Introductiones parvulorum

This is the stable version, checked on 14 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Introductiones parvulorum
saeculo XII
editio: incognita
fons: utoronto.ca


SCANNED FROM: Dal Pra

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 1]

PETRI ABAELARDI IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO SUPER PORPHYRIUM INCIPIT

[PRAEFATIO]

/3/ Intentio Porphyrii est in hoc opere tractare de sex uocibus, id est de genere et de specie et de differentia et de proprio et de accidenti et de indiuiduo et de significatis eorum. Et cum intendat tractare de istis sex uocibus, et etiam tractat, tamen non proponit, nisi de quinque tantum. Ideo non ponit de indiuiduo, quia indiuiduum continetur sub unoquoque, et in significatione et in praedicamentali ordine; nam quemadmodum genera et species proprie ponuntur in praedicamento, eodem modo indiuidua ipsorum.

Et de omnibus istis intendit tractare rogatu cuiusdam sui amici, scilicet Chrysaorii, qui legerat uel legere intendebat Categorias> in quibus quasdam difficiles esse sententias nouerat, aut per se aut per alium, quas per se intelligere non poterat. Unde rogauit Porphyrium suum amicum ut faceret sibi quoddam introductorium opus ad ipsas> Categorias Aristotelis. Et quia ipse Porphyrius nouerat intelligentiam Aristotelis et ipsum tractatum, considerans nullas uoces magis esse necessarias ad Categorias quam istas sex uoces, quoniam ex istis sex uocibus constituuntur praedicamenta, ideo praeelegit tractare de istis sex uocibus.

Huius operis sunt materia istae sex uoces et earum significata.

Finis ipsae Categoriae; scientiae inueniendi supponitur iste tractatus, quia hic docemur inuenire rationes sufficientes /4/ ad probandas quaslibet quaestiones factas de istis sex uocibus et de significatis earum.

Et cum talis sit intentio, secundum modum operis intitulauit librum suum sic: incipiunt Isagogae Porphyrii, id est introductiones ducentes lectorem in Categorias. Sed in prologo plus facit et ostendit materiam de qua tractet et quomodo tractet, scilicet introductorie, et cui hoc faciat, et quanta sit utilitas, et quas sententias apponat, et quas praetermittat et quos imitetur au>ctores.


[IP 1.00]

Accessus ad litteram.

CUM SIT NECESSARIUM, CHRISAORIE, ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID DIFFERENTIA QUIDQUE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILIA, HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREUITER VELUT INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI.

Mea intentio est facere introductionem ad Categorias, et cum sit, tentabo aggredi ea quae sunt dicta ab antiquis de genere et de aliis, et hoc breuiter, at non ita breuiter ut insit obscuritas, sed VELUT, id est uero modo introductionis. Hoc ideo faciam, cum HOC est quidem nosse quid sit genus et per praeceptiones et per distinctiones, et quid differentia, etc.

O CHRYSAORI, CUM> SIT TIBI NECESSARIUM, id est utile, ET AD EAM DOCTRINAM PRAEDICAMENTORUM QUAE EST APUD ARISTOTELEM quam requiris, ET AD ASSIGNATIONEM DEFINITIONUM, id est ad definitiones assignandas, id est constituendas, intransitiue; quia si ignoremus quod essent genus et quod differentia, nesciremus constituere definitiones rectas; item sic ignoremus quod sit accidens, nesciremus constituere descriptiones; et cum sit necessarium OMNINO AD EA QUAE SUNT UTILIA IN DIVISIONE, id est, ad illas praeceptiones de diuisionibus, uel cum sit necessarium ad ea quae sunt utilia IN DEMONSTRATIONE, quia locus a genere a specie, ad demonstrationem seruit demonstratiuis syllogismis; dico TENTABO AGGREDI, id est facere intendens TRADITIONEM TIBI, id est tractatum tibi traditum; traditionem dico COMPENDIOSAM, id est non> abundantem, UTILEM IN SPECULATIONE ISTARUM RERUM, id est sex uocum. /5/

ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO MEDIOCRITER CONIECTANS.

ALTIORIBUS QUIDEM. Dico quia tentabo aggredi hoc modo, abstinens quidem me altioribus quaestionibus.

MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO.

// next paragraph checked against the MS 15.10.99 //

MOX DE GENERIBUS. Dico abstinens me ab altioribus quaestionibus, et MOX, id est etiam ecce, a quibus: DE GENERIBUS ET SPECIEBUS RECUSABO DICERE ILLUD, QUOD SIVE SUBSISTANT, id est siue sint, id est habeant esse, SIVE SINT POSITA IN SOLIS NUDIS PURIS INTELLECTIBUS, id est ut tantum intelligantur esse et non sint, SIVE SINT SUBSISTENTIA, id est si habeant esse, recusabo dare utrum sint separata a sensibilibus, id est a numero sensibilium, an sint posita in sensibilibus, id est numerata inter ipsa sensibilia ET CONSTANTIA CIRCA EA RECUSABO DARE, scilicet quaestiones affines istis in difficultate. Aliter: DE GENERIBUS ET DE SPECIEBUS RECUSABO DICERE SIVE SUBSISTANT, id est siue sint substantiae, SIVE NON SINT substantiae sed sint [/sunt] positae in aliis praedicamentis. Postea quaeritur siue sint posita in solis intellectibus, siue non sint posita in solis intellectibus. Illa dicimus poni in solis intellectibus> quae tantum intelliguntur et non sunt. Et si non sint posita in solis intellectibus [ + 0000 ], postea quaeritur siue sint posita in intellectibus nudis ab indumento ueritatis, siue non sint in intellectibus nudis. Illa dicimus poni in nudis intellectibus, quae, cum sint, aliter intelliguntur esse quam sint. Et si non sint posita in nudis intellectibus, postea quaeritur siue sint posita in intellectibus simpliciter puris, id est sine aliqua commixtione falsitatis, siue non sint posita in intellectibus puris sed cum aliqa adiunctione falsitatis. Illa dicimus poni in puris intellectibus quae intelliguntur simpliciter ut sunt. Aliud membrum: ET SI SINT SUBSISTENTIA, id est substantiae, RECUSABO dare an sint corporalia, an incorporalia. Et si sunt corporalia, recusabo dare utrum sint separata a sensibilibus [ + 0000 ], an posita in sensibilibus, id est an debeant computari inter sensibilia, an non. Caetera non mutantur.

ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS.

ALTISSIMUM ENIM. Ideo recusabo, nam NEGOTIUM EST HUIUSMODI ALTISSIMUM ET EGENS MAIORIS INQUISITIONIS quam sit mea ad tractandum et tua ad inquirendum. A causa.

ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.

ILLUD VERO. Ista recusabo dicere, sed illud TIBI TEMPTABO> /6/ MONSTRARE DE HIS, id est de genere et de specie ac de aliis propositis, id est de differentia et de aliis, quod TRACTAVERUNT ANTIQUI, tractantes inde probabilem et ad quem ad modum ipsi tractauerunt; ET HORUM antiquorum MAXIME fuerunt tractantes PERIPATETICI, quos uolo imitari.

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 1.01]

VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI.

VIDETUR AUTEM. Proposuit se tractaturum de genere; sed quoniam genus est aequiuocum ad multa, significat enim collectionem et principium et materiam et masculum et feminam et in grammatica, ideo exequitur aequiuocationem generis, ne, ubicumque audiretur genus, intelligeretur philosophicum genus. Sed, aliis aequiuocationibus praetermissis, ideo de collectione et principio> principium assumpsit, quia philosophicum genus quamdam habet similitudinem cum istis.

Sic continuatur: quibusdam uidetur quia genus et species dicatur simpliciter, sed mihi non uidetur. VIDETUR AUTEM etc. et hoc est:

GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO, SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS, AB UNIUS SCILICET HABITUDINE -- DICO AUTEM ROMULI -- ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAM.

GENUS ENIM. Genus uere non dicitur simpliciter. Si collectio et principium et phiiosophicum genus dicuntur genus, tum genus non dicitur simpliciter; ab oppositis, quia ponendo negat, et hoc est: GENUS ENIM EST COLLECTIO ALIQUORUM, et quia collectio potest intelligi sicut collectio lapidum et uulgi, quae non est genus, addit HABENTIUM SE AD UNUM ALIQUOD, per quod remouetur talis collectio a genere; et quia adhuc est collectio quae habet se ad unum aliquid, ut collectio latronum habet se ad unum aliquid, id est ad latrocinium, et sicut parentum collectio ex parte patris et ex parte matris habet se ad unum aliquid, id est ad filium, quod talis collectio non dicitur genus addit> AD SE INVICEM, id est ita illa collectio habet se ad unum aliquid ut ex illo uno ipsa tota collectio linea consanguinitatis copuletur; et quia posset intelligi habere se ad se inuicem, ita qui omnes essent in eodem gradu consanguinitatis, quod omnes essent uel fratres tantum uel nepotes, ideo addit QUODAMMODO, id est competendi modo, scilicet quod quidam sint fratres, quidam nepotes.

SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM, id est descriptionem, collectio ROMANORUM DICITUR GENUS, quia habet se ad unum; /7/ quod dixit in regula, hoc ostendit sub exemplo, ubi dicit: SECUNDUM QUAM etc. Dico ab habitudines unius et etiam ab habitudine multitudinis habentium eam cognationem quae est ab illo, id est Romulo, ad se in>uicem; et aliquo modo non mutatur; multitudinis dico, id est determinate dictae secundum diuisionem, id est propter diuisionem, scilicet ut separem istud genus quod est collectio ab aliis generibus, id est principali genere et philosophico; uel ita: multitudinis dico dictae ut separem collectionem istam Romanorum ab Atheniensi collectione.

DICITUR AUTEM ET ALITER RURSUS GENUS QUOD EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM VEL AB EO QUI GENUIT VEL A LOCO IN QUO QUIS GENITUS EST.

DICITUR AUTEM. Non solum collectio dicitur genus, sed et principium uniuscuiusque> generationis.

ET ALITER, id est propter aliam causam principium dico sumptum, uel ab eo qui genuit, ut pater, uel a loco in quo quis genitus est, ut Thebae. Aliam causam habet principium, scilicet pater, quare dicatur genus, id est filium a se generatum, quam sit illa alia causa quare collectio dicitur genus, quia collectio dicitur> propter consanguinitatem. Principium, scilicet pater, dicitur genus, propter filium quem ex se generat. Locus uero dicitur genus, quia in eo generatur aliquid.

SIC ENIM ORESTEN QUIDEM DICIMUS A TANTALO HABERE GENUS, ILLUM AUTEM AB HERCULE.

SIC ENIM. Probat a partibus quod principium gignentis est genus. Tantalus et Hercules sunt genus; sed Tantalus et Hercules principium gignens; ergo principium gignens est genus. Iste modus tertiae figurae est: Hercules et Tantalus sunt partes principii gignentis, et hoc est: Sic enim nos dicimus Orestem habere genus a Tantalo; sic, id est principium etc.

ET RURSUS PINDARUM QUIDEM THEBANUM ESSE GENERE, PLATONEM VERO ATHENIENSEM.

ET RURSUS. Vere locus est genus, id> est principium; Thebae et Athenae sunt genus, sed Thebae et Athenae sunt locus in quo quis genitus est; ergo locus in quo quis genitus est, est genus id est> principium, id est; a partibus: Thebae et Athenae sunt partes loci.

ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS QUEMADMODUM PATER.

ETENIM. Inde Thebae et Athenae sunt genus principium, quia omnis patria; a toto; et hoc est; etenim patria etc. Quemadmodum pater, id est propter eamdem causam, scilicet filium in se generatum. Sed alio respectu dicitur filius causa ad locum, et alio quantum ad patrem.

HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO.

HAEC AUTEM. Dixit quod patria sit genus ut pater sed haec /8/ significatio, quod pater dicitur genus, esse uidetur promptissima, id est rectior, et in hoc quod dicit, remouet locum a paterno genere, quia uult philosophicum genus habere similitudinem cum paterno genere.

ROMANI ENIM QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE QUI EX GENERE DESCENDUNT CECROPIS ET HORUM PROXIMI.

ROMANI ENIM. Vere pater promptius est genus quam locus. Romulus et Cecrops sunt patres; sed Romulus et Ce>crops sunt promptius genus si illi qui descendunt ex genere Romuli dicuntur romani et illi qui descendunt a genere Cecropis dicuntur Cecropidae, et horum proximi, id est similes in cognatione; tunc Romulus et Cecrops sunt promptius genus; a causa, et hoc est: Romani enim. Et quia quemadmodum quidam sumunt nomen a patribus, ut Romani a Romulo, ita quidam sumunt a loco, ut a Lauduno laudunensis, sciendum est; hi tales sumentes nomen a patria non diuident consanguinitatis cognationem a loco; et ideo addit: HORUM PROXMI.

ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO; UT A ROMULO, DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES, DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS.

ET PRIUS. In ordine tractatus praeposuerat istud genus quod est collectio generis principalis; et ne aliquis uellet intelligere quod prius ista uox genus esset imposita ad significandam collectionem quam principium, hoc remouet dicendo prius esse genus principium quam collectionem, et hoc est: ET PRIUS QUIDEM. Namque diuidentes. Bene dico quod multitudo descendens a Romulo dicitur genus. Nam ita superius diximus ab auctoritate et hoc est: namque nos diuidentes, id est diuisionem facientes huius significationis quae est collectio, ab aliis significationibus generis, et ab aliis separantes, id est ostendentes hanc significationem generis esse diuersam ab aliis significationibus generis, dicebamus etc.

ALITER AUTEM RURSUS GENUS DICITUR CUI SUPPONITUR SPECIES, AD HORUM FORTASSE SIMILITUDINEM DICTUM.

ALITER AUTEM. Non solum collectio et principium dicitur genus, sed etiam illa uox dicitur genus cui supponitur species; et aliter, id est propter aliam causam quam supradictam, supponitur> dico in ordine praedicamenti; genus dico dictum fortasse ad similitudinem horum; ideo dicit fortasse, id est dubitatiue, quia philosophicum genus non habet eamdem similitudinem cum collectione quam habet cum principali genere, quia collectio est colligens quaedam, et eadem res est et colligens et collecta, continens et contenta. Sed quando dicimus: genus continet, ibi habemus diuersa, continens et contentum, /9/ quemadmodum in> principali genera diuersa sunt generans et generatum, id est pater et filius; et sicut filius procreatur ab ipso patre, ita genus et species sunt diuersa, et similiter species procreantur ab ipso genere cum differentiis in definitione, ut in hac definitione: animal rationale mortale procreatur homo.

ET ENIM PRINCIPIUM QUODDAM EST HUIUSMODI GENUS EARUM QUAE SUB SE SUNT SPECIERUM.

ETENIM. Vere genus cui supponitur species similes est; nam istis, collectioni et principio; a partibus; et hoc est: etenim principium earum, id est non diuersarum, sed earum quae sub ipso sunt. Vel ita: nam in hoc est simile principio quod genus principium quoddam, id est materiale, suarum specierum, et in hoc est simile collectioni quod continet multitudinem specierum quae sub eo sunt; a partibus similitudinis.

VIDETUR ETIAM MULTITUDINEM CONTINERE OMNEM QUAE SUB EO EST.

VIDETUR ETIAM. Vere philosophicum genus habet similitudinem cum collectione, quia sicut collectio multa continet, et ad unum respicit, similiter genus multas species continet, quae in ipso genere inueniuntur.

TRIPLICITER IGITUR CUM GENUS DICATUR, DE TERTIO APUD PHILOSOPHOS SERMO EST, QUOD ETIAM DESCRIBENTES ASSIGNAVERUNT GENUS ESSE DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, UT ANIMAL.

TRIPLICITER IGITUR. Quandoquidem collectio dicitur genus, et principium dicitur genus, et illud cui supponitur species dicitur genus, igitur tribus modis dicitur genus. Quod praedicatur de pluribus indiuiduis et de differentibus specie, id est de diuersis speciebus, et quod praedicari faciunt de diuersis speciebus, conuenit tam accidentalibus differentiis quam substantialibus. Addit in eo quod quid, id est ad interrogationem factam per quid. Nota quod per praedicari de pluribus remouet indiuidua, per praedicari de pluribus differentibus speciebus remouet species, et per praedicari in eo quod quid remouet differentias et accidentia, quae de> diuersis speciebus praedicantur; et quia haec tota descriptio conuenit adhuc aequiuocis, supplendum est praedicari in quid uniuoce ut> aequiuoca excludantur> quae non uniuoce praedicantur. Erant> qui csoloratum genus ad album olebant dicere et nigrum; sed nihil est, quia nihil quod recipit magis et minus est species, quod ista habent; igitur non sunt genus nec species.

EORUM ENIM QUAE PRAEDICANTUR ALIA QUIDEM DE UNO DICUNTUR SOLO, SICUT INDIVIDUA SICUT SOCRATES ET HIC ET HOC, ALIA VERO DE PLURIBUS, QUEMADMODUM GENERA ET SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA, ET ACCIDENTIA COMMUNITER SED NON PROPRIE ALICUI.

EORUM ENIM. Reddit causam quare singulas differentias apposuit in generis descriptione. Ideo scilicet hanc primam apposuit praedicari de pluribus, quia per hanc facit differre /10/ genus ab his quae de uno solo dicuntur, sicut indiuidua; quod uidetur esse falsum quod indiuidua de uno solo praedicentur, cum hoc indiuiduum Socrates de pluribus habeat praedicari, ut hoc album est Socrates, hic ueniens est Socrates. Sed ideo dicitur non praedicari de pluribus, quia de duobus oppositis non habet praedicari, scilicet de Socrate et Platone, quod habet homo, hoc modo: Cicero est homo, Plato est homo; per hoc quod apponit hic uel hoc, innuit alia indiuidua, quod quaedam nomina indiuidua in simplici uoce ut Plato, quaedam sunt indiuidua per adiectionem articuli ut hic homo, hoc album.

ALIA VERO. Dixi quod praedicari de pluribus conuenit generi, per quod differt> ab indiuiduis; et non solum generi conuenit, sed etiam speciei et caeteris. Proprium accidens alicui est, ut hoc album, quod non praedicatur de pluribus.

EST AUTEM GENUS QUIDEM UT ANIMAL, SPECIES VERO UT HOMO, DIFFERENTIA AUTEM UT RATIONALE, PROPRIUM UT RISIBILE, ACCIDENS UT ALBUM, NIGRUM, SEDERE.

EST AUTEM. Non solum ostendi tibi per descriptionem quid sit genus, sed etiam ostendo tibi per exempla; et hoc est: EST AUTEM etc.

AB HIS ERGO QUAE DE UNO SOLO PRAEDICANTUR DIFFERUNT GENERA EO QUOD DE PLURIBUS ASSIGNATA PRAEDICENTUR.

AB HIS ERGO. Quandoquidem indiuidua de uno solo praedicantur, et genus de pluribus, ergo genus differt ab indiuiduis; a partibus differentiae, quia quidem differt aliud per praedicari de pluribus, aliud de uno solo, aliud alio modo; et subdit unum ut> inferat assignata, id est ut assignauimus.

AB HIS AUTEM QUAE DE PLURIBUS: AB SPECIEBUS QUIDEM QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICANTUR SED NON DE DIFFERENTIBUS SPECIE SED NUMERO.

AB HIS AUTEM. Et non solum differt genus ab his quae> praedicantur de uno solo, sed etiam ab his quae de pluribus praedicantur. Numerum uocat collectionem accidentium confectam ex pluribus accidentibus unam proprietatem efficientibus,ut: Socrates est albus ambulans musicus etc.; tot accidentia sunt addenda quod soli indiuiduo conueniat illa collectio.

HOMO ENIM CUM SIT SPECIES DE SOCRATE ET PLATONE PRAEDICATUR QUI NON SPECIE DIFFERUNT A SE INVICEM SED NUMERO.

HOMO ENIM. Vere species praedicatur de pluribus differentibus numero, quia homo; a parte speciei.

ANIMAL VERO CUM GENUS SIT DE HOMINE ET BOUE ET EQUO PRAEDICATUR QUI DIFFERUNT A SE INUICEM ET SPECIE QUOQUE, NON NUMERO SOLO.

ANIMAL VERO. Species differunt, scilicet quia sunt oppositae species diuersa iniuidua continentes, ut homo continet Socratem et Platonem, et bos hunc bouem et hunc bouem; ideo dicit numero differre, quia numeris inferior est et> etiam superior.

A PROPRIO VERO DIFFERT GENUS QUONIAM PROPRIUM QUIDEM DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM PRAEDICATUR ET DE HIS QUAE SUB UNA SPECIE SUNT INDIVIDUIS.

A PROPRIO VERO. Non solum a praedictis differt genus, sed etiam> a proprio. Per hoc quod dicit proprium praedicari de una sola specie uult intelligi> quod specialissima species sola habet proprium praedicari ut homo risibile; per /11/ quod constat quod sensibile non est proprium animalis, quia praedicatur de oppositis speciebus, ut de homine et equo; neque coloratum est proprium corpori, quia de oppositis speciebus praedicatur. Per praedicari in quid de pluribus speciebus facit genus differre a proprio, et si praedicari in quid, ista differentia facit differre genus a proprio, tunc ponit omnes differentias superiores, sicut sensibile positum ponit animatum et substantiam; ut si est sensibile, est animatum, et si est sensibile animatum est substantia, et ipsa differentia ablata facit suum definitum conuenire cum suo opposito, ut sensibile ablatum ab animali facit conuenire animal cum suo opposito, scilicet cum arbore, in hac differentia quae est animatum; quod fulsum est, quod omnis differentia sequens ponit superiores, quia ubi sunt permixtae differentiae, fallit; ut in hac animal rationale mortale, quia si est mortale, non sequitur ut sit rationale, et similiter praedicari in quid non ponit supra dictas differentias generis. Non recte uidetur in hoc loco dare differentiam inter genus et proprium, cum omne genus differat a proprio per sequentem differentiam, illam scilicet quam dat inter genus et differentias et accidentia, quoniam omnia propria continentur sub accidenti; sed recte differentiam, cum sit mos in omni definitione quod praecedens differentia faciat differre quantumcumque potest, et ideo non curauit reseruare hanc differentiam. Differentiae et communiter accidentia non praedicantur ad interrogationem factam per quid, sed ad factam per quale, per quod genus differt ab istis.

INTERROGANTIBUS NOBIS ENIM ILLUD DE QUO PRAEDICANTUR HAEC, NON IN EO QUOD QUID SIT DICIMUS PRAEDICARI SED MAGIS IN EO QUOD QUALE SIT; INTERROGATI ENIM "QUALIS EST HOMO?" DICIMUS "RATIONALIS", ET IN EO QUOD "QUALIS EST CORVUS?" DICITUR QUONIAM NIGER.

INTERROGANTIBUS ENIM. Unde praedicatur in quale quia nos dicimus hominibus interrogantibus nos illud subiectum de quo differentia et accidentia praedicantur, dicimus non praedicari in quid, sed in aequale, ab effectu dicimus: effectus est et au>ctoritas. Interroganti enim. Differentia et accidens praedicantur in quale, quia rationale est et nigrum; a parte.

EST AUTEM RATIONALE QUIDEM DIFFERENTIA, NIGRUM VERO ACCIDENS.

EST AUTEM. Quia mixte dederat exempla, ostendit quod horum fiat> differentia et quod accidens; et hoc est: EST AUTEM etc. /12/

QUANDO AUTEM "QUID EST HOMO?" INTERROGAMUR, "ANIMAL" RESPONDEMUS; ERAT AUTEM HOMINIS GENUS ANIMAL.

QUANDO AUTEM. Differentia et accidens praedicantur in quale, sed genus in quid.

EST AUTEM. Commendatio exempli est.

QUARE "DE PLURIBUS PRAEDICARI" DIVIDIT GENUS AB HIS QUAE DE UNO SOLO EORUM QUAE SUNT INDIVIDUA PRAEDICANTUR; "DIFFERENTIBUS" VERO "SPECIE" SEPARAT AB HIS QUAE SICUT SPECIES PRAEDICANTUR VEL SICUT PROPRIA; "IN EO" AUTEM "QUOD QUID SIT PRAEDICARI" DIVIDIT A DIFFERENTIIS ET COMMUNITER ACCIDENTIBUS QUAE NON IN EO QUOD QUID SIT SED IN EO QUOD QUALE EST VEL QUODAMMODO SE HABENS PRAEDICANTUR DE HIS DE QUIBUS PRAEDICANTUR.

QUARE. Haec illatio uidetur esse eadem quae superius, sed non est. Continuatur sic: quandoquidem genus differt per praedicari de pluribus ab indiuiduis, ergo praedicari de pluribus ab indiuiduis est par ad illud quod praedicari de pluribus facit genus differre. Quod dicit sicut species, id est ita praedicatur quod sint species, etc. Vel quo modo se habent additum est, quia superius dixerat accidentia et differentiam praedicari in quale, quod non est uerum de omnibus, quia quando quaeritur quo modo habet se Socrates, respondemus: disputat uel ambulat.

NIHIL IGITUR SUPERFLUUM NEQUE MINUS CONTINET GENERIS DICTA DESCRIPTIO.

NIHIL IGITUR. Quandoquidem omnes partes quae sunt in descriptione generis operantur, ergo nihil est superfluum; ab oppositis, quia ponendo remouet. Neque minus continet; nihil ad locum, sed addita sententia est quia superius non dixerat quod> eset conuertibilis, ideo apponit neque minus continet, si enim non est minus continens, et est conuertibilis definitio.


[IP 1.02]

SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: "PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO".

SPECIES AUTEM. Finito tractatu generis, incipit de specie exequendo aequiuocatonem speciei, sicut superius generis; et ideo non apponit tantum has duas significationes speciei, quia species plures habet significationes, sed istae duae satis sufficiunt ad ostendendam aequiuocationem; et hoc est: Species dicitur forma, id est ut pulchritudo tam mulierum, ut Petronillae, quam uirorum.

DICITUR AUTEM SPECIES ET EA QUAE EST SUB ASSIGNATO GENERE, SECUNDUM QUAM SOLEMUS DICERE HOMINEM QUIDEM SPECIEM ANIMALIS CUM SIT GENUS ANIMAL, ALBUM AUTEM COLORIS SPECIEM, TRIANGULUM VERO FIGURAE SPECIEM.

DICITUR AUTEM. Non solum forma dicitur species, sed etiam illa uox dicitur species quae supponitur generi lege praedicamenti, secundum quam significationem, id est descriptionem, scilicet quia supponitur species generi, homo est species animalis. Album pro albedine, triangulum pro triangulatione accipe.

QUOD SI ETIAM GENUS ASSIGNANTES SPECIEI MEMINIMUS DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, ET SPECIEM DICIMUS ID QUOD SUB GENERE EST.

QUOD SI. Reddit causam quare fecit mentionem speciei in descriptione generis, et generis in descriptione speciei; quasi dicat: ubi dixi: species est quae ponitur sub assignato genere, feci mentionem generis. QUOD pro 'et'. Istud est: si pro cum etiam assignantes meminimus speciei, dicentes sic: quod de pluribus etc., et si illud fecimus, et istud facere licet, scilicet /13/ licet mentionem generis in descriptione speciei; et hoc est: Et speciem dicimus etc. Vel sic: quoniam non immerito dictum est, si pro cum, genus etc.

NOSSE AUTEM OPORTET QUONIAM ET GENUS ALICUIUS EST GENUS ET SPECIES ALICUIUS EST SPECIES, IDCIRCO NECESSE EST ET IN UTRORUMQUE RATIONIBUS UTRISQUE UTI.

NOSSE AUTEM. Quod feci mentionem unius in descriptione alterius, non sine causa fuit, sed propter istam, quoniam genus et species relatiua sunt; et hoc est: Et genus alicuius speciei est genus, et species alicuius generis species; et quia sunt relatiua, idcirco id est propter hanc causam, necesse est uti utriusque uocabulis, id est genere et specie in definitionibus utrorumque, quoniam definitio unius relatiui non potest dinosci sine definitione sui relatiui.

ASSIGNANT ERGO ET SIC SPECIEM: SPECIES EST QUOD PONITUR SUB GENERE ET DE QUA GENUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

ASSIGNANT ERGO. Quandoquidem quia relatiua sunt, oportet fieri mentionem unius in descriptione alterius, ergo, id est propter hoc quia relatiua sunt, assignant speciem sic, id est faciendo mentionem generis; et hoc est: species quae ponitur sub genere, et quia istud conuenit differentiis et quibusdam accidentibus, ut grammaticum, addit de qua genus predicatur in quid; supple; materialiter; a simili propter eamdem causam.

AMPLIUS AUTEM SIC QUOQUE: SPECIES EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

AMPLIUS. Non solum supra dictis modis assignant species, sed etiam sic: species est quod praedicatur de pluribus et differentibus numero; tantum hic supplendum est, quia per tantum excludimus genera quae, quamuis praedicentur de pluribus differentibus numero, non tantum, quia de multis speciebus et de> multis aliis praedicantur. Item quia species praedicantur de pluribus differentibus numero in quid, et remanent in eodem modo praedicandi, quia scilicet in quid, per hoc excluduntur differentiae et accidentia, quae, licet praedicentur in quid de suis indiuiduis, tamen non remanent in eodem modo praedicandi, quia praedicantur in quale. Dicimus enim: qualis est Socrates? albus; et etiam dicimus: quid est hoc album? album; et quid est hoc rationale? rationale.

SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO SPECIALISSIMAE EST ET QUAE SOLUM SPECIES EST, ALIAE VERO ERUNT ETIAM NON SPECIALISSIMARUM.

SED HAEC QUIDEM. Duas dedit assignationes speciei, sed haec proxima est specialissimae speciei, quia est illius quae est solum species. A pari.

ALIAE VERO. Assignationes non tantum sunt specialissimae speciei, sed> subalternarum.

PLANUM AUTEM ERIT QUOD DICITUR HOC MODO. IN UNOQUOQUE PRAEDICAMENTO SUNT QUAEDAM GENERALISSIMA, ET RURSUS ALIA SPECIALISSIMA, ET INTER GENERALISSIMA ET SPECIALISSIMA ALIA.

PLANUM AUTEM. Dixi quod quaedam sunt specialissimae speciei, quaedam subalternarum, sed hoc erit tibi planum sic. /14/

IN UNOQUOQUE PRAEDICAMENTO, id est praedicamentis collectim acceptis, quaedam sunt nomina quae dicuntur generalissima, et quaedam alia quae dicuntur specialissima. Quippe si in singulis praedicamentis dicerentur esse generalissima, quod littera uidetur uelle, falsum esset. In praedicamento enim substantiae non est nisi unum nomen generalissimum, licet possint esse plura specialissima; sic in caeteris. Item nota quod ideo constituit praedicamentum, ut in constitutione praedicamenti ostenderet quibus uocibus supradictae assignationes conueniant, et quia iste liber est introductorius ad praedicamenta quia ubi dicet: specialissima species, cum sit species post quam non erit alia inferior species, ostendet quod eidem conueniet assignatio superius data, haec scilicet: species est quod praedicatur de pluribus numero differentibus in quid.

EST AUTEM GENERALISSIMUM QUIDEM SUPER QUOD NULLUM ULTRA ALIUD SIT SUPERUENIENS GENUS, SPECIALISSIMUM AUTEM POST QUOD NON ERIT ALIA INFERIOR SPECIES; INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM ET GENERA ET SPECIES SUNT EADEM, AD ALIUD QUIDEM ET ALIUD SUMPTA.

EST AUTEM. Hic definiuit generalissimum sic: Illud nomen dicitur generalissimum quod, cum sit genus, nullum aliud superuenit quod sit genus eius, et ideo supplendum est cum sit genus, quia aliter res uel ens esset genus, quod falsum est. Item illud nomen dicitur specialissumum quod, cum sit species, non habet aliud nomen quod dicatur species post se et quia Socrates et Plato et grammaticum huiusmodi non haben>t sub se nomen quod uocetur species, ideo supplendum est: cum sit species. INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM SUNT GENERA ET SPECIES, et ne quis uellet genera et species accipere in diuersis, addit EADEM, id est eaedem uoces, sunt et genera et species; et ne quis uellet accipere genera et species eodem respectu, subdit: propter diuersum respectum sunt genera, et propter diuersum species.

SIT AUTEM IN UNO PRAEDICAMENTO MANIFESTUM QUOD DICITUR. SUBSTANTIA EST QUIDEM ET IPSA GENUS, SUB HAC AUTEM EST CORPUS, SUB CORPORE VERO ANIMATUM CORPUS SUB QUO ANIMAL, SUB ANIMALI VERO RATIONALE ANIMAL SUB QUO HOMO, SUB HOMINE VERO SOCRATES ET PLATO ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES.

SIT AUTEM. Definiui generalissimum, specialissimum, medium. Sed hoc sit tibi manifestum etc. Substantia est quiddam, id est uniuocum, scilicet unam naturam ponens in omnibus suis significatis, et quia non omne uniuocum est genus, addit: et ipsa est genus. Talis est constitutio quod sub hac pono corpus etc.

SED HORUM, SUBSTANTIA QUIDEM GENERALISSIMUM EST ET QUOD GENUS SIT SOLUM, HOMO VERO SPECIALISSIMUM ET QUOD SPECIES SOLUM SIT; CORPUS VERO SPECIES QUIDEM EST SUBSTANTIAE, GENUS VERO CORPORIS ANIMATI; ET ANIMATUM CORPUS SPECIES QUIDEM EST CORPORIS, GENUS VERO ANIMALIS; ANIMAL AUTEM SPECIES QUIDEM EST CORPORIS ANIMATI, GENUS VERO RATIONALIS; SED RATIONALE ANIMAL SPECIES QUIDEM EST ANIMALIS, GENUS AUTEM HOMINIS; HOMO VERO SPECIES QUIDEM EST RATIONALIS ANIMALIS.

SED HORUM. Quas praeposui substantiam subponendo alia, et non ostendi quid de illis esset generalissimum uel specialissimum; sed modo ostendo, et hoc est: SUBSTANTIA EST GENERALISSIMUM, quia EST GENUS. A pari.

HOMO SPECIALISSIMUM, quia solum species. A pari.

NON AUTEM ETIAM GENUS PARTICULARIUM HOMINUM SED SOLUM SPECIES.

NON AUTEM. Dixerat quod homo continebat particulares homines; et ne intelligeretur quod homo genus esset particularium hominum, hoc remouet: quod non est genus.

ET OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS.

ET OMNE. Dixi quod homo est solum species, et hanc uniuersalem /15/ sententiam do: omne quod est proximum, et cum recto ordine praedicamenti, per hoc remouemus grammaticum et> huiusmodi accidentia; et per hoc quod supplemus: ante indiuidua specialissimae speciei, remouemus genera quae sunt proxima ante sua indiuidua, ut hoc animal est animal.

QUEMADMODUM IGITUR SUBSTANTIA QUAE CUM SUPREMA SIT EO QUOD NIHIL SIT SUPRA EAM, GENUS EST GENERALISSIMUM, SIC ET HOMO CUM SIT SPECIES POST QUAM NON SIT ALIA INFERIOR SPECIES NEQUE ALIQUID EORUM QUAE POSSUNT DIVIDI SED SOLUM INDIVIDUORUM (INDIVIDUUM ENIM EST SOCRATES ET PLATO), SPECIES ERIT SOLA ET ULTIMA SPECIES ET, UT DICTUM EST, SPECIALISSIMA.

QUEMADMODUM IGITUR. Quandoquidem omne quod est proximum ante sua indiuidua est solum species, ergo homo est sola species; a toto. Ut non solum ex hoc toto potest probari quod homo est solum species, sed etiam ex hoc pari: cum> homo esse sit species, postquam non est alia inferior species, est sola species; a pari.

Dixi quod post hoc non est alia inferior species, et ne aliquid uellet quod, quemadmodum post animal rationale est differentia, quod iunctum cum animali facit speciem, ita post homo esset aliqua differentia, quae iuncta cum aliqua uoce faceret speciem, addit: neque aliquid eorum quae possunt diuidi sunt sub homine, sed sola indiuidua. Unde indiuidua sunt sub homo; nam Socrates et Plato. Et unum hoc habes quod sit homo sit species post quam non sit alia inferior species, sit sola species in homo, quia quemadmodum substantia est genus generalissimum, cum suprema sit, eo quod nullum genus supra eam sit, sic et homo, cum sit species post quam non sit alia inferior, est sola species; a simili propter diuersas causas. Sola species ponitur ad remotionem generis, quod ita est species quod non sit genus; ultima post subalterna, ultimo loco ordine praedicamenti ponitur; specialissima quantum ad comparationem.

QUAE VERO SUNT IN MEDIO, EORUM QUIDEM QUAE SUPRA IPSA SUNT, ERUNT SPECIES, EORUM VERO QUAE POST IPSA SUNT, GENERA.

QUAE VERO. Communem regulam de generalissimo et specialissimo dederat; de mediis nullam communem dixerat, licet dixisset: corpus est species substantiae, genus uero animati corporis et alia; hic communem regulam inducit, et hoc est: quae uero etc.

QUARE HAEC QUIDEM DUAS HABENT HABITUDINES: EAM QUAE EST AD SUPERIORA SECUNDUM QUAM SPECIES IPSORUM ESSE DICUNTUR, ET EAM QUAE EST AD POSTERIORA SECUNDUM QUAM GENERA IPSORUM ESSE DICUNTUR.

QUARE. Quandoquidem media sunt species superiorum genera inferiorum, igitur duas habent habitudines, id est duos respectus a partibus duarum habitudinum.

EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM.

EXTREMA VERO. Media duas habent, sed extrema unam tantum.

NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM EST SPECIES, EAM VERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET SED ETIAM INDIVIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT QUAE AB EIS CONTINETUR).

NAM. Unde extrema habent unam habitudinem? Et specialissimum /16/ et generalissimum sunt extrema, sed specialissmum et> generalissimum habent unam habitudinem; igitur extrema unam habent habitudinem; et hoc extra, a partibus extremarum; et unde extrema unam habent habitudinem, nam generalissimum etc.; a partibus habentibus unam habitudinem. Quod dicit specialissimum est species superiorum uidetur habere duas habitudines; quod non est, quia non dicitur genus et species, sed species tantum. Quod autem dicit specialissimum esse species indiuiduorum, ne aliquis praue intelligeret indiuidua esse genera, dicit species est indiuiduorum, id est continens indiuidua, species superiorum, id est continentur a superioribus. Quod autem dicit specialissimum unam habere habitudinem, hoc ideo dicit quia non mutat nomen; dicitur species ad genus et species ad indiuidua. Alia uero, id est media, mutant nomen, quia dicuntur genus et species.

DETERMINANT ERGO GENERALISSIMUM ITA: QUOD, CUM GENUS SIT, NON EST SPECIES; ET RURSUS: SUPRA QUOD NON EST ALIUD SUPERVENIENS GENUS; SPECIALISSIMUM VERO: QUOD, CUM SIT SPECIES, NON EST GENUS; ET: QUOD, CUM SIT SPECIES, NUMQUAM DIVIDITUR IN SPECIES; ET: QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

DETERMINANT AUTEM. Hic ostendit ex qua causa philosophi dederunt generalissimo et medio descriptiones tales: quandoquidem extrema habent unam habitudinem, ergo propter causam talem determinant generalissimum ita; inter causam et effectum: una habitudo est causa, quod talis est descriptio: quod cum sit genus etc.

EA VERO QUAE IN MEDIO SUNT EXTREMORUM SUBALTERNA VOCANT GENERA ET SPECIES, ET UNUMQUODQUE IPSORUM SPECIES ESSE ET GENUS PONUNT AD ALIUD QUIDEM ET AD ALIUD SUMPTA.

