliter resedit. Kailo vero archiepiscopus Petrum Bononiensem episcopum consecravit; Petrus autem Bononiensis episcopus, Kailonis archiepiscopi subfraganeus, Joannem, (abhus viae tuae sedi praeest) per sacrorum ordinum ascensus, ad diaconem consecravit. Defuncto vero Petro, idem Joannes Bononiensem Ecclesiam, vivente Kailone archiepiscopo, 129.0837A| contra omnem canonum auctoritatem invadere praesumpsit; consecratus quoque missarum solemnia pontificali jure indigne exercuit, et inlicitas consecrationes exegit; qua relicta, sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam nefariis ausibus usurpavit. Et tun pro libitu suo vult solvere et ligare; et, velut Lucifer ille, qui sedem suam in Aquilone ponere voluit, et in altum se extollens, similem Deo gloriatus est fore, catholicam et universalem Ecclesiam vult excommunicare, et justiores et sanctiores se quaerit anathematizare. Quis enim ei ex hoc crediturus erit? (Ne glorietur aeque distinctus aut accinctus.)Non est enim Deus, sicut homo. Si enim angelis extollentibus 129.0838A| non pepercit, quanto magis hominibus est cavendum, ne extollantur. Scriptum est enim: Non plus sapere, quam oportet sapere; ne forte, dum plus vult esse quam sit, sit minus quam sit. Caeterum, quamvis indigne legatione et sacerdotio Christi fungimur, sicut docet Apostolus, pacem deposcimus, unanimitatem petimus, et te, o Roma, quae es caput omnium nostrum, sanari flagitamus . . . . et ne tam leviter in postmodum scandalizeris, modis omnibus exoramus; ipso auxiliante, cui est laus, honor, et virtus, et gloria cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per interminabilia saecula saeculorum. Amen.