EA VERO. Hic ostendit, ex qua causa media habent duas descriptiones, quas supponit quasi dicat: extrema ex una habitudine habent suas descriptiones, sed media ex hoc quia habent duas habitudines, habent huiusmodi descriptiones, has scilicet: quod uocantur subalterna genera et subalternae species et hanc aliam, scilicet quod unumquodque eorum possunt etc.

EA VERO QUAE SUNT ANTE SPECIALISSIMA USQUE AD GENERALISSIMUM ASCENDENTIA ET GENERA DICUNTUR ET SPECIES ET SUBALTERNA GENERA, UT AGAMEMNON ATRIDES ET PELOPIDES ET TANTALIDES ET, ULTIMUM, IOVIS.

EA VERO. Ostensa natura generalissimorum, specialissimorum et mediorum, quo modo se habent in praedicamento, inducit de indiuiduis quam naturam habeant in praedicamento.

Continuatur sic: generalissima, specialissima, media sic se habent in praedicamento ut dictum est; sed ea, scilicet indiuidua, quae sunt in ascensu ante specialissima, ipsa dicuntur ascendentia hanc rem, scilicet genera et species, id est ipsa significata harum uocum; et ne per genera uellet aliquis acciperet generalissima, addit: subalterna indiuidua, dico ascendentia usque ad generalissimum. Natura enim indiuiduorum semper est ascendere suscipiendo praedicationem superiorem /17/ de uno ad aliud, sicut e contrario natura generalissimorum est descendere per diuisionem, si opus est, usque ad specialissima; natura autem mediorum ascendere et descendere. Ita indiuidua ascendunt, ut patet in hoc simili de familia; ut Agamemnon dicitur Atrides, et per Atrides> ascendit ut dicatur Pelopides, et ita gradatim ascendit usque ad Iouem, quod dictus est filius Iouis. Similiter Socrates istud indiuiduum est homo, et per homo ascendit ad animal, et per animal gradatim ascendit usque ad substantiam, quod est filius substantiae.

SED IN FAMILIIS QUIDEM PLERUMQUE AD UNUM REDUCUNTUR PRINCIPIUM, VERBI GRATIA IOVEM, IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS NON SE SIC HABET.

SED IN FAMILIIS. Talis est similitudo inter indiuidua et genera et species eiusdem praedicamenti quod ascendunt, et in familiis quod similiter gradatim fit ascensus de uno ad aliud; sed in hoc est dissimilitudo, quia diuersae familiae reduci possint ad unum principium, sed indiuidua et species et genera diuersorum praedicamentorum nunquam reducentur ad unum generalissimum. Aliter sic: generalissima, media, specialissima huiusmodi descriptiones habent. Sed media aliam hanc habent proprietatem quod ea scilicet media dicuntur ascendentia usque ad generalissimum; media dico quae dicuntur genera et species; et ne per genera acciperes generalissimum, determinat subalterna genera, id est subalternatim recto ordine posita. Ita est similitudo inter media et familias; sed in hoc est dissimilitudo, quia non ducuntur media diuersorum praedicamentorum ad unum generalissimum, et hoc est: in generibus non sic se habet reductio diuersorum praedicamentorum.

NEQUE ENIM EST COMMUNE UNUM GENUS OMNIUM ENS.

NEQUE ENIM. Unde genera et species diuersorum praedicamentorum non reducuntur ad unum generalissimum, quia ad ens non reducuntur, de quo magis uideretur; a maiori.

NEC OMNIA EIUSDEM GENERIS SUNT SECUNDUM UNUM SUPREMUM GENUS, QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES SED SINT POSITA, QUEMADMODUM IN PRAEDICAMENTIS; PRIMA DECEM GENERA QUASI PRIMA DECEM PRINCIPIA. VEL, SI OMNIA QUIS ENTIA VOCET, AEQUIVOCE, INQUIT, NUNCUPABIT, NON UNIVOCE.

NEC OMNIA. Et uere ens non est commune genus omnium, quia omnia non sunt species. A relatiuis> eius, et hoc est: non dico ex au>ctoritate mea, sed quemadmodum Aristoteles. Non est unum genus omnium ens, sed sunt decem generalissima, uel hac ratione probo quod ens non est genus omnium, sed est aequiuocum. Non est genus omnium: ab oppositis.

SI ENIM UNUM ESSET COMMUNE OMNIUM GENUS ENS, UNIVOCE ENTIA DICERENTUR.

SI ENIM. Vere si ens est aequiuocum, non est commune genus omnium, quia si esset commune genus omnium, non esset aequiuocum. Hoc deberet ponere, sed loco istius ponit /18/ suum oppositum, scilicet uniuocum. Talem collige regulam: quicumque terminus positus ponit alium alii termino oppositum, ille alius oppositus remouet priorem terminum, qui ponebat oppositum; sed commune genus omnium ponit uniuocum oppositum aequiuoco; quare aequiuocum positum remouet commune genus omnium; uel sic: coruus positus ponit nigrum, oppositum albo; quare album positum remouet coruum.

CUM AUTEM DECEM SINT PRIMA, COMMUNIO SECUNDUM NOMEN EST SOLUM, NON ETIAM SECUNDUM DEFINITIONIS RATIONEM QUAE SECUNDUM NOMEN EST.

CUM VERO. Probaui auctoritate Aristotelis quod ens est aequiuocum, et non solum au>ctoritate Aristotelis, sed hac regula, quia communio entis est secundum solum nomen, id est hoc nomen ens est omnibus rebus commune, id est aequiuocum, non est etiam secundum definitionem rationis, quae sit secundum nomen impositionis; uidelicet illam definitionem quam habet ens in praedicamento substantiae, nunquam habebit in praedicamento quantitatis; sic in aliis quidem est, quod ens non habet unam substantialem definitionem cum qua praedicetur de omnibus generalissimis; cum hac definitione praedicatur ens de substantia: substantia est ens quod neque est qualitas, nec quantitas etc.

DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT.

DECEM QUIDEM. Aristoteles decem dicit esse generalissima, et ego totidem et non plus.

SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT. QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE.

SPECIALISSIMA VERO. Quia praedicamenta decem esse dixerat, et ne uideretur alicui quod specialissima possent poni sub certo numero, indefinita dicit esse specialissima, quia nunc non> continen>tur sub certo numero; quapropter aliquem facientem diuisionem per ponentes partes, illum dico descendentem a generalissimis usque ad specialissima iubet Plato quiescere in ipsis specialissimis ponendis, in diuisione scilicet; quia non omnes, scilicet specialissimas species, ponere potest, quia infinitae sunt, et quia cum Boethius dicat quod semper debet fieri diuisio propter intelligibiliora, tunc si quis uellet facere diuisionem per ponentes, enumerando omnes specialissimas species in ipsa diuisione, potius obscuraret, quam intelligibilitatem generaret. Ponentes partes dico, ubi non ponuntur negatiua particularia, scilicet non, ut hic animal, aliud homo, aliud bos, etc.; per non ponentes partes fit diuisio generis sic: animal fit aliud homo, aliud non /19/ homo. Ideo dicitur pars non ponens, quia habet non negatiuam> particulam praepositam.

DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS.

DESCENDERE AUTEM. Plato iubet descendentem, id est diuidentem in specialissimis quiescere, sed quemlibet diuidentem per specificas differentias iubet descendere per media.

Attende: cum iste dicat debere fieri diuisionem per differentias, et Boethius dicat in libro Diuisionum quod non deberet fieri diuisio per differentias, nisi quando caremus nominibus specierum,sed semper per species, uidentur esse contrarii; sed non sunt, quia iste dicit fieri ideo diuisionem per specificas differentias,quia sunt constitutiuae specierum; ille uero ideo per species praecipit diuisionem fieri, quoniam naturalis diuisio, quoniam genus per species diuiditur.

INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM.

INFINITA. Inquit: ideo iubet Plato in specialissimis quiescere, inquit, quia esse infinita, et ideo relinquenda. Neque enim. Vere quia sunt infinita relinquenda sunt, quia non posset haberi disciplina, id est diuisio eorum intelligibilis; a causa.

DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE.

DESCENDENTIBUS IGITUR. Quandoquidem iubet Plato descendere per media, igitur descendamus; ab au>ctoritate. Descendentibus nobis necesse est ire etc. Multitudinem diuidentem dicit differentias et species et indiuidua, quaecumque diuidunt genus.

ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITUDINEM.

ASCENDENTIBUS VERO. Ponit oppositam sententiam: descendentibus necesse est ire per multitudinem, sed ascendentibus est necesse colligere multitudinem; supplemus: per genus et per speciem; sic: Socrates et Plato sunt homo, rationale et irrationale animal, sensibile et insensibile animatum, animatum et inanimatum corpus, corporeum et incorporeum substantia. Attende quod illa multitudo differentiarum et aliorum diuidentium, quae erat diuidens diuidendo, est modo collecta in unum ascendendo.

COLLECTIUUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS ID QUOD GENUS EST.

COLLECTIVUM ENIM. Vere species colligit, quia est collectiuum multorum indiuiduorum suorum euntium per ipsam speciem in suam definitionem, et sic gradatim ducendo usque in descriptionem generalissimi, hanc scilicet: substantia est quod neque est qualitas, nec quantitas, nec aliquid aliorum. /20/ Et magis id quod genus est: id est genus plura colligit quam species, quia et ipsas species et earum indiuidua.

PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST.

PARTICULARIA> VERO. Species et genus sunt collectiua; sed particularia> pro eodem accipe id quod est unum diuidunt, id est hanc uocem quae est homo ostendit dari diuersis significatis Socrates et Plato, uel sic continua: non solum specificae differentiae diuidunt, sed singularia.

PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS.

PARTICIPATIONE ENIM. Vere species colligit, quia haec species quae est homo; a parte speciei, et hoc est: participatione enim speciei, id est hominis, plures homines, id est Socrates et Plato, sunt unus in hac uoce quae est homo, et in hominis definitione.

PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES.

PARTICULARIBUS ENIM. Opposita sententia: uere particularia diuidunt, nam particularia hominis homines>; a partibus particularium, et hoc est: particularibus, id est per particularia nomina.

DIVISIVUM ENIM EST SEMPER QUOD SINGULARE EST.

DIVISIVUM ENIM. Vere particularia diuidunt, quia omne singulare est diuisiu>um; a toto.

COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIUUM QUOD COMMUNE EST.

COLLECTIVUM ENIM. Unde species est collectiuum, quod est quia omne commune; ita dico quia non sit aequiuocum: est collectiuum et sic collectiuum quod reducat omnia quae colligit in unam definitionem; a toto.

ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE.

ASSIGNATO. definiui genus et speciem, et hoc propter introductionem, et non solum illud erat faciendum, sed etiam istud propter eamdem causam scias, quod genus habet hanc naturam secundum ordinem praedicamenti, quod praedicetur de specie; semper ideo addidit, ne Chrysaorius putaret quod similiter lege praedicamenti species praedicaretur de genere, quemadmodum genus de specie. Videbat enim Chrysaorius in quinto modo primae figurae speciem de genere praedicari, et ne uellet lege praedicamenti istud intelligere, hanc addidit sententiam>, et hoc est: assignato genere et specie, et non dico assignato tantum per exempla, sed quid est utrumque, id est per definitionem assignato: in definitione generis dictum uel intellectum quod unum genus plures habet species.

SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST; GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS.

SEMPER ENIM. Bene dico: uno genere assignato, pluribus speciebus, nam semper diuisio generis fit per plures species; ab effectu, quod diuisio generis fit per plures species, est /21/ effectus istius causae quod est assignatum genus habere plures species.

SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS.

SPECIES AUTEM. Genus habet praedicari de specie, species non de genere.

NEQUE ENIM CONVERTITUR.

NEQUE ENIM. Vere species non praedicatur de suo genere, nec de superioribus, quia non fit conuersio; a causa.

OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME.

OPORTET AUTEM. Dixerat quod genus praedicaretur de specie lege praedicamenti cum simplici ueritate, et uidetur quod paria sunt, cum simplici ueritate praedicantur de sese. Ne Chrysaorius putaret quod praedicatio de paribus fieret lege praedicamenti, hoc remouet ostendendo ipsam praedicationem.

NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL.

NEQUE ENIM. Unde minora non praedicantur de maioribus lege praedicamenti, quia hoc minus homo non praedicatur de animali in simplici ueritate, id est in omni modo praedicandi, scilicet uniuersaliter et particulariter; a parte.

DE QUIBUS AUTEM SPECIES PRAEDICATUR, DE HIS NECESSARIO ET SPECIEI GENUS PRAEDICABITUR ET GENERIS GENUS USQUE AD GENERALISSIMUM.

DE QUIBUS AUTEM. Dixi quod genus praedicatur de specie, et species non de genere; sed hoc habet species, quia de quibuscumque praedicatur, facit superiora praedicari secundum inferiora.

SI ENIM VERUM EST SOCRATEM HOMINEM DICERE, HOMINEM AUTEM ANIMAL, ANIMAL VERO SUBSTANTIAM, VERUM EST HOMINEM ANIMAL DICERE ATQUE SUBSTANTIAM.

SI ENIM. Vere de quibus praedicatur species, facit superiora predicari, quia si uerum est Socratem dicere hominem, hominem> autem animal, sequitur istud uerum: Socratem dicere animal; et si uerum est Socratem dicere animal, animal autem> substantiam, uerum est Socratem dicere substantiam; a parte illorum de quibus praedicatur et eorum quae praedicantur de Socrate per speciem.

SEMPER ENIM SUPERIORIBUS DE INFERIORIBUS PRAEDICATIS.

SEMPER ENIM. Vere animal et substantia praedicantur de homine, quia omnia superiora de inferioribus; a toto.

SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUIS PRAEDICABITUR.

SPECIES QUIDEM. Hoc habet species, quod facit superiora praedicari de inferioribus, et hoc habet ex natura sui, quod praedicatur de indiuiduis.

GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.

GENUS AUTEM. Dixit quod genus praedicatur de specie, et de quibus species praedicatur facit superiora praedicari, et species praedicatur de indiuiduis. Ex his colligitur quod genus praedicatur de specie et indiuiduo, et hoc est: Genus autem.

GENERALISSIMUM AUTEM ET DE GENERE (ET DE GENERIBUS SI PLURA SINT MEDIA ET SUBALTERNA) ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.

GENERALISSIMUM AUTEM. Quia adhuc non ostenderat praedicationem generalissimi, ostendit.

DICITUR ENIM GENERALISSIMUM QUIDEM DE OMNIBUS SUB SE GENERIBUS SPECIEBUSQUE ET DE INDIVIDUIS, GENUS AUTEM QUOD ANTE SPECIALISSIMUM EST DE OMNIBUS SPECIALISSIMIS ET DE INDIVIDUIS, SOLUM AUTEM SPECIES DE OMNIBUS INDIVIDUIS.

DICITUR ENIM. Dixit quod generalissimum et omnia superiora de inferioribus praedicantur, et non determinauit an de /22/ omnibus, an de quibusdam. Addit uniuersalem regulam unde omnia superiora de inferioribus praedicantur; quia generalissimum et omnia alia genera.


INDIVIDUUM AUTEM DE UNO SOLO PARTICULARI.

INDIVIDUUM. Ostensa praedicatione superiorum, ostendit praedicationem indiuidui, de qua nihil adhuc dixerat. Unde indiuiduum praedicatur de uno solo, quia hoc indiuiduum Socrates et hoc album; a partibus indiuidui; et hoc extra, et bonum exemplum dedi de indiuiduo.

INDIVIDUUM AUTEM DICITUR SOCRATES ET HOC-ALBUM ET HIC-VENIENS, UT SOPHRONISCI FILIUS, SI SOLUS EI SIT SOCRATES FILIUS.

INDIVIDUUM ENIM DICITUR SOCRATES ET HOC ALBUM. Commendatio exempli etc.

INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI.

INDIVIDUUM ERGO. Quandoquidem Socrates et hoc album etc. praedicantur de uno solo, ergo dicuntur indiuidua; a pari. Indiuiduum esse et praedicari de uno solo paria sunt.

QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT.

QUONIAM. Non solum ex hac causa, quod praedicantur de uno solo, dicuntur indiuidua, sed etiam ex hac alia causa, scilicet quoniam unumquodque indiuiduorum consistit ex talibus proprietatibus accidentalibus, quae insimul collectae et eodem modo acceptae, nunquam recipiuntur in alio particulari. Ideo supplendum est particulari, quia non illud est indiuiduum cuius omnes proprietates non reperiuntur in alio, quia proprietates hominis omnes non reperiuntur in boue.

SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT PARTICULARIUM.

SOCRATES ENIM. Vere proprietates unius indiuidui nunquam reperiuntur in alio indiuiduo, quia proprietates Socratis nunquam reperiuntur in alio; a parte indiuidui, et hoc est: Socrates etc.

HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS) PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT.

HAE VERO. Proprietate>s indiuidui non erunt in aliis; sed proprietas indiuidui hominis, hominis dico communis, id est specialis, erit eadem in pluribus; sed magis possum dicere, in omnibus, et hoc apparet in eo, id est ex eo, quod homines sunt, id est quod homo, ista uox, conuenit omnibus hominibus.

CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE.

CONTINETUR. Dixit quod species praedicatur de indiuiduo; inde infert sic: quandoquidem species praedicatur de indiuiduo, igitur indiuiduum continetur sub specie; a relatiuis.

SPECIES AUTEM SUB GENERE.

SPECIES AUTEM. Et ubi dixit genus praedicari de specie, ibi dixit speciem contineri sub genere; a relatiuis.

TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS.

TOTUM ENIM. Vere genus continet speciem, quia genus est totum; a parte continens; aliud in parte totum, aliud uniuersale /23/ totum, aliud integrum, aliud accidens, et cuiusmodi sit totum addit quoddam, id est uniuersale.

SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS.

PARS ALTERIUS, id est unius uocis; totum in aliis, id est pluribus.

PARTIBUS ENIM TOTUM EST. DE GENERE QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST.

PARTIBUS ENIM. Vere species est totum pluribus, quia omne totum est totum suis partibus; a toto.


[IP 1.03]

DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR.

DIFFERENTIA VERO. Finito tractatu generis et speciei tractat de differentia propter eamdem causam, scilicet introductionem.

Dicunt quidam hoc omne nomen differentia esse aequiuocum propter plures significationes; differentia enim ista uox primum fuit imposita ad hoc, ut significaret communes differentias, dein proprias et postea magis proprias; et hac de causa, scilicet differentia, primitus significat communes differentias, quia communis differentia plures habet causas quare dicatur differentia, scilicet quia facit idem indiuiduum differre a se ipso et ab indiuiduis eiusdem speciei et ab indiuiduis diuersae speciei; propria duas tantum habet causas quia non facit idem indiuiduum a se ipso differre, sed indiuidua eiusdem speciei inter se et ab indiuiduis diuersae speciei; magis propria unam tantum habet causam quia indiuidua eiusdem speciei facit differre ab indiuiduis diuersarum specierum; et cum sic accipiatur differentia, ut dictum est, aequiuoca, aequiuocandum est in specie, ubi liber dicit: Cum igitur tres species differentiae, id est tria contenta a differentia, quia nullum aequiuocum in hoc est genus uel sepcies quod habet contenta sub se; uel, si uolumus, possumus accipere rectum genus differentiam, et illas tres species differentiae ut rectas species, scilicet supradictam differentiam, scilicet hanc: differentia est quando aliud ab alio distare proponimus praedicabile in quale. Sic continuatur: genus tot modis dicitur et species, ut dictum est; differentia uero dicitur cum hac adiectione quae est communiter, et cum hac alia quae est proprie, et cum hac alia quae est magis proprie.

COMMUNITER QUIDEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUOD ALTERITATE QUADAM DIFFERT QUOCUMQUE MODO VEL A SE IPSO VEL AB ALIO.

COMMUNITER QUIDEM. Cum deberet diffinire hanc uocem differentiam, transfert se ad effecta sic: alterum subiectum dicitur ab altero subiecto differre communiter, id est communi differentia, eo quod differt alteritate, id est diuersitate quadam, id est permutabili et hoc quocumque modo, scilicet uel a se ipso, uel ab alio; uel ita communis differentia definitur: /24/ communis differentia est quae habet se ad esse, ut album uel sedere.

DIFFERT ENIM SOCRATES PLATONE ALTERITATE ET IPSE A SE VEL PVERO VEL IAM VIRO VEL FACIENTE ALIQUID VEL QUIESCENTE, ET SEMPER IN ALIQUO MODO HABENDI ALTERITATIBUS.

DIFFERT AUTEM. Vere alterum differt ab altero per communem differentiam, quia Socrates differt a Platone alteritate, id est leui mutatione, et ipse a se quia, cum prius esset puer, modo est uir. Alteritatibus, id est diuersitatibus, habendi se in aliquo modo, id est permutabili modo. Videtur autem falsum quod hic liber dicit: Socratem differre a se ipso, quia quicquid differt a se ipso uel ab alio per oppositam differentiam differt. Si per oppositam, uel per communem, uel per propriam, uel magis propriam. Sed per propriam uel magis propriam non differt aliquid a se ipso; restat igitur ut quod a se differt, per communem differentiam differat; et si differt Socrates a se per communem differentiam, tunc communis differentia habet fundamentum in eo et in eo significat; sed in eo non significat et, si in eo non significat, nec significat. Quia hoc album quod fuit in Socrate et modo non est, nec in eo nec in alio significat; et si non significat, tunc Socrates non differt a se propter ipsum album.

Quod sic soluitur, quia, licet album uel sedere quod cum suo indiuiduo, scilicet hoc album uel hoc sedere, significauit in Socrate, licet non sit in Socrate, tamen ipsum commune nomen album uel sedere in alio est; et quia in alio significare est, ideo falsum est dicere; si in Socrate non significat, nec significat; et sic Socrates differt a se per illud quod habuit in eo significare et non significat modo.

PROPRIE AUTEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO INSEPARABILI ACCIDENTI ALTERO DIFFERT. (INSEPARABILE VERO ACCIDENS EST UT NASI CURVITAS, CAECITAS OCULORUM, CICATRIX CUM EX VULNERE OBCALLVERIT.) MAGIS PROPRIE DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO SPECIFICA DIFFERENTIA DISTITERIT, QUEMADMODUM HOMO AB EQUO SPECIFICA DIFFERENTIA DIFFERT RATIONALI QUALITATE.

PROPRI>E AUTEM. Non solum per communem differt aliquid ab aliquo sed etiam per propriam; propria differentia habet se ad esse tantum, ut curuitas nasi. Non solum per propriam, sed etiam per magis propriam differentiam differt aliquid ab alio et hoc est: Magis propriam etc. Notandum quod propria differentia uidetur idem facere differre a se ipso, ut si contingat caecitas oculorum Hugoni, uidetur quod faciat idem differre a se ipso in hoc quod prius uidens fuit; sed non facit quia quod differt hoc est respectu> communis differentiae quae praecessit et non respectu propriae differentiae, quia si in hoc quod est propria faceret idem differre a se ipso, etiam magis propria hoc faceret, quod falsum est, qia risibile non facit idm differre ab hoc quod prius fuit, cum semper conueniat homini.

UNIVERSALITER ERGO OMNIS DIFFERENTIA ALTERATUM FACIT CUILIBET ADVENIENS.

UNIVERSALITER ERGO. Quandoquidem communis et propria et /25/ magis propria differentia facit alteratum, ergo omnis differentia; omnis, dico, id est omnis modi differentiae et communes et propriae et magis propriae; et quia omnis modi differentiae coniunctim acceptae possent facere differre et non per singulas partes, ideo addidit UNIVERSALITER, id est sed omnes partes differentiarum adueniens subiecto facit alteratum, id est quolibet modo mutatum, id est per augmentum, uel corruptionem etc.; hic uidetur Porphyrius contraire Aristoteli quia Aristoteles accepit alteratum id est mutationem secundum qualitatem, nulla aliarum motionum communicante. Sed Porphyrius accipit alteratum laxius quolibet modo, ille strict>ius; et sic non dissentiunt, quia iste uno modo, ille alio modo.

SED EA QUAE EST COMMUNITER ET PROPRIE ALTERATUM FACIT, ILLA AUTEM QUAE EST MAGIS PROPRIE ALIUD.

SED EA. In hoc conueniunt communis et propria et magis propria quod faciunt alteratum, sed in hoc differunt etc.

ALIUD. Id est speciem constituit et genus diuidit.

DIFFERENTIARUM ENIM ALIAE QUIDEM ALTERATUM FACIUNT, ALIAE VERO ALIUD; ILLAE QUIDEM QUAE FACIUNT ALIUD, SPECIFICAE VOCANTUR.

DIFFERENTIARUM ERGO. Quandoquidem communis et propria faciunt alteratum, et magis propria aliud, ergo quaedam differentiae faciunt alteratum et quaedam aliud; a partibus.

ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, SIMPLICITER DIFFERENTIAE.

ILLAE VERO. Modo dat eis nomina.

ANIMALI ENIM DIFFERENTIA ADVENIENS RATIONALIS, ALIUD FECIT ET SPECIEM ANIMALIS FECIT; ILLA VERO QUAE EST MOVENDI, ALTERATUM SOLUM A QUIESCENTE FECIT.

ANIMALI ENIM. Vere specifica differentia facit aliud quia rationale facit aliud, id est constituit speciem in definitione et iunctum cum genere facit compositam speciem; compositam speciem ideo dicimus quia rational>e iunctum cum animali facit speciem, id est pro una specie accipiuntur. Per MOVERI potest intelligi utraque differentia, et communis et propria; propria ut in firmamento et> in aqua, quae semper mouentur.

QUARE HAEC QUIDEM ALIUD, ILLA VERO ALTERATUM SOLUM FECIT.

QUARE HAEC. Quandoquidem rationale facit aliud et motus alteratum, ergo quaedam differentiae faciunt aliud, quaedam alteratum; a partibus.

SECUNDUM IGITUR ALIUD FACIENTES, DIVISIONES FIUNT A GENERIBUS IN SPECIES ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR QUAE SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS; SECUNDUM AUTEM EAS QUAE SOLUM ALTERATUM FACIUNT.

SECUNDUM IGITUR. Quandoquidem faciunt aliud, igitur diuidunt genus et constituunt speciem; a pari. Paria sunt facere aliud et diuidere genus et constituere speciem.

ALTERATIO SOLA CONSISTIT ET ALIQUO MODO SE HABENDI PERMUTATIONES.

ALTERATIO SOLA, id est diuisio subiecti in accidentia, uel accidentis in accidentia, quae diuisio uel alteratio consistit permutabilis mutatio, id est per eas differentias consistunt permutationes, id est descriptiones, aliquo modo se habendi, id /26/ est descriptiones, dico, factae a separabilibus uel inseparabilibus differentiis.

A SUPERIORIBUS ERGO RURSUS INCHOANTI DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS QUIDEM ESSE SEPARABILES ALIAS VERO INSEPARABILES.

A SUPERIORIBUS ERGO. Quandoquidem dictum est superius quia es inchoans, istud, scilicet differentia alia communis, alia propria, alia magis propria> et quaedam differentia facit alteratum, quaedam uero aliud; igitur propter eamdem causam, scilicet quia est inchoans, dicendum est istud; a simili, propter eamdem causam. A superioribus dicit ideo ut non acciperet subdiuisionem sed principalem superius datam: differentia alia communis, alia propria etc.

MOVERI ENIM ET QUIESCERE ET SANUM ESSE ET AEGRUM ET QUAECUMQUE HIS PROXIMA SUNT SEPARABILIA SUNT, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM VEL RATIONALE VEL IRRATIONALE INSEPARABILIA.

MOVERI ENIM. Vere quaedam differentiae sunt separabiles, quia moueri et quiescere; a parte differentiae.

INSEPARABILIUM AUTEM ALIAE QUIDEM SUNT PER SE ALIAE VERO PER ACCIDENS.

INSEPARABILIUM. Subdiuisio est.

NAM RATIONALE PER SE INEST HOMINI, ET MORTALE ET DISCIPLINAE ESSE PERCEPTIBILE, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM SECUNDUM ACCIDENS ET NON PER SE.

NAM PER SE. Vere quaedam differentiae sunt per se: nam rationale et mortale; a parte. Rationalitas dicitur differentia per se, quia ita est in praedicamento quod non est in fundamento, sed per se. Albedo dicitur non per se, sed secundum accidens, quia ita est in praedicamento, quod sit in fundamento, scilicet per corpus infundatur. In hoc quod iste ponit perceptibile disciplinae uidetur a Boethio dissentire quia Boethius secundum quosdam au>ctores dicit> unam differentiam ut perceptibile disciplinae contentam una specie et illius speciei partem; et ista differentia, id est perceptibile disciplinae ponitur pro istis duabus differentiis, scilicet rationale et mortale. Sed Porphyrius secundum alios auctores dicit nullam differentiam esse contentam una specie. Sed non deconueniunt quia diuersae sententiae sunt, secundum diuersos.

ILLAE IGITUR QUAE PER SE SUNT, IN SUBSTANTIAE RATIONE ACCIPIUNTUR ET FACIUNT ALIUD; ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, NEC IN SUBSTANTIAE RATIONE DICUNTUR NEC FACIUNT ALIUD SED ALTERATUM.

Quandoquidem au>ctores sunt per se, igitur accipiuntur in ratione, id est in definitione, substantiae et facunt aliud, id est diuidunt genus et constituunt speciem; a pari. Paria sunt per se esse et accipi in definitione substantiae et facere aliud. Nec in substantiae ratione et caetera. Duo dedit differentiis quod dicuntur per se, scilicet haec duo; quia accipiuntur in ratione substantiae et faciunt aliud; haec eadem duo aufert differentiis quae sunt secundum accidens, scilicet quod nec in substantiae ratione accipiuntur, nec faciunt aliud; duo negat ab istis differentiis, licet ex altero nexo alterum negetur; sed sicut in ordine duo posuerat, ita ordinatim duo negat.

ET ILLAE QUIDEM QUAE PER SE SUNT NON SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS, ILLAE VERO QUAE PER ACCIDENS (VEL SI INSEPARABILES SINT) INTENTIONEM RECIPIUNT ET REMISSIONEM.

ILLAE QUIDEM. Hanc uult proprietatem illarum quae per se sunt ostendere, quod non suscipiunt magis et minus; et hoc est: illae quidem etc.

NAM NEQUE GENUS MAGIS ET MINUS PRAEDICATUR CUIUS FVERIT GENUS, NEQUE GENERIS DIFFERENTIAE SECUNDUM QUAS DIVIDITUR; IPSAE ENIM SUNT QUAE UNIUSCUIUSQUE RATIONEM COMPLENT.

NAM NEQUE. Vere quae per se sunt non suscipiunt magis et /27/ minus. Si sunt substantiales, tunc non suscipiunt magis et minus; ab opposiis, quia ponendo negat et hoc extra. Vere si sunt substantiales non suscipiunt magis et minus. Si genus earum, cum sit substantiale, non suscipit magis et minus, tunc differentiae, cum sint substantiales, non suscipiunt magis et minus; a simili propter eamdem causam, uel a toto; genus est totum et hoc est: Nam neque etc.

ESSE AUTEM UNICUIQUE UNUM ET IDEM NEQUE INTENTIONEM NEQUE REMISSIONEM SUSCIPIENS EST, AQUILUM AUTEM ESSE VEL SIMUM VEL COLORATUM ALIQUO MODO ET INTENDITUR ET REMITTITUR.

ESSE AUTEM UNUM. Hoc habes quod genus, quia est substantiale, non suscipit magis et minus, quia esse, id est illud quod dat essentiam unicuique speciei, quod esse est unum, et non in sola uoce unum, sed idem, id est materialiter, illud tale esse neque est suscipiens intensionem neque remissionem, id est neque magis neque minus. Assignatio loci et hoc est: ESSE AUTEM.

FOR PRECEDING LEMMA>>

IPSAE ENIM. Reddit causam quare substantiales differentiae non suscipiunt magis et minus. Continuatio: uere cum differentiae sint substantiales, non suscipiunt magis et minus. Nam ipsae sunt huius naturae quod cum genere complent rationem, id est definitionem uniuscuiusque substantiae; causa est; et hoc est: Ipsae sunt enim etc. Per coloratum accipe partes eius quae sunt album et nigrum, quia quando dico: iste est magis coloratus illo, est> ac si dicam magis albus uel magis rubens.

CUM IGITUR TRES SPECIES DIFFERENTIAE CONSIDERENTUR, ET CUM HAE QUIDEM SINT SEPARABILES ILLAE VERO INSEPARABILES, ET RURSUS INSEPARABILIUM CUM HAE QUIDEM SINT PER SE ILLAE VERO PER ACCIDENS, RURSUS EARUM QUAE SUNT PER SE DIFFERENTIARUM ALIAE QUIDEM SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, ALIAE VERO SECUNDUM QUAS HAEC QUAE DIVISA SUNT SPECIFICANTUR; UT, CUM PER SE DIFFERENTIAE OMNES HUIUSMODI SINT ANIMALIS, ANIMATI ET SENSIBILIS, RATIONALIS ET IRRATIONALIS, MORTALIS ET IMMORTALIS

CUM IGITUR. Quandoquidem superius dictum est quod differentia alia communis, alia propria, alia magis propria, alia separabilis, alia inseparabilis, et inseparabilium aliae per se, aliae per accidens etc. et hoc propter euidentiam, igitur propter eamdem causam illud diuidendum est; et hoc est cum igitur; supponit unum inferat usque ad rursus; hanc sententiam idem apponit quia superius dixerat quod differentiae diuidebant genera et constituebant species et ne putaret aliquis quod eodem respectu essent diuisiuae generum et constitutiuae specierum, dicit easdem cohaerentes quando constituunt, oppositas quando diuidunt; et hoc est: rursus earum quae per se sunt differentiarum aliae, id est et cum alio modo acceptae, sunt oppositae quando diuidunt, aliae, id est alio modo acceptae, secundum quas, id est per quas ea quae diuisa sunt specificantur, id est afficiuntur specie; scilicet cohaerentes sunt quando iunguntur generi in definitione, ut istae differentiae: animatum et inanimatum, sensibile et insensibile, /28/ et caeterae differentiae; et bonum de istis adduxi exemplum quia omnes differentiae huiusmodi quas praeposui sunt per se.

EA QUIDEM QUAE EST ANIMATI ET SENSIBILIS DIFFERENTIA, CONSTITUTIVA EST SUBSTANTIAE ANIMALIS.

EA QUIDEM. Mixtim ostendit differentias constitutiuas et diuisiuas; nunc ostendit quo ordine sint constitutiuae, scilicet cohaerentes acceptae et hoc est: ea quidem.

EST ENIM ANIMAL SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS.

EST ENIM. Vere animatum et sensibile constituunt definitionem, quia istam; a parte definitionis et hoc est: Est enim animal.

EA VERO QUAE EST MORTALIS ET IMMORTALIS DIFFERENTIA ET RATIONALIS ET IRRATIONALIS, DIVISIUAE SUNT ANIMALIS DIFFERENTIAE.

EA VERO. Istae aliae sunt diuisiuae.

PER EAS ENIM GENERA IN SPECIES DIVIDIMUS.

PER EAS ENIM. Vere sunt diuisiuae, nam per eas diuidimus genera; ab effectu; pluraliter ideo dicit genera, quia animal diuiditur per rationale animal et irrationale; et rational>e per mortale et immortale diuiditur; et mortale per rationale et irrationale diuiditur.

SED HAE QUIDEM QUAE DIVISIUAE SUNT DIFFERENTIAE GENERUM, COMPLETIVAE FIUNT ET CONSTITUTIVAE SPECIERUM.

SED HAE QUIDEM. Dixit quod hae sunt diuisiuae differentiae, animalis quidem; sed eadem sunt constitutiuae et completiuae>; haec duo uocabula pro eodem accipe; uel completiuas uocat finales quae ponuntur in fine definitionis, ut mortale in definitione hominis.

DIVIDITUR ENIM ANIMAL RATIONALI ET IRRATIONALI DIFFERENTIA, ET RURSUS MORTALI ET IMMORTALI DIFFERENTIA.

DIVIDITUR ENIM. Vere eaedem differentiae sunt diuisiuae, quia rationale et irrationale; a partibus, et hoc est: Diuiditur enim.

SED EA QUAE EST RATIONALIS DIFFERENTIA ET MORTALIS, CONSTITUTIVAE FIUNT HOMINIS, RATIONALIS VERO ET IMMORTALIS DEI.

SED EA. Hoc modo diuidant sed hoc ordine constituunt.

ILLAE VERO QUAE SUNT IRRATIONALIS ET MORTALIS, IRRATIONABILIUM ANIMALIUM.

ILLAE VERO. Scilicet irrationale et mortale sunt constitutiuae irrationalium animalium, sed hoc ordine ut subdicamus quod est bos animal mortale irrationale mugibile.

SIC ETIAM ET SUPREMAE SUBSTANTIAE CUM DIVISIVA SIT ANIMATI ET INANIMATI DIFFERENTIA, ET SENSIBILIS ET INSENSIBILIS, ANIMATA ET SENSIBILIS CONGREGATAE AD SUBSTANTIAM ANIMAL PERFECERUNT.

SIC ETIAM SUPREMAE. Dixit quod animatum et sensibile essent constitutiuae animalis, et non ostenderat quod essent diuisiuae; ostendit modo quod sic sunt diuisiuae sicut rationale et irrationale; et hoc est: Sic etiam supremae substantiae, id est generalissimi, licet sit insufficiens illa diuisio; ideo dico insufficiens quia quaedam substantia est quae neque animata, neque inanimata est, ut species.

QUONIAM ERGO EAEDEM ALIQUO MODO QUIDEM ACCEPTAE FIUNT CONSTITUTIVAE, ALIQUO MODO AUTEM DIVISIVAE, SPECIFICAE OMNES VOCANTUR; ET HIS MAXIME OPUS EST AD DIVISIONES GENERUM ET DEFINITIONES SED NON HIS QUAE SECUNDUM ACCIDENS INSEPARABILES SUNT NEC MAGIS HIS QUAE SUNT SEPARABILES.

QUONIAM ERGO. Quandoquidem alio modo sunt diuisiuae, alio modo sunt constitutiuae, ergo omnes sunt specificae; a pari, quia quaecumque sunt specificae, sunt diuisiuae et constitutiuae, et e con>uerso. Et his maxime opus est etc. Hanc sententiam ideo addidit quia quando caremus substantialibus differentiis> utimur propriis pro his in diuisionibus et definitionibus faciendis ut quod est: homo animal rationale risibile. In diuisionibus sic: animal, aliud risibile, aliud mugibile. Et ideo dicit: Maxime /29/ his opus est propter propria, quibus opus est; sed non ideo maxime opus est istis substantialibus differentiis respectu inseparabilium et separabilium differentiarum.

QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE.

QUAS ENIM ETIAM. Differentias per conceptiones etiam describentes et determinantes dicunt per diffintionem sic: Differentia est qua abundat species a genere; quod est dicere: illa uox dicitur differentia qua abundat species, id est species habet genus et habet differentiam in definitione sua; sed cum utrumque habet, scilicet et genus et differentiam, habet differentiam a genere, id est gratia generis; ideo species dicitur abundare quia species et ipsum genus habet et differentiam; sed non dicitur abundare comparatiue, respectu alterius minus habentis, sed ita absolute dicitur abundare sicut dicimus: ille abundat diuitiis ab alio, non ut plus habeat illo, sed sufficienter habet gratia illius; et quod dicitur species habere differentiam gratia generis, ideo dicit quia genus nunquam patitur aliquam accidentalem differentiam uel propriam ad faciendam substantialem definitionem, sic substantialem, sicut addit, ut constituat speciem; animal enim iunctum cum albo non constituit aliquam speciem.

Vel ita: Differentia est illa uox per quam dicitur species abundare et hoc respectu generis; ideo species dicitur abundare in habendo differentiam respectu generis quia cum> utrumque, scilicet species et genus, habeat differentiam, plus dicitur eam habere species quia, cum genus habeat differentiam in sui diuisione tantum, species eam habet et in sui diuisione et in sui constitutione. Genus habet differentiam in sui diuisione hoc modo: animal, aliud rationale, aliud irrationale. Species hoc modo in sui diuisione habent differentias: hominis, alia pars animal, alia pars rationale, alia pars mortale; in constitutione sui: homo animal rationale unum.

HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE.

HOMO ENIM. Vere species abundat in differentia a genere. Nam ista species homo habet rationale et mortale quod est plus ab animali, id est habet animal et rationale et mortale quod est plus, et hoc a genere, id est gratia generis; a parte speciei quae est homo, et a pari quia abundare et plus habere paria sunt, et a part>ibus differentiae, scilicet rationale et mortale, et a parte generis quod est animal. Maxima propositio: /30/ Quotienscumque aliquod par praedicatur de aliquo respectu aliquarum partium et suum par praedicabitur de eodem respectu earumdem partium; sed plus habere praedicatur de homine respectu rationalis et mortalis; igitur abundare quidem suum par praedicatur de eodem respectu earumdem partium.

ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST -- NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS?

ANIMAL ENIM. Vere homo, rationale et mortale habet plus ab animali quia animal ipsum, id est materiale, neque nihil horum est et est causa horum oppositorum in definitione; a pari, quod animal sit causa rationalis et mortalis et quod homo habet ab animali paria sunt. Nam unde. Vere animal est causa quia omne genus est causa differentiarum in definitione speciei suae positarum; a toto et hoc extra. Vere omne genus est causa differentiarum. Nam unde habebit species differentias nisi a genere scilicet a nullo, id est genus est causa istarum; assignatio loci.

NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT.

NEQUE ENIM. Vere animal est causa differentiarum istarum in definitione speciei positarum, quia aut istarum in definitione positarum aut oppositarum, cum constans sit quod sit causa aliquarum; sed oppositarum differentiarum animal non est causa in definitione hominis positarum; ab immediatis, et hoc est: Neque enim genus habet oppositas differentias in sua definitione speciei suae.

NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA.

NAM IN EODEM. Unde habere>t genus oppositas differentias in definitione speciei, quia si haberet homo oppositas differentias in sua definitione, Socrates uel quodlibet indiuiduum hominis haberet opposita; a parte, quia non conuertitur: si in aliquo indiuiduo sunt opposita, non sequitur ut in definitione speciei sint oppositae differentiae, quia opposita multis modis dicuntur. Sed bene sequitur quia si oppositae differentiae sint in definitione speciei, quod sint opposita circa idem indiuiduum.

SED, QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM, AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT.

SED QUEM. Hoc non habet genus quod sit causa differentiarum oppositarum in definitione speciei positarum. Sed hoc habet, quemadmodum probant philosophi, quod omnes differentias habet sub se potestate, id est quod potentialiter continet omnes, actu uero nullam, id est in consequentia nullam determinare ponit differentiam, ut si dicatur:

    Si est animal, est rationale.

Ac sic, id est hanc sententiam sic legendo: quod omnis species habet differentiam a genere non fit aliquid, id est aliqua /31/ descriptio ex his quae non sunt, id est quae non ponuntur in descriptione speciei, generis gratia. Neque opposita circa idem sunt et hanc sententiam tenendo: quod genus habet oppositas differentias in definitione alicuius speciei, propter hoc nunquam erit quod opposita sint circa idem indiuiduum.

DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.

DEFINIUNT AUTEM. Non solum supra dicto modo diffiniunt differentiam, sed etiam hoc modo: differentia est etc. Descriptio ista non ualet quia superflua est et minus continens est, quia non continet immortale. Superflua est quia conuenit accidentibus.

RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST.

RATIONALE ENIM. Vere differentia praedicatur de pluribus speciebus in quale quia rationale; a parte; praedicatur in quale, sed non in eo quod quid sit, quemadmodum genus.

"QUID EST" ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL".

QUID EST ENIM. Vere genus praedicatur in quid, quia animal; a parte generis.

QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST CONVENIENTER ASSIGNABIMUS.

QUALE AUTEM. Hic ideo rationale repetit, ut probet quod in quale praedicatur.

REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA.

REBUS ENIM. Vere animal praedicatur in quid et rationale in quale. Si homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter, tunc animal praedicatur in quid et rationale in quale; a parte, quia non conuertitur; bene sequitur quia si homo constituitur ex animali materialiter, quod animal praedicetur de homine in quid. Sed non conueritur; quod si aliqua uox praedicetur de aliqua uoce in quid, quod constituat eam materialiter, sicuti animal, rationale mortale, haec definitio praedicatur de Socrate in quid, sed non constituit eum materialiter. Eodem modo bene sequitur quod si homo constituitur ex rationali formaliter, quod rationale praedicatur in quale de homine. Sed non conuertitur: quod si aliqua uox praedicatur de alia uoce in quale, non sequitur quod constituat eam formaliter, ut album et nigrum praedicantur de Socrate in quale, non eum tamen constituunt formaliter; et unde hoc habes quod si homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter, quod animal praedicetur in quid et rationale in quale, quia quemadmodum statua constituitur ex aere materialiter et ex figura formaliter, sic et homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter; a pari per conuersionem hoc modo: Si homo constituitur ex animali materialiter, tunc homo constituitur quemadmodum statua aere et si constituitur ex rationali formaliter, tunc constituitur quemadmodum statua ex figura; et e conuerso sic /32/ legatur: Vere homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter. Nam quemadmodum statua est aeris, id est constituitur ex aere, aere dico existente sibi materia, et quemadmodum statua constituitur ex figura, figura dico existente illi forma, sic et homo communis, non ita communis quod aequiuoce sit acceptus sed ita communis quod sit specialis, id est uniuoce acceptus, ex materia quidem similiter consistit; et quia per similiter posset intelligi utrumque, id est hominem et statuam constare ex eadem materia, scilicet ex aere uel ex animali, ideo apponit proportionaliter, ac si dicat: ita dico similiter quod intelligatur proportionaliter, scilicet ita sit similitudo quod sit inter quattuor. Iterum homo sic consituatur ex sua foma sicut statua ex sua forma, scilicet ex hac forma quae est differentia.

TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM ILLIC STATUA.

TOTUM ENIM. Vere homo ita constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter, quemadmodum statua ex aere materialiter et ex figura formaliter, quia homo est totum hoc, id est per hoc, scilicet per animal rationale mortale, scilicet istae uoces sunt causa quare dicatur totum, hae uoces, dico, insimul acceptae. Notandum est quod homo non est totum ad hanc totam orationem quae est: animal rationale mortale, sed ad singulares partes dicitur totum modale. Modale totum uocatur quod constituitur ex materia et forma, ut homo. Ita dico: est totum homo quemadmodum statua est totum illic, id est ad aes et figuram, scilicet aes et figura sunt causa quare statua dicatur totum; et unde hoc habes quod homo constituatur natura ex animali rationali et mortali, quemadmodum statua ex aere et figura, quia ita est in definitionibus eorum, id est definitiones eorum quae sunt animal rationale mortale et aes figuratum aequaliter sunt constituentes sua constituta, scilicet hominem et statuam; et hoc est: Rebus enim, id est hoc potes uidere in ipsis rebus id est definitionibus quae constant ex materia et forma; et quia aliquantulum obscure dixerat rebus constantibus etc. addit clarius quoddam hoc modo: rebus, id est definitionibus, habentibus constitutionem, id est quae haben>t constitutionem, materiae et formae, id est ex animali et rationali et aere et figura, et hoc ad similitudinem; et ita similitudo sit quod intellegas esse proportio sicut expositum est.

DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE.

DESCRIBUNT AUTEM. Non solum describunt differentiam supra dicto modo, sed etiam hoc modo: differentia est quod est /33/ aptum etc.; et haec descriptio non ualet, quod ostendet ubi dicet: Neque enim quod est aptum etc.

RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT. ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA.

RATIONALE ENIM. Vere differentia diuidit ea quae sunt sub eodem genere, quia rationale et irrationale; a pari. Assignant etiam et hoc modo: differentia est qua differunt a se singula; hoc ualet; per singula intellige species et indiuidua.

NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT.

NAM SECUNDUM. Vere singula differunt per differentiam, quia cum differant, aut per differentiam differunt, aut per genus; sed per genus non; ab immediatis et hoc est: Nam secundum.

SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS.

SUMUS ENIM. Secundum genus non differunt; sicut ueniunt per genus et non differunt per genus; ab oppositis; et hoc est: Sumus enim etc.

INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST.

INTERIUS AUTEM. Diuersi diuersas definitiones differentiae dederunt. Sed illi qui sunt interius perscrutantes, id est cogitando perquirentes et aliorum dicta speculantes, dicunt non quodlibet diuidentium ea quae sub eodem genere sunt esse differentiam substantialem, id est non omne illud quod diuidit ea quae sunt sub eodem genere dicunt esse differentiam, sicut nauigabile, licet hominem diuidat et equum, non tamen est differentia substantialis>, sed illud dicunt esse differentiam quod conducit ad esse, id est quod cum alio dicit ad esse, id est constituit substantialem definitionem>; et quia genus cum differentia ducit ad esse, determinat: et quod, scilicet differentia, est pars eius, id est generis, quod genus est esse rei, id est speciei, scilicet genus dat esse speciei, id est ipsum genus est materia speciei.

NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS.

NEQUE ENIM. Vere non quodlibet eorum quae diuidunt ea quae sunt eodem genere est differentia, quia nauigabile; a parte diuidentium ea quae sunt sub eodem genere, quae diuidunt ea quae sunt sub eodem genere, uel nauigabile uel mugibile etc. Etsi sit proprium hominis, id est quamuis hoc quidem habet quod sit proprium hominis, tamen non est differentia sub animali.

DICIMUS ENIM: ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME, DIVIDENTES AB ALIIS.

DICIMUS ENIM. Vere nauigabile diuidit ea quae sunt sub eodem genere, quia nos dicimus; ab effectu.

SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST.

SED APTUM. Dixit quod nauigabile in hoc quod diuidit est differentia, sed quamuis nauigabile diuidat, tamen non est differentia substantialis, quia non est completiuum substantiae, id est non complet definitionem et uere non est completiuum substantiae quia non est pars eius; a toto quia quod est completiuum, /34/ aliud genus aliud differentia, et hoc est: nec eius pars.

IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE.

IDCIRCO. Quandoquidem est aptitudo et non est pars, ergo non est specifica differentia nauigabile; a toto, uel est conclusio principalis illius loci ubi dixit: Vere non est completiuum substantiae quia non est pars eius.

ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT.

ERUNT IGITUR. Quandoquidem nauigabile et huiusmodi non sunt specificae differentiae, igitur substantiales differentiae erunt specificae, quia aut istae aut aliae, sed aliae non, igitur istae; ab immediatis, et hoc est: Erunt igitur specificae differentiae illae uoces quaecumque faciunt speciem alteram, id est compositam. Species, alia fit per simplex uocabulum, ut homo; alia per compositum uocabulum, ut rationale iunctum cum animali fit composita species; et quia conuenit generi quod iunctum cum differentia facit alteram, id est compositam speciem, addit et quaecumque in eo quod quale est praedicantur, per quod genera excluduntur.


[IP 1.04]

PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIVIDUNT.

PROPRIUM. Tractauit de genere et specie et de exequendo aequiuocationem eorum; nunc de proprio uult tractare ostendendo diuersos modos aequiuocationis. Proprium enim quattuor habet significationes, has scilicet: proprium est quod accidit, id est conuenit, alicui soli speciei, etsi non omni; ut homini conuenit esse medicum etc. Item proprium est quod omni accidit, id est conuenit, etsi non soli; ut homini bipedem esse. Item proprium est quod soli et omni et aliquando, id est determinato tempore, conuenit; ut homini in senectute contingit canescere. Dicitur etiam proprium quod conuenit et omni et soli et semper; ut homini risibile.

Notandum quod ista uox 'proprium' prius fuit imposita ad hoc, ut significaret illud proprium quod conuenit omni et soli et semper et a similitudine istius tracta est ipsa uox proprium et imposita est aliis significationibus.

Item notandum: cum liber dicat quattuor modos esse proprii, non uidentur esse nisi tres, quoniam tertius modus, iste scilicet quod conuenit soli et omni et aliquando, continetur in primo qui dicit quod conuenit soli et non omni; quod sic probatur: Si uerum est dicere quod omnis homo sit canescens in senectute tantum, uerum est dicere quod omnis homo est canescens in aliquo tempore tantum. Et si uerum est dicere quod omnis homo est canescens in aliquo tempore tantum, tunc uerum est dicere quod omnis homo non est canescens in omni tempore; ab oppositis; et si uerum est quod omnis homo non est canescens in omni tempore, tunc /35/ uerum est dicere simpliciter quod omnis homo non est canescens, quia, si uerum est dicere simpliciter quod omnis homo non est canescens, uerum est dicere quod omnis homo non est canescens in omni tempore; a pari. Unde hoc: quia si uerum est dicere simpliciter omnis homo est canescens, uerum est dicere quod Socrates est canescens in qualibet aetate et in pueritia et in iuuentute et in alia aetate. Similiter et Plato et caeteri omnes; a pari, per conuersionem. Et si uerum est dicere quod Socrates et Plato et caeteri omnes sunt canescentes in qualibet aetate, uerum est dicere quod omnis homo> est canescens in omni tempore; a pari quia conuertitur. Assume negando per destructionem consequentis ita: sed est uerum dicere quod omnis homo est non canescens in omni tempore; itaque est uerum quod Socrates et Plato et caeteri omnes sint non canescentes in qualibet aetate. Et si est uerum quod Socrates et Plato et caeteri omnes sint non canescentes in qualibet aetate, tunc est uerum dicere omnis homo est non canescens; et si uerum est simpliciter omnis homo est non canescens, uerum est dicere quod omnis homo est non canescens; et si omnis homo est non canescens, uerum est quod canescere conuenit soli homini et non omni. Itaque habemus quod si canescere conuenit soli homini et omni et aliquando, conuenit soli homini, etsi non omni; et sic primus modus continet tertium.

Solutio talis est: quotiens aliquid diuiditur sufficienter per aliqua duo, diuidentia possunt poni loco diuisi. Quia proprium quod conuenit soli etsi non omni, aliud quidem conuenit soli et non omni in determinato tempore, aliud conuenit soli et non omni, sed in determinato tempore>, ut homini in senectute canescere; et cum Porphyrius deberet ponere illud proprium quod conuenit soli etsi non omni, pro illo ponit diuidentia eius, quae sunt primus modus et tertius. Primus modus ut iste qui est in libro, quod conuenit alicui speciei soli, etsi non omni, cum hac determinatione addita quae est in determinato tempore et hoc est: PROPRIUM VERO.

NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM VERO IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE.

NAM ID. Vere diuidit quattuor modis, nam istis; a partibus.

NAM, ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO HINNIBILE). HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR.

NAM ETSI. Vere risibile conuenit omni homini et soli et semper, quia etiam et quando non ridet; a partibus semper. Quoniam conuertuntur et etiam hoc habent quod sunt accidentia.

QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS.

QUICQUID ENIM. Vere conuertuntur quia categorice; a parte conuerti, quod conuertitur aliud categorice, aliud hypothetice.

[IP 1.05]

ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM; DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE.

ACCIDENS EST. Tractauit de proprio; uult agere de accidenti. /36/ Ideo autem segregauit proprium, cum sit accidens, a definitione accidentis, quia proprium tale est accidens quod non potest separari actu uel ratione. Illud accidens dicimus separari ratione quod, licet conueniat aliquibus indiuiduis inseparabiliter quantum ad actum, tamen ratione dicitur separari ab illis quibus inest inseparabiliter, quia actualiter uidemus separari ab indiuiduis alterius speciei eiusdem generis, ut nigrum inseparabiliter quantum ad actum inest indiuiduis corui, sed ideo ratione dicimus separari quia actualiter uidemus separari ab indiuiduis hominis et bouis; hic autem non agitur nisi de illo accidente quod separari potest actu uel ratione. Accidens est, scilicet illa uox dicitur accidens, quae neque in aduentu neque in recessu destruit subiectum, quod sit sufficiens. Sufficiens ideo addimus quia mors et uita accidit homini, sed mors in accessu destruit hominem et uita recedendo similiter destruit; sed homo non dicitur sufficiens subiectum quantum ad illa. Sed potius corpus sufficiens, cum neque ueniente morte neque recedente uita corpus destruatur. Similiter domus non est sufficiens subiectum corruptioni uel combustioni, sed corpus; et sic praeuidenda sunt subiecta sufficientia.

NAMQUE DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM).

NAMQUE. Vere accidens est separabile, quia dormire; a parte; et accidens est inseparabile, quia nigrum inseparabile est quantum ad coruum. Potest autem. Dixerat quia accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem; deinde dixit: quoddam est inseparabile, per quod uidebatur contrarius suae sententiae; propter quod apponit: Potest autem; dixit quod nigrum est inseparabile coruo sed potest intelligi etc.

DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM ESSE ET NON ESSE; VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS.

DEFINITUR AUTEM. Hanc definitionem apponit secundum diuersos auctores et ualet idem quod alia. Semper autem in subiecto, id est in fundamento, subsistens, hoc addit propter exclusionem aequiuoci et indiuiduorum, quae neque sunt genus, neque differentia neque species, neque proprium, et tamen non sunt accidentia.


[IP 1.06]

OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA. COMMUNE QUIDEM OMNIBUS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; SED GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS, ET DIFFERENTIA SIMILITER, SPECIES AUTEM DE HIS QUAE SUB IPSA SUNT INDIVIDUIS, AT VERO PROPRIUM ET DE SPECIE ET CUIUS EST PROPRIUM ET DE HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS, ACCIDENS AUTEM ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS.

OMNIBUS IGITUR. Quandoquodem determinaui de genere specie et caeteris propter utilitatem, igitur dicendum est propter eamdem causam quae sint eis communia et quae propria. Incipit ostendere communia hoc modo: COMMUNE EST OMNIBUS, scilicet generi et caeteris, DE PLURIBUS PRAEDICARI. Ubi superius /37/ ostendit definitiones et proprietates generis et aliorum, ibi poterant dinosci satis communitates et proprietates singulorum. Sed quia Chrysaorius intus ducendus erat, ideo uult dare proprietates et communitates et conuenientes et non conuenientes secundum diuersos philosophos et hic primum ingreditur dare communionem generis ad omnia.

Notandum est, in communitatibus et proprietatibus istis quod ubicumque ponitur species, intelligenda est specialissima species, nisi circa finem ubi dicit: Differt autem species a proprio, ubi intelligenda est species subalterna; et ubicumque ponitur proprium, intelligendum est proprie proprium, ut risibile; et accidens, uerum accidens, quod non sit differentia.

NAMQUE ANIMAL DE EQUIS ET BUBUS ET CANIBUS PRAEDICATUR QUAE SUNT SPECIES, ET DE HOC EQUO ET DE HOC BOUE QUAE SUNT INDIVIDUA; IRRATIONALE VERO ET DE EQUIS ET DE BUBUS PRAEDICATUR ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; SPECIES AUTEM, UT HOMO, SOLUM DE HIS QUI SUNT PARTICULARES PRAEDICATUR; PROPRIUM AUTEM, QUOD EST RISIBILE, DE HOMINE ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; NIGRUM AUTEM ET DE SPECIE CORUORUM ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, QUOD EST ACCIDENS INSEPARABILE; ET MOVERI DE HOMINE ET DE EQUO, QUOD EST ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA.

NAMQUE ANIMAL. Vere genus praedicatur de pluribus, quia animal; a parte. Sed principaliter. Dixit quod nigrum praedicatur de specie quae est coruus, et moueri de homine; sed tamen principaliter, id est in prima parte consequentiae, de indiuiduis praedicatur, in secunda parte consequentiae, scilicet in consequenti, praedicatur de his quae continent indiuidua, id est de speciebus. Ut si Socrates est albus, et homo est albus.

[ De communibus generis ad differentiae ]

COMMUNE EST AUTEM GENERI ET DIFFERENTIAE CONTINENTIA SPECIERUM.

COMMUNIS EST. Data communitate generis ad omnia, dat hic communitatem generis ad differentiam, hoc modo: Genus et differentia hanc communitatem habent, quod continent species.

CONTINET ENIM ET DIFFERENTIA SPECIES, ETSI NON OMNES QUOT GENERA.

CONTINENT ENIM. Vere communis est continentia. Nam utrumque continet speciem, scilicet genus et differentia; a causa.

RATIONALE ENIM, ETIAM SI NON CONTINET EA QUAE SUNT IRRATIONABILIA UT GENUS QUEMADMODUM ANIMAL SED CONTINET HOMINEM ET DEUM QUAE SUNT SPECIES.

RATIONALE ENIM. Vere differentia continet speciem, quia rationale; a parte.

ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR DE GENERE UT GENUS, ET DE HIS QUAE SUB IPSO SUNT SPECIEBUS PRAEDICANTUR; QUAEQUE DE DIFFERENTIA PRAEDICANTUR UT DIFFERENTIAE, ET DE EA QUAE EX IPSA EST SPECIE PRAEDICABUNTUR.

ET QUAECUMQUE. Et item in hoc conueniunt quia quaecumque praedicantur de genere, ut genus, scilicet in quid, praedicabuntur de suppositis ipsius generis, scilicet in quid. Et quaecumque praedicantur de differentia, ut differentia, scilicet in quale, praedicabuntur de suppositis ipsius differentiae, scilicet in quale. Ut sensibile et aliae differentiae superiores praedicantur de rationali in quale, et sic de omnibus suppositis rationalis praedicantur in quale. Sed quaecumque differentiae fuerint diuisiuae alterius differentiae, siue substantiales siue accidentales sint, et praedicantur de differentia in quale et praedicantur de quibusdam suppositis ipsius differentiae in quale. Ut mortale est differentia substantialis diuisiua rationalis; et ratione uti est similiter diuisiua differentia accidentalis rationalis et non praedicantur de omnibus suppositis rationalis, sed de quibusdam. Item rationale est diuisiua differentia /38/ mortalis, ut si dicam: mortale, aliud rationale, aliud irrationale; et item: rationale, aliud utens ratione, aliud non. Et ratione uti est accidentalis differentia. Item si uti ratione accipiatur et potentialiter et actualiter, erit par rationali et constitutiua eiusdem speciei eius etiam rationale, et praedicabilis de omnibus subpositis rationali.

NAM, CUM SIT GENUS ANIMAL, NON SOLUM DE EO PRAEDICANTUR UT GENUS SUBSTANTIA ET ANIMATUM SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB ANIMALI SPECIEBUS OMNIBUS PRAEDICANTUR HAEC USQUE AD INDIVIDUA.

NAM CUM SIT. Vere quaecumque praedicantur de genere in quid, praedicantur de suppositis ipsius in quid, quia substantia et animatum corpus, cum praedicentur de animali in quid, praedicantur et de suppositis ipsius animalis in quid, suppositis dico tam speciebus quam indiuiduis; a partibus praedicatorum de genere in quid et a parte generis et illi suppositorum.

CUMQUE SIT DIFFERENTIA RATIONALIS, PRAEDICATUR DE EA UT DIFFERENTIA ID QUOD EST RATIONE UTI, NON SOLUM DE EO QUOD EST RATIONALE SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB RATIONALI SPECIEBUS PRAEDICABITUR RATIONE UTI. COMMUNE AUTEM EST ET PEREMPTO GENERE VEL DIFFERENTIA SIMUL PERIMI QUAE SUB IPSIS SUNT; QUEMADMODUM, SI NON SIT ANIMAL, NON EST EQUUS NEQUE HOMO, SIC, SI NON SIT RATIONALE, NULLUM ERIT ANIMAL QUOD UTATUR RATIONE.

CUMQUE SIT. Dixit superius quod quaecumque praedicantur de differentia, ut differentia, id est in quale, praedicantur de suppositis differentiae ipsius, et hic inde subdit exemplum. CUMQUE SIT DIFFERENTIA ut UTI RATIONE, praedicatur de omnibus suppositis rationali. Quod falsum uidetur, quia non praedicatur de aliquo in uico, nisi intelligatur, ut superius dictum est, quod uti ratione sit constitutiua eiusdem cuius rationale, uel intelligatur non secundum> se esse datum quod uti ratione praedicatur de omnibus suppositis differentiae rationalis, sed secundum diuersos philosophos qui quasdam regulas inconuenientes dederunt.

[ De propriis generis ad differentiam ]

PROPRIUM AUTEM GENERIS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI QUAM DIFFERENTIA ET SPECIES ET PROPRIUM ET ACCIDENS.

PROPRIUM AUTEM. Hanc communitatem habent simul genus et differentia, sed in hoc differunt quia genus praedicatur de pluribus quam differentia. Quod autem addit species et proprium et accidens, non ideo addit ut uelit ostendere differentiam inter genus et illa, sed ut ostendat ipsius generis naturam, quod de omnibus illis genus habet praedicari, quod non habet differentia.

ANIMAL ENIM DE HOMINE ET EQUO ET AUE ET SERPENTE, QUADRUPES VERO DE SOLIS QUATTUOR PEDES HABENTIBUS, HOMO VERO VIDETUR DE SOLIS INDIVIDUIS, ET HINNIBILE DE EQUO ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; ET ACCIDENS SIMILITER DE PAUCIORIBUS.

ANIMAL ENIM. Vere genus praedicatur de pluribus quam differentia, quia animal; a parte generis.

OPORTET AUTEM DIFFERENTIAS ACCIPERE QUIBUS DIVIDITUR GENUS, NON EAS QUAE COMPLENT SUBSTANTIAM GENERIS.

OPORTET AUTEM. Dixit> quod genus praedicatur de pluribus quam differentia; et ne aliquis uellet accipere quamlibet differentiam, scilicet constitutiuam generis, quod falsum esset, determinat sic, scilicet de diuisiua ipsius generis et hoc eat: Oportet autem etc.

AMPLIUS GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE.

AMPLIUS. Dabo quod genus et differentia differunt, quia GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE, id est in diuisione sui.

ANIMALIS ENIM HOC QUIDEM RATIONALE EST, ILLUD VERO IRRATIONALE.

ANIMALIS ENIM>. Vere genus continet differentiam potestate, quia animal; a parte et hoc est: Animalis enim. /39/

AMPLIUS GENERA QUIDEM PRIORA SUNT HIS QUAE SUNT SUB SE POSITIS DIFFERENTIIS PROPTER QUOD SIMUL QUIDEM EAS AUFERT, NON AUTEM SIMUL AUFERTUR.

AMPLIUS. Differunt quia genera sunt priora et digniora quia non conuertuntur; propter quod: quia non conuertuntur; si auferunt eas differentias et non genus aufertur a differentiis; a pari; non conuerti et auferre et non auferri paria sunt.

SUBLATO ENIM ANIMALI AUFERTUR RATIONALE ET IRRATIONALE, DIFFERENTIAE VERO NON AUFERUNT GENUS.

SUBLATO ENIM. Vere genus aufert differentiam, quia hoc genus, scilicet animal. Differentiae uero non auferunt genus. Et uere differentiae non auferunt genus, quia istae differentiae rationalis et mortalis et hoc extra; a partibus differentiae.

NAM, SI OMNES INTERIMANTUR, TAMEN SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS SUBINTELLEGI POTEST QUAE EST ANIMAL.

NAM SI OMNES. Et uere rationale et mortale non auferunt. Nam si omnes singulatim acceptae interimantur, non auferunt genus, quia remanet animal; ab oppositis; et uere remanet animal, quia substantia animata sensibilis; a pari.

AMPLIUS GENUS QUIDEM IN EO QUOD QUID EST, DIFFERENTIA VERO IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICATUR.

AMPLIUS. Dico quod differunt genus et differentiae quia genus praedicatur etc.

AMPLIUS GENUS QUIDEM UNUM EST SECUNDUM UNAMQUAMQUE SPECIEM, UT HOMINIS ID QUOD EST ANIMAL.

AMPLIUS. Differunt quia plures species oppositae sunt contentae uno genere et hoc est: GENUS QUIDEM UNUM EST etc.

DIFFERENTIAE VERO PLURIMAE (UT RATIONALE, MORTALE, MENTIS ET DISCIPLINAE PERCEPTIBILE) QUIBUS AB ALIIS DIFFERT. ET GENUS QUIDEM CONSIMILE EST MATERIAE, FORMAE VERO DIFFERENTIA. CUM AUTEM SINT ET ALIA COMMUNIA ET PROPRIA GENERIS ET DIFFERENTIAE, NUNC ISTA SUFFICIANT.

DIFFERENTIAE VERO PLURIUM. Sed plures species continent plures differentias. Et genus quidem est consimile materiae quia, quemadmodum aes per malleos et alia instrumenta reducitur in aliquam formam, ita genus per differentiam informatur in speciem, quod sit species.

[ De communibus generis et speciei ]

GENUS AUTEM ET SPECIES COMMUNE QUIDEM HABENT DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI; SUMATUR AUTEM SPECIES UT SPECIES ET NON ETIAM UT GENUS, SI FVERIT IDEM SPECIES ET GENUS. COMMUNE AUTEM HIS EST.

GENUS AUTEM. Hic ostendit communitatem generis et speciei, quia quaedam species erant quae poterant esse et genus et species, ideo dicit: Sumatur species ut species, id est specialissima species.

ET PRIORA ESSE EORUM DE QUIBUS PRAEDICANTUR ET TOTUM QUIDDAM ESSE UTRUMQUE.

ET PRIORA. Id est genus et species sunt materia eorum, id est indiuiduorum suorum.

[ De propriis generis et species ]

DIFFERT AUTEM EO QUOD GENUS QUIDEM CONTINET SPECIES SUB SE, SPECIES VERO CONTINENTUR ET NON CONTINENT GENERA.

DIFFERT AUTEM. Hic dat differentiam generis et speciei.

IN PLURIBUS ENIM GENUS QUAM SPECIES EST.

IN PLURIBUS ENIM. Vere genus continet speciem quia in pluribus est genus quam species; a pari. In pluribus esse et speciem continere paria sunt.

GENERA ENIM PRAEIACERE OPORTET ET FORMATA SPECIFICIS DIFFERENTIIS PERFICERE SPECIES.

GENERA ENIM. Vere genus est in pluribus quia est tale in pluribus quod est materia; a parte quod est in pluribus, quia quod est in pluribus aliud materia, aliud non; et hoc est: Genera enim praeiacere oportet, scilicet sicuti realis materia praeiacet ut informetur, ita genus praeiacet differentiis, ut per aliquam differentiam informetur.

UNDE ET PRIORA SUNT NATURALITER GENERA ET SIMUL INTERIMENTIA SED QUAE NON SIMUL INTERIMANTUR. ET SPECIES QUIDEM CUM SIT, EST ET GENUS, GENUS VERO CUM SIT NON OMNINO ERIT ET SPECIES.

UNDE PRIORA. Quandoquidem genera praeiacent, ergo sunt priora naturaliter. Priora, id est non conuertibilia, id est cum sequentibu>s; naturaliter, id est substantialiter; a parte prioritatis. Quia prius aliud, aliud quod praeiacet ut genus; aliud, /40/ aliud quod dicit non omnino, id est non determinate, quia genus positum non determinate ponit speciem. Ita si est animal, non sequitur determinate ut sit homo uel bos, nisi per disiunctionem, sic: si est animal, aut est homo, aut est bos.

ET GENERA QUIDEM UNIVOCE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES VERO DE GENERIBUS MINIME. AMPLIUS QUIDEM GENERA ABUNDANT EARUM QUAE SUB IPSIS SUNT SPECIERUM CONTINENTIA, SPECIES VERO GENERIBUS ABUNDANT PROPRIIS DIFFERENTIIS. AMPLIUS NEQUE SPECIES FIET UMQUAM GENERALISSIMUM NEQUE GENUS SPECIALISSIMUM.

ET GENERA QUIDEM UNIVOCE. Id est cum una definitione de oppositis speciebus praedican>tur. Species uero non praedicantur cum una definitione de diuersis generibus.

[ De communibus generis et proprii ]

GENERIS AUTEM ET PROPRII COMMUNE QUIDEM EST SEQUI SPECIES.

GENERIS AUTEM. Hic ostendit communitatem inter genus et proprium.

NAM, SI HOMO EST, ANIMAL EST, ET, SI HOMO EST, RISIBILE EST), ET AEQUALITER PRAEDICARI GENUS DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE ILLO PARTICIPANT.

NAM SI HOMO. Vere genus et proprium hoc habent commune, quod sequuntur speciem, quia hoc genus animal et hoc proprium risibile.

AEQUALITER ENIM ET HOMO ET BOS ANIMAL, ET CATO ET CICERO RISIBILE. COMMUNE AUTEM ET UNIVOCE PRAEDICARI GENUS DE PROPRIIS SPECIEBUS ET PROPRIUM QUORUM EST PROPRIUM.

AEQUALITER ENIM. Vere genus et proprium aequaliter praedicantur de sibi participantibus, quia hoc genus animal et hoc proprium risibile; et hoc est: AEQUALITER ENIM.

[ De propriis generis et proprii ]

DIFFERT AUTEM QUONIAM GENUS QUIDEM PRIUS EST, POSTERIUS VERO PROPRIUM (OPORTET ENIM ESSE ANIMAL, DEHINC DIVIDI DIFFERENTIIS ET PROPRIIS). ET GENUS QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS PRAEDICARI, PROPRIUM VERO DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM. ET PROPRIUM QUIDEM CONVERSIM PRAEDICATUR CUIUS EST PROPRIUM, GENUS VERO DE NULLO CONVERSIM PRAEDICATUR (NAM NEQUE SI ANIMAL EST, HOMO EST, NEQUE SI ANIMAL EST, RISIBILE EST; SIN VERO HOMO, ET RISIBILE EST, ET E CONVERSO). AMPLIUS PROPRIUM OMNI SPECIEI INEST CUIUS EST PROPRIUM ET UNI ET SEMPER, GENUS VERO OMNI QUIDEM SPECIEI CUIUS FVERIT GENUS ET SEMPER, NON AUTEM SOLI. AMPLIUS SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE NON SIMUL INTERIMUNT GENERA, PROPRIA VERO INTEREMPTA SIMUL INTERIMUNT QUORUM SUNT PROPRIA, ET HIS QUORUM SUNT PROPRIA INTEREMPTIS ET IPSA SIMUL INTERIMUNTUR.

DIFFERUNT AUTEM. Hic dat differentiam inter genus et proprium. Oportet enim. Vere genus est prius, addo materialiter, quia proprium est posterius; a relatiuis.

NAM NEQUE. Vere genus non praedicatur conuersim, quia hoc genus animal; a parte generis.

[ De communibus generis et accidentis ]

GENERIS VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE EST DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI SIVE SEPARABILIUM SIT SIVE INSEPARABILIUM

GENERIS AUTEM. Hic communitatem inter genus et accidens ostenit.

ET ENIM MOVERI DE PLURIBUS, ET NIGRUM DE CORVIS ET HOMINIBUS ET AETHIOPIBUS ET ALIQUIBUS INANIMATIS.

ETENIM. Vere separabile et inseparabile accidens praedicatur de pluribus, quia hoc accidens moueri et nigrum; a partibus accidentis.

[ De propriis generis et accidentis ]

DIFFERT AUTEM GENUS ACCIDENTE QUONIAM GENUS ANTE SPECIES EST, ACCIDENTIA VERO SPECIEBUS INFERIORA SUNT.

DIFFERT AUTEM. Hic differentiam demonstrat inter genus et accidens; quoniam genus est ante speciem per hoc ostendit quod genus sit ante accidentia; et hoc est: Quoniam genus ante speciem etc.

NAM SI ETIAM INSEPARABILE SUMATUR ACCIDENS SED TAMEN PRIUS EST ILLUD CUI ACCIDIT QUAM ACCIDENS. ET GENERE QUIDEM QUAE PARTICIPANT AEQUALITER PARTICIPANT, ACCIDENTE VERO NON AEQUALITER.

NAM SI ETIAM. Vere accidentia sunt inferiora, quia illa, scilicet separabile et inseparabile; a partibus et hoc extra. Vere inseparabile et separabile est posterius quam genus, quia genus est prius; a relatiuis; et hoc est: NAM SI ETIAM etc.

INTENTIONEM ENIM ET REMISSIONEM SUSCIPIT ACCIDENTIUM PARTICIPATIO, GENERUM VERO MINIME. ET ACCIDENTIA QUIDEM IN INDIVIDUIS PRINCIPALITER SUBSISTUNT, GENERA VERO ET SPECIES NATURALITER PRIORA SUNT INDIVIDUIS SUBSTANTIIS. ET GENERA QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICANTUR DE HIS QUAE SUB IPSIS SUNT, ACCIDENTIA VERO IN EO QUOD QUALE ALIQUID EST VEL QUOMODO SE HABEAT UNUMQUODQUE.

INTENSIONEM ENIM. Vere illa quae participant accidentia non aequaliter participant quia suscipiunt intensionem, id est magis, et remissionem, id et minus; ab oppositis uel a pari. Non aequaliter participare et suscipere magis et minus paria sunt; et hoc est: INTENSIONEM ENIM etc. Principaliter accidentia fundantur in indiuiduis; in consequentia, ut: si Socrates est albus, et homo est albus; sed non conuertitur. Genera uero et species sunt priora naturaliter, id est substantialiter. /41/

"QUALIS EST" ENIM "AETHIOPS?" INTERROGATUS DICIS "NIGER", ET QUEMADMODUM SE SOCRATES HABEAT, DICIS QUONIAM SEDET VEL AMBULAT.

QUALIS ENIM. Vere accidentia praedicantur in quale, et in quomodo se habet, quia ista accidentia: niger et ambulat; a partibus accidentium.

GENUS VERO QUO ALIIS QUATTUOR DIFFERAT DICTUM EST.

GENUS ERGO. Quandoquidem dictum est quod differentia species proprium accidens differant a genere, ergo dictum est quomodo> genus differat ab aliis quoattuor; a relatiuis.

CONTINGIT AUTEM ETIAM UNUMQUODQUE ALIORUM DIFFERRE AB ALIIS QUATTUOR, UT, CUM QUINQUE QUIDEM SINT, UNUM AUTEM AB ALIIS QUATTUOR DIFFERAT, QUATER QUINQUE (VIGINTI) FIANT OMNES DIFFERENTIAE; SED, SEMPER POSTERIORIBUS ENUMERATIS ET SECUNDIS QUIDEM UNA DIFFERENTIA SUPERATIS (PROPTEREA QUONIAM IAM SUMPTA EST), TERTIIS VERO, DUABUS, QUARTIS VERO TRIBUS, QUINTIS VERO QUATTUOR, DECEM OMNES FIUNT (QUATTUOR, TRES, DUAE, UNA).

CONTINGIT AUTEM. Non solum dicendum erat quod genus differret ab aliis quattuor, sed etiam istud dicendum erat, quod contingit unumquodque eorum aliorum differre ab aliis quattuor. Quod si hoc diceremus quod unumquodque eorum differret ab aliis quattuor, cum sint quinque res, id est quinque uoces, et unaquaeque quattuor habet differentias, erunt uiginti differentiae. Quater quinque uiginti fiunt. Sed non est dicendum, quia ubi dixit genus differre a differentia et ab aliis, ibi ostendit differentiam et alia differre a genere et ita genus habet quattuor differentias. Differentia uero habet tres quia superatur una a genere. Species autem duas habet quia superatur duobus, scilicet a genere et a differentia. Proprium uero unam habet differentiam, quantum quia superatur tribus differentiis, id est specie, differentia et genere. Accidens autem superatur quattuor differentiis, id est proprio, specie, differentia, genere; et ita sunt decem differentiae, scilicet quattuor, tres, duae, una. Et secundis quidem una differentia superatis, quod est> differentiis secundis>, a differentia quae est secunda a genere, differentia dico superata ab ipso genere una differentia, quia genus habet quattuor differentias quantum ad differentiam et ad alia, differentia uero tantum tres quantum ad alia tria, scilicet speciem proprium accidens.

GENUS ENIM DIFFERT DIFFERENTIA ET SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTI.

GENUS ENIM. Vere genus habet quattuor differentias, quia istas; a partibus differentiae.

QUATTUOR IGITUR SUNT OMNES DIFFERENTIAE. DIFFERENTIA VERO QUO DIFFERT GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS AB EA DICEBATUR.

QUATTUOR ENIM. Quandoquidem differt ab istis quattuor, ergo sunt quattuor differentiae; a partibus supra.

RELINQUITUR IGITUR QUO DIFFERAT SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTE DICERE, ET FIUNT TRES.

RELINQUITUR IGITUR. Quandoquidem dictum est quod differentia differt a genere, dicendum est quod differat ab aliis tantum; dicendum est quod differat aut ab aliis tantum, aut a genere cum aliis; sed a genere non est dicendum quod differat; relinquitur igitur ut dicatur quomodo differat ab aliis tantum; ab immediatis.

RURSUS SPECIES QUO QUIDEM DIFFERAT A DIFFERENTIA DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET SPECIE DIFFERENTIA DICEBATUR, QUO AUTEM DIFFERT SPECIES GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS SPECIE DICEBATUR.

RURSUS SPECIES. Dictum est, id est enumeratum est etc. /42/

RELIQUUM EST IGITUR UT QUO DIFFERAT PROPRIO ET ACCIDENTE DICATUR; DUAE IGITUR ETIAM ISTAE SUNT DIFFERENTIAE. PROPRIUM AUTEM QUO DIFFERAT ACCIDENTE RELINQUITUR, NAM QUO SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT PRAEDICTUM EST IN ILLORUM AD IPSUM DIFFERENTIA. QUATTUOR IGITUR SUMPTIS GENERIS AD ALIA DIFFERENTIIS, TRIBUS VERO DIFFERENTIAE, DUABUS AUTEM SPECIEI, UNA AUTEM PROPRII AD ACCIDENS, DECEM ERUNT OMNES; QUARUM QUATTUOR QUAE ERANT GENERIS AD RELIQUA SUPERIUS DEMONSTRAUIMUS.

RELINQUITUR ERGO. Dictum est quod species differt a genere et a differentia; igitur dicendum est quod species differat a proprio et ab accidente quia autem> dictum est quod species differat a genere et a differentia...

  • * * * * *

[ De communibus differentiae et speciei ]

COMMUNE ERGO DIFFERENTIAE ET SPECIEI EST AEQUALITER PARTICIPARI; HOMINE ENIM AEQUALITER PARTICIPANT PARTICULARES HOMINES ET RATIONALI DIFFERENTIA.

COMMUNE ERO EST ET SEMPER ADESSE HIS QUAE PARTICIPANT; SEMPER ENIM SOCRATES RATIONALIS ET SEMPER SOCRATES HOMO.

[ De propriis differentiae et speciei ]

PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE QUIDEM EST IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICARI, SPECIEI VERO IN EO QUOD QUID EST.

  • * * * * *

NAM, ET SI HOMO VELUT QUALITAS ACCIPIATUR, NON SIMPLICITER ERIT QUALITAS SED SECUNDUM ID QUOD GENERI ADUENIENTES DIFFERENTIAE EAM CONSTITVERUNT.

NAM ET> SI. Vere species praedicatur in quid; nam ista species homo et hoc est: Nam et si homo. Et remouet quamdam obiectionem talem: dicit aliquis: cum homo constituatur ex animali materialiter et a rationali et mortali formaliter, sicut habet ab animali quod praedicatur in quid, ita habeat a rationali et mortali quod praedicetur in quale, quod non sequitur; et principaliter constituitur ab animali et secundario a rationali et mortali; et cum principaliter constituatur a genere ut a materia, secundario a differentia, iuste retinet modum generis praedicandi in quid et non modum differentiae, scilicet praedicandi in quale quia etiam ipsae differentiae iunctae generi in definitione amittunt modum praedicandi in quale et assumunt praedicari in quid causa generis cui iunctae sunt et hoc est: Nam et si homo accipiatur uelut qualitas, id est constitutum a qualitate scilicet rationali et mortali, non erit simpliciter qualitas, id est non principaliter est constitutum homo a qualitate, rationali et mortali, sed potius ab animali etc.

  • * * * * *

CAETERA DESUNT >

=======================================================
recensere

INTRODUCTIONES PARVULORUM 2:

PETRI ABAELARDI EDITIO SUPER ARISTOTELIS CATERGORIAS

  • * * * * *

[IP 2.05]

... /43/ Propterea ita determinandum est: secundae substantiae et communes differentiae praedicantur de subiecto nomine et definitione, dico uel sibi aequipollente, uel ex se constituta: cum definitione sibi aequipollente, sicuti animal praedicatur de sibi suppositis cum hac definitione sibi aequipollente, quae est: substantia animata sensibilis. Cum hac definitione ex se constituta substantialiter praedicatur substantia de corpore et de aliis sibi suppositis, ut cum dicimus: quid est corpus? substantia corporea. Similiter substantiales differentiae praedicantur de subiecto nomine, non definitione sibi aequipollente, quia nullam habent sed definitione ex se constituta; sicuti rationale praedicatur de hoc homine, et de hoc homine cum hac definitione constituta ex se, quae est: animal rationale mortale. Non tamen quaelibet differentia presdcatur de subiecto cum qualibet definitione ex se constitua; potest enim dici: homo est gressibilis; non tamen dicetur: homo est animal gressibile quadrupes. Tamen cum alia definitone ex se constituta potest praedicari gressibile de subiecto; possumus enim dicere: homo est animal gressibile bipes.

ALIA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.

ALIA ERGO. Dictum est superius quia primae substantiae sunt maximae, et si sunt maximae, tunc sunt subiectae omnibus. A pari. Et si sunt subiectae omnibus, ergo omnia alia aut dicuntur de principalibus substantiis sibi subiectis, id est minoribus (et quo modo praedicantur, aut in propria uoce, sicuti animal, aut in uoce alterius, sicuti rationalitas seruata lege praedicamenti, aut pariter, sicuti hoc rationale praedicatur de Socrate) aut sunt in eis subiectis, id est fundamentis; praedicabiliter, sicuti formatae, impraedicabiliter, sicuti formae. Locus a relatiuis.

HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE PER SINGULA PROPONENTUR; UT ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, ERGO ET DE ALIQUO HOMINE ANIMAL PRAEDICATUR.

HOC AUTEM. Non tantum manifestum est sub regula quod /44/ omnia alia aut praedicantur de principalibus substantiis, aut sunt in eis; sed etiam hoc manifetum est ex his quae proponuntur per singula exempla, ut: animal praedicatur de aliquo homine; et uere animal praedicatur de aliquo homine; si praedicatur de homine, et praedicatur de aliquo homine. Sed animal praedicatur de homine; ergo de aliquo homine animal praedicatur. A pari.

NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM, NEC OMNINO DE HOMINE.

NAM SI. Et unde hoc habes quod si praedicatur de homine, ideo praedicetur de aliquo homine. Nam si de nullo aliquorum hominum praedicatur, nec omnino de homine, id est de nullo homine. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem.

RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE.

RURSUS. Dedi exemplum de illis quae dicuntur de principalibus substantiis, ut de subiectis; rursus do tibi exemplum de illis quae sunt in principalibus substantiis ut in subiectis: color est in aliquo corpore; si est in corpore, et est in aliquo corpore; sed color est in corpore; ergo et in aliquo corpore est. A pari.

NAM SI NON IN ALIQUO SINGULORUM, NEC OMNINO IN CORPORE.

NAM SI. Vere si est in corpore, et est in aliquo corpore. Nam si non est in aliquo singulorum, nec omnino in corpore, id est in nullo corpore. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem.

QUARE ALIA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.

QUARE. Quandoquidem animal praedicatur de aliquo homine, et ita est in omnibus aliis; et color est in aliquo corpore, et ita est in omnibus aliis. Quare alia omnia etc. A partibus.

NON ERGO EXISTENTIBUS SUBSTANTIIS, IMPOSSIBILE EST ESSE ALIQUID ALIORUM. OMNIA ENIM ALIA AUT DE SUBIECTIS EIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.

NON ERGO. Dictum est quia omnia alia aut praedicantur de primis substantiis, aut sunt in eis. Per quod datur intelligi quia sunt superiora; et quia sunt superiora, constat quia decructa destruunt principales substantias; et ne uideretur quod ista lex non esset in primis substantiis, scilicet quod primae substantiae destructae non destruant omnia alia, et inde uideretur istud quia principales substantiae sunt subiectae omnibus, ad hoc ut ostendat esse eamdem legem in primis substantiis quae est in aliis superioribus, scilicet quemadmodum omnia alia destructa destruunt principales substantias, ita principales substantiae destructae destruunt omnia alia, ad istud ostendendum facit hanc illationem sic: Quandoquidem alia omnia aut dicuntur de principalibus subiectis, aut sunt in eis, non ergo etc. Inter causam et effectum. Repraesentatio causae est in libro, ubi dicit: OMNIA ENIM ALIA etc.

SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAXIME SUBSTANTIA EST SPECIES QUAM GENUS.

SECUNDARUM VERO. Ostendit quae sint primae, quae sint /45/ secundae substantiae, et assignauit genera et species aequali nomine, quia ea uocauit secundas substantias. Et ne uideretur quod quemadmodum designantur aequali nomine, eodem modo in praedicamento ponerentur in aequali ordine, ideo hanc apponit sententiam, in qua ostendit quod in ordine praedicamenti species subiaceret generi, genus uero praeest speciei.

Continuatio: genera et species dicuntur secundae substantiae, sed non ponuntur in aequali ordine, quia secundarum substantiarum species est magis substantia quam genus. Nec ideo dicitur magis substantia quod sit fundamentum plurium accidentium quam genus, sed quia subiacet pluribus quam genus.

PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE.

PROPINQUIOR ENIM. Vere species est magis substantia quam genus, quia propinquior est primae substantiae quam genus. A parte, quia illud quod est magis substantia quam genus, aliud est illud quod est propinquius primae substantiae, aliud est ipsa prima substantia.

SI QUIS ENIM ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM QUID EST, EVIDENTIUS ET CONUENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT QUENDAM HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIUS ASSIGNABIS HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL.

SI QUIS ENIM. Vere species est propinquior primae substantiae quam genus,quia euidentius assignat, id est demonstrat euidentius primam substantiam, quam genus. Ab effectu; et hoc est: si quis enim, etc. Ut assignando quemdam hominem, id est faciendo assignationem de quodam homine, manifestius assignando assignabit hominem, id est ponendo hominem in assignationem illius, quam assignando animal, id est quam ponendo animal in assignationem illius.

ILLUD QUIDEM PROPRIUM MAGIS ALICUIUS EST HOMINIS, HOC AUTEM COMMUNIUS. ET CUM ALIQUAM ARBOREM REDDIDERIS, MANIFESTIUS ASSIGNABIS CUM ARBOREM ASSIGNAVERIS QUAM ARBUSTUM.

ILLUD QUIDEM. Dico quia manifestius assignabit assignando hominem quam animal. Nec istud dictum est sine ratione: illud quidem etc. Ipse ostendit in principalibus substantiis specialissimarum specierum, quod euidentius assignantur per speciem specialissimam quam per genus. Eamdem legem uult ostendere in principalibus substantiis subalternarum specierum, quod principales substantiae euidentius assignantur per subalternas species quam per genus; et hoc est: cum aliquam arborem reddideris, id est repraesentaueris ad faciendam assignationem, de ea manifestius assignabis, etc.

AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE SINT ET ALIA OMNIA DE HIS PRAEDICENTUR, AUT IN EIS SUNT, IDEO MAXIME DICUNTUR SUBSTANTIAE. SICUT AUTEM PRINCIPALES SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, SIC ET SPECIES AD GENUS SE HABET; SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR.

AMPLIUS. Probo quod species est magis substantia quam genus. Vere species est magis substantia quam genus. Si species subiacet generi, tunc species est magis substantia quam genus. A pari; et hoc est ubi dicit: SUBIACET ENIM SPECIES GENERI. /46/ Et uere species subiacet generi; si genera praedicantur de speciebus, tunc species subiacet generi. A relatiuis, et hoc est ubi dicit: GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR. Genera praedicantur de speciebus, sed species non praedicantur de generibus lege praedicamenti, et hoc est: SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR. Et unde hoc habes quod, si species subiacet generi, ideo dicatur magis substantia quam genus. Si PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD SUNT SUBIECTAE OMNIBUS, DICUNTUR MAXIMAE SUBSTANTIAE, tunc si species subiacet generi, dicitur magis substantia quam genus. A simili, propter diuersas causas. Et hoc est: principales substantiae ideo dicuntur maximae substantiae, eo quo omnibus aliis superioribus subiectae sunt. Et ne accipiamus illam subiectionem in praedicatione tantum, subdit: Et ita dico quod sunt subiectae omnibus aliis, quod et alia omnia de his praedicantur aut in eis sunt. Et hoc quod dico de principalibus substantiis non uacat, sed sicut principales substantiae habent se ad omnia alia, ita quia subiacent omnibus aliis, et inde contrahunt quod dicantur magis substantiae quam genus.

QUARE ET EX HIS SPECIES GENERE MAGIS SUBSTANTIA EST.

QUARE. Quandoquidem species est propinquior primae substantiae quam genus, quare species est magis substantia genere. A parte. Ex his potest hoc modo concludi, et ex his quod species subiacet generi, potest eodem modo concludi quod species est magis substantia genere. A pari.

IPSARUM VERO SPECIERUM QUAECUMQUE NON SUNT GENERA, NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST.

IPSARUM VERO. Ostendit modo quia species est magis substantia quam genus, et quia non ponuntur in eodem ordine, quia species subiacet generi, genus uero praeest speciei; et ne uideretur alicui quod eodem modo esset in specialissimis speciebus, scilicet quod altera sit magis substantia altera, ideo apponit hanc sententiam.

Continuatio: Species est magis substantia quam genus; sed ipsarum specierum quaecumque non sunt genera, nihil magis alterum altero substantia est; id est altera non supponitur alteri, sed sunt positae in aequali ordine, et ita sunt oppositae. Et hoc quod dicimus de specialissimis speciebus, id est quod altera non dicitur magis substantia /47/ respectu alterius, intelligendum est de omnibus aliis speciebus, quod una non est magis substantia respectu alterius; sicuti rationale animal non dicitur magis substantia respectu irrationalis animalis.

NIHIL ENIM FAMILIARIUS ASSIGNABIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO QUAM DE ALIQUO EQUO EQUUM.

NIHIL ENIM. Vere specialissimarum specierum altera non est magis substantia altera, si nihil familiarius assignabit aliquem hominem, assignando hominem de aliquo homine, id est ponendo hominem in assignationem alicuius hominis respectu equi, quam assignabit aliquem equum assignando equum de aliquo equo, id est ponendo equum in alicuius assignatione equi, respectu hominis. Ac si dicat: si homo non assignat familiarius suum indiuiduum quam equus illud idem indiuiduum, cum equus nullo modo assignet indiuiduum hominis, et si equus familiarius non> assignat suum indiuiduum quam homo illud idem indiuiduum, cum homo nullo modo assignet indiuiduum equi, cum utrumque, scilicet homo et equus, sit commune, si istud est, tunc specialissimarum specierum altera non est magis substantia altera. A pari.

SIMILITER AUTEM ET PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUI HOMO SUBSTANTIA EST QUAM ALIQUI BOS.

SIMILITER AUTEM. Eamdem legem uult ostendere in principalibus substantiis quam ostendit in specialissimis speciebus, scilicet quod una principalis substantia non est magis substantia alia. Et hoc ideo facit, quia hic homo uidetur esse magis substantia quam hoc corpus, ideo quia hic homo ponit plures certas qualitates quam hoc corpus. Sed tamen hic homo non est magis substantia quam hoc corpus, quia alterum non supponitur alteri.

Continuatio: Non tantum est hoc specialissimis speciebus; similiter autem etc. Nihil enim. Vere principalium substantiarum nihil magis alterum altero substantia est, quia aliquis homo non est magis substantia quam aliquis bos. Et per ista figurentur alia. A partibus.

MERITO AUTEM POST PRINCIPALES SUBSTANTIAS SOLA ALIORUM SPECIES ET GENERA SECUNDAE SUBSTANTIAE DICUNTUR.

MERITO AUTEM. Superius ostendit quod genera et species dicuntur secundae substantiae, et determinauit quae species et quae genera, illae scilicet species in quibus continentur principales substantiae, et genera harum specierum. Per hoc remouet omnes alias species et omnia genera aliorum praedicamentorum. Modo uult reddere causam quare ita determinauit, scilicet quare uocauit secundas substantias species continentes principales substantias et genera harum specierum, et haec sola. Continuatio: dictum est quia genera et species /48/ ordinata post principales substantias sola dicuntur secundae substantiae. Nec immerito; sed species et genera ordinata post principales substantias sola aliorum, id est ex omnibus illis quae ponuntur in praedicamento substantiae, merito dicuntur secundae substantiae. Sola aliorum. Dicit aliorum, ad remotionem differentiarum et accidentium, quae non sunt secundae substantiae.

SOLA ENIM HAEC INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM EORUM QUAE PRAEDICANTUR.

HAEC ENIM. Vere genera et species merito dicuntur secundae substantiae, illa scilicet quae ordinantur post principales substantias, quia HAEC SOLA EORUM, id est quae praedicantur, INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM; et quia hoc habent rationale et album quod indicant primam substantiam sed in quale; ideo sic determinandum est quod genera et species ordinata post principales substantias sola aliorum indicant primam substantiam quid est. A parte meriti.

ALIQUEM ENIM HOMINEM SI QUIS ASSIGNAVERIT QUID EST, SPECIEM QUIDEM QUAM GENUS ASSIGNANDO FAMILIARIUS DEMONSTRABIT, ET MANIFESTIUS FACIET HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL.

ALIQUEM ENIM. Vere genera et species indicant primam substantiam quid est, quia homo et animal indicant aliquem hominem quid est. A partibus, et hoc est: aliquem enim etc. Non ideo seruat comparationem istam inter speciem et genus, dicendo quod species familiarius assignat primam substantiam quam genus, quod ipsa comparatio ualeat ad locum, sed ideo ne uideatur contra ire suae sententiae, quia superius dictum est quod species est magis est substantia quam genus. Et si taceret comparationem, iam uideretur quod species et genera aequaliter primam substantiam indicarent.

ALIORUM VERO QUICQUID ASSIGNAVERIT QUILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE, VELUT ALBUM AUT CURRIT AUT QUODCUMQUE TALIUM REDDENS. ERGO MERITO HAE SOLAE SUBSTANTIAE DICUNTUR.

ALIORUM VERO. Genera et species familiariter indicant primam substantiam quid est; aliorum uero etc. Extranee assignare uocat, quando aliquid assignatur per quale. Quandoquidem haec sola aliorum indicant primam substantiam quid est, ergo merito, etc. Ista est principalis conclusio superioris loci, quae est a parte meriti.

AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACEANT, PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR.

AMPLIUS. Probo quod genera et species, sola aliorum, dicuntur merito secundae substantiae. Si solae principales substantiae merito dicuntur primae substantiae, et genera et species sola aliorum merito dicuntur secundae substantiae. Assumptio ibi: sed principales substantiae proprie, id est merito, dicuntur primae substantiae, et supponit meritum, ubi dicit: eo quod aliis omnibus subiaceant. A pari comitanti. Maxima /49/ propositio: si aliquid relatiuum praedicatur de se ipso cum solo, et relatiuum illius praedicatur de se ipso cum solo. Sed prima substantia praedicatur de se ipsa cum solo; ergo secunda substantia praedicatur de se ipsa cum solo, et ita probatur per medium: Si solae principales substantiae sunt primae, et solae principales substantiae habent secundas; et si solae principales substantiae habent secundas, et solae secundae habent primas; et si solae secundae habent primas, tunc solae secundae sunt secundae; et si solae secundae sunt secundae, tunc genera et species sunt secundae. A pari.

SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, ITA SPECIES ET GENERA PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM AD RELIQUA OMNIA SE HABENT.

SICUT AUTEM. Hoc quod ego induxi de principalibus substantiis propter secundas non uacat; sed sicut prinicpales substantiae habent se ad alia omnia, id est quod omnia alia aut praedicantur de eis aut sunt in eis, ita species et genera principalium substantiarum habent se ad reliqua omnia; aut in praedicatione aut in fundatione.

DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR.

DE HIS ENIM. Vere genera et species ita se habent ad reliqua omnia quemadmodum primae substantiae; de his enim, id est de primis substantiis et de speciebus et de generibus reliqua omnia praedicantur. A parte similiter se habere. Hoc modo reliqua omnia praedicantur de his, quia quidquid praedicatur de primis substantiis substantialiter aut accidentaliter, praedicatur de generibus et de speciebus eodem modo, et quicquid non praedicatur de speciebus et de generibus substantialiter aut accidentaliter, non praedicatur de primis substantiis substantialiter aut accidentaliter.

ALIQUEM ENIM HOMINEM DICES GRAMMATICUM ESSE, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM DICIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.

ALIQUEM ENIM. Vere reliqua omnia praedicantur de his, quia grammaticum praedicatur de quodam homine, et de homine, et de animali. A partibus. Hoc ordine praedicatur grammaticum: aliquem hominem dicis esse grammaticum, ergo et hominem dicis esse grammaticum. A parte; ergo et animal dicis essegrammaticum. A parte.

COMMUNE AUTEM EST OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE.

COMMUNE AUTEM. Ostendit quae sint primae et quae sint secundae substantiae, dando eis diuersas definitiones, per quod quodam modo ostendit diuersitatem inter primas et secundas substantias. Modo uult ostendere quamdam communitatem inter primas et secundas substantias, in qua proprietate operatur differentiam secundario de substantiis ad accidentia. Continuatio: in hoc differunt primae et secundae substantiae, quia habent diuersas definitiones. Commune autem est, etc.

PRINCIPALIS NAMQUE SUBSTANTIA NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST; SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM CONSTAT QUIDEM ETIAM SIC QUIA NULLA EST IN SUBIECTO.

PRINCIPALIS NAMQUE. Vere nulla substantia est in subiecto. /50/ Omnis substantia aut est prima aut secunda. Sed prima substantia non est in subiecto; hoc extra. Nec secunda substantia est in subiecto; hoc intra, ubi dicit: SECUNDARUM VERO etc. A partibus substantiae. Et uere prima substantia non est in subiecto. Prima substantia est illud quod neque dicitur de subiecto neque est in subiecto, ens indiuiduum secundarum substantiarum; sed illud quod hoc habet, non est in subiecto; ergo prima substantia non est in subiecto. A definitione; maxima propositio: quidquid remouetur a definitione, et a definito.

HOMO ENIM SECUNDUM SUBIECTUM QUIDEM ALICUIUS HOMINIS EST, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST.

HOMO ENIM. Vere secunda substantia non est in subiecto, quia homo. A parte, et hoc est: Homo enim etc. Quod dicit homo quidem de subiecto aliquo homine dicitur, non ualet ad locum; sed ideo apponit, quia per hoc uideretur alicui quod homo esset in subiecto. Cum enim dicimus quod homo dicitur de subiecto, habemus quia homo praedicatur de subiecto. Et si homo praedicatur de subiecto, tunc homo inhaeret subiecto; et ita uideretur esse in subiecto ut in fundamento, sed tamen non est.

NON ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST. SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALICUIUS HOMINIS, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE.

NON ENIM. Vere homo in nullo subiecto est; non enim etc. A maiori.

AMPLIUS AUTEM EORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET ALIQUANDO PRAEDICARI DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM PRAEDICATUR ET RATIO DE SUBIECTO ET NOMEN.

AMPLIUS. Probo quod secundae substantiae non sunt in subiecto. Nullum quod est in subiecto praedicatur nomine et definitione. Haec assumptio est, ubi dicit: secundarum uero etc. Ergo secundae substantiae non sunt in subiecto. A toto; maxima propositio: unde remouetur totum, et illud remouetur a qualibet parte illius; sed praedicari nomine et definitione, quod est totum ad secundas substantias, remouetur ab esse in subiecto; quare esse in subiecto remouetur a secundis substantiis.

RATIONEM NAMQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS ET ANIMALIS.

RATIONEM NAMQUE. Vere ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto, quia ratio hominis et animalis praedicatur de aliquo homine. A partibus secundarum substantiarum, et a parte subiecti. Ideo probat de ratione, et praetermittit de nomine, quia quicquid praedicatur ratione, praedicatur nomine; sed non conuertitur.

ERGO NON ERIT SUBSTANTIA HORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT.

ERGO. Quandoquidem nec prima nec secunda substantia est in subiecto, ergo substantia non erit horum, id est ex his /51/ quae sunt in subiecto. A partibus. Haec est principalis conclusio.

NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM; SED ET DIFFERENTIA ILLUD EST QUOD IN SUBIECTO NON EST.

NON EST AUTEM. Conuenit omni substantiae in subiecto non esse; non est autem etc.

BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR HOMINE, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST.

BIPES ENIM. Vere differentia non est in subiecto, quia bipes et gressibile. A partibus.

NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE GRESSIBILE.

NON ENIM. Vere bipes et gressibile non est in subiecto: non enim etc. A maiori.

RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE EO DICETUR DE QUOCUMQUE IPSA DIFFERENTIA PRAEDICATUR, VELUT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICITUR, ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICATUR.

RATIO QUOQUE. Quamdam dedit proprietatem secundis substantiis, scilicet praedicari nomine et definitione, per quam ostendit secundas substantias non esse in subiecto. Per eamdem proprietatem ostendit differentias non esse in subiecto.

Continuatio: ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto: ratio quoque differentiae, etc. Falsum uidetur esse ut de quocumque praedicetur differentia, de eodem praedicetur ratio eius differentiae. Nam de homine praedicatur gressibile; non tamen praedicatur de eodem quaelibet definitio constituta ex gressibile. Non enim potest dici: homo est animal gressibile quadrupes. Et ideo sic determinandum est: de quocumque praedicatur differentia, de eodem praedicatur ratio eius differentiae aliqua conuenienter constituta ex ipsa differentia, quantum ad ipsum definitum.

EST ENIM HOMO GRESSIBILE.

EST ENIM. Vere gressibile praedicatur de homine, quia ita est in re. A causa pari, et hoc est: est enim etc.

NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT, NE FORTE COGAMUR NON EAS ESSE SUBSTANTIAS CONFITERI.

NON NOS VERO. Dictum est quia commune est omni substantiae in subiecto non esse. Sed uidetur esse falsum, quia partes substantiarum constitutiuae uidentur esse in subiecto, et propter has causas quia nec nomine nec definitione praedicantur de suo toto. Et quemadmodum formae, licet non praedicentur de subiecto, tamen generant ex se uoces praedicabiles, eodem modo partes constitutiuae substantiarum, sicuti caput, manus; sicuti manus manutum, caput capitatum. Et ad hoc remouendum quod partes substantiarum non sunt in subiecto, apponit hanc sententiam.

Continuatio: commune est omni substantiae in subiecto non esse; quod uidetur esse falsum propter partes substantiarum. Non nos uero etc; ne pro nimia conturbatione ad hunc finem forte deueniamus, ut confiteamur eas partes esse in subiecto, et per hoc cogamur confiteri eas non esse substantias.

NON ENIM SIC QUAE IN SUBIECTO SUNT DICUNTUR QUAE TAMQUAM PARTES INSUNT IN ALIQUO.

NON ENIM. Vere partes substantiarum non sunt in subiecto, quia nullae partes. A toto, et hoc est: Non enim, etc. /52/

INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE PRAEDICARI.

INEST AUTEM. Dedit quamdam proprietatem secundis substantiis et communibus differentiis, scilicet praedicari nomine et definitione, definitione dico uel sibi aequipollenti uel ex se constituta substantialiter; et hoc ad remotionem accidentium. Modo uult dare eamdem proprietatem eisdem, id est secundis substantiis et communibus differentiis, sed in largiori significatione, quia non excludit accidentia ab hac proprietate; scilicet dat eis praedicari uniuoce, quod est idem cum praedicari nomine et ratione. Sed hic largius accipit rationem, quia hic accipit rationem, id est definitionem uel sibi aequipollentem uel compositam ex ipsa, uel etiam compositam ex accidentibus. Et hanc proprietatem dat secundis substantiis et communibus differentiis, ad remotionem primarum substantiarum.

Continuatio: dedi substantiis et communibus differentiis praedicari nomine et definitione. Nec tantum istud inest illis, sed inest substantiis et differentiis, quibus concessit praedicari nomine et definitione, tam sibi aequipollenti quam ex se constituta, omnia praedicari uniuoce, sumpta ex his, id est ex substantiis secundis et ex communibus differentiis. Ac si dicat: omnes secundae substantiae et communes differentiae praedicantur uniuoce.

OMNIA ENIM QUAE AB HIS SUNT PRAEDICAMENTA AUT DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS.

OMNIA ENIM. Vere omnes secundae substantiae et communes differentiae praedicantur uniuoce. Omnes secundae substantiae et communes differentiae aut praedicantur de indiuiduis tantum, aut praedicantur de speciebus et de indiuiduis. Sed omnia praedicata aut de indiuiduis tantum aut de speciebus et de indiuiduis praedicantur uniuoce. A partibus secundarum substantiarum et communium differentiarum. Propositio, ubi dicit: omnia quae sunt praedicata, sumpta ex his, id est ex secundis substantiis et communibus differentiis, ac si dicat: omnes secundae substantiae et communes differentiae quae praedicantur, aut praedicantur de indiuiduis tantum, aut praedicantur de speciebus et de indiuiduis. Assumptio et conclusio extra. Notandum quia quaedam differentiae communes praedicantur de indiuiduis tantum, sicuti immortale de Deo; quaedam uero communes differentiae praedicantur de speciebus et de indiuiduis, sicuti rationale. Eodem modo quaedam substantiae secundae praedicantur de indiuiduis tantum, ut homo, quaedam uero de speciebus et de indiuiduis ut animal. /53/

A PRINCIPALI NAMQUE SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO.

A PRINCIPALI NAMQUE. Bene determinaui, ex his: a principali namque etc. Causa est.

DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR

DE NULLO ENIM. Vere principalis nulla substantia praedicatur uniuoce; DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR. A toto: quia quod praedicatur de subiecto, aliud uniuoce, aliud aequiuoce.

SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO; SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR.

SECUNDARUM VERO. Secundae substantiae praedicantur uniuoce, et non uno modo: secundarum uero etc. Ubi dicit quod differentiae praedicantur de speciebus et de indiuiduis, supplendum est quod quaedam differentiae praedicantur de indiuiduis tantum, ut immortale de Deo.

RATIONEM NAMQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET GENERUM, ET SPECIES GENERIS (QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO DICENTUR); SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET INDIVIDUA.

RATIONEM NAMQUE. Vere species praedicantur de primis substantiis uniuoce, quia praedicantur nomine et ratione. A pari, et hoc est: primae substantiae suscipiunt rationem specierum, ac si dicat: species praedicantur de primis substantiis nomine et ratione; ideo praetermisit de nomine, quia, ubi dicit quod praedicantur ratione, constat quod praedicantur nomine; sed non conuertitur. Dictum est quod primae substantiae suscipiunt rationem specierum; hoc etiam habent quod suscipiunt rationem generum, et species suscipiunt rationem generis. Et unde hoc habes quod primae substantiae suscipiunt rationem generum quia species susipiunt rationem generis. A causa. Et unde hoc habes, quod si species suscipiunt rationem generis, ideo primae subtantiae suscipiunt rationem generum. Quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicuntur. A toto.

UNIVOCA AUTEM SUNT QUORUM ET NOMEN COMMUNE ET RATIO EADEM EST.

UNIVOCA AUTEM. Talem feci consequentiam, quod si praedicantur nomine et definitione, praedicantur uniuoce; nec sine ratione; uniuoca autem etc.

QUARE OMNIA QUAE A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS SUNT UNIVOCE DICUNTUR.

QUARE OMNIA. Quoandoquidem omnes secundae substantiae et communes differentiae et illae quae praedicantur de indiuiduis tantum, et illae quae praedicantur de speciebus et de indiuiduis, praedicantur uniuoce: quare omnia etc. Haec est principalis conclusio. A partibus.

OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC QUIDDAM SIGNIFICARE. ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM HOC ALIQUID SIGNIFICAT.

OMNIBUS AUTEM. Superius fecit talem diuisionem: substantia alia prima, alia secunda. Quae quidem> diuisio non uidetur ualere, quia omnis substantia uidetur esse prima; ideo omnis substantia uidetur esse prima, quia omnis substantia uidetur significare hoc aliquid. Et de prima substantia non dubitatur quia significet hoc aliquid; de secunda substantia /54/ ideo uidebatur quod esset prima, quia est singularis numeri, quemadmodum prima. Modo ad confirmandum suam diuisionem, et ad destruendam illorum opinionem quibus uidebatur quod omnis substantia esset prima, inducit hanc sententiam; quam inducendo sententiam ponit prouidere quiddam aliud, scilicet quod secundae substantiae significant aliquid quale, ex quo uidebatur quibusdam quod secundae substantiae praedicarentur in quale; quod si esset, assignarent primas substantias extranee. Et ita falsum esset quod secundae substantiae assignarent primas substantias in quid; et ita non essent secundae substantiae. Modo discutiendo sententiam istam, stendit quo modo debeamus intelligere quod secundae substantiae significant aliquid quale, et hoc facit ad remouendam stultam opinionem illorum qui dicebant secundas substantias assignare primas substantias in quale.

Continuatio: talem feci diuisionem; substantia alia prima, alia secunda; omnis autem substantia uidetur significare aliquid hoc, id est indiuiduale. Ubi dicit indubitabile determinat sic: et tale indubitabile quod est uerum, quia indubitabile aliud uerum, aliud falsum; indubitabile est Socratem esse asinum, et tale indubitabile quod est falsum.

INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR.

INDIVIDUUM ENIM. Vere primae substantiae significant aliquid hoc indiuiduale, quia illud quod significatur a prima substantia, scilicet ista uox quae est Socrates et consimilia est indiuiduum et unum numero, id est parificatum numerali descriptione, id est significatur ab hac uoce quae est indiuiduum et unum numero. A pari. Paria enim sunt illud quod significatur a prima substantia esse indiuiduum et unum numero, et primam substantiam significare hoc aliquid.

IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER AD APPELLATIONIS FIGURAM HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED QUALE ALIQUID SIGNIFICAT.

IN SECUNDIS VERO. In primis subtantiis indubitabile et uerum est; sed in secundis substantiis uidetur similiter signficare aliquid hoc, id est indiuiduum sub figura id est sub similitudine appellationis quod homo et animal eodem modo sunt singularis numeri sicuti Socrates; tamen non est uerum quod homo et animal significent hoc aliquid. Sed magis electiue possumus dicere quod homo et animal significant aliquid quale, id est ponunt aliquam materiam, id est suam, iunctam cum substantiali differentia, id est cum qualitatiua uoce a qua /55/ informatur ipsa materia in sui constitutione. Sicuti homo ponit animal informatum qualitatiua uoce, id est rationalitate in sui constitutione et animal ponit substantiam suam materiam informatam qualitatiua uoce, id est animatione et sensibilitate in sui constitutione.

NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL.

NEQUE ENIM. Vere non est uerum quod homo et animal significent hoc aliquid, neque enim est unum indiuidualiter illud quod est subiectum, id est subpositum homini et animali ad significandum, id est illud quod significat homo et animal, quemadmodum est unum illud quod est subiectum, id est subpositum, primae substantiae ad significandum Sed de pluribus homo dicitur et animal, id est plura sunt significata hominis et animalis. A causa.

NON AUTEM SIMPLICITER QUALE QUID SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM.

NON AUTEM. Dico quia homo et animal significat aliquid quale; sed homo et animal non significat aliquid quale simpliciter, id est sine coniunctione materiae et formae in sui constitutione, quemadmodum album ex eo quod est album, id est sumptum ex albedine, ponit simpliciter qualitatem, id est albedinem, sine coniunctione materiae et formae in sui constitutione. Non tamen negamus quin album ponat corpus, istam materiam, informatum corporeitate, non sui tamen ex proprietate nec in sui constitutione.

NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM, GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT.

NIHIL ENIM. Vere homo et animal non significat simpliciter quale, quemadmodum album. Si album nihil aliud significat, id est ponit ex eo quod est album, quam qualitatem; sed genus et species determinant qualitatem, id est determinate ponunt qualitatem circa substantiam, id est circa suam materiam in sui constitutione; tunc homo et animal non significant simpliciter quale quid quemadmodum album. Ab oppositis, quia affirmatio praeualet.

QUALE ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICAT.

QUALEM ENIM. Vere genus et species determinant qualitatem circa substantiam quia significant substantiam, id est materiam quamdam, id est quodque unum, suam propriam qualem, id est informatam qualitate in sui constitutione. Locus a pari. Paria enim sunt significare quamdam substantiam qualem et determinare qualitatem circa substantiam.

PLUS AUTEM IN GENERE QUAM IN SPECIE DETERMINATIO FIT.

PLUS AUTEM. Dico quia genus et species determinant qualitatem circa substantiam. Sed plus fit determinatio significatorum in genere quam in specie, id est genus habet plura significata quam species.

DICENS AUTEM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR HIC QUAM HOMINEM.

DICENS ENIM. Vere plus fit determinatio significatorum in /56/ genere quam in specie, quia> aliquis dicens animal plus complectitur, id est plura significata complectitur quam dicens hominem. Ab effectu.

Aliter. Plus fit determinatio in genere quam in specie, id est si uolumus parificare aliquod genus alicui indiuiduo, oportet adhiberi plures differentias ad parificandum genus alicui indiuiduo quam ad parificandam speciem alicui indiuiduo, quia ad parificandum genus oportet adhiberi substantiales et accidentales differentias, hoc modo: quid est Socrates animal rationale mortale album musicum? grammaticum. Ad parificandam uero speciem alicui indiuiduo oportet adhiberi tantum accidentales differentias, hoc modo: quid est Socrates homo filius Sophronici albus ambulans? Vere oportet adhiberi plures differentias ad parificandum genus quam ad parificandam species, quia aliquis dicens animal plus differentiarum complectitur in parificatione animalis quam dicens hominem, id est quam parificando hominem.

INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM.

INEST AUTEM. Dedit quamdam proprietatem scundis substantiis et communibus differentiis, scilicet praedicari uniuoce. Modo uult dare quamdam proprietatem secundis substantiis per quam differunt secundae substantiae ab ipsis communibus differentiis, scilicet quia nihil illis contrarium. Continuatio: per praedicari uniuoce secundae substantiae et communes differentiae conueniunt; sed inest substantiis nihil illis esse contrarium, per quod differunt.

PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM?

PRIMAE ENIM. Vere nihil est contrarium substantiis. Omnis substantia aut est prima aut est secunda; sed primae substantiae nihil est contrarium, et hoc est: primae enim etc.

UT ALICUI HOMINI: NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL EST CONTRARIUM.

ALICUI ENIM. Vere primae substantiae nihil est contrarium. Alicui enim homini nihil est contrarium. A parte primae substantiae. Et cum deberet dicere: nec secundae substantiae est aliquid contrarium, ponit exempla ubi dicit: at uero nec homini etc. Et quandoquidem nec primae substantiae nec secundae est aliquid contrarium, igitur substantiis nihil est contrarium. A partibus substantiarum.

NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM ALIORUM, UT QUANTITATI.

NON EST AUTEM. Hoc conuenit substantiis: nihil illis esse contrarium. Non est autem hoc et caetera.

BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM.

BICUBITO ENIM. Vere nihil est contrarium quantitati. Bicubito enim, id est bicurbitae lineae nihil en contrarium.

AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI TALIUM, NISI QUIS FORTE MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA, VEL MAGNUM PARUO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM.

AT VERO etc. Nisi forte quis dicat multa esse contraria paucis et magnum paruo et dicat ista esse quantitates. Sed si dicat, non ledit; nam nullum determinatorum, id est illarum uocum /57/ quae determinatae dicuntur quantitates est contrarium alicui existenti in eodem praedicamento.

VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS.

VIDETUR AUTEM. Superius dedit quamdam proprietatem substantiis, scilicet nihil illis esse contrarium. Modo uult dare aliam proprietatem ipsis eisdem substantiis, scilicet quia nulla substantia suscipit maius et minus, in quo dicto sibi ipsi repugnare uidetur quia superius dictum est quod species est magis substantia quam genus. Modo ad illam sententiam confirmandam ostendit qualiter debeat intelligi quod substantia non suscipit maius et minus.

Continuatio: non tantum conuenit substantiae nihil illi esse contrarium, sed uidetur substantia non suscipere maius et minus. Ac si dicat: aliqua uox significata ab hac uoce quae est substantia non suscipit maius et minus in suo proprio uocabulo, respectu suppositorum. Non enim potest dici si est magis uel minus homo; sed homo in suo significante potest recipere magis et minus, sic homo est magis substantia quam animal.

DICO AUTEM HOC NON QUIA SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS (HOC AUTEM DICTUM EST QUIA EST); SED QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS; UT EST HAEC SUBSTANTIA HOMO, NON EST MAGIS ET MINUS HOMO, NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. NON ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS HOMO, SICUT EST ALBUM ALTERO MAGIS ALBUM ET BONUM ALTERUM ALTERO MAGIS; SED ET IPSUM A SE MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, CUM ALBUM SIT, MAGIS ALBUM ESSE DICITUR QUAM PRIUS, ET CUM CALIDUM SIT, MAGIS ET MINUS CALIDUM DICITUR.

DICO AUTEM. Dico quia uidetur substantia non suscipere magis et minus, quod non est accipiendum quolibet modo, sed dico hoc non negando quia substantia est magis et minus substantia, id est respectu alterius substantiae; hoc enim dictum est quia ita est in re. A causa, sed hoc dico quoniam unaquaeque substantia tam generalis quam specialis quam indiuidualis non dicitur magis et minus hoc ipsum quod est in suo proprio uocabulo, ut haec substantia homo non est magis et minus homo, neque ipse a se, id est respectu sui, neque alter ab altero, id est respectu alterius; respectu sui ut ita dicatur: Socrates est hodie magis homo quam fuit heri, respectu alterius ut dicatur: Socrates est magis homo quam Plato.

SUBSTANTIA VERO NON DICITUR.

SUBSTANTIA VERO. Album et bonum dicuntur suscipere magis et minus sed substantia, id est uox significata ab hac uoce quae est substantia non dicitur magis et minus.

NIHIL ENIM HOMO MAGIS NUNC HOMO QUAM PRIUS DICITUR, NEQUE ALIORUM QUICQUAM QUAE SUBSTANTIA SUNT.

NIHIL ENIM. Vere substantia non dicitur magis et minus, quia nec homo neque quicquam aliorum quae sunt substantiae dicitur magis et minus. A partibus et hoc est: NIHIL ENIM HOMO etc.

QUAPROPTER NON RECIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS.

QUAPROPTER. Quandoquidem neque homo neque quicquam aliorum quae sunt substantiae recipiunt magis et minus, quapropter etc. A partibus.

MAXIME VERO SUBSTANTIAE PROPRIUM VIDETUR ESSE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, CONTRARIORUM SUSCEPTIVUM EST. ET IN ALIIS QUIDEM NULLIUS HABEBIT QUISQUAM QUID PROFERAT QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD CUM SIT UNUM NUMERO SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM EST; VELUT COLOR, QUOD EST UNLLM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET NIGRUM, NEQUE EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT PRAUA ET STUDIOSA; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE. SUBSTANTIA VERO, CUM UNUM ET IDEM SIT NUMERO, CAPAX CONTRARIORUM EST; UT AVIDAM HOMO, CUM UNUS ET IDEM NUMERO SIT, ALIQUANDO QUIDEM NIGER ALIQUANDO AUTEM FIT ALBUS, ET CALIDUS ET FRIGIDUS, ET PRAVUS ET STUDIOSUS.

MAXIME VERO. Dedit quasdam proprietates substantiae, scilicet non esse in subiecto, nihil illi esse contrarium, non suscipere magis et minus, quarum nulla proprie propria est ipsi substantiae. Modo uult dare quamdam proprietatem ipsi substantiae /58/ quae est illi proprie propria, hanc uidelicet: Substantia est uox susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem manens fundamentum. Hanc proprietatem ascribit Aristoteles principaliter primis substantiis et, per primas substntias, confert eam proprietatem secundis substantiis, ideo quia primae substantiae in primo loco subiacent accidentibus, quae accidentia conferunt ipsae primae substantiae secundis substantiis et quia primae substantiae certificant significationem secundarum substantiarum.

Videndum est qualiter sit accipiendum susceptibile contrariorum. Susceptibile contrariorum est quando aliqua uox suscipit in diuersis temporibus duo contraria circa ipsam uocem permutabilia ita ut ipsa contraria habeant causas diuersas a re significata ab ipsa uoce suscipiente illa contraria; sicuti homo suscipit album et nigrum in diuersis temporibus, causae quorum, id est albedo nigredo, sunt diuersae a re significata ab hac uoce quae est homo. Per hanc differentiam remouetur quod hic color indiuiduum qualitatis non suscipit album et nigrum quia albedo et nigredo quae sunt causae albi et nigri non sunt diuersae ab illa re quae significatur ab hac uoce quae est hic color, quia eadem res quae significatur ab albedine et nigredine significatur ab hac uoce quae est hic color, ens indiuiduum coloris speciei. Ideo hic color ens indiuiduum coloris speciei uidebatur suscipere album et nigrum quia hic color ens indiuiduum albedinis formae aut nigredinis formae par est in significatione ad hoc coloratum et hoc coloratum ad hoc corpus et hoc corpus suscipit album et nigrum; et ita hic color ens indiuiduum albedinis formae aut nigredinis formae suscipit album et nigrum. Et ita hic color suscipit album et nigrum. Et quia hoc totum habet haec oratio, ista uox quia suscipit contraria in diuersis temporibus, scilicet uerum et falsum quorum causae, id est ueritas et falsitas, sunt diuersae ab illa re quam significat haec oratio, ideo apponendum est: secundum sui mutationem, quia, licet haec oratio, ista uox suscipiat uerum et falsum, tamen non suscipit secundum sui mutationem, sed secundum mutationem rei significatae a suo significato; ut haec oratio, ista uox suscipit uerum et falsum in diuersis temporibus non secundum mutationem sui, sed secundum mutationem rei significatae a suo significato, id est secundum mutationem Socratis, mutati de sessione in stationem, aut e conuerso, quae res, id est Socrates, significatur ab hac oratione quae dicit: Socrates sedet, quae oratio, id est Socrates sedet, significatur ab ista uoce quae est oratio.

Contra posset aliquis dicere quia homo suscipit calidum et frigidum non secundum sui mutationem sed secundum /59/ mutationem aeris; sed non ualet quia, licat homo suscipiat calidum et frigidum secundum mutationem aeris, tamen ex proprietate sui hoc habet ut suscipiat contraria secundum sui mutationem; sed oratio non hoc habet ex proprietate sui ut suscipiat contraria secundum sui mutationem. Posset aliquis iterum obicere dicens non ualere istam differentiam quae est data inter substantiam et orationem, scilicet quod oratio non suscipit contraria secundum sui mutationem; sed substantia suscipit contraria secundum sui mutationem, ideo non uidetur ualere haec differentia quia quaedam substantia suscipit contraria non secundum sui mutationem, sed secundum mutationem rei significatae a suo significato; sicuti hic aer parificatum huic prolationi quae est haec oratio suscipit uerum et falsum in diuersis temporibus, secundum mutationem Socratis mutati de sessione in stationem, quae res, id est Socrates significatur ab hac propositione quae est Socrates sedet, quae propositio significatur ab hac uoce quae est hic aer.

Solutio. Licet hoc habeant commune hic aer et haec oratio, ista uox, scilicet ut suscipiant ista contraria, id est uerum et falsum, facta mutatione in alio, tamen hic aer recipit alia contraria ex natura sui, id est liquidum et s>pissum quae non uidetur suscipere haec oratio, ista uox.

Et si aliquis insistat dicens quia uox ista quae est haec oratio suscipit ista eadem contraria, apponenda est talis determinatio quae huic et omnibus aliis sufficiat obiectionibus, scilicet hic aer et aliae substantiae suscipiunt contraria ut fundamentum. Per hanc etiam differentiam remouetur hoc rationale, quia, licet hoc rationale recipiat contraria in diuersis temporibus, id est album et nigrum et secundum sui mutationem, tamen non suscipit ut fundamentum. Eodem modo haec albedo, quae est indiuiduum coloris speciei, suscipit in diuersis temporibus clarum et obscurum, ista contraria, quorum contrariorum causae sunt diuersae ab illa re quam significat haec albedo et suscipit ista contraria secundum sui mutationem, sed non suscipit ut fundamentum.

Continuatio: Istae supradictae proprietates conueniunt omni substantiae et non soli; sed maximae substantiae, id est primae substantiae uidetur esse proprie proprium, quod cum sit unum (nec dico unum ut uniuocum, sed dico unum idem numero, id est parificatum numerali descriptione), est susceptiuum contrariorum, ut supra dictum est. Velut hic color ens indiuiduum qualitatis quod, cum est unum, etc. Neque eadem actio: et quia eadem potest dici etiam de uniuocis, ideo subiungit: ita dico eadem quod sit una numero. Talis actio erit praua et studiosa in diuersis temporibus, /60/ licet in eodem tempore diuerso respectu dicatur praua et studiosa, id est bona. Sicuti suspensio latronis dicitur esse praua et studiosa; praua ideo dicitur quia figura Dei ibi destruitur, studiosa ideo dicitur quia latro ibi destruitur. Neque haec actio suscipit haec contraria in diuersis temporibus.

IN ALIIS AUTEM NULLIS ALIQUID TALE VIDETUR, NISI QUIS FORSITAN INSTET DICENS ORATIONEM ET VISUM EIUSMODI ESSE.

IN ALIIS AUTEM. Idem repetit quod superius dixit, scilicet quod haec proprietas, scilicet susceptibile contrariorum, aliis non conuenit quaecumque non sunt substantiae. Et hoc ideo facit ut sibi faciat illas obiectiones quas aliquis posset sibi facere, non ad hoc facit ut indigeat, sed ad hoc ut soluat.

Continuo. Substantia, cum sit unum et idem numero, capax est contrariorum, ut quidam homo etc. In aliis autem etc. dicens orationem et uisum esse huiusmodi, id est susceptibilia contrariorum.

EADEM ENIM ORATIO ET IDEM VISUS VERUM ET FALSUM ESSE VIDETUR, VELUTI, SI VERA SIT ORATIO SEDERE QUENDAM, SURGENTE EO FALSA ERIT; SIMILITER AUTEM ET DE VISU; SI QUIS ENIM VERE PUTET SEDERE ALIQUEM, SURGENTE EO FALSE VIDETUR EI, EUNDEM HABENTI DE EO PLACITUM.

EADEM ENIM. Vere oratio et uisus suscipiunt contraria quia ista, id est uerum et falsum. A partibus contrariorum et hoc est: EADEM ENIM etc. Ac si dicat: si quis enim. Vere similiter est de uisu, quia de isto uisu. A parte uisus et hoc est: si quis enim etc. Ac si dicat: si quis putet aliquem sedere uere, id est in ueritate, ita ut sedeat, si, illo surgente, retinuerit eamdem opinionem, ipse idem sciet quia falsa erit sua opinio.

SED ET SI QUIS HOC SUSCIPIAT SED TAMEN MODO DIFFERT.

SED ET SI QUIS. Aliquis forsitan dicet orationem et uisum suscipere contraria et ita uoluerit utrique supradictam participare proprietatem; sed etiam si quis hoc suscipiat ad hoc ut defendat, sed tamen differt opinio et uisus a substantia in modo suscipiendi contraria.

NAM EA QUAE IN SUBSTANTIIS SUNT IPSA MUTATA SUSCEPTIBILIA SUNT CONTRARIORUM.

NAM EA. Vere opinio et oratio differt a substantia in modo suscipiendi contraria quia in hoc. A parte modi suscipiendi contraria, et hoc est. Nam ea quae sunt in substantiis, id est ipsae substantiae, ipsa per se mutata, id est sine necessaria mutatione alterius rei, sunt susceptibilia contrariorum.

FRIGIDUM ENIM DE CALIDO FACTUM MUTATUM EST.

FRIGIDUM ENIM. Vere substantiae secundum sui mutationem suscipiunt contraria, quia hoc corpus est mutatum, factum frigidum de calido. A parte substantiae.

ALTERUM ENIM FACTUM EST --- ET NIGRUM EX ALBO ET STUDIOSUM EX PRAVO, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS UNUMQUODQUE MUTATIONEM SUSCIPIENS EST SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM.

ALTERUM ENIM. Vere est mutatum quia est factum alterum, id est alteratum. A parte mutati.

ORATIO AUTEM ET PLACITUM IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO PERSEVERANT, CUM VERO RES MOUETUR CONTRARIUM CIRCA EAM FIT.

ORATIO AUTEM. Substantia est susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem, sed oratio et opinio ipsa quidem per se perseuerant omnino immobilia, id est non suscipiunt contraria secundum sui mutationem; sed cum res mouetur de sessione in stationem, uel e conuerso, fit contrarium circa eam orationem.

ORATIO NAMQUE PERMANET EADEM EO QUOD SEDEAT ALIQUIS.

ORATIO NAMQUE. Vere oratio perseuerat immobilis; oratio namque permanet eadem. A pari. /61/

CUM VERO RES MOTA SIT, ALIQUANDO QUIDEM VERA ALIQUANDO AUTEM FALSA FIT; SIMILITER AUTEM ET IN PLACITO. QUAPROPTER MODO SOLO PROPRIUM SUBSTANTIAE EST QUOD SECUNDUM SUAM MUTATIONEM CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.

CUM VERO. Istud repetit ut ostendat quae contraria suscipiat oratio, scilicet uerum uel falsum. Quapropter. Quandoquidem conuenit omni et soli substantiae suscipere contraria secundum sui mutationem, quapropter etc. A definitione.

SI QUIS AUTEM ETIAM HAEC RECIPIAT, PLACITUM ET ORATIONEM DICENS SUSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORUM; NON EST VERUM HOC.

SI QUIS AUTEM. Dedit substantiae suscipere contraria secundum sui mutationem ad remotionem orationis et opinionis; sed si aliquis adhuc uelit insistere dicens orationem et opinionem suscipere contraria secundum sui mutationem et ita uelit utrique participare supradictam proprietatem, ipse Aristoteles non curans supra determinationem, apponit talem hic determinationem quae huic et omni alii sufficiat obiectioni, scilicet quia substantia est susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem manens fundamentum. Continuatio: dico quia oratio substantia est susceptibilis contrariorum secundum sui mutationem. Si quis autem etc.

ORATIO NAMQUE ET PLACITUM NON IN EO QUOD IPSA ALIQUID RECIPIANT CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA ESSE DICUNTUR SED EO QUOD CIRCA ALTERUM ALIQUA PASSIO FACTA SIT.

ORATIO NAMQUE. Vere non est uerum quod oratio et opinio suscipiant contraria quemadmodum substantia. Oratio namque et opinio dicuntur esse susceptibilia contrariorum non in eo quod ipsa recipiant aliquid accidentaliter, sed in eo quod sit facta aliqua passio, id est aliqua accidentalis permutantio circa alterum, id est circa rem significatam a suo significato. Ab oppositis quia affirmatio praeualet. Recipere contraria accidentaliter dicimus quando aliquid recipit contraria ita ut sit fundamentum.

NAM IN EO QUOD RES EST AUT NON EST, IN EO ETIAM ORATIO VERA AUT FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.

NAM IN EO. Vere oratio suscipit contraria non accidentaliter, id est ita ut sit fundamentum quia suscipit uerum et falsum, sed non accidentaliter. A partibus contrariorum et hoc est: Nam oratio uera uel falsa dicitur non in eo quod sit ipsa susceptibilis contrariorum accidentaliter; et praetermittit modum suscipiendi ubi dicit: sed in eo quod res est aut non est.

SIMPLICITER AUTEM A NULLO NEQUE ORATIO MOVETUR NEQUE PLACITUM.

SIMPLICITER AUTEM. Nec tantum dico quod oratio suscipiat uerum et falsum non accidentaliter, sed simpliciter, id est uniuersaliter dico. A nullo accidenti nec oratio mouetur nec opinio.

QUAPROPTER NON ERUNT SUSCEPTIBILIA CONTRARIORUM, CUM NULLA IN EIS PASSIO FACTA SIT. VERUM SUBSTANTIA, IN EO QUOD IPSA CONTRARIA RECIPIAT, IN HOC SUSCEPTIBILIS DICITUR ESSE CONTRARIORUM.

QUAPROPTER. Quandoquidem a nullo mouen>tur accidentaliter, quapropter non erunt susceptibilia contrariorum accidentaliter; et determinat qualiter recipiant contraria ubi dicit: cum non sit facta in eis ulla passio, id est ulla accidentalis permutatio. Ideo iste locus dicitur a toto, quia quod mouetur accidentaliter, illud mouetur accidentaliter recipiendo contraria, sicuti corpus recipiens fuscum et pallidum. /62/

LANGUOREM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET CANDOREM ET NIGREDINEM; ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENDO CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILIS DICITUR.

LANGU>OREM ENIM. Vere substantia est susceptibilis contrariorum accidentaliter, id est ita ut sit fundamentum. Langu>orem enim etc. A partibus contrariorum.

QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, SECUNDUM SUI MUTATIONEM CONTRARIORUM EST SUSCEPTIBILIS. DE SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT.

QUARE. Quandoquidem haec proprietas conuenit omni et soli substantiae, quare proprie proprium erit etc. A definitione.

[IP 2.06]

QUANTITATIS AUTEM ALIUD QUIDEM EST CONTINUUM, ALIUD DISCRETUM.

QUANTITAS AUTEM. Superius tractauit de substantia. Modo ingreditur tractare de quantitate. Et quemadmodum in substantia fecit quamdam diuisionem, hanc scilicet: substantia alia prima, alia secunda, per quam assignauit omnes uoces proprie positas in praedicamento substantiae: eodem modo facit quamdam diuisionem, hanc scilicet: quantitatis aliud continuum, aliud discretum, per quam diuisionem assignat omnes uoces proprie positas in praedicamento. Quae quantitas multis accipitur modis: accipitur enim quantitas generalissimum et habet tunc talem definitionem per remotionem aliorum. Secundum eamdem proprietatem habet etiam istam aliam definitionem: quantitas est mensura adiacens substantiis secundum quam ipsae substantiae recipiunt mensurabilia uocabula, ut dicantur breues et longae. Et secundum hanc proprietatem in qua quantitas accipitur generalissimum, significat tantum res, id est mensuras, et non est accidens. Accipitur etiam quantitas in designatione uocum proprie positarum in praedicamento quantitatis ita ut non excludatur ipsum generalissimum ab hac significatione et tunc habet talem definitionem: Quantitas est uox proprie ordinata in praedicamento quantitatis, secundum quam proprietatem quantitas est accidens in praedicamento substantiae quia significat uoces secundum modum subsistendi, scilicet quia quaedam sunt genera, quaedam species, quaedam indiuidua. Et secundum eamdem proprietatem tractat de quantitate per talem diuisionem: quantitas alia continua,alia discreta. Et cum quantitas significet ipsas res, id est ipsas mensuras et uoces proprie positas in praedicamento quantitatis, est aequiuocum ad illa, quia quaecumque uox significat res significatas a diuerso generalissimo est aequiuoca; sed quantitas significat lineam et superficiem et consimilia, quae sunt res significatae a substantia quae est generalissimum et significat mensuras adiacentes substantiis. Continuum etiam duobus modis accipitur, scilicet in designatione rerum et uocum. Acceptum in designatione rerum sic definitur: continuum est mensura adiacens substantiis secundum quam ipsae substantiae dicuntur /63/ continuae succedenter aut permanenter, succedenter ut tempus, permanenter ut linea. Acceptum in designatione uocum sic definitur: continuum est uox significans mensuram adiacentem substantiis secundum quam ipsae substantiae dicuntur continuae succedenter aut permanenter.

Et notandum quia continuum significat uoces secundum modum significandi et est aequiuocum acceptum in designatione rerum et uocum. Significat enim res significatas a diuersis generalissimis, id est mensuras designatas a quantitate et uoces quae sunt res designatae a substantia. Diuiditur etiam continuum sic: continuum aliud simplex, aliud compositum. Simplex continuum est sicuti punctus qui ideo dicitur simplex quia non habet partes componentes, continuum dicitur quia indiget coniunctione alterius puncti ad faciendum continuitatem. Continuum compositum est illud quod habet plures partes coniunctas, coniunctas dico uel duas sicut linea bipunctalis, plures sicuti linen tripunctalis. Est de omni illa quae habet partes copulalas ad communem terminum, scilicet quae habet ultra duas partes exemplificat, licet intendat agere per primam diuisionem de omni quantitate, tam de simplici quam de omni composita. Quaeritur an punctus sit quantitas. Quod ita probatur per hanc regulam: cuicumque generalissimo supponitur aliquod integrum totum, eidem supponuntur partes illius integri totius; sed linea supponitur quantitati; ergo e>idem supponitur punctus. Et cum punctus sit quantitas, aut est continua aut est discreta; sed non est discreta, quia, si esset discreta, aut esset simplex discreta, aut esset composita discreta; sed non est simplex discreta quia, si esset simplex discreta, iuncta cum alia discreta, efficeret discretam quantitatem. Composita discreta non est quia non habet partes. Restat ergo ut sit continua quantitas. Rursus discretum duobus accipitur modis: scilicet in designatione rerum et uocum; et acceptum in designatione rerum sic definitur: discretum est mensura adiacens substantiis secundum quam ipsae substantiae dicuntur discretae succedenter aut permanenter: succedenter ut oratio, permanenter ut numerus. Et acceptum in designatione uocum talem habet definitionem: discretum est uox significans mensuram adiacentem substantiis secundum quam ipsae substantiae dicuntur discretae succedenter aut permanenter. Et in eo quod discretum significat res significatas a diuersis generalissimis est aequiuocum. Dicitur etiam discretum aliud simplex, aliud compositum; simplex ut unitas, compositum quod habet duas partes uel plures. Et exemplificat de illa discreta quantitate quae habet ultra duas partes. Notandum /64/ dum quod unitas non ideo dicitur discretas quantitas quod habeat discretas partes sed in natura sui est discreta et iuncta cum alia unitate facit discretam quantitatem. Sciendumquia quantitas generalissimum est continua per sua supposita et discreta per sua opposita. Tales sunt definitiones singulorum: punctus est breuissima quantitas componens lineam; linea est continua quantitas constituta ex punctis tendentibus in longitudinem; superficies est continua quantitas constitutas ex lineis lateraliter coniunctis; corpus est continua quantitas constituta ex superficiebus in s>pissitudinem tendentibus; locus est circumscriptio corporis quantitatiui; tempus est certa diuisio rerum secundum mutabilitatem et moram: secundum mutabilitatem ut festina actio, secundum moram ut annua actio, menstrua. Unitas est origo numeri. Numerus est collectio unitatum. Oratio est mensura constituta ex aliis mensuris adiacentibus uocibus per se significantibus. Per se significantibus dicit ad remotionem syllabarum.

Continuatio: hoc modo diuiditur substantia: substantia alia prima, alia secunda. QUANTITATIS AUTEM etc.

ET ALIUD QUIDEM EX HABENTIBUS POSITIONEM AD SE INVICEM SUIS PARTIBUS CONSTAT, ALIUD AUTEM EX NON HABENTIBUS POSITIONEM.

ET ALIUD QUIDEM. Istam praetermittit diuisionem, donec in subsequenti.

EST AUTEM DISCRETA QUANTITAS UT NUMERUS ET ORATIO, CONTINUUM VERO LINEA, SUPERFICIES, CORPUS.

EST AUTEM. Data diuisione, dat exempla. Continuatio: dico quantitatis, aliud continuum, aliud discretum. EST AUTEM etc.

AMPLIUS AUTEM PRAETER HAEC TEMPUS ET LOCUS.

AMPLIUS AUTEM. Non tantum istae sunt continuae quantitates sed amplius tempus et locus sunt continuae quantitates, quae sunt praeter haec quia separatim ponuntur in hoc tractatu. Ideo separatim posuit tempus et locum quia dubitatur de utroque an essent continuae an discretae quantitates. De tempore ideo dubitatur quia nesciebant an esset continua an discreta quantitas. Continua ideo uidebatur quia habet partes copulatas ad communem terminum. Ideo tempus uidebatur esse discreta quantitas quia habet partes succedentes, sicuti oratio. Solutio: quamuis tempus habeat partes succedentes quemadmodum oratio, tamen non ita succedunt partes temporis quemadmodum partes orationis; quia partes temporis succedunt sine interuallo et ideo est continua quantitas, partes uero orationis succedunt cum interuallo. Rursus dubitabatur an locus esset continua quantitas an discreta; ideo continua quantitas uidebatur, quia partes eius copulantur ad communem terminum. Et uere partes loci copulantur ad communem terminum quia partes corporis copulantur ad communem terminum. Ad modum istius argumentationis quae est Aristotelis /65/ uolebant probare quod locus esset discreta quantitas sic: uere locus est discreta quantitas quia partes eius non copulantur ad communem terminum; partes eius non copulantur ad communem terminum quia partes numeri non> copulantur ad communem terminum. Hanc argumentationem faciebant illi de loco ad numerum qui accipiebant locum circumscriptionem cuiuslibet rei. Sed haec argumentatio non ualet quia Aristoteles accipit locum tantum circumscriptionem corporis quantitatiui.

PARTIUM ETENIM NUMERI NULLUS EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM COPULES PARTICULAS EIUS; UT QUINQUE ET QUINQUE, SI EST AD DECEM PARTICULA, AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM COPULAT QUINQUE ET QUINQUE SED SEMPER DISCRETA SUNT; SED ET TRIA ET SEPTEM AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM PARTICULARUM SED SEMPER DISCRETA ET SEPARATA SUNT.

PARTIUM ETENIM. Vere numerus est discreta quantitas quia est illa discreta quantitas cuius partes non> copulantur ad communem terminum. A parte discretae quantitatis. Quia discreta quantitas alia est simplex sicuti unitas, alia habet plures partes non copulatas ad communem terminum. Si est particula ad decem. Si accipitur hic temporale, id est pro cum. Sed et tria. Non tantum est hoc in aequalibus partibus decem, quod non copulantur ad communem terminum, sed etiam in non equalibus et hoc est: sed et tria et septem ad nullum communem terminum particularem copulantur sed semper discreta sunt. Et quia hoc habet unaquaeque res, quod sit discreta ab alia re personaliter, subiungit: dico quia sunt discreta et ita dico discreta quod sunt separata, id est nulla iuncta cum alia nullam efficit continuitatem.

QUAPROPTER NUMERUS QUIDEM DISCRETORUM EST. SIMILITER AUTEM ET ORATIO DISCRETORUM EST.

QUAPROPTER. Quandoquidem partes numeri non copulantur ad communem terminum, QUAPROPTER etc.; haec est principalis conclusio, a parte.

QUIA ETENIM QUANTITAS EST ORATIO MANIFESTUM EST.

QUIA ETENIM. Cum deberet probare quod oratio esset discreta quantitas, primitus probat quod sit quantitas, quia uidebatur quibusdam quod oratio esset substantia et propter hann causam quia, quando dicimus: Socrates legit haec uocalis oratio est aer et omnis aer est corpus et omne corpus est substantia; igitur haec uocalis oratio quae est Socrates legit est substantia; hoc quidem uerum est, sed ipse non agit de uocali oratione, sed de oratione quantitatis adiacente uocali orationi, id est de ipso tenore producto uel breui. Et uere oratio est discreta quantitas. Si oratio est quantitas, et est discreta quantitas. A causa et hoc est: ETENIM MANIFESTUM /66/ EST, quia ORATIO EST QUANTITAS. Supple: et est discreta. Regula talis: si aliquid genus cum sua diuisibili differentia praedicatur de aliquo separatim, utrumque potest praedicari de eodem coniunctim.

MENSURATUR ENIM SYLLABA BREUIS ET LONGA; DICO AUTEM CUM VOCE ORATIONEM PROLATAM.

MENSURATUR ENIM. Probat unam partem, scilicet quod oratio est quantitas; si est mensura per se, et est quantitas. A pari, et hoc est: MENSURATUR ENIM. Et uere oratio est mensura quia partes eius id est syllabae, scilicet breues et longae; ipsi tenores adiacentes uocalibus syllabis mensurantur. A partibus orationis et hoc est: MENSURATUR ENIM etc. Regula talis: cuicumque supponuntur partes alicuius totius eidem supponetur totum illarum partium. Sed orationis partes mensurae supponuntur; quare ipsa oratio supponitur eidem. Dico autem: dictum est quia oratio est quantitas et non accipio orationem quolibet modo, scilicet uocalem aut intellectualem, sed dico orationem prolatam cum uoce, id est cum uocali oratione, id est ipsum tenorem adiacentem uocali orationi.

AD NULLUM ENIM COMMUNEM TERMINUM PARTICULAE EIUS COPULANTUR; NON ENIM EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM SYLLABAE COPULANTUR SED UNAQUAEQUE DIVISA EST IPSA SECUNDUM SE IPSAM. LINEA VERO CONTINUUM EST.

AD NULLUM ENIM. Vere oratio est discreta quantitas quia est illa discreta quantitas cuius partes non copulantur ad communem terminum. Non est enim communis terminus ad quem syllabae copulantur, sed unaquaeque diuisa est. Et quia habet unaquaeque res ut sit> diuisa personaliter subiungit: ita dico unaquaeque est diuisa quod sit secundum se ipsam, quod coniuncta alii nullam efficit continuitatem. Locus a causa.

POTEST ENIM SUMERE COMMUNEM TERMINUM AD QUEM PARTICULAE EIUS COPULENTUR, ID EST PUNCTUM, ET SUPERFICIEI LINEA.

POTES ENIM. Vere linea est continua quantitas quia illa continua quantitas cuius partes copulantur ad communem terminum. A parte continuae quantitatis. Quia continua quantitas alia est simplex ut punctus alia est illa quae habet partes copulatas ad communem terminum et hoc: potes enim etc.; et superficiei lineam, id est potes sumere lineam communem terminum superficiei.

PLANI NAMQUE PARTICULAE AD QUENDAM COMMUNEM TERMINUM COPULANTUR). SIMILITER AUTEM ET IN CORPORE POTERIS SUMERE COMMUNEM TERMINUM, LINEAM AUT SUPERFICIEM ALIQUAM QUAE CORPORIS PARTICULAS COPULAT.

PLANI NAMQUE. Vere partes superficiei copulantur ad communem terminum quia partes plani. A pari et hoc est: plani namque etc.

EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS.

EST AUTEM. Tractauit de linea, de superficie et de aliis continuis quantitatibus eo modo quo sunt integra tota. Modo uult tractare de tempore et de loco separatim post alia, quemadmodum superius separatim posuit in exemplis. Continuatio: /67/ non tantum istae sunt communes quantitates, sed etiam tempus et locus sunt talium, id est continuarum quantitatum.

PRAESENS ENIM TEMPUS COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM.

PRAESENS ENIM. Vero tempus est continua quantitas quia est illa continua quantitas cuius partes copulantur ad communem terminum. A parte extra. Et uere partes temporis copulantur ad communem terminum quia praeteritum et futurum copulantur ad praesens. A partibus temporis. Et cum deberet hoc dicere ponit aequipollens, scilicet quia PRAESENS TEMPUS COPULATUR AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM. Sciendum est quia in hoc loco accipit tempus integrum totum, quemadmodum superius accepit lineam, superficiem corpus integra tota. Et cum accipiat tempus integram totum, non accipit simplex tempus ut momentum quod nullas habet partes...

CAETERA DESUNT

/69/

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 3]

PETRI ABAELARDI IUNIORIS PALATINI SUMMI PERIPATETICI EDITIO SUPER ARISTOTELEM DE INTERPRETATIONE

[IP 3.00]

Intentio Aristotelis est in hoc opere tractare> de propositione categorica> una apta> categorico syllogismo regulari.

Propositionem dicit ad remotionem illarum orationum quae non sunt propositiones, id est imperatiuae orationis et caeterarum.

Categoricam dicit ad remotionem hypotheticarum propositionum; tamen aget in subsequentibus de hypotheticis propositionibus et de aliis orationibus quae non sunt propositiones; sed hoc faciet ad maiorem euidentiam categoricae propositionis.

Unam dicit ad remotionem multiplicium. Et talis innuitur diuisio: propositio alia una, alia multiplex; una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una.

Sine coniuntione una est quando simplex uocabulum praedicatur de simplici uocabulo, uel ita quod singulare de singulari praedicatur, ut Socrates est filius Sophronici, uel uniuocum de singulari, ut Socrates est homo, uel e conuerso, uel uniuocum de uniuoco, ut homo est animal; ita quod ea quae ibi coniunguntur ad reddendam propositionem non sint accidentia diuersi generis. Accidentia diuersi generis sunt illa quae, cum sint accidentia, habent causas quae non sunt species et genus ad se inuicem, sicuti musicum et album; quae, cum sint accidentia, diuersi generis habent causas, id est musicam et albedinem, altera quarum non est species uel genus alterius. Illa uero sunt accidentia eiusdem generis quae habent causas albedinem et colorem, quarum altera est species alterius, ut albedo coloris. In illis accidentibus quae sunt diuersi generis dictum est cum sint accidentia, propter rationale et album quae habent causas, altera quarum non est species uel genus alterius; tamen utraque /70/ non sunt accidentia, quia rationale non est accidens.

Una in coniunctione est uel quando plura praedicantur de pluribus, ut animal rationale mortale est substantia sensibilis animata; uel quando unum praedicatur de pluribus, ut animal rationale mortale est homo; uel plura de uno, ut homo est animal rationale mortale, ita quod non sit ibi aequiuocatio uel superfluitas uel accidentia diuersi generis in praedicato tantum, uel in subiecto tantum, uel in utroque, hoc modo: esset superfluitas in praedicato si diceretur: homo est animal rationale mortale risibile; in subiecto est superfluitas si dicatur: homo bipes est animal rationale mortale; in utroque est superfluitas hoc modo: homo bipes est animal rationale mortale risibile. Hoc modo inesset aequiuocatio praedicato tantum: homo uerus est animal album; in subiecto tantum est aequiuocatio hoc modo: animal est album durum; in utroque termino est aequiuocatio hoc modo: homo est animal album. In praedicato tantum sunt accidentia diuersi generis si dicatur: homo es albus musicus; in subiecto tantum hoc modo: animal album musicum est homo; in utroque termino sic: homo albus est animal musicum.

Multiplex propositio eodem modo diuiditur. Multiplex alia sine coniunctione, alia in coniunctione; sine coniunc>tione multiplex est quando simplex uocab>ulum praedicatur de simplici, ita quod uel aequiuocum praedicetur de aequiuoco, ut homo animal est, uel uniuocum de uniuoco ita quod sint accidentia ibi diuersi generis, ut album est musicum, uel uniuocum de aequiuoco uel aequiuocum de uniuoco, ita quod aequiuocum non restringatur per aliud, id est non amittat suam aequiuocationem propter aliud. Sic praedicatur aequiuocum de uniuoco, ut album est animal, ita quod non amittat animal suam aequiuocationem per album; uel e conuerso praedicatur uniuocum de aequiuoco hoc modo: animal est album, ita quod animal subiectum non amittat suam aequiuocationem propter album praedicatum. Sed dicamus: latrabile animal est canis; in hoc actu canis ex> aequiuocatione reducitur ad uniuocationem per suum subiectum, id est latrabile animal; uel si praedicetur canis de aliquo singulari hoc modo: hoc latrabile animal est canis, uel e conuerso ut dicatur: canis est hoc latrabile animal, tunc canis ex sua aequiuocatione reducitur ad singularitatem uel per suum subiectum si praedicetur de singulari, uel per suum praedicatum si singulare praedicetur de ipso. Hoc non negamus quin canis potentialiter sit /71/ aequiuocum, siue praedicetur de singulari siue de uniuoco siue subicitur ipsis. Sed cum canis uel aliquid aequiuocum reducitur de aequiuocatione per aliquid singulare ad singularitatem uel per aliquid uniuocum ad uniuocationem, in ipso actu amittit suum nomen, id est esse aequiuocum, ideo scilicet quod omnis impositio consistit uel in singularitate, uel in uniuocatione uel in> aequiuocatione. Et hoc habemus quod omne aequiuocum transit ad aequiuocationem a prima impositione, id est a singularitate uel ab uniuocatione, et quia hoc est, omne aequiuocum reductum ad primam impositionem desinit esse aequiuocum. Sed cum aliquod genus uel aliquid aliud uniuocum praedicatur de aliquo singulari, significat quidem singulariter ibi; sed propterea non amittit in illo actu suum nomen, id est esse uniuocum, ideo scilicet quia nunquam transiuit ad uniuocationem a singularitate uel ex uniuocatione, quia animal acceptum genus semper est uniuocum.

Multiplex in coniunctione est uel quando plura praedicantur de pluribus, ut homo albus est animal musicum, uel plura de uno, ut homo est animal album, uel de pluribus unum, ut homo bipes est animal, ita quod in istis possit notari uel aequiuocatio uel superfluitas uel accidentia diuersi generis, uel in praedicato tantum, uel in subiecto tantum, uel in utroque. Propositiones quae dicuntur multiplices, non dicuntur multiplices propter multiplicitatem uocum sed propter aequiuocationem> uel propter superfluitatem uel accidentia diuersi generis>.

Illae uero propositiones quae dicuntur unae, non sunt unae propter simplicitatem terminorum sed quia carent aequiuocatione et superfluitate et accidentibus diuersi generis.

Apta uero categorico syllogismo regulari dicit ad remotionem modalium et singularium et indefinitarum propositionum.

Modales propositiones ideo non sunt aptae categorico syllogismo regulari quia, licet constituant modum, tamen non seruant figuram; modum constituit hoc modo: omne animal esse substantiam possibile est; et omnem hominem esse animal possibile est; omnem igitur hominem esse substantiam possibile est. In hoc est modus quod omnes propositiones sunt uniuersales; sed non seruant figuram, quia idem in omnibus praedicatur. Modus est uel quando omnes propositiones sunt uniuersales uel quando quaedam sunt uniuersales, quaedam particulares; ex solis uero particularibus nullus fit syllogismus; sed indefinitae et singulares propositiones non sunt aptae categorico syllogismo regulari /72/ quia non ualent ad resolutionem syllogismorum; quae resolutio fit uel per conuersionem uel per impossibilitatem. Resolutio syllogismorum fit per conuersionem uel sub eadem quantitate uel sub diuersa; sub eadem quantitate uel quando uniuersalis conuertitur sibi uniuersaliter, ut nullus homo lapis est, nullus lapis homo est, uel quando particularis conuertitur sibi particulariter ut quidam homo animal est, quoddam animal homo est; sub diuersa quantitate quando uniuersalis conuertitur sibi per accidens ut omnis homo animal est et quoddam animal homo est. Sed singulares et indefinitae non conuertuntur sub eadem uel diuersa quantitate quia nullam habent. Rursus: resolutio syllogismi per impossibilitatem fit quando uel duae contradictoriae sunt simul uerae, uel duae contrariae. Sed singulares et indefinitae non sunt contrariae nec sunt contradictoriae.

Item indefinitae propositiones non ualent ad constitutionem categorici syllogismi regularis quia concludunt sub incerta quantitate.

Regularis syllogismus categoricus est qui constat ex tribus terminis, in tribus propositionibus pronuntiatis, secundum modum et figuram dispositis.

Huius operis sunt materia propositiones categoricae de quibus principaliter intendit.

Huius finalis causa est ut sciamus constituere categoricas propositiones aptas categorico syllogismo regulari et constitutas discernere ab illis quae non sunt aptae. Haec scientia scientiae inueniendi subponitur. Scientia inueniendi est scientia colligendi rationes sufficientes ad probandas quaslibet dialecticas quaestiones factas de propositione superius determinata, sine compositione syllogismi quia in hoc tractatu non docemur componere syllogismum.

Cum sit intentio Aristotelis tractare de propositione sic determinata, secundum hanc intentionem intitulauit librum suum; et altius quam sit intentio hoc modo: Incipit, id est initium capit, liber Aristotelis Perihermenias, id est praeceptiones quas Aristoteles dedit de interpretation>e. Per interpretationem accipit uocem; quae uox dicit>ur interpretatio quadam similitudine, quia sicuti aliquis interpres exponit aliquam diuersam linguam alicui in diuersa lingua, sic uox exponit auditori intellectum proferentis; propterea altius uidetur intitulasse quia agit de interpretatione, id est de uoce quae est genus categoricae propositionis, de qua principaliter intendit. Sed si uolumus concordare titulum cum intentione, oportet restringere /73/ ipsum titulum hoc modo: Incipit liber Aristotelis Perihermenias, id est de interpretatione categorica una apta categorico syllogismo regulari. Si autem uolumus seruare titulum in sua largitate, dicemus illum sic propterea intitulasse quia uidebat quaedam esse necessaria ad principalem interpretationem, scilicet tractatum nominis et uerbi, quae comprehenduntur sub titulo hoc.

[IP 3.01]

Accessus ad librum.

PRIMUM OPORTET CONSTITVERE QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.

Intentio mea est agere de propositione sic determinata, sed hoc ordine quod primum oportet constituere in mente auditoris quid sit nomen et uerbum, per praeceptiones, per definitiones, post quid negatio etc. Ac si dicat: primitus est tractandum de componentibus, postea de compositis; sed non seruat istum ordinem quem proponit, quia post nomen et uerbum tractat de oratione de qua ad ultimum proposuit se tractaturum; et ideo ordo considerandus tantum inter componentia et composita.

SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE.

SUNT ERGO. Cum intendat Aristoteles agere de propositione sic determinata, uidens quattuor esse necessaria ad disputationem, scilicet rem intellectum litteras et uoces, ostendit naturam eorum. Res est necessaria ad disputationem quia ... nisi auditor intelligat nescit quid contradicat aut quid concedat; uoces sunt necessariae ad disputationem quia per uoces disputamus ad praesentes, per litteras ad absentes. Illatio sic: Quandoquidem mea intentio est agere de interpretatione, ergo dicam; inter causam et effectum.

Aliter: proposuit se tractaturum de interpretatione sed hoc ordine quod primitus de nomine et de uerbo et per hoc potest intelligi quod nomen et uerbum sunt interpretatio. Et idem infert sic: quandoquidem nomen et uerbum sunt interpretatio, ergo ea quae sunt in uoce, id est ipsae uoces, sunt notae earum passionum, id est eorum intellectuum qui sunt in anima. Intellectus dicuntur passiones animae quia sicut aliquis patitur propter onus sic anima in intelligendo; locus est a partibus et a pari. Maxima propositio talis: Si aliquod par praedicatur de aliquibus partibus, et par illius paris praedicatur de toto illarum partium; sed interpretatio praedicaur de nomine et de uerbo quae sunt partes uocis; ergo notae passionum, id est intellectuum, quae sunt in anima, quod est par ad interpretationem, praedicatur de uoce.

ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE.

ET EA. Istud officium habent uoces quod notificant intellectus /74/ animae et ea quae scribuntur, id est litterae, sunt notae eorum quae sunt in uoce, id est notificant ipsas uoces.

ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC EAEDEM VOCES.

ET QUEMADMODUM. Haec officia habent litterae et uoces et etiam aliud habent, quod quemadmodum nec litterae sunt eaedam omnibus, sic nec uoces sunt eaedem omnibus, id est diuersae nationes utuntur diuersis litteris in scribendo et diuersis uocibus in loquendo.


QUORUM AUTEM. Litterae et uoces non sunt eaedem apud omnes; sed passiones animae, id est intellectus, sunt eaedem omnibus; quorum intellectuum hae uoces sunt notae, quorum, dico, primorum, id est digniorum. Intellectus dicuntur esse digniores uocibus quia uoces sunt repertae propter intellectus notificandos; uel propter aliam causam intellectus dicuntur esse digniores quia intellectus sunt iidem apud omnes, uoces uero permutabiles.

QUORUM AUTEM HAE PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE SUNT, ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM.

ET QUORUM. Passiones, id est intellectus, sunt iidem apud omnes et caeterae res sunt eaedem apud omnes, quorum, id est quarum rerum, hae passiones, id est intellectus, sunt similitudines, id est imaginationes, quia intellectu imaginamur esse rei sicuti est.

Illud quod superius dixi quod uoces non sunt eaedem apud omnes sed intellectus sunt iidem apud omnes, uidetur esse falsum, quia, si uolumus respicere ad indiuiduales intellectus, quemadmodum uox alicuius uel existentis in eadem lingua uel in diuersa non est idem indiuidualiter quam intellectus alterius uel existentis in eadem lingua uel in diuersa; uel si uolumus respicere ad commune, quemadmodum omnes intellectus sunt iidem in suo communi, id est in intellectu, sic omnes uoces sunt eaedem in suo communi, id est in uoce.

Solutio: conuenienter dictum est quod uoces non sunt eaedem et quod intellectus est idem, quia, cum intellectus maneat idem apud exponentem, oportet illum uti diuersis uocibus ad exponendum illum intellectum diuersis nationibus diuersarum linguarum.

DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA; ALTERIUS EST ENIM NEGOTII.

DE HIS QUIDEM. Et haec sententia quod uoces et litterae non sunt eaedem apud omnes et quod intellectus et res sunt idem non est noua, sed dictum est de his, id est de diuersitate litterarum et uocum et de identitate rerum et intellectus in his quae sunt dicta De anima, id est in libro quem composuit Aristoteles De anima; in quibus non est ulterius immorandum propter illam supra dictam causam et etiam propter istam aliam: quia haec tractare est alterius negotii quam sit propositum.

EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE.

EST AUTEM. Superius dedit differentiam inter uocem et intellectum, /75/ nunc facit quamdam diuisionem de intellectu gratia uocis, hanc scilicet quod intellectus alius est uerus, alius est falsus, alius est neque uerus neque falsus. In qua diuisione ostendit conuenire uocem et intellectum. Et in hoc quod tractat modo de intellectu uidetur sibi contraire, quia promisit se non ulterius de intellectu tractaturum. Sed non agit eo modo de intellectu quem negauit. Negauit enim se ulterius tractaturum de identitate intellectus nec eo modo tractat, sed dat conuenientiam in intellectum et uocem.

Continuatio: hoc supra dicto modo differunt uoces et intellectus, sed in hoc conueniunt quod quemadmodum in anima etc.

CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE.

CIRCA COMPOSITIONEM. Vere in uoce est ueritas et falsitas quia circa compositionem et diuisionem est ueritas et falsitas; a partibus uocis. Compositionem uocat affirmationem quia ostendit coniungi praedicatum subiecto. Diuisionem uocat negationem quia diuidit praedicatum a subiecto.

NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT 'HOMO' VEL 'ALBUM', QUANDO NON ADDITUR ALIQUID.

NOMINA IGITUR. Quandoquidem ueritas et falsitas solummodo est circa compositionem uel diuisionem, igitur nomina et uerba ipsa, id est per se accepta, sunt consimilia intellectui enti sine compositione uel diuisione, ut homo uel album quando non additur aliquid; locus est a contrariis. Maxime propositio: contraria contrariis conueniunt. Sed nomina et uerbum per se accepta et compositio et diuisio sunt contraria et consimilia intellectui sine compositione uel diuisione, et ueritas et falsitas item sunt contraria; ergo si ueritas et falsitas conuenit tantum compositioni et diuisioni, consimilia intellectui sine compositone uel diuisione conuenit nominibus et uerbis per se acceptis. Intellectum in compositione uocat compositum intellectum. Intellectus compositus est qui potest exponi per compositionem, id est per affirmationem. Intellectum in diuisione uocat diuisum intellectum. Diuisus intellectus est qui potest exponi per diuisionem, id est per negationem.

NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST.

NEQUE ENIM. Bonum exemplum apposuit; neque enim est uerus aut falsus intellectus adhuc, id est nisi aliquid conuenienter addatur; commendatio exempli.

HUIUS AUTEM SIGNUM.

HUIUS AUTEM. Non tantum patet per ista simplicia nomina, id est per hominem et per album, quod nomina et uerba per se accepta sunt consimilia intellectui sine compositione uel diuisione, sed huius rei est hoc signum, id est hircoceruus de quo magis uidetur.

'HIRCOCERUUS' ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL 'ESSE' VEL 'NON ESSE' ADDATUR VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.

HIRCOCERVUS ENIM. Vere hircoceruus est signum, quia hircoceruus significat aliquid; sed quod nondum uerum uel falsum /76/ est, si non addatur uel esse uel non esse, scilicet est uel non est uel simpliciter, id est quod est uel non est principaliter praedicatur, ut homo est, homo non est, uel ita quod istud tempus, scilicet est uel non est sit secundum, id est adiacens praedicatum, ut homo animal est, homo animal non est.

Aliter: si non addatur aliquid uel simpliciter uel secundum praesens tempus, uel secundum aliud tempus, id est praeteritum et futurum.


[IP 3.02]

NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA.

NOMEN ERGO. Dictum est: oportet constituere quid sit nomen propter utilitatem; ergo constituam; inter causam et effectum et hoc est: nomen ergo uox etc.

Vocem praeponit in definitione nominis, quia genus eius est. Significatiuum ponitur ad remotionem uocum non significatiuarum; sed significatiuum non uidetur esse differentia uocis, quia omnis uox est significatiua quia generat intellectum de suo prolatore in auditorem, id est facit signum auditori se esse prolatam ab aliquo animali; ideo significatiuum hoc modo est restringendum ad hoc ut sit differentia uocis in definitione nominis: significatiu>um est generans intellectum auditori de aliqua re> recepta praeter suum prolatorem, nisi sit impositum suo prolatori ut ego. Secundum placitum appositum est ad differentiam uocum naturaliter significantium.

SINE TEMPORE ad differentiam uerbi cui conuenit significare cum tempore. Sed per hanc differentiam non uidentur quaedam nomina differre a uerbo, sicuti hodiernus annus menstruus et his similia, quae uidentur significare cum tempore sed non ita significant cum tempore quemadmodum uerbum significat cum tempore, id est cum temporali aduerbio sibi adiectiu>o in constructione; sed hoc non habent nomina.

CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA: dictum est ad differentiam orationis, cuius partes significant extra. Videntur tamen quaedam nomina habere partes extra significantes, sicuti respublica cuius partes uidentur significare extra; significant quidem, sed non ut partes orationis, quia partes orationis significant extra sub eadem appellatione sub qua intus significant. Partes uero nominis non sub eadem appellatione significant extra sub qua intus significant; enim intus sub hoc nomine, quod dicantur partes, extra uero quod dicantur nomen. Sed si quis resistat dicens de aliquo composito nomine, ut de republica, quod res significat intus per se, Sic potest sibi contradici: si res significat intus per se, aut significat naturaliter aut per impositionem; constat quod naturaliter non significat; et si significat per impositionem, aut est nomen, aut est uerbum, aut est oratio; constat non esse uerbum, nec orationem. Item nomen non est, quia, si est nomen, non est pars nominis. /77/

IN 'EQUIFERUS' ENIM 'FERUS' NIHIL PER SE SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST 'EQUUS FERUS'.

IN NOMINE ENIM. Vere pars nominis non est significatiua separata, quia pars istius nominis quod est equiferus etc.: a parte nominis. Ubi dicit quemadmodum in oratione quae est equus ferus ostendit ad cuius differentiam dictum est cuius nulla pars est significatiua separata.

AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ET IN COMPOSITIS.

AT VERO. Ostendi per partes compositas> nominis quod partes nominis non significant extra; sed tamen non sic se habet ratio philosophorum etiam in compositis quemadmodum in simplicibus, id est non ita est certum de partibus compositi nominis quemadmodum de partibus simplicis nominis.

IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN 'EQUIFERUS' 'FERUS'.

IN ILLIS ENIM. Vere non sic se habet in compositis ratio quemadmodum in simplicibus; nam in illis, id est in simplicibus, pars nullo modo, id est nec re nec similitudine, est significatiua separata. Sed in his, id est in compositis, uult quiddam pars significare, id est uidetur habere uoluntatem significandi; sed non est hoc ullius separati nominis, quod pars eius significet extra ut in eo quod est equiferus; locus est a causa. Per hoc quod dicit quod partes nominis nullo modo sunt significatiuae extra, ostendit ad cuius differentiam sit positum significatiuum in definitione nominis, scilicet ad remotionem uocum non significatiuarum.

"SECUNDUM PLACITUM" VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST SED QUANDO FIT NOTA.

SECUNDUM PLACITUM. Haec differentia quae est cuius nulla pars et caetera apposita est in definitione nominis ad differentiam orationis. Sed secundum placitum est ideo appositum quoniam nihil nomen est significans naturaliter, sed tunc tantum quando fit nota, id est quando est impositum.

Obiectio: si tunc tantum significat quando est impositum, tunc quia non est impositum non significat; et si quia non est impositum non significat, tunc naturalis uox, quia non est imposita, non significat; a simili propter eamdem causam, et hoc est inconueniens.

Solutio: duo attribuit nomini, id est non significare naturaliter et tunc tantum significare quando est impositum; et si utraque causa accipiatur in argumentatione, nullum procedit inconueniens, quod sic ostenditur: cum sit constans quod nihil nomen est significans naturaliter sed tunc tantum significat quando est impositum, tunc cum non est impositum non significat, cum non significat naturaliter; et si, quia non est impositum, non significat, cum sit constans quia non significet naturaliter, tunc naturales uoces, si non sunt impositae, non significant, si non significent naturaliter.

NAM DESIGNANT ET INLITTERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN.

NAM DESIGNANT. Secundum placitum ideo appositum est quoniam nihil nomen est significans naturaliter et propter istam aliam causam: nam designant, id est significant et illa /78/ quae significant per impositionem et illiterati soni qui significant naturaliter, ut ferarum, quorum nihil est nomen.

NON HOMO VERO NON EST NOMEN; AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN QUOD ILLUD OPORTEAT APPELLARI.

NON HOMO. Dedit differentiam nominis insufficientem et quia hoc est facit quamdam remotionem, hanc scilicet quod non homo non est nomen, ad hoc ut innuat nobis esse apponendam differentiam in definitione nominis. Continuatio: talis est definitio nominis quae conuenit non homini, sed tamen non homo non est nomen. Nec tantum hoc dico quod non homo non est nomen, sed etiam istud quod non est positum ei aliquod nomen quod oporteat illud appellari, per quod differat a recto nomine.

NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST.

NEQUE ENIM. Vere non est nomen positum quia neque oratio neque negatio, id est negatiua particula de quibus magis uidetur; a maiori. Oratio uidetur esse propterea quia est ibi nomen et aduerbium coniunctum et hoc habemus quod aduerbia aliquando transeunt in uim nominum et duo nomina coniuncta reddunt orationem et ita esset oratio; negatio, id est negatiua particula uidetur esse ideo quia quaedam dictiones, si non negatiua particula illis addatur, dicuntur negatiuae particulae propter non eis adiunctum, ut nequaquam neutiquam. Non potest accipi in hoc loco negatio species orationis quia, remoto genere, remoueretur species, et ita esset superflue apposita negatio post orationem.

SED SIT NOMEN INFINITUM.

SED SIT. Non homo non habet nomen sed ponatur ei hoc nomen quod est infinitum nomen; per hoc nomen quod est infinitum impositum non homini innuit nobis oppositum illius, scilicet finitum esse ponendum in definitione nominis ad remotionem nominum infinitorum.

CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS.

CATONIS AUTEM. Quia adhuc uidet differentiam nominis esse insufficientem, rursus facit aliam remotionem ut innuat nobis esse aliquid addendum in definitione nominis, scilicet rectum, ad remotionem obliquorum casuum et aduerbiorum appositorum nominibus, sicuti iuste docte, quae sunt nomina sed non recta, de quibus nunc facit remotionem quemadmodum de obliquis casibus. Continuatio: non tantum hoc est quod non homo non est nomen, sed Catonis uel Catoni et quaecumque talia sunt etc.

RATIO AUTEM EIUS EST IN ALIIS QUIDEM EADEM SED DIFFERT QUONIAM, CUM 'EST' VEL 'FUIT' VEL 'ERIT' ADIUNCTUM, NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER.

RATIO AUTEM. Catonis uel Catoni non sunt nomina sed tamen ratio, id est definitio eius nominis est eadem illis casibus, id est aequaliter conuenit illis casibus quemadmodum nomini in omnibus aliis praemissis differentiis quae attributae sunt nomini; /79/ sed licet in his conueniant, tamen differt obliquum a recto nomine in hoc quoniam unumquodque istorum casuum iunctum cum est uel fuit uel erit neque uerus neque falsus est; sed nomen rectum iunctum cum est uel fuit uel erit significat uerum uel falsum. Et per ista uerba figurentur alia uerba, scilicet praesentia et futura et praeterita.

Obiectio: non est uerum quod omne rectum nomen iunctum cum aliquo uerbo significet uerum uel falsum, quia interrogatiua nomina iuncta cum uerbo non significant uerum uel falsum, sicuti quis, quantus et his similia, quae tamen sunt recta nomina, quae habent obliquos casus.

Sed non agit de huiusmodis nominibus nisi de illis quae ualent ad reddendam propositionem.

UT 'CATONIS EST' VEL 'NON EST'.

UT CATONIS. Ostendit in exemplo qualiter obliquus casus iunctus cum uerbo non significat uerum uel falsum, quod uidetur esse falsum; dicitur enim: paenitet me et est obliquus casus iunctus cum uerbo; significat tamen uerum uel falsum; sed non agit nisi de personalibus uerbis.

NONDUM ENIM ALIQUID NEQUE RERUM DICIT NEQUE MENTITUR.

NONDUM ENIM. Bonum exemplum dedi de obliquis casibus; nondum enim, nisi aliquid conuenienter addatur, neque uerum neque falsum dicit. /79/

[IP 3.03]

VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS.

VERBUM AUTEM. Proposuit constituere quid sit nomen et quid uerbum; dedit constitutionem nominis; modo uult dare constitutionem uerbi. Continuatio: nomen est uox significatiua etc.; sed uerbum est illud quod consignificat tempus.

Non curauit apponere alias differentias, scilicet significatiuum et secundum placitum nec genus, id est uocem, quia apposuerat in definitione nominis et aequaliter conueniunt nomini et uerbo. Sed illam apposuit quae est opposita nomini, scilicet consignificare tempus; quae differentia ita exponitur: Verbum est illud quod consignificat tempus, id est significat aliquod nomen inhaerens alicui personae cum temporali aduerbio sibi in constructione adiecto, sicuti currit quod ostendit cursum inhaerere alicui currenti et ita quod sibi adiungatur temporale aduerbium in constructione, id est nunc

Considerandum est de uerbo quod uerbum imponitur alicui personae agenti uel patienti, sicuti currit imponitur Socrati currenti et ita quod ponat cursum in ipso Socrate et quod adiungatur sibi in constructione temporale aduerbium, id est nunc et ita quod non ponat in ipsa persona ipsum aduerbium quemadmodum ponit nomen. Et notandum quod ipsum nomen, id est cursus, est causa quare sua formata, id est currens et currit, habent significare in ipsa persona. Notandum etiam quod currit et currens /80/ non differunt in significatione cum eidem personae imponantur nisi in hoc tantum quod currit iunctum cum nomine reddit propositionem, currens uero non. Similiter in aliis uerbis.

CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT.

CUIUS PARS. Dictum est quod uerbum est illud quod consignificat tempus et quia ista differentia conuenit uerbo et orationi compositae, uerbo per se, orationi uero per partem; ideo apposita est haec differentia: cuius nulla pars, etc. ad hoc ut restringat praecedentem differentiam, id est consignificans tempus, id est circa ipsum uerbum; et propter aliam causam, hanc scilicet, ut remoueat omnem orationem a uerbo, cum per praecedentem differentiam, id est per consignificans tempus non remoueat nisi quasdam.

Quaeritur quare ista differentia quae est consignificans tempus, cum remoueat praecedentem differentiam quae est sine tempore, non remoueat sequentem, hanc scilicet cuius pars nihil extra significat, cum in quibusdam definitionibus frequenter eueniat quod si aliquid remoueat praecedentem differentiam remoueat et sequentem ut in hac definitione substantia animata sensibilis, si inanimatum ponatur, remoueat animatum et etiam sensibile quia sensibile continetur uniuersaliter sub animato. Sed non est ita in omnibus definitionibus, quia si dicatur animal rationale mortale, irrationale appositum remouet rationale, non tamen mortale, quia mortale non continetur uniuersaliter sub rationali; eodem modo est in hac definitione nominis quia ista differentia quae est cuius pars nihil extra significat non continetur uniuersaliter nec sub illa differentia quae est sine tempore, nec sub illa quae est cum tempore et ideo cum haec differentia quae est consignificans tempus remoueat sine tempore, non remouet hanc cuius pars etc.

ET EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR NOTA.

ET EST SEMPER. Data definitione uerbi, dat quamdam proprietatem ipsi uerboq uae non est de definitione uerbi, quia, si esset de definitione uerbi, uideretur contraire Boethio qui non apponit hanc proprietatem in definitione uerbi. Continuatio: habet uerbum quod consignificat tempus etc. et hoc aliud habet quod est nota eorum quae praedicantur de altero, id est de subiecto, eorum, dico, uel intellectorum in ipso uerbo uel subpositorum extra ipsum uerbum, et hoc est semper, siue uerbum sit acceptum in propositione, siue extra propositionem; /81/ in propositione actualiter, extra uero potentialiter. Verbum est nota praedicati intellecti in ipso uerbo ut in hac propositione: Socrates currit, currit notat cursum inhaerere Socrati, qui cursus intelligitur in ipso uerbo; uerbum etiam est nota praedicati suppositi extra ipsum uerbum, ut in hac propositione: homo est animal, est notat animal inhaerere homini, quod animal sumitur extra ipsum est.

DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT 'CURSUS' QUIDEM NOMEN EST, 'CURRIT' VERO VERBUM.

DICO AUTEM. Verbum est quod consignificat tempus, quod philosophi exponunt suo modo sed ego dico quoniam uerbum consignificat tempus, id est significat nomen inhaerens personae cum temporali aduerbio sibi adiecto in constructione, ut currit significat cursum cum temporali aduerbio, Et unde hoc habes, quod si currit significat cursum cum temporali aduerbio, quod ideo uerbum significat nomen cum temporali aduerbio; cursus quidem nomen est, currit uero uerbum.

CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE.

CONSIGNIFICAT ENIM. Vere currit significat cursum cum temporali aduerbio, quia significat esse cursum in aliqua persona cum nunc; a parte temporalis aduerbii.

ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO.

ET SEMPER. Hoc ostenso qualiter uerbum consignificet tempus, repetit supra dictam uerbi proprietatem ad hoc ut exponat eam. Continuatio: hoc habet uerbum quod consignificet tempus et hoc etiam quod semper est nota eorum quae dicuntur de altero, ut eorum quae dicuntur de subiecto propositionis in sua propria uoce uel eorum quae sunt in subiecto propositionis impraedicabiliter in sua uoce sed tamen praedicantur per sua formata; ut cursus inest Socrati impraedicabiliter in sua uoce, sed tamen praedicatur per sua formata, id est per currit et per currens. Aliter: Verbum est nota eorum quae dicuntur de altero ut eorum quae dicuntur de subiecto propositionis et non sunt in subiecto ut in fundamento et ita dicuntur quidem uel in propria uoce ut animal uel in uoce alterius ut essentia quod cum sit aequiuocum non est in fundamento.

'NON CURRIT' VERO ET 'NON LABORAT' NON VERBUM DICO; CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST.

NON CURRIT VERO. Dedit definitionem uerbi insufficientem et ideo facit quamdam remotionem quemadmodum in nomine, hanc scilicet quod non currit et non laborat non est uerbum, ad hoc ut innuat nobis aliquid esse addendum in definitione uerbi, scilicet finitum. Continuatio: talis est definitio uerbi quae conuenit non currit et non laborat. Sed non currit et non laborat non dico uerbum; hoc aufero quod non sit uerbum per quod uidetur quod non consignificaret tempus; consignificat quidem et non tantum hoc conuenit sibi sed etiam proprietas uerbi quod semper est nota eorum quae dicuntur de aliquo. /82/

DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM, QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST.

DIFFERENTIAE AUTEM. Non tantum dico quod non currit et non laborat non est uerbum, sed etiam istud quod huic, id est non currit et non laborat, non est positum nomen differentiae, id est differentiale nomen per quod differat a recto uerbo, sed ponatur sibi nomen quod sit infinitum uerbum propter hanc causam quoniam hoc habeat, quod consignificaret tempus; similiter, id est aequaliter, est in quolibet uel quod est uel quod non est, id est aequaliter potest praedicari et de re existente et de re non existente; de re existente ut lapis non currit, de re non existente ut chimaera non currit. Haec causa non est conuertibilis cum suo effectu. Hoc uerum est quod quicquid praedicatur aequaliter de re non existente et de re existente cum consignificet tempus sit infinitum uerbum. Sed non conuertitur quod quicquid est infinitum uerbum cum consignificet tempus possit praedicari aequaliter et de re existente et de re non existente, quia non est; cum sit infinitum uerbum non potest praedicari de re existente. Et ut ista causa sit conuertibilis, accipienda sunt talia infinita uerba quae sunt recte infinita, id est uoce et significatione. Quia alia sunt infinita, infinita uoce tantum, ut non ens, non res; alia sunt infinita uoce et significatione ut non homo, non currit, non chimaera. Infinita uoce et significatione: alia sumuntur ex finitis uoce et significatione ut non currit sumitur a currit, non lapis sumitur ab hac uoce quae est lapis. Notandum quod ea quae sunt infinita uoce tantum, sicuti non ens, sumuntur ex finitis uoce et significatione. Et in illis infinitis uerbis quae recte sunt infinita, id est uoce et significatione, praedicta causa conuertibilis est hoc modo: quicquid est infinitum uoce et significatione, cum significet tempus, aequaliter potet praedicari et de re existente et de re non existente. Et e conuerso: ideo appositum est cum significet tempus ut remoueat infinita nomina.

Aliter potest exponi supra dicta causa: non currit et non laborat ideo dicitur infinitum uerbum quoniam cum hoc habeat quod consignificet tempus, similiter est in quolibet uel quod est uel quod non est, id est aequaliter constituitur ex uoce quae ponit esse et ex uoce quae non ponit esse, sicuti non currit constituitur ex currit quod ponit esse et ex non quod remouet esse. Haec causa est conuertibilis cum infinito uerbo.

SIMILITER AUTEM VEL 'CURRET' VEL 'CURREBAT' NON VERBUM EST SED CASUS VERBI.

SIMILITER AUTEM. Quia adhuc uidet differentiam uerbi insufficientem, tamen facit aliam remotionem ut innuat aliquid /83/ esse nobis addendum in definitione, scilicet rectum, ad remotionem illorum qyae non sunt recta. Continuatio: non tantum Catonis uel Catoni non sunt nomen sed casus nominis, sed similiter curret uel currebat non est uerbum, sed casus uerbi. Per istas remotiones ostenditur uerbum superius esse definitum in largitate sua tam rectum quam obliquum quam infinitum, quia nisi large ita definiretur, istae remotiones superflue apponerentur.

DIFFERT AUTEM A VERBO QUONIAM HOC QUIDEM PRAESENS SIGNIFICAT TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR.

DIFFERT AUTEM. Dixit quod curret uel currebat non est uerbum, sed casus uerbi, cui conuenit definitio uerbi; sed differt curret uel currebat a recto uerbo quoniam hoc, id est rectum uerbum, significat quidem praesens tempus et ita quod sit aptum ad reddendum pronomen simpliciter iunctum cum nomine, et hoc dicit ad remotionem participii. Illa uero, id est curret et currebat, significant illud, id est illam rem quae, id est quam rem complectitur praesens tempus per definitionem suam, quia tempus praesens est finis praeteriti et initium futuri.

IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID.

IPSA QUIDEM. Dixit quod uerbum consignificat tempus et quod semper est nota eorum quae de altero praedicantur unde uideretur quod uerbum semper esset in propositione et ita significaret uerum uel falsum et ita repugnaret suae sententiae, quia dixit quod nomina et uerba per se prolata sunt consimilia intellectui sine compositione uel diuisione. Continuatio: uerbum est illud quod consignificat tempus et quod semper est nota eorum quae de altero praedicantur unde uideretur significare uerum uel falsum; sed ipsa uerba, cum hoc habeant quod significent uerum uel falsum in coniunctione, habent etiam istud aliud quod dicta secundum se, id est per se, sunt nomina, id est nomini similia, quod significant aliquid. Sed nondum significan>t nisi conuenienter aliquid addatur, scilicet est aliquid, uel non est, id est affirmando uel negando.

CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM.

CONSTITUIT> ENIM. Vere uerba significant aliquid quia ille qui dicit aliquod uerbum constituit intellectum in auditore per ipsum uerbum; locus ab effectu pari cum causa; hoc quod uerba significant aliquid est causa quare proferens constituat intellectum in auditore.

ET QUI AUDIT QUIESCIT; SED SI EST VEL NON EST NONDUM SIGNIFICAT.

ET QUI AUDIT. Et uere ille qui dicit aliquod uerbum constituit intellectum, quia ille qui audit quiescit intelligendo; a comitante pari.

NEQUE ENIM 'ESSE' SIGNUM EST REI VEL 'NON ESSE'.

NEQUE ENIM. Vere non significat si est uel non est; neque enim est signum rei accipientis aliquod esse; a pari. /84/

NEC SI HOC IPSUM 'EST' PURUM DIXERIS: IPSUM QUIDEM NIHIL EST.

NEC SI HOC. Dico quod uerbum per se acceptum non significat ueru uel falsum et hoc non dico de quolibet uerbo; sed si etiam dixeris hoc uerbum est, scilicet quod est ipsum, id est dignius aliis uerbis, ipsum quidem nihil est, id est non significat uerum uel falsum. Ideo dicitur est uerbum esse dignius aliis uerbis quia est nota eorum quae sumuntur extra ipsum est, et eorum quae sumuntur in ipso est, cum alia uerba non sint nota nisi eorum quae sumuntur in ipsis uerbis.

CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE.

CONSIGNIFICAT AUTEM. Est per se acceptum non significat uerum uel falsum, sed consignificat, id est coniunctum cum alio significat positionem quamdam, id est discretam, id est coniunctionem praedicati et subiecti, ut homo est; quam compositionem non est possibile intelligere sine compositis, id est sine praedicato et subiecto conuenienter coniunctis; ideo sic determinat compositionem quia potest fieri compositio ex duobus nominibus uel ex aduerbio et nomine. /84/

[IP 3.04]

ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIUA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM -- UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.

ORATIO AUTEM. Constituit componentia, id est nomen et uerbum, per definitiones; modo uult definire ipsum compositum, id est orationem; postea diuidet ipsam orationem, ad hoc ut perueniat ad illam orationem de qua intendit. Continuatio: nomen est uox significatiua etc.; uerbum est illud quod consignificat tempus etc.; sed oratio est uox significatiua.

Quaeritur quare apponat significatiuum in definitione orationis cum non apposuisset in definitione uerbi. In definitione noluit ideo apponere uerbi, quia significatiuum aequaliter conuenit nomini et uerbo, id est per se significare. Sed ideo apponit significatiuum in definitione orationis quia significatiuum aliter conuenit orationi quam nomini et uerbo. Nomini et uerbo conuenit tantum per se. Sed orationi conuenit et respectu partium et respectu totius coniunctionis.

Notandum quod oratio tres modos habeat impositionis. Vera oratio imponitur eidem personae et respectu singularum partium si omnes significant, et respectu totius, id est partium coniunctarum, ut homo animal est imponitur Socrati, et respectu singularum partium et respectu totius coniunctionis. Respectu singularum partium et respectu totius coniunctionis. Respectu singularum partium quia et homo et animal et est imponitur Socrati; respectu totius coniunctionis haec eadem oratio imponitur Socrati; quod sic probatur quia est nota ueri intellectus et cum sit nota ueri intellectus aut naturaliter aut secundum placitum; sed naturaliter non, ergo secundum placitum. Falsa oratio imponitur diuersis personis respectu diuersarum partium; sed respectu totius /85/ coniunctionis nunquam sicuti homo est lapis imponitur diuersis personis per diuersas partes. Illa uero oratio quae habet significare tantum per unam partem siue positam in ipsa oratione siue subintellectam imponitur rei designatae ab ipsa uoce significante, quae est uel posita in ipsa oratione uel subintellecta; ut haec oratio: chimaera est, quae habet tantum significare per unam partem positam in ipsa oratione, scilicet per est, imponitur praesenti spatio temporis designato ab hac uoce quae dicitur est. Ista uero oratio, chimaera non est, quae habet significare per partem subintellectam, scilicet per nunc, praesenti spatio imponitur temporis per illam partem subintellectam.

CUIUS ALIQUID PARTIUM EST SIGNIFICATIVUM SEPARATUM. In hac differentia uidetur Aristoteles contraire Boethio qui dicit cuius partes extra significant. In hoc uidetur esse contrarietas quod Boethius uidetur dicere quod omnis oratio habeat uel omnes partes significantes uel plures; Aristoteles autem uidetur dicere quod omnis illa est oratio quae etiam habet unam partem significantem; sed ipsi au>ctores non dissentiunt quia Aristoteles accepit largius orationem quae habet omnes partes significantes uel plures uel unam, Boethius uero illas accepit tantum orationes quarum partes uel omnes uel plures significant.

Aliter: Boethius accepit orationem in collectione et sic ab Aristotele non discrepat. Dixerat quod oratio est uox significatiua cuius aliquid partium significatiuum separatum; et ne aliquis recurrat ad syllabicas partes apponit: UT DICTIO. Et quia dictio habet se ad simplex uocabulum et ad affirmationem apponit: non ut affirmatio.

DICO AUTEM UT 'HOMO' SIGNIFICAT ALIQUID; SED NON QUONIAM EST AUT NON EST.

DICO AUTEM. Dixi cuius aliquid partium est significatiuum separatum ut dictio et hoc non dico tantum sub regula sed etiam sub exemplo, ut homo significat aliquid ut dictio; sed non significat quoniam est aut non est, id est affirmando uel negando. Per hoc quod remouet partes affirmationis et negationis, scilicet est et non est, remouet affirmationem et negationem.

SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.

SED ERIT. Homo per se acceptum non significat si est aut non est. Sed erit uel affirmatio uel negatio si quid addatur conuenienter.

SED NON UNA 'HOMINIS' SYLLABA.

SED NON UNA. Homo significat ut dictio, sed una nominis syllaba non significat ut dictio; per hoc ostendit ad cuius differentiam /86/ apposuit ut dictio, id est ad differentiam syllabicarum partium.

NEC IN HOC QUOD EST 'SOREX' 'REX' SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA.

NEC IN EO. Una nominis syllaba non significat nec in hoc nomine quod est sorex, rex simpliciter acceptum significat, sed est uox sola a significatione, id est accepta pars istius nominis quod est sorex.

IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST.

IN DUPLICIBUS VERO. Dixi cuius aliquid partium significat ut dictio et ostendi ad cuius differentiam appositum est, id est ad differentiam syllabicarum partium; et hoc non feci sine ratione, sed propter hanc causam, nam in duplicibus nominibus, id est in compositis, significat quidem pars, id est uidetur significare, sed non significat secundum se, id est per se, sed quemadmodum dictum est, uidelicet in coniunctione.

EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED (QUEMADMODUM DICTUM EST) SECUNDUM PLACITUM.

EST AUTEM. Dedit definitionem orationis in qua non posuit uel sine tempore uel cum tempore quia orationi conuenit utrumque; et ne uideretur propter eadem causam praetermisisse secundum placitum quia ideo uideretur uterque modus significandi conuenire orationi, scilicet naturaliter et secundum placitum, propter istud remouendum, apponit hanc sententiam ut ostendat quem modum significandi habeat oratio. Continuatio: oratio est uox significatiua nec quolibet modo, sed omnis oratio est significatiua quidem, id est discreto modo, uidelicet non sicut instrumentum, id est sicut naturales uoces, sed secundum placitum, quemadmodum dictum est in nomine et in uerbo. Nam quemadmodum nomen et uerbum significant secundum placitum, sic et oratio. Voces naturales dicuntur instrumentum, sicuti risus hominum, latratus canum, quia per illas instruimur de ira uel de gaudio ipsorum animalium.

ENUNTIATIUA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST.

ENUNTIATIVA VERO. Omnis oratio est significatiua, sed non omnis est enuntiatiua, sed illa tantum in qua est uirum uel falsum. Hic innuit tales diuisiones: oratio alia enuntiatiua, alia non; enuntiatiua alia uera, alia falsa.

NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR.

NON AUTEM. In enuntiatiua est ueritas uel falsitas, sed IN OMNIBUS aliis NON est hoc, ut sit ibi ueritas uel falsitas, ut deprecatiua etc. et ideo ista relinquatur quia non est in ea ueritas uel falsitas ET CAETERAE propter eadem causam RELINQUANTUR.

RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS CONSIDERATIONIS EST.

RHETORICAE ENIM. Causa est quare istae sunt relinquendae, quia est conuenientior consideratio rhetoricae uel poeticae.


[IP 3.05]

EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE.

EST AUTEM. Tales fecit diuisiones: oratio alia enuntiatiua, alia non; enuntiatiua, alia uera, alia falsa; iterum innuit alias diuisiones, has scilicet: oratio alia una, alia multiplex; una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una; multiplex alia sine coniunctione multiplex, alia in coniunctione multiplex; /87/ una uel multiplex tam in coniunctione quam sine coniunctione, alia prima alia secunda. Non hoc ordine exsequitur diuisiones, sed per quaedam membra innuit alia.

Continuatio: non tantum istud sciendum, quod oratio alia est enuntiatiua, alia non, enuntiatiua uero alia uera, alia falsa; sed etiam notandum quod quaedam enuntiatiua oratio est una et per hoc innuit quod alia est multiplex, et quaedam enuntiatiua est prima, id est affirmatio, deinde, id est secunda, est negatio; aliae uero coniunctione unae et per hoc innuit aliud membrum, quod sint aliae sine coniunctione unae.

NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU.

NECESSE EST AUTEM. Dixit quod casus nominis iuncti cum uerbo non reddunt propositionem et ne uideretur quod casus uerbi retinerent eamdem legem, quod iuncti cum nomine non redderent propositionem,quod ideo uideretur quia dixerat quod casus uerbi non sunt uerbum, ad hoc remouendum ponit hanc sententiam; et propter aliam causam, ut ostendat constitutionem propositionis secundum praedicatum, proper quamdam diuisionem quam facturus est, hanc scilicet: propositio alia de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro. Continuatio: non tantum istud est sciendum, quod enuntiatiua oratio alia uera alia falsa, alia una alia multiplex, alia prima alia secunda, sed etiam istud quod necesse est autem etc.

ETENIM HOMINIS RATIONI SI NON AUT 'EST' AUT 'ERIT' AUT 'FUIT' AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA.

ETENIM. Probandum est quod omnis enuntiatiua oratio constat ex uerbo uel ex casu uerbi. Et ex ista categorica sumenda est haec hypothetica: si aliqua oratio est enuntiatiua, constat ex uerbo uel ex casu uerbi; quod ita probatur: uere si aliqua oratio est enuntiatiua constat ex uerbo uel ex casu uerbi quia oratio omnis, si non constat ex est uel fuit uel erit, non est enuntiatiua oratio et hoc est quod dicit littera: etenim hominis ratio etc.; locus a partibus et ab immediatis. Maxima propositio: si aliquae partes, remotae ab aliqua parte, remouent aliquam uocem ad eadem parte, ipsa uox posita in toto ipsius partis ponit totum ipsarum partium in eodem toto. Sed constare ex est uel fuit uel erit remotae a ratione hominis remouent hanc uocem quae est enuntiatiuum a ratione hominis; ergo enuntiatiuum positum in oratione quod est totum ad rationem hominis ponit in ipsa oratione constare ex uerbo uel casu uerbi, quod est totum ad constare ex est uel fuit uel erit. Quod sic probatur per medium: si quia ratio hominis non constat ex est uel fuit uel erit, non est enuntiatiua oratio et quia ratio hominis non constat ex uerbo uel ex casu uerbi non est enuntiatiua oratio; et si quia ratio hominis non constat ex uerbo uel ex casu uerbi non est enuntiatiua oratio etiam quia aliqua oratio non constat ex uerbo uel ex casu uerbi non est enuntiatiua /88/ oratio; et si quia aliqua oratio non constat ex uerbo uel ex> casu uerbi non est enuntiatiua oratio, tunc si aliqua oratio est enuntiatiua, constat ex uerbo uel ex casu uerbi.

QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA 'ANIMAL GRESSIBILE BIPES'.

QUARE AUTEM. Dixit quod enuntiatiua oratio, alia est una, alia multiplex; et hoc habemus in multis diuisionbus, quod si diuidens ponatur in aliquo, quod in eodem ponatur diuisum, ut in hac diuisione: animal aliud homo, aliud bos; si homo uel bos ponatur in aliquo, in eodem ponetur animal. Unde uideretur quod quia ratio, id est definitio, hominis, haec scilicet: animal gressibile bipes est una, ideo esset enuntiatiua et ita falsum esset omnem enuntiatiuam orationem constare ex uerbo uel ex casu uerbi et ideo ponit hanc sententiam.

Continuatio: dixit quod ratio hominis, si non constat ex est uel fuit uel erit, non est enuntiatiua oratio et tamen est una; sed quare haec ordinatio uocum, id est animal gressibile bipes, sit unum quoddam, id est discretum ab enuntiatiuo et non multiplex, hoc tractare est alterius negotii.

NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT; EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII.

NEQUE ENIM. Causa est quare hoc tractare sit alterius negotii: neque enim in eo erit unum quod partes dicuntur propinquae, id est cohaerentes ad reddendam propositionem, licet in prolatione sunt propinquae.

EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA.

EST AUTEM. Datis diuisionibus, exequitur praeceptum Boethii dando definitiones diuidentium cuiusdam diuidentis quem apposuit et cuiusdam quod subinnuit.

Continuatio: dixit quod enuntiatiua oratio est una, quae una non est una accipienda quolibet modo. Sed est una enuntiatiua oratio illa quae significat enuntiari unum praedicatum de uno subiecto sine omni causa multiplicitatis uel ita quod sit una sine coniunctione uel in coniunctione una.

PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE.

PLURES AUTEM. Illa est una enuntiatiua quae hoc habet; sed illa est plures, id est multiplex, id est potest reputari pro pluribus quae significat plura posita uel in praedicato uel in subiecto, uel affirmando uel negando. Et quia hoc habet homo animal est accepta uniuoce quia ibi cohaerent plures uoces, ideo apponit et non unum et ita significat plura, quod non sit ibi causa unitatis; plures, dico, id est multiplex, uel coniunctae uel inconiunctae. Nota quod plures est ibi graeca grammatica; haec propositio homo animal est accepta aequiuoce potest reputari pro istis pluribus: homo uerus est uerum animal, homo pictus est pictum animal. Illa uero quae est album est musicum, quae constat ex accidentibus diuersi generis potest reputari pro istis pluribus: Socrates est albus sed est musicus.

NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM VOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM. HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA, VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA.

NOMEN ERGO. Dixit quod necesse est omnem orationem enuntiatiuam constare ex uerbo uel ex casu uerbi; sed uidetur esse /89/ falsum quia frequenter habemus quod quaedam nomina et quaedam uerba simpliciter prolata uidentur reddere plenam sententiam et ita significare uerum uel falsum ut in istis interrogationibus: quis est in domo Socrates. Legisti legi: et ita uideretur contraire suae sententiae quod necesse est orationem constare ex uerbo uel ex casu uerbi et per hoc praeceptum uideretur illud esse falsum quod nomina et uerba per se prolata sunt consimilia intellectui sine compositione uel diuisione. Et ad hoc remouendum ponit hanc sententiam. Illatio: quandoquidem necesse est omnem enuntiatiuam orationem constare ex uerbo uel ex casu uerbi, ergo nomen et uerbum simpliciter prolatum cum sint dictio, sunt dictio sola a ueritate et falsitate; locus ab immediatis. Maxima propositio: si aliquid immediatum subponitur uniuersaliter alicui opposito, immediatum illius praedicatur de quolibet opposito illius; sed illa opposita contineantur sub eadem uoce sub qua illa immediata. Sed enuntiatiuum subponitur uniuersaliter constare ex uerbo uel ex casu uerbi; ergo sola dictio praedicatur de nomine et uerbo simpliciter prolato quae sunt opposita ad constare ex uerbo uel ex casu uerbi. Et haec omnia tam opposita quam immediata continen>tur sub uoce significatiua. Per solam dictionem accipit omnia nomina et omnia uerba simpliciter prolata et orationes quae cum significent, non significant uerum uel falsum. Sic probatur per medium quod nomen et uerbum sit sola dictio: si omnis enuntiatiua oratio constat ex uerbo uel ex> casu uerbi, tunc si non constat ex uerbo uel ex casu uerbi, non est enuntiatiua oratio. Et si quia non constat ex uerbo uel ex casu uerbi non est enuntiatiua oratio, etiam quia nomen et uerbum non constat ex uerbo uel ex casu uerbi non est enuntiatiua oratio. Et si quia nomen et uerbum non constat ex uerbo uel ex casu uerbi, non est enuntiatiua oratio, ergo nomen et uerbum simpliciter prolatum, cum sint dictio, sunt dictio sola a ueritate et falsitate. Quoniam non est. Ideo nomen et uerbum simpliciter prolatum, cum sint dictio, sunt sola dictio, ideo quod non est, id est non possumus, dicere, aliquem significantem, id est proferentem aliquid sic uoce, id est tali uoce, in simplici nomine uel in simplici uerbo uel aliquo interrogante et ipso respondente simplex nomen uel simplex uerbum, uel non interrogante sed ipso proferente sine interrogatione. Has diuisiones facit de enuntiatiua oratione: enuntiatiua, alia uera, alia falsa; enuntiatiua, alia una, alia multiplex; una uel multiplex, alia in coniunctione, alia sine coniunctione, alia prima, alia secunda. Modo facit subdiuisionem de omnibus istis ut perueniat ad illud /90/ de quo intendit. Continuatio: non tantum erant faciendae illae diuisiones, sed etiam ista: harum omnium supra dictarum haec, id est quaedam ipsa quidem est simplex enuntiatio, id est categorica ut illa quae enuntiat aliquid, id est aliquod praedicatum de aliquo subiecto ponendo, uel quae enuntiat aliquid, id est aliquod praedicatum de aliquo subiecto remouendo. Et cum deberet ponere exempla, ponit has definitiones.

EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.

QUAEDAM EST SIMPLEX. Sed haec, id est quaedam, est coniuncta ex his simplicibus, id est ex categoricis, uelut oratio. Et quia hoc habet syllogismus, quod dicitur oratio, apponit quaedam, id est discreta ab ipso syllogismo. In hoc est discreta quia oratio constituit aliam orationem, syllogismus uero nunquam constituit alium syllogismum. Et quia haec categorica propositio quae est quicquid est homo est animal hoc habet quod sit composita ex simplicibus et quod sit oratio quaedam, ita quod maneat sub eodem nomine, apponit composita id est coniuncta, alia id est discreta, iam id est ex ipsa compositione.


[IP 3.06]

EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.

EST AUTEM. Data diuisione, dat differentiam categoricae de qua intendit. Continuatio: quaedam est simplex, quae simplex non est accipienda quolibet modo; sed simplex enuntiatio est uox significatiua, id est demonstratiua de eodem subiecto quod est aliquid recipiens, uel non est aliquid recipiens et non tantum in praesenti sed ad eum modum ad quem modum tempora sunt diuersa, id est distributa, id est in praeterito et in futuro.

AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO.

AFFIRMATIO VERO. Dixit quod enuntiatiua oratio alia prima, id est affirmatio, alia secunda, id est negatio; modo definit affirmationem et negationem. Continuatio: hoc modo definitur simplex enuntiatio: scilicet affirmatio est enuntiatio alicuius praedicati de aliquo subiecto ponendo; negatio uero est enuntiatio alicuius praedicati remoti ab aliquo subiecto.

QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA EXTRINSECUS PRAESENTIS TEMPORIS SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITA ET OMNI NEGATIONI AFFIRMATIO.

QUONIAM AUTEM. Dedit definitionem affirmationis et negationis et ibi ostendit diuersum modum enuntiandi inter affirmationem et negationem. Non tamen ibi ostendit quod omnis affirmatio, siue agat de uero, siue de falso, siue de praesenti, siue de praeterito, siue de futuro, habet negationem oppositam, uel quod omnis negatio agens eodem modo habeat affirmationem oppositam et ideo uult agere de oppositione affirmationis et negationis; quae oppositio ualet ad resolutionem syllogismorum, quia resolutio syllogismorum quae fit per impossibilitatem fit per contrarias, uel per contradictorias, quae sunt oppositae.

Continuatio: non tantum istud est sciendum de affirmatione /91/ et negatione, sed etiam hoc: quoniam est, id est contingit, enuntiare et esse quod est, sicuti homo animal est, et non esse quod est, sicuti homo animal non est, et esse quod non est, sicuti homo lapis est, et non esse quod non est, sicuti homo lapis non est; et non tantum istud contingit circa praesens tempus, sed etiam contingit circa ea tempora quae sunt extra praesens tempus, et quia contingit negare omne quod quis affirmauerit et affirmare quod quis negauerit, quia hoc est, quare manifestum est etc.; inter causam et effectum et a partibus. Maxima propositio: si aliqua causa ex qua necessario sequatur effectus consideratur in aliquibus partibus, effectus illius causae consideratur in toto ipsarum partium. Sed contingere negare quod quis affirmauerit et affirmare quod quis negauerit ista causa consideratur in popositionibus agentibus de uero et de falso et de praesenti et de praeterito et de futuro; ergo effectus illius causae, id est oppositum, consideratur in omni affirmatione et negatione et hoc est totum quantum ad alias propositiones.

ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE; DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES.

ET SIT. Dixit quod omnis affirmatio habeat negationem oppositam et omnis negatio affirmationem et ne aliquis accipiat oppositionem quae tantum est in significatione et non in uoce ut est ista omnis homo animal est, nullus homo sensibilis est, ostendit quomodo sit accipienda oppositio, scilicet contradictio et in uoce et in significatione.

Continuatio: dixit quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et omnis negatio affirmationem, et hoc modo quod affirmatio et negatio oppositae sint contradictio, quae contradictio non est accipienda quolibet modo. Sed dico opponi contradictionaliter enuntiationem participantem eiusdem praedicati enuntiati de eodem subiecto contrario modo, non quolibet modo, sed non aequiuoce, id est quod non sit ibi aequiuocatio nec in praedicato nec in subiecto. Aequiuocationem excludo et caetera talium quaecumque determinauimus> etc.: diuersam partem, diuersum tempus, diuersum relatum, diuersum modum, diuersum respectum. Aequiuocatio est ut aer inlucet nocte, aer in nocte non lucet; diuersa pars est ut oculus albus est, oculus albus non est; diuersum tempus ut Socrates legit, Socrates non legit; diuersus relatus ut Socrates et dexter, Socrates non est dexter; diuersus modus est ut ouum est animal, ouum non est animal; diuersus respectus ut: aio Graecos uicisse Troianos.


[IP 3.07]

QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM (DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON, UT 'HOMO' QUIDEM UNIVERSALE, 'PLATO' VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA), NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON, ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA.

QUONIAM AUTEM. Dedit constitutionem propositionis secundum praedicatum ubi dixit necesse est omnem orationem enuntiatiuam /92/ constare ex uerbo uel ex casu uerbi; modo uult ostendere constitutionem propositionis secundum subiectum, scilicet quod omnis propositio constat uel de uniuersali materia uel de singulari propter quamdam diuisionem quam tractaturus est in subsequenti, hanc uidelicet: contradictio facta de uniuersali materia alia est uniuersalis, alia est indefinita, alia contradictoria, alia particularis.

Continuatio: non tantum est sciendum quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et e conuerso, sed etiam istud, quoniam haec rerum, id est quaedam uocabulorum in subiecto propositionis positorum sunt uniuersalia; illa uero, id est quaedam singularia sunt; et hoc non dico quolibet modo, sed dico uniuersale quod est natum praedicari in pluribus oppositis, singulare uero quod non; ut homo quidem uniuersale est, Plato uero est de numero eorum quae sunt singularia, quia hoc est: necesse est enuntiare quoniam inest aliquid, id est aliquid praedicatum affirmando, uel non inest aliquid, id est praedicatum aliquid negando, aliquotiens quidem alicui subiecto eorum quae sunt etc. Ac si dicat: quandoquidem omnis materia propositionis quae est in subiecto aut est uniuersalis aut est singularis, ergo omnis oratio aut est uniuersalis aut est singularis; inter causam et effectum.

SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES.

SI ERGO. Ostendit constitutionem propositionis secundum subiectum propter quamdam diuisionem; modo dat illam diuisionem propter quam ostendit constitutionem.

Continuatio: dixit quod contradictio alia est de singulari materia, alia est de uniuersali; et cum sit de uniuersali si aliquis enuntiet in uniuersali subiecto uniuersaliter, apposito signo uniuersalitatis in utraque parte, et quomodo enuntiet quoniam est aut non est, id est affirmando uel negando, ergo erunt contrariae enuntiationes, a definitione; enuntiare in uniuersali subiecto uniuersaliter affirmando uel negando est definitio contrariarum enuntiationum.

DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NULLUS HOMO ALBUS EST'.

DICO AUTEM. Non tantum dico sub regula quid sit uniuersaliter enuntiare in uniuersali materia, sed etiam sub exemplo, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est.

QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA.

QUANDO AUTEM. Quando aliquis enuntiat in uniuersali subiecto uniuersaliter, erunt contrariae enuntiationes. Sed quando aliquis enuntiat in uniuersali subiecto non uniuersaliter, non sunt contrariae. Sed tamen ea quae significantur ibi coniungi, id est praedicatum et subiectum, est, id est contingit esse contraria apposita signa uniuersalitatis. In hoc ostendit indefinitas et uniuersales in eadem uersari materia. /93/

DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT 'EST ALBUS HOMO', 'NON EST ALBUS HOMO'.

DICO AUTEM. Quando aliquis enuntiat in uniuersali materia non uniuersaliter, non sunt contrariae enuntiationes, et hoc non dico tantum sub regula, sed etiam sub exemplo et hoc est: dico autem non uniuersaliter in utraque parte enuntiari etc.

CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE.

CUM ENIM. Vere homo est albus et homo non est albus non sunt uniuersales enuntiationes; si homo sit uniuersale positum in subiecto illarum propositionum et> non utatur uniuersaliter enuntiatione, tunc illae propositiones non sunt uniuersales enuntiationes; a causa pari. Ideo dicit cum uniuersale sit homo, ne uideretur alicui propositionem esse uniuersalem ideo quia homo est ibi uniuersale subiectum.

'OMNIS' NAMQUE NON 'UNIVERSALE' SED 'QUONIAM UNIVERSALITER' CONSIGNIFICAT.

OMNIS NAMQUE. Vere homo, cum sit uniuersale, non utitur uniuersali enuntiatione quia non utitur omnis uel nullus uel aliqua huiusmodi; a partibus extra; et unde hoc habes quod si non utitur omnis uel nullus uel aliqua huiusmodi, quod ideo non utatur uniuersaliter enuntiatione quia omnis et nullus sunt partes uniuersaliter enuntiandi et haec assignatio est in libro ubi dicit sic: omnis non est uniuersale, sed ideo ponitur in propositione quam consignificat, id est iunctum cum subiecto significat uniuersaliter, id est facit signum uniuersalitatis; ideo facit remotionem istam, id est omnis non est uniuersale, quia uideretur alicui quod esset uniuersalis terminus cum uniuersali iunctum subiecto. Omnis uel nullus et consimilia in propositione duo habent officia, quia iuncta cum subiecto ostendunt quia nihil excipitur de significatione subiecti et conferunt propositioni ut dicatur uniuersalis.

IN EO VERO QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALITER UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM.

IN EO VERO. Dixit quod omnis iungitur cum subiecto ad hoc ut faciat propositionem uniuersalem; uideretur alicui quod propositio eodem modo diceretur uniuersalis propter notam uniuersalitatis additam ipsi praedicato et ad hoc remouendum ponit hanc sententiam.

Continuatio: in eo propositio dicitur uniersalis quod habet subiectum uniuersaliter enuntiatum; sed in eo quod uniuersale praedicatum praedicatur uniuersaliter, id est cum signo uniuersalitatis, non est uerum id quod est uniuersale praedicari uniuersaliter ad hoc ut conferat propositioni quod dicatur uniuersalis.

NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALITER PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR, UT 'OMNIS HOMO OMNE ANIMAL'.

NULLA ENIM. Vere propositio non dicitur uniuersalis respectu praedicati uniuersaliter enuntiati quia neque affirmatio neque negatio. A partibus et hoc est: nulla affirmatio erit (supplendum et negatio) in qua praedicetur, id est debeat dici praedicatio uniuersaliter ita ut propositio dicatur uniuersalis de uniuersali praedicato, id est propter uniuersale praedicatum uniuersaliter enuntiatum; ut haec propositio: Omnis homo est /94/ omne animal non dicitur uniuersalis propter uniuersalem praedicatum uniuersaliter enuntiatum. Quaeritur quare propositio magis dicitur singularis aut uniuersalis respectu subiecti quam praedicati. Cum hoc habemus quod ipsa propositio dicatur praedicatiua ex dignitate praedicati, unde uideretur quod propositio eodem modo deberet dici singularis aut uniuersalis respectu praedicati, sed non est uerum; immo propositio dicitur singularis aut uniuersalis respectu subiecti quia per subiectum uidemus unde agat propositio. Unde subiectum uidetur esse dignius praedicato ad conferendum nomen ipsi propositioni; et propter aliam causam subiectum dicitur esse dignius praedicato, quia, licet aliqua propositio constituatur ex utroque singulari sicuti ista Socrates filius Sofronici est, tamen dicitur singularis respectu subiecti tantum, ideo quod manente eodem subiecto, quocumque modo uarietur praedicatum, tamen semper dicetur singularis. Sed, mutato subiecto et manente eodem praedicato, recipit diuersa nomina, id est potest dici uniuersalis, aut particularis, aut in>definita, si enuntietur in subiecto uniuersaliter aut particulariter aut indefinite; uel ideo possumus dicere quod propositio non dicitur esse uniuersalis respectu praedicati uniuersaliter enuntiati, quia si habet omnis hoc, tunc ista Socrates est omne animal; et si ista esset uniuersalis, habet particularem et indefinitam ex eisdem terminis compositam. Nota hanc propositionem esse singularem omne est res, ideo quia habet singulare subiectum; ideo omne est singulare quia non praedicatur de diuersis oppositis.

OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NON UNIVERSALITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NULLUS HOMO ALBUS EST', 'QUIDAM HOMO ALBUS EST'.

OPPONI AUTEM. Hoc modo dico opponi contrarie quod aliquis enuntiat in uniuersali materia uniuersaliter in utraque parte. Sed dico opponi contradicto>rie etc.

CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM, UT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST', 'NULLUS HOMO IUSTUS EST'.

CONTRARIE VERO. Hoc modo opponitur contradictorie, contrarie uero hoc modo etc. Quaeritur quare repetat de contrariis; superius dixit de contrariis ut offerret nomina, modo repetit ut ostendat quam naturam habeant in ueritate et in falsitate.

QUOCIRCA HAS QUIDEM IMPOSSIBILE EST SIMUL VERAS ESSE.

QUOCIRCA. Quandoquidem istae sunt contrariae, quocirca etc.; a parte. Quas impossibile est esse ueras, aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae, aliae singulares.

HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', ET 'EST QUIDAM HOMO ALBUS'.

HIS VERO. Impossibile est contrarias simul esse ueras. Sed oppositas his, id est uniuersalibus, contingit esse simul ueras in eodem, id est in uno. Oppositas uocat particulares, quae sunt oppositae uniuersalibus contradictorio modo. /95/

QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM ESSE VERAM VEL FALSAM, ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT 'EST SOCRATES ALBUS', 'NON EST SOCRATES ALBUS'.

QUAECUMQUE IGITUR. Quandoquidem omnis homo est albus et non omnis homo est albus et nullus homo est albus et quidam homo est albus sunt contradictoriae; et non tantum modo dico de istis sed quaecumque contradictiones sunt uniuersalium terminorum enuntiatorum uniuersaliter in una parte, non uniuersaliter in alia parte; igitur necesse est alteram esse ueram uel falsam; locus a parte. Quarum necesse est alteram esse falsam, alteram uero esse ueram, aliae sunt contradictoriae, aliae singulares. Et quaecumque in singularibus. Adiectio sententiae.

QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA.

QUAECUMQUE AUTEM. Hanc naturam habent contradictoriae et singulares. Sed quaecumque fiant in uniuersalibus terminis non uniuersaliter enuntiatis in utraque parte, non semper haec uera est, illa uero falsa.

SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS.

SIMUL ENIM. Vere non semper est haec uera, illa uero falsa, quia sunt uerae; ab oppositis, et hoc est: simul enim etc.

    SI ENIM TURPIS, NON PROBUS; ET EST HOMO PULCHER ET NON EST HOMO
    PULCHER.

SI ENIM. Vere ista est uera quae est non est homo probus; si est turpis, non est probus; ab oppositis, secundum terminos propositionis; a parte, secundum propositiones, quia non conuertitur; hic accipitur turpis in moribus.

SI ENIM FOEDUS NON PULCHER.

SI ENIM. Vere ista est uera quae est non est homo pulcher; si est foedus in moribus et non homo pulcher; eodem modo ab oppositis secundum terminos, et a parte secundum propositiones.

    ET SI FIT ALIQUID, NON EST.

ET SI FIT. Et ad hoc probo quia ista est uera quae est non est homo pulcher; si fit pulcher, non est pulcher; ab oppositis. Et uere si fit pulcher, non est pulcher, quia si aliquid fit, id est incipit fieri, non est illud quod fit; a toto locus. Sciendum quod contradictio alia est in uoce tantum, alia in uoce ac significatione. Illa quae est in uoce tantum est in indefinitis et in particularibus. Voce et significatione, alia est prorsus in eadem uoce et significatone eadem, ut in contrariis et singularibus; alia prorsus in eadem uoce, sed non prorsus in eadem significatione, quia una significat uniuersaliter, alia uero particulariter.

    VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR
    'NON EST HOMO ALBUS' SIGNIFICARE QUONIAM NEMO ALBUS EST; HOC
    AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO.

VIDEBITUR AUTEM. Dixit quod homo est albus et homo non est albus sunt simul uerae, unde uidebitur inconueniens quia homo non est albus continet utramque, id et accipitur pro utraque, et pro ista quae est quidam homo non est albus et pro ista quae est nullus homo est albus; et uideretur quod quemadmodum infert> particularem et infertur a particulari, eodem modo inferret uniuersalem> et inferretur ab uniuersali. Et ita si uera esset homo non est albus, uera esset nullus homo est albus, et cum superius dixisset quod uera est homo est albus quae est eadem cum illa quae est quidam homo est albus, /96/ habemus duas contradictorias simul ueras, scilicet quidam homo est albus et nullus homo est albus. Ex alia parte aliud potest notari inconueniens quia habemus quod homo est albus accipitur et pro ista quae est quidam homo est albus, et pro ista quae est omnis homo est albus; et uideretur quod quemadmodum infert et inferretur a particulari, eodem modo inferret et inferretur ab uniuersali. Et ita si uera esset homo est albus, uera esset omnis homo est albus. Et ex alia parte habemus ueram homo non est albus et ita habemus ueram nullus homo est albus et ita uere contrariae sunt simul uerae, id est omnis homo est albus et nullus homo est albus.

Continuatio: dixit quod uera est homo non est albus sed uidebitur subito esse inconueniens, idcirco quoniam homo non est albus uideretur simul esse in inferentia cum illa quae est nemo est albus; et quia hoc habet ista quae est omnis homo est animal cum illa quae est omne non animal est non homo quod simul sunt in inferentia nec tamen idem significant, ideo apponit ita: istae duae sunt simul in inferentia quae etiam significare uidentur idem. Sed haec nemo est albus neque idem significat cum illa quae est non est homo albus, neque est simul necessario in inferentia.

    MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS
    EST.

MANIFESTUM EST. Dixit quod omnis affirmatio habet negationem oppositam et e conuerso, postea dedit in exemplis quod omnis homo est albus habet istas negationes duas: nullus homo est albus et non omnis homo est albus et ita uideretur una affirmatio plures habere negationes. Et ad hoc remouendum ponit hanc sententiam, ostendendo quod una negatio unam habeat affirmationem in eodem genere.

Continuatio: dixi quod omnis affirmatio habet negationem oppositam, nec dico quod habeat plures in uno genere negationes. Sed manifestum est quod una negatio unius affirmationis in uno genere est.

    HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM QUOD AFFIRMATIO
    AFFIRMAVIT, ET DE EODEM, VEL DE ALIQUO SINGULARIUM VEL DE ALIQUO
    UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER VEL NON UNIVERSALITER.

HOC ENIM. Vere una est negatio unius affirmationis in uno genere quia oportet negationem negare hoc idem in materia quod affirmauit affirmatio et de eodem subiecto et in eodem genere. Et cum deberet ponere in eodem genere, ponit partes illius, has scilicet: uel de aliquo singularium, uel de aliquo uniuersalium, uniuersalium, dico, uel uniuersaliter enuntiatorum in utraque parte, sicuti in contrariis, uel uniuersaliter in altera parte, in alia uero non, sicuti in contradictoriis, uel non uniuersaliter in utraque parte, sicuti in> indefinitis et in particularibus; locus ab effectu pari cum causa. /97/

DICO AUTEM UT 'EST SOCRATES ALBUS', 'NON EST SOCRATES ALBUS'.

DICO AUTEM. Dixi de aliquo singularium et hoc non dico tantum sub regula, sed etiam sub exemplo.

SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA.

SI AUTEM. Dixi quod oportet negationem negare idem et de eodem et in eodem genere. Sed si negat aliud aliquid de eodem, ut omnis homo est animal, nullus homo est lapis, uel idem de alio ut omnis homo est animal, nullus lapis est animal et per haec duo membra subintelligitur tertium, il est uel aliud de alio, ut omnis homo animal est, nullum risibile lapis est; si hoc est, non erit opposita sed ab eo diuersa.

HUIC VERO QUAE EST 'OMNIS HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NON OMNIS HOMO ALBUS EST', ILLI VERO QUAE EST 'ALIQUIS HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NULLUS HOMO ALBUS EST'.

HUIC VERO. Dedit exemplum de singularibus, modo uult exemplificare de aliis. Continuatio: Socrates non est albus et opposita ad illam quae est Socrates est albus. Sed huic quae est omnis homo est albus etc. In his exemplis de contradictoriis dat etiam exempla de contrariis et de particularibus quae in istis continentur.

    ILLI AUTEM QUAE EST 'HOMO ALBUS EST' ILLA QUAE EST 'NON EST HOMO
    ALBUS'.

ILLI AUTEM. Hic exemplificat de inde>finitis.

    MANIFESTUM EST ERGO QUONIAM UNI NEGATIONI UNA AFFIRMATIO OPPOSITA
    EST, QUONIAM ALIAE SUNT CONTRARIAE ALIAE CONTRADICTORIAE, ET QUAE
    SUNT HAEC DICTUM EST, VEL QUANDO NON OMNIS VERA VEL FALSA
    CONTRADICTIO, ET QUARE, ET QUANDO VERA VEL FALSA SIT.

MANIFESTUM EST. Quandoquidem in his exemplis una singularis est opposita uni singulari et una contradictoria uni contradictoriae et una contraria uni contrariae et una particularis uni particulari et una indefinita uni indefinitae; manifestum est ergo etc. Et etiam manifestum est istud, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae. Et quae sunt hae dictum est, uel est manifestum quando non omnis contradictio est uera uel falsa, sicuti in indefinitis et particularibus, et quare utraeque sunt uerae, et est manifestum quando contradictio est uera uel falsa, sicuti in contradictoriis et in singularibus.


[IP 3.08]

UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON EST OMNIS HOMO ALBUS', 'EST HOMO ALBUS', 'NON EST HOMO ALBUS', 'NULLUS HOMO ALBUS EST', 'EST QUIDAM HOMO ALBUS'.

UNA AUTEM EST. Dixit quod illa propositio est una quae significat unum de uno. Et hoc uidetur esse uerum in singularibus et in> indefinitis et in particularibus; sed in uniuersalibus uidetur esse falsum, sicuti in ista: omnis homo est animal, quia ista continet omnes istas singulares: Plato animal est, Cicero animal est, Socrates animal est et consimilia, quae sunt diuersae inter se. Et quia continet istas diuersas, non uidetur esse una. Et ad hoc uerificandum argumentabantur ad modum Aristotelis; quia, quemadmodum Aristoteles probabat quod ista quae est omnis tunica est alba non est una, ideo quia equus est albus et homo est albus non sunt una sed plures inter se quas continet illa; eodem modo omnis homo animal est secundum eos non erat una, quia continet illas quae sunt diuersae inter se. Sed ratio illorum non ualet quia istae duae propositiones equus est albus et homo est albus habent alia subiecta quae non possunt uniri in subiecto illius propositionis quae est omnis tunica est alba, ita quod uel dicantur accidentia illius, /98/ uel subiecta illius, uel partes illius. Sed istae propositiones Plato est animal, Cicero est animal et his consimiles habent subiecta quae possunt uniri in subiecto illius propositionis quae est omnis homo est animal, ita quod dicantur partes illius. Quaedam uniuntur ut partes, sicuti Cicero et Plato in homine; quaedam ita ut sint subiecta, sicuti lac et margarita in albo; quaedam ut accidentia, sicuti nigrum et album in corpore. Continuatio: illa propositio est una quae significat unum de uno, quod conceditur in singularibus tantum et in> indefinitis et in particularibus. Sed mea sententia est quod omnis illa est una affirmatio et una negatio quae significat unum praedicatum de uno subiecto, uel cum sit uniuersale uniuersaliter enuntiatum in utraque parte, uel non similiter, sed in altera parte uniuersaliter, in alia uero particulariter; modo exemplificat de contradictoriis in quibus intelligitur exemplum de contrariis.

SI 'ALBUM' UNUM SIGNIFICAT.

SI ALBUM. Dico quod omnis homo est albus significat unum, et ita dico quod sit una, si album significat unum cum subiecto ita quod suum subiectum sit uniuocum; quia posset esse quod, cum praedicatum esse uniuocum, subiectum diceretur aequiuocum et ita propositio non esset una.

SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO; UT, SI QUIS PONAT NOMEN 'TUNICA' HOMINI ET EQUO, 'EST TUNICA ALBA' HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA.

SIN VERO. Si album significat unum cum subiecto, tunc est una propositio; sin, id est si non, est hoc, sed unum nomen est positum duobus ex quibus non est unum, id est quae non possunt uniri in ipso nomine ita quod uel dicantur partes uel accidentia uel subiecta quantum ad ipsum nomen, si hoc est, non est una affirmatio, ut siquis ponat hoc nomen quod est tunica homini et equo, et dicat tunica est alba, haec affirmatio non est una, nec negatio inde facta. Haec propositio "Tunica est alba" quae est indefinita accipitur pro ista uniuersali quae est "Omnis tunica est alba".

NIHIL ENIM HOC DIFFERT DICERE QUAM 'EST EQUUS ET HOMO ALBUS', HOC AUTEM NIHIL DIFFERT QUAM DICERE 'EST EQUUS ALBUS' ET 'EST HOMO ALBUS'.

NIHIL ENIM. Vere omnis tunica est alba non est una propositio, quia equus est albus et homo est albus non est una propositio; a pari. Et unde hoc habes quod si equus est albus et homo est albus non est una propositio, quod ideo omnis tunica est alba non est una propositio; nihil enim etc. A significatione> paritatis.

SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA VEL NIHIL SIGNIFICAT.

SI ERGO. Equus est albus et homo est albus non est una propositio. Et si significant hae multa, et quia habet omnis homo est animal quod significat multa, quia sunt ibi plures uoces, ideo apponit quae sint plures (nota), id est non possunt uniri in hac uoce quae est tunica. Si hoc est, ergo manifestum est quoniam et prima, id est omnis tunica est alba significat multa; a pari. Vere significat multa; cum significet et sit constans quod non significat unum, uel multa significat, uel nihil. Sed /99/ falsum est quod nihil significet, ergo significat multa; ab immediatis.

    NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS.

NEQUE ENIM. Probat antecedens sic: uere equus est albus et homo est albus significant multa, quia equus et homo non sunt unum aliquid, id est non possunt uniri in hac uoce quae est tunica. Causa est probans ad modum immediatorum.

    QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM
    ESSE, ILLAM VERO FALSAM.

QUARE. Quandoquidem in istis indefinitis homo est albus et homo non est albus quae habent unicum subiectum non necesse est alteram esse ueram, alteram falsam, quare nec in his necesse est quae habent aequiuocum subiectum; a maiori. /99/


[IP 3.09]

IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE; IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST

IN HIS ERGO. Quandoquidem in istis omnis homo est albus, non omnis homo est albus et in istis singularibus Socrates est albus, Socrates non est albus quae sunt fctae de praesenti necesse est alteram esse ueram et alteram falsam, quare ergo in his propositionibus quae sunt factae de praesenti necesse est affirmationem uel negationem ueram uel falsam esse; a partibus illarum quae sunt de praesenti. Et istud idem est in his quae sunt factae de praeterito; adiectio sententiae. In uniuersalibus quidem. Ostendit in quibus necesse est alteram esse ueram, alteram falsam, scilicet in uniuersalibus enuntiatis uniuersaliter in altera parte tantum et in singularibus, quemadmodum superius dictum est in exemplis.

IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE (DICTUM AUTEM EST ET DE HIS).

IN HIS VERO. In uniuersalibus uniuersaliter enuntiatis tantum in altera parte et in singularibus necesse est alteram esse ueram, alteram falsam. Sed in his quae dicuntur in uniuersalibus non uniuersaliter in utraque parte, id est in indefinitis et in particularibus non necesse est. Et non tantum dico de his sub regula, sed etiam dictum est de his sub exemplis.

IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER.

IN SINGULARIBUS VERO. Quia in praesenti negotio uult agere de necesse et de futuro, uidendum est quot modis accipiatur utrumque. Multis modis accipitur necesse; accipitur enim pro consequenti, ut in hac consequentia: si albus est, necesse est, id est consequens est, ut habeat albedinem. Accipitur etiam pro impermutabili, ut necesse est, pro impermutabile est, hominem mori, solem oriri. Dicitur quoque necesse determinatum, ut in propositionibus singularibus et contradictoriis agentibus de praesenti est de praeterito, necesse est, id et determinatum, alteram esse ueram, alteram falsam; et istud est determinatum necesse quod non potest impediri per casum uel per utrumlibet. Casus est inopinabilis euentus rerum; utrumlibet opinatus euentus rei habendus per humanam dispositionem. Accipitur etiam necesse pro utili et pro amico. Et cum tot modis dicatur, determinatum necesse tantum hic accipitur. Dicitur et futurum /100/ duobus modis, id est contingens et naturale; contingens ut Socrates erit albus, naturale ut hominem mori. Notandum quod aliquando naturale futurum potest fieri contingens per appositam determinationem, ut homo cras morietur. Superius ostendit naturam singularium propositionum et contradictoriarum de praesenti et de praeterito agentium, scilicet quod necesse est alteram esse ueram et alteram falsam sub disiunctione et determinatam habere falsitatem et ueritatem. Modo uult aperire naturam singularium et contradictoriarum propositionum de futuro contingenti, quae, licet habeant ueritatem et falsitatem sub disiunctione, tamen non habent determinate. Et maxime circa singulares immoratur quia ex singularibus contrahitur ueritas et falsitas uniuersalium propositionum.

Continuatio: in contradictoriis et singularibus agentibus de praesenti uel de praeterito est ueritas et falsitas sub disiunctione et determinate; sed in singularibus, id est in propositionibus factis de singularibus subiectis et futuris praedicatis contingentibus non est similiter, quia, licet habeant ueritatem uel falsitatem sub disiunctione, tamen non habent determinate.

NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE; SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA EST.

NAM SI. Dixit quod non est similiter. Diceret aduersarius: falsum est quod dicis non est similiter, immo est similiter. Nam omnis affirmatio uel singularis negatio uera uel falsa est determinate; a causa. Modo Aristoteles accipit partem aduersarii ut ex eius concessione ducat illum ad inconueniens hoc modo: si omnis negatio uel affirmatio singularis uel contradictoria uera uel falsa est determinate, et omne necesse est uel esse tantum uel non esse tantum determinate, id est esse in re ita ut enuntiat propositio; inter causam et effectum, quia esse rei uel non esse rei est causa quare propositio dicatur uera uel falsa. Si hic quidem. Ad idem antecedens ponit aliud consequens, hoc modo: si ommis affirmatio uel negatio singularis uel contradictoria uera uel falsa est determinate, tunc affirmatio uel negatio singularis uel contradictoria agens de futuro contingenti est uera uel falsa determinate; inter totum et partem. Et praemittit consequens hoc modo: si hic quidem dicat aliquid futurum, ille uero non dicat hoc idem ipsum, id est, si aliquis affirmat aliquid futurum contingens et alius negat, manifestum est quoniam necesse est alterum ipsorum uerum dicere determinate; et unde hoc repetit idem antecedens: si omnis affirmatio uel negatio uera uel falsa est determinate. /101/

UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS.

UTRAQUE ENIM. Probat primam consequentiam: uere si omnis affirmatio uel negatio singularis uel contradictoria uera uel falsa est determinate, necesse est omne uel esse uel non esse determinate, id est necesse est alterum esse tantum; aut ad idem antecedens sequitur alterum tantum determinate, id est uel esse uel non esse, aut necesse est utraque simul adesse indeterminate aut utraque abesse determinate. Sed utraque, id est esse et non esse, non erunt simul in talibus propositionibus quae habent determinate ueritatem uel falsitatem; nec utraque possunt abesse determinate; haec pars assumptionis est ubi dicit ac uero nec contingens; ergo necesse est alteram esse tantum determinate, id est uel esse uel non esse; ab immediatis. Haec disiunctio uidetur esse superflua, quia tertium membrum continetur in secundo. Constat enim quod, si utraque adsunt, et utraque absunt; quia hanc legem habent opposita, quod si aliqua duo opposita ponantur in aliquo, ab eodem remouentur, ut si Socrates est albus et niger, Socrates nec est albus, nec est niger; quia si est albus, non est niger et si est niger, non est albus. Sed non conuertitur, quod si aliqua duo opposita remoueantur ab aliquo, quod ideo ponantur in eodem, nisi sint immediata per esse et non esse, sicuti in istis immediatis: si lapis nec est irrationalis nec est rationalis, tunc lapis eat rationalis et irrationalis quia, si non est rationalis est irrationalis et, si non est irrationalis, tunc lapis est rationalis. Solutio: non ideo posuit tertium membrum ut indigeat, sed ut omni obiectioni satisfaciat.

NAM SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM.

NAM SI. Vere in talibus propositionibus quae habent determinate ueritatem uel falsitatem non possunt utraque adesse indeterminate, si hoc est quod omnis affirmatio uel negatio singularis uel contradictoria sit uera uel falsa determinate, quia in istis propositionibus, factis de praesenti, necesse est alteram esse tantum, id est uel esse uel non esse; a partibus et ab oppositis; et haec est maxima propositio: si aliquod oppositum conuenit aliquibus partibus, oppositum illius remouetur a> toto ipsarum partium; sed esse alterum tantum istis propositionibus factis de praesenti; ergo utraque adesse, quod est oppositum illius, remouetur a propositionibus. Si uerum est de Socrate quoniam est album uel non est album, necesse est esse album uel non album.

ET, SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE.

ET SI EST ALBUM. Consequentiam fecit de propositionibus ad res, unde uideretur quod propositiones essent causae rerum et /102/ quod ueritas uel falsitas propositionum descenderet aliunde quam ab ipsis rebus; modo facit conuersionem ut ostendat ueritatem propositionum descendere ab esse rerum et ut ostendat paritatem inter propositiones et res; quae paritas est sibi necessaria in subsequenti, quando concludet propositiones in loco rerum.

Continuatio: illud est uerum quod si est album uel non est album, necesse est esse album uel non esse album in re; et etiam istud uerum est quod si est album uel non est album in re, uerum est uel affirmationem esse uel negationem.

ET, SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR NON EST.

ET SI NON EST. Ostendit paritatem inter propositiones et res in ueritate; modo uult ostendere paritatem inter easdem in falsitate. Continuatio: si habemus quod ueritas propositionum descendit ab ipsis rebus, et etiam falsitas. Et hoc est: si non est ita in re quomodo dicit propositio, mentitur ipsa propositio, et si mentitur propositio, non ita est in re.

QUARE NECESSE EST AUT AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET, NEC ERIT NEC NON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA ET NON UTRUMLIBET.

QUARE. Probatum est quod utraque non possunt esse in talibus; et cum deberet concludere quod necesse est alterum esse determinate, scilicet uel esse tantum uel non esse tantum, concludit suum par, scilicet quod necesse est aut affirmationem aut negationem uel ueram uel falsam esse determinate. Ideo concludit prius quam probet de tertio membro, quod est utrumque abesse, quia concluditur in secundo membro, quod est utraque adesse, quod iam probatum est; ab immediatis locus, quia negando ponit hoc modo: Si utraque non adsunt, cum constet per hoc quod utraque non absunt, concluditur primum membrum disiunctionis, id est alterum determinate, scilicet uel esse tantum uel non esse tantum. Ideo concluditur unum par pro alio pari quia, si aliquod par est oppositum alicui, par illius est oppositum eidem; sed esse alterum determinate, id est esse tantum uel non esse tantum, est oppositum ad utraque adesse. Ergo suum par, scilicet omnem affirmationem uel negationem ueram uel falsam esse determinate, est oppositum ad idem. Nihil igitur. Quandoquidem omne necesse est esse uel non esse determinate, igitur nihil neque est, scilicet uel est in propinquo futuro, neque fit, scilicet uel fit in propinquo futuro, neque casu neque utrumlibet, nec erit nec non erit in longinquo futuro per casum uel per utrum que libet. Sed omnia sunt ex necessitate et non utrumlibet; est refertur ad casum, fit ad utrumlibet. Dixit quod omnia sunt ex necessitate, unde manifestum est quod non sunt utrumlibet; sed ideo apponit quia non sunt utrumlibet ut, probato quod omnia sunt ex necessitate, probet postea quod non sunt utrumlibet.

AUT ENIM QUI DICIT VERUS EST AUT QUI NEGAT.

AUT ENIM. Vere omnia sunt ex necessitate; aut enim qui /103/ dicit, id est affirmat, uerus est determinate, aut qui negat uerus est determinate.

SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET.

SIMILITER ENIM. Probat quod non est utrumlibet hoc modo: Vere non est utrumlibet quia non habet se aequaliter ad fieri et ad> non fieri. Haec assumptio extra: quoniam hoc habes quod, si non habet se aequaliter ad fieri et ad non fieri, quod ideo non sit utrumlibet; quia, si esset utrumlibet, similiter id est aequaliter uel fieret uel non fieret, id est haberet se ad fieri et ad> non fieri. Ab oppositis secundum affirmationem et negationem.

UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT.

UTRUMLIBET ENIM. Vere si esset utrumlibet, haberet se aequaliter ad fieri et ad non fieri. Utrumlibet enim nihil magis habet se in propinquo futuro ad hoc ut dicatur sic est, quam ad hoc ut dicatur non sic est; uel non magis habet se ad hoc ut dicatur non sic est, quam ad hoc ut dicatur sic est, aut habebit in longinquo futuro.

AMPLIUS, SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET ILLUD EORUM QUAE FACTA SUNT QUONIAM ERIT; QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NEC NON FUTURUM ESSE.

AMPLIUS. Adhuc probat quod perit casus et utrumlibet inducendo opinionem aduersarii unde uidebatur sibi quod omnis affirmatio uel negatio uera uel falsa esset determinate; ex hoc scilicet quia saepe uidebat ita euenire in re quia quemadmodum ita enuntiabat ipsa propositio; et quia hoc uidebat euenire in aliquibus, similiter uolebat esse in omnibus, quod omnes essent uerae uel falsae determinate, siue res earum sequerentur, siue non.

Continuatio: probauit quod perit casus et utrumlibet. Et amplius probo quod perit casus et utrumlibet: tua sententia est quod si est album nunc in re, uerum est dicere primo quoniam album est, id est uera erat propositio determinate quae prius enuntiauit; et si quia uera fuit determinate propositio quae hoc enuntiauit, ideo quia postea ita euenit in re; quare semper uerum fuit dicere determinate quoniam erit quodlibet eorum quae facta sunt, id est omnes illae propositiones fuerant uerae determinate quarum res euenerunt.

QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; ET QUOD IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI; OMNIA ERGO QUAE FUTURA SUNT NECESSE EST FIERI.

QUOD. Pro 'et'. Et si semper uerum est dicere quoniam est aliquid in propinquo futuro uel erit in longinquo futuro, non potest hoc non esse in propinquo futuro uel non futurum esse in longinquo futuro quod enuntiauit propositio; inter causam et effectum. Et QUOD NON POTEST non esse uel non futurum esse, non potest non fieri; a pari extra. Sed quod non potest non fieri, impossibile est non fieri; a pari; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri. Et quandoquidem necesse est fieri propinquum et remotum futurum, omnia ergo etc; a partibus.

NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE CASU ERIT.

NIHIL IGITUR. Quandoquidem omnia quae futura sunt necesse /104/ est fieri, igitur nihil erit utrumlibet neque casus; ab oppositis.

NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE.

NAM SI. De utrumlibet praetermittit, quia probatum est utrumlibet nihil esse; ideo simpliciter probat de casu. Vere si omnia sunt ex necessitate, nihil erit casu. Nam si a casu, non ex necessitate; a pari in conuersione.

AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT.

AT VERO. Probatum est quod utraque non possunt adesse indeterminate; modo uult probare quod utraque non possunt abesse determinate. Continuatio: utraque non possunt adesse indeterminate; at uero nec contingit dicere quoniam uerum est, id est quod uerum sit, neutrum abesse, id est utraque abesse determinate, ut non contingit dicere quoniam uerum est quod neque erit neque non erit. Ac si dicat: non contingit dicere quod esse et non esse remoueatur ab ipsa re. Ideo determinat neutrum per hoc quod dicit quoniam neque erit neque non erit, ne uideretur referri ad casum et ad utrumlibet, de quibus egerat in proximo.

PRIMUM ENIM, CUM SIT AFFIRMATIO FALSA, ERIT NEGATIO NON VERA, ET CUM HAEC SIT FALSA, CONTINGIT AFFIRMATIONEM ESSE NON VERAM.

PRIMUM ENIM. Vere utraque non possunt abesse determinate. Nam si primum concedas, quod aliqua affirmatio sit falsa determinate, continget postea quod negatio illius erit non uera; et si negatio illius erit non uera, tunc negatio illius erit falsa; et si negatio illius erit falsa, affirmatio quae prius erat falsa determinate erit uera. Et si affirmatio erit uera sequitur esse rei. Et si sequitur esse rei, falsum est utrumque abesse determinate. Et cum hoc probatum est quod utraque non possunt abesse determinate quia sequitur alterum, scilicet esse; similiter uult probare quod utraque non possunt abesse determinate quia contingit aliquando nn esse.

Continuatio: dixit quod cum affirmatio sit falsa, erit negatio illius non uera; et cum haec negatio sit falsa determinate secundum esse, id est cum primum iudices aliquam negationem esse falsam determinate, postea contingit affirmationem illius esse non ueram et si affirmatio illius erit non uera, tunc affirmatio illius erit falsa. Et si affirmatio illius erit falsa, tunc negatio quam prius iudicabas esse falsam, determinate erit uera. Et si negatio erit uera, sequitur non esse rei; et si sequitur non esse rei, falsum utrumque abesse determinate.

AD HAEC, SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE.

AD HOC. Probatum est quod utraque non possunt abesse determinate. Ad hoc, id est praeter hoc, ad idem probandum pono hanc sententiam: Si uerum est dicere de aliquo quoniam est album et magnum, oportet utraque esse in eodem. Et quia /105/ ibi ponitur esse, falsum est utrumque abesse determinate.

SIN VERO ERIT CRAS, ESSE CRAS.

SI VERO. Nec tantum istud dico de praesenti, sed etiam de futuro. Si aliquid erit cras, id est si dicas aliquid esse cras determinate, oportet esse cras. Et quia ibi ponitur esse, falsum est utrumque abesse.

SI AUTEM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT CRAS, NON ERIT UTRUMLIBET, UT NAVALE BELLUM; OPORTEBIT ENIM NEQUE FIERI NAVALE BELLUM NEQUE NON FIERI NAVALE BELLUM.

SI AUTEM. Tua sententia non ualet si dicas utraque abesse determinate; iterum, si dicas utraque adesse indeterminate, non ualet. Si uero haec non dicas, sed dicas quod neque erit neque non erit simpliciter, id est quod utrumque remoueatur ab ipsa re et esse et non esse simpliciter, id est quod neque ibi apponitur determinate neque indeterminate, tamen in idem incidis periculum; in hoc scilicet, quod non erit utrumlibet, ut nauale bellum, quod est utrumlibet, non erit. Et uere nauale bellum est utrumlibet. Oportet enim indeterminate neque fieri nauale bellum, neque non fieri, sed uel fieri, id est uel non fieri. Aliter probat quod utrumlibet non erit; ut nauale bellum, quod est utrumlibet, non erit. Et uere nauale bellum non erit; oportet enim neque fieri neque non fieri nauale bellum; a pari. Paria sunt non esse in futuro et non habere se in futuro ad fieri et ad non fieri.

QUAE ERGO CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM.

QUAE ERGO. Quandoquidem perit casus et utrumlibet, ergo contingunt inconuenientia; a partibus. Et alia huiusmodi quae dicturus sum, scilicet perire negotium et consilium quae omnia ex tua concessione proueniunt, ex hac scilicet: si oppositorum, id est omnis affirmationis et negationis enuntiatiae uel in his propositionibus quae uniuersalibus terminis dicuntur uniuersaliter in una parte in altera uero partculariter, uel in his quae singularia sunt, necesse est hanc esse ueram, illam uero falsam. Consequentia inter causam et effectum.

NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE.

NIHIL AUTEM. Dixit quod contingunt inconuenientia, scilicet nihil esse casum; nec tantum dico de casu sed etiam dico nihil esse utrumlibet in his quae sunt in propinquo futuro uel sunt in longinquo, immo dico omnia esse in propinquo uel fieri in longinquo ex necessitate. Sic potest probari quod omnia futura sunt ex necessitate licet apud Aristotelem esset inconueniens. Si nulla futura habent se ad esse et ad non esse indeterminate, tunc omnia futura sunt ex necessitate; sed nulla futura habent se ad esse et ad non esse indeterminate. Si omnia futura habent se ad non esse tantum, tunc illud est; sed hoc est: si omnia futura ideo sunt futura quia habent se ad non esse tantum, tunc omnia futura habent se ad non esse tantum; sed omnia futura ideo dicuntur futura quia habent se ad non esse tantum. Si omnia futura ideo sunt futura quia non sunt et omnia utura ideo sunt quia habent se /106/ ad non esse tantum; sed omnia futura ideo futura quia non sunt. Et haec consequentia ita probatur. Si quicquid habet se ad non esse tantum, non est, et quicquid non est habet se ad non esse tantum; tunc si futura ideo dicuntur futura quia non sunt, etiam quia sunt futura habent se ad non esse tantum. Sed quicquid habet se ad non esse tantum, non est et quicquid non est habet se ad non esse tantum. Quod ita probatur: si quicquid est habet se ad esse tantum et quicquid habet se ad esse tantum est, tunc quicquid habet se ad non esse tantum, non est; et quicquid non est, habet se ad non esse tantum.

Solutio: in hac propositione quae est omnia futura habent se ad non esse tantum accipiendum est in praesenti sed non> in futuro, quia uerum est quod omnia futura habent se ad non esse tantum in praesenti sed nn habent se ad hoc quod non sint in futuro; hoc ita determinat quod si> non esse accipiatur in futuro, non ualet argumentatio.

QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI QUONIAM, SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT.

QUARE NON. Quandoquidem nihil est utrumlibet, quare non oportebit neque consiliari neque negotiari; a toto. Et quare non oportet consiliari neque negotiari? Propter hanc causam quoniam si facimus hoc, id est consilium et negotium ut aliquid non sit, tamen hoc erit in ipsa re; si uero facimus hoc, id est consilium et negotium, ad hoc ut sit res, tamen non erit.

NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLESIMUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE.

NIHIL ENIM. Vere inutile est consilium et negotium; nihil enim secundum te prohibet hunc quidem, id est aliquem, dicere hoc futurum esse protendens in millesimum annum, hunc uero non dicere; id est nihil prohibet aliquem facere affirmationem uel negationem ueram uel falsam determinate protendentem in millesimum annum; per millesimum annum accepit quodlibet futurum; ab immediatis. Immediata sunt aliquid prouidere et inutile consilium et negotium.

QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC.

QUARE. Quandoquidem nihil prohibet, quare ex necessitate erit quodlibet, id est quodcumque, eorum uerum erat dicere tunc temporis quando enuntiabatur. A causa quae pro>bat ad modum immediatorum.

AT VERO NEC HOC DIFFERT SI ALIQUI DIXERUNT NEGATIONEM VEL NON DIXERUNT.

AT VERO. Superius fecit quamdam consequentiam de propositionibus ad res, hanc scilicet: si omnis affirmatio uel negatio uera uel falsa est determinate, etiam omne necesse est esse uel non esse. In qua consequentia uidebatur dependere mutatio rerum secundum malam concessionem aduersarii, scilicet perire casum et utrumlibet, perire consilium et negotium; et ad hoc remouendum quod res non mutatur a suo esse propter propositiones apponit hanc sententiam incidenter. Consequentiam fecit de propositionibus ad res in qua ostendit res mutari /107/ secundum propositiones male concessas ab aduersario. At uero haec, id est ipsa res, non differt, id est non mutatur a suo esse, si aliqui dixerunt negationem uel non dixerunt negationem sed affirmationem et concesserunt ueram uel falsam determinate.

MANIFESTUM EST ENIM QUOD SIC SE HABENT RES VEL SI HIC QUIDEM AFFIRMAVERIT, ILLE VERO NEGAVERIT.

MANIFESTUM EST ENIM. Vere res non differt a suo esse propter affirmationem uel negationem; manifestum est enim quod sic se habeat res, id est quod res habeat semper eodem modo in suo esse, uel si hic quidem affirmauerit ille uero negauerit, uel si neuter affirmauerit aut negauerit; ab oppositis.

NON ENIM PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT.

NON ENIM. Vere res habent se sic uel si hic etc. Non enim res erit, id est recipiet aliquod esse, uel non erit, id est non recipiet aliquod non esse propter negare uel affirmare; ab immediatis; immediata sunt recipere esse uel non esse propter affirmare uel negare et res semper eodem modo se habere uel si hic quidem affirmauerit, ille uero negauerit, uel si neuter affirmauerit aut negauerit.

NEC IN MILLESIMUM ANNUM MAGIS QUAM IN QUANTOLIBET TEMPORE.

NEC IN MILLESIMUM. Quod probauit res non mutari a suo esse propter affirmare uel negare incidens fuit; modo reuertitur ad propriam materiam. Continuatio: dixi quod nihil prohibet hunc quidem dicere hoc futurum, hunc uero non dicere eundo in millesimum annum et non magis dico in millesimum annum quam in quantolibet tempore.

QUARE SI IN OMNI TEMPORE SIC SE HABEBAT UT UNUM VERUM DICERETUR, NECESSE ESSET HOC FIERI.

QUARE. Quandoquidem et in millesimo anno et in quantolibet tempore nihil prohibet aliquem facere affirmationem uel negationem ueram uel falsam determinate in omni tempore, ergo; a partibus extra. Et si in omni tempore sic se habeat affirmatio uel negatio ut unum uere dicatur, quare necesse est hoc fieri determinate, quod enuntiat ipsa propositio; inter causam et effectum.

ET UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERE UT EX NECESSITATE FIERET.

ET UNUMQUODQUE. Dixi quod necesse esset. Sed omnia futura ideo dicuntur futura quia habent se haec fieri; et ne acciperetur necesse pro consequenti dicit: ita dico quod necesse esset hoc fieri quod necesse esset sic se habere unumquodque eorum quae fiunt ut ex necessitate fieret. Aliter potest legi nec in millesimum annum: Dixi quod res non recipiet aliquod esse uel non esse propter negare uel affirmare; nec hoc dico magis in millesimum annum quam in quantolibet tempore.

QUARE. Sententia finita, facit illationem a consequenti hoc modo: quare necesse esset hoc fieri et subiungit unde inferat. Si in omni etc.

QUANDO ENIM SERE DICIT QUIS QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI.

QUANDO ENIM. Vere si unum uere diceretur, necesse esset /108/ hoc fieri. Quando enim uere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; a pari.

ET QUOD FACTUM EST, VERUM ERAT DICERE SEMPER QUONIAM ERIT.

ET QUOD FACTUM EST. Dico quod quando uere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri. Et hoc dico secundum sententiam tuam, quia tu dicis quod illud quod factum est, uerum erat dicere semper determinate quoniam erit.

QUODSI HAEC NON SUNT POSSIBILIA.

QUODSI. Ostendit euenire plurima inconuenientia ex mala concessione aduersarii, scilicet perire casum et utrumlibet, perire consilium et negotium; sed haec non sunt possibilia perire.

VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID.

VIDEMUS ENIM. Vere haec, id est utrumlibet et consilium et negotium non sunt possibilia perire. Videmus enim esse principium, id est causa, futurorum contingentium et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid, id est per consilium et per negotium nostrum; ab oppositis.

ET QUONIAM EST OMNINO IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT ESSE POSSIBILE ET NON, IN QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE.

ET QUONIAM. Probaui quod haec, id est utrumlibet et consilium et negotium, non sunt possibilia perire et uniuersaliter dico de omnibus, tam de istis quam de casualibus, quoniam est, id est contingit, omnino, id est uniuersaliter, possibile esse et non, in his rebus quae non semper sunt actu. Et ne aliquis accipiat remota quae nunquam sunt in actu, sicuti nunquam est in actu quod homo sit lapis, ideo subiungit: ut in his contingit utrumque et esse et non esse circa eumdem actum indeterminate.

QUARE ET FIERI ET NON FIERI.

QUARE. Quandoquidem contingit utrumque indeterminate, id est esse et non esse, circa eumdem actum; quare contingit et fieri et non fieri circa eumdem actum. Paria sunt esse et non esse et fieri et non fieri circa eumdem actum.

ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, UT QUONIAM HANC VESTEM POSSIBILE EST, INCIDI ET NON INCIDITUR SED PRIUS EXTERITUR.

ET MULTA. Ostendi sub regula quod contingit possibile esse et non esse circa eumdem actum, etiam in futuris rebus. Et non tantum dico istud sub regula, sed ex hoc multa exempla sunt nobis manifesta habentia se sic, id est ad esse et ad non esse circa eumdem actum; ut in ueste. Bonum exemplum dedi, quoniam possibile est incidi hanc uestem. Et ne aliquis accipiat incidi in ipso actu subiungit: et non in>ciditur etc.

SIMILITER AUTEM ET NON INCIDI POSSIBILE EST.

SIMILITER AUTEM. Dico quod possibile est hanc uestem incidi, nec tantum hoc est, sed similiter possibile est non incidi.

NON ENIM ESSET EAM PRIUS EXTERI NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI.

NON ENIM. Vere possibile est hanc uestem non incidi; si est possibile exteri, tunc possibile est non incidi; a parte extra. Et unde hoc habes quod si est possibile exteri, quod ideo sit possibile non incidi? Non enim esset possibile eam prius exteri, nisi esset possibile non incidi. Ac si dicat: uere si est homo, est animal, quia non esset homo, nisi esset animal; a pari in conuersione ad eumdem ordinem. Vestis quae praesentialiter est /109/ dicitur futura quia se habet ad incidi et ad non incidi; ad incidi ita se habet ut aliquando illud actualiter recipiat; ad non incidi ita se habet, ut non incidi, quod praesentaliter est in ea, aliquando retineat permanentem.

QUARE ET IN ALIIS FACTURIS QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM DICUNTUR HUIUSMODI -- MANIFESTUM EST QUONIAM NON OMNIA EX NECESSITATE VEL SUNT VEL FIUNT.

QUARE. Quandoquidem contingit in ueste possibile et incidi et non incidi, ergo contingit fieri et non fieri circa eumdem actum; a partibus extra, uel, si uolumus accipere fieri et non fieri circa incisionem, erunt paria. Notandum quod si contingit possibile incidi, non ideo sequeretur possibile fieri et non fieri, nisi accipiatur circa eumdem actum; constat quidem quod fieri sequeretur ad incidi ut totum ad partem; sed non fieri non sequeretur ad non incidi, nisi circa eumdem actum accipi>etur, quia non incidi est continentius quam non fieri, acceptum circa eumdem actum. Quia quotienscumque praedicatur aliquod finitum de aliquo finito ita quod sit prorsus excedens, subiectum infinitum erit continentius praedicato infinito ut non homo est continentius quam non animal. Et quandoquidem in ueste contingit fieri et non fieri circa eumdem actum, quia uestis est futurum contingens, quare et in aliis futuris contingit fieri et non fieri circa eumdem actum; in aliis futuris dico, quaecumque dicuntur secundum potentiam huiusmodi, id est quia sunt futura contingentia; a simili, propter eamdem causam, probauit quod haec non sunt possibilia perir>e.

QUOD. Pro 'et'. Et si haec non sunt possibilia perire, manifestum est quoniam non omnia ex necessitate uel sunt in propinquo futuro, uel fiunt in remoto; inter causam et effectum.

SED ALIA, QUIDEM UTRUMLIBET ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO, ALIA VERO MAGIS QUIDEM IN PLURIBUS ALTERUM.

SED ALIA. Dico quod non omnia sunt uel fiunt ex necessitate; sed alia quidem sunt utrumlibet; et in quibusdam quae sunt utrumlibet non magis est affirmatio uel negatio, id est aequaliter habent se ad affirmationem et ad negationem. Alia uero sunt casuales; et in pluribus quidem casualibus magis est alterum, id est magis contingit affirmatio quam negatio, et e conuerso.

SED CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, ALTERUM VERO MINIME.

SED CONTINGIT. Dedit utrumlibet habere se aequaliter ad affirmationem et ad negationem, casui uero dedit magis habere se ad alterum; et ne uideretur alicui quod ista ita essent distributa quod istud quod conuenit utrumlibet nunquam conuenit et casui, et illud quod conuenit casui nunquam conuenique et utrumlibet, ideo apponit.

Continuatio: dedit utrumlibet habere se aequaliter ad utrumque, casui habere se magis ad alterum; sed contingit fieri et in quibusdam quae sunt utrumlibet /110/ habere se magis ad alterum et in illis quae sunt casualia habere se aequaliter ad utrumque. Dedi utrique, id est casui et utrumlibet, habere se magis ad alterum; sed ita hoc dico quod minime sit ibi alterum determinate; quaedam quae sunt utrumlibet habent se aequaliter ad affirmationem et negationem, ut nauale bellum; quaedam uero quae sunt utrumlibet magis habent se ad affirmationem ut si aliquis disponat ut comedat et ad mensam sedeat et fercula opposita uideat, magis habet se ad hoc ut comedat, quam ad hoc ut non comedat; item quaedam utrumlibet magis habent se ad negationem, ut aliquis rusticus se futurum comitem disponat, magis habent se ad negationem quam ad affirmationem. Similiter quaedam casualia habent se aequaliter ad affirmationem et negationem, ut si aliquis in agro fodiat nec se inuenturum aliquid disponat, aequaliter habet ad aurum inueniendum et ad non inueniendum. Item sunt quaedam casualia quae magis habent se ad affirmationem ut si aliquis eat in Aethiopiam, magis habet se ad habere nigredinem quam ad non habere. Rursus quaedam sunt casualia quae magis habent se ad negationem, ut si aliquis eat in Aethiopiam magis habet se ad non albere quam ad albere.

IGITUR ESSE QUOD EST QUANDO EST, ET NON ESSE QUOD NON EST QUANDO NON EST, NECESSE EST.

IGITUR ESSE QUOD EST. Superius ostendit naturam casualium et illarum rerum quae sunt utrumlibet, scilicet quod non habent determinatam necessitatem. Ostendit etiam quod propositiones agentes de praesenti habent determinatam ueritatem uel falsitatem; sub disiunctione modo uult agere de rebus praesentibus, ut ostendat quam necessitatem habeant, scilicet determinatam habent necessitatem, determinatam et non impermutabilem.

Continuatio: dixit quod non omnia sunt ex necessitate, quia sunt quaedam casu, quaedam utrumlibet. Et quia hoc est, igitur necesse est esse determinate illud praesens quod est, id est quod habet se ad esse tantum, quando est, id est quia est; et necesse est non esse determinate quod non est, quando non est, id est quia non est; a toto et ab oppositis. Maxima propositio: si aliquid remouetur ab aliquo toto particulariter propter oppositum positum in eodem, illud quod remouetur ponitur in aliquo opposito illius indeterminate; sed esse ex necessitate remouetur ab omni re particulariter propter casum et utrumlibet positum in eodem; ergo ex necessitate esse ponitur in rebus de praesenti propter casum et utrumlibet remota ab illis rebus. Et sic potest probari per medium: si quia quaedam sunt casu, quaedam utrumlibet, non omnia sunt ex necessitate, et quia non omnia sunt ex necessitate quaedam sunt casu, quaedam utrumlibet; et hoc sequitur tantum propter paritatem terminorum. Et si quia non omnia sunt ex necessitate quaedam /111/ sunt casu, quaedam utrumlibet, et quia quaedam praesentia non sunt ex necessitate, quaedam praesentia sunt casu, quaedam utrumlibet; a simili propter eamdem causam. Et si quia quaedam praesentia non sunt ex necessitate, quaedam praesentia sunt casu, quaedam utrumlibet, et quia nulla praesentia sunt casu uel utrumlibet, omnia sunt ex necessitate; a contradictoriis. Quia si aliqua contradictoria infert aliquam contradictoriam, contradictoria illatae infert contradictoriam inferentis. Et si quia nulla praesentia sunt casu uel utrumlibet, omnia sunt ex necessitate, et quia omnia praesentia habent se ad esse tantum uel ad non esse tantum, omnia praesentia sunt ex necessitate; a consequenti. Et si omnia praesentia sunt ex necessitate quia habent se ad esse tantum uel ad non esse tantum, igitur hoc praesens quod est, necesse est esse, quando est, id est quia habet se ad esse tantum, et illud praesens quod non est necesse est non esse quando non est, id est quia habet se ad non esse tantum.

SED NON QUOD EST OMNE NECESSE EST ESSE, NEC QUOD NON EST NECESSE EST NON ESSE.

SED NON. Hoc possumus dicere, quod illud quod est necesse est esse quando est, id est determinate, et illud quod non est necesse est non esse quando non est, id est determinate. Sed hoc non possumus dicere quod omne quod est necesse est esse simpliciter, nec omne quod non est necesse est non esse simpliciter, id est impermutabiliter ita quod habeat impermutabilem necessitatem.

NON ENIM IDEM EST OMNE QUOD EST ESSE NECESSARIO QUANDO EST, ET SIMPLICITER ESSE EX NECESSITATE.

NON ENIM. Et unde hoc habes quod illud quod necesse est determinate non ponat necesse esse simpliciter? ideo quia non est idem, id est par in significatione, illud quod est necessarium esse determinate ad illud quod est necessarium esse simpliciter; nec est inferius illo, sed superius quia infertur ab illo hoc modo: si necesse est esse simpliciter, id est impermutabiliter, necesse est esse determinate, sed non conuertitur.

SIMILITER AUTEM ET IN EO QUOD NON EST.

SIMILITER AUTEM. Non tantum dico quod illud quod est necesse esse determinate non est idem cum necesse esse simpliciter, sed similiter dico quod illud quod est necesse non> esse determinate non est idem cum necesse non esse simpliciter.

ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO EST.

ET IN CONTRADICTIONE. Hoc habemus in rebus de praesenti quod omnes habent determinatam necessitatem sed non omnes habent impermutabilem necessitatem. Et eadem ratio est in omni contradictione agente de praesenti, scilicet quod omnis propositio de praesenti habet ueritatem uel falsitatem determinatam, sed non omnis habet impermutabilem necessitatem.

ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON.

ESSE QUIDEM. Hoc possumus dicere quod omnes res de praesenti /112/ habent esse uel non esse determinatum. Et non possumus dicere quod habeant esse uel non esse impermutabiliter. Sed hoc possumus dicere quod omne praesens, id est omnis res de praesenti, necesse est esse uel non esse sub disiunctione. Et possumus dicere quod omne futurum contingens necesse est esse uel non esse sub disiunctione.

NON TAMEN DIVIDENTEM DICERE ALTERUM NECESSARIO.

NON TAMEN. Hoc habent omnes res de futuro contingenti, quod habent necessitatem sub disiunctione; tamen non est necesse diuidentem, id est disiunctionem facientem, dicere alterum necessario determinate.

DICO AUTEM, NECESSE EST QUIDEM FUTURUM ESSE BELLUM NAVALE CRAS VEL NON ESSE FUTURUM SED NON FUTURUM ESSE CRAS BELLUM NAVALE NECESSE EST VEL NON FUTURUM ESSE, FUTURUM AUTEM ESSE VEL NON ESSE NECESSE EST.

DICO AUTEM. Dixi quod omnes res de futuro contingenti habent necessitatem sub disiunctione, nec illud dico tantum sub regula sed etiam dico sub exemplo, ut necesse est quidem futurum esse cras nauale bellum uel non esse futurum sub disiunctione. Sed non est necesse cras esse futurum nauale bellum uel non esse futurum simpliciter, id est impermutabiliter; hoc non potest dici, sed necesse est futurum esse uel non esse sub disiunctione. Hoc ideo repetit ut suam confirmet sententiam.

QUARE, QUONIAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONIAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGERE, NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM; QUOD CONTINGIT IN HIS QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT

QUARE. Hoc euenit in rebus casualibus et in illis quae sunt utrumlibet quod omnes necesse est esse uel non esse sub disiunctione. Et quia hoc est? Quare manifestum est quoniam necesse est similiter se habere etiam contradictionem singularem uel contradictoriam. Contradictionem dico facta, in illis rebus quaecumque sic se habent ut utrumlibet sint. Et quaecumque sic se habent ut queant contingere contraria, id est esse et non esse, ipsarum, id est in ipsis rebus, et per hoc accipit casualia. Locus inter causam et effectum. Et unde hoc habes quod necesse est similiter se habere contradictionem singularem et contradictoriam quemadmodum res, quoniam omnes orationes similiter sunt uerae quemadmodum et res; a toto. Quod contingit, id est ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere queant, contingit in his quae non semper sunt. Et ne aliquis accipiat remota quae nunquam sunt, addit et non semper non sunt, id est aliquando sunt.

HORUM ENIM NECESSE EST QUIDEM ALTERAM PARTEM CONTRADICTIONIS VERAM ESSE VEL FALSAM, NON TAMEN HOC AUT ILLUD SED UTRUMLIBET, ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM.

HORUM ENIM. Vere necesse est similiter se habere contradictionem quia in hoc; a parte se similiter habere et hoc est: horum enim, id est harum rerum, necesse est quidem alteram partem contradictionis ueram esse uel falsam sub disiunctione; non tamen hoc aut illud determinate, sed utrumlibet, id est indeterminate, et aequiuocat in utrumlibet, et magis quidem ueram alteram, non tamen iam ueram uel falsam determinate.

QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST NECESSE OMNES AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES OPPOSITARUM HANC QUIDEM VERAM, ILLAM AUTEM FALSAM ESSE.

QUARE. Quandoquidem propositiones singulares et contradictoriae agentes de praesenti habent determinatam ueritatem /113/ uel falsitatem et etiam sub disiunctione, propositiones uero de futuro contingenti habent ueritatem et falsitatem sub disiunctione tantum. Quare etc.; a partibus.

NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT SIC SE HABENT ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIUM TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST.

NEQUE ENIM. Vere propositiones singulares et contradictoriae agentes de praesenti et de futuro contingenti habent dissimilem ueritatem et falsitatem, quia res de praesenti et de futuro contingenti habent dissimilem necessitatem. A causa et hoc est: Neque enim sic se habet necessitas etiam in his rebus quae non sunt et ne aliquis accipiat remota quae nullo modo sunt, ideo apponit possibilibus tamen esse aut non esse non sic se habet necessitas in futuris quemadmodum in his quae sunt praesentialiter, sed quemadmodum dictum est, scilicet res de praesenti habent determinatam necessitatem et sub disiunctione, res uero de futuro contingenti habent necessitatem tantum sub disiunctione.


[IP 3.10]

QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID, HOC AUTEM EST VEL NOMEN VEL INNOMINABILE, UNUM AUTEM OPORTET ESSE ET DE UNO HOC QUOD EST IN AFFIRMATIONE.

QUONIAM AUTEM. Tractauit de propositionibus talem faciendo diuisionem: propositio alia uniuersalis, alia contradictoria, alia indefinita, alia particularis, alia singularis. Aliam etiam fecit diuisionem, hanc scilicet: propositio alia agit de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro et determinauit ueritatem et falsitatem omnium. Modo uult agere de ipsis propositionibus secundum alium modum, id est secundum aequipollentiam quae consideretur in praedicato tantum; et huiusmodi aequipollentia ualet ad syllogismos, quia si aliquis aliquem faciat syllogismum et dubitetur de singulis propositionibus ipsius syllogismi, possunt approbari per suas aequipollentes. Et prius quam ostendat aequipollentiam propositionum, ostendit materiam ipsarum, scilicet finitum nomen uel infinitum. Notandum quod uariatio praedicati ad duo ualet, id est ad reddendam aequipollentiam et ad hoc ut plures sint propositiones. Variatio uero subiecti ualet ad hoc tantum, ut plures sint propositiones, non autem ad aequipollentiam. Continuatio: non tantum illa erant dicenda de propositione quae praedicta sunt, sed etiam istud, quod omnis affirmatio aequipollens constat uel ex nomine finito et uerbo, uel ex infinito nomine et uerbo; praemittit causam unde inferat, hanc uidelicet, quoniam affirmatio est significans aliquid de aliquo, id est praedicatum de aliquo subiecto; quod aliquid et de aliquo non est accipiendum quolibet modo, sed hoc, id est praedicatum et subiectum est uel nomen uel innominabile, id est finitum uel infinitum nomen. Et hanc disiunctionem non facio absque ratione, sed oportet hoc quod est praedicatum in affirmatione /114/ esse unum ex istis, id est nomen uel innominabile et illud unum oportet enuntiari de uno ex istis, id est de nomine uel innominabili; hoc dicit ad remotionem orationum quae nec in subiecto nec in praedicato possunt infinitari. Tota consequentia inter causam et effectum.

NOMEN AUTEM DICTUM EST ET INNOMINABILE PRIUS.

NOMEN AUTEM. Dixi nomen uel innominabile et uideretur alicui quod hoc esset expediendum, sed dictum est prius quid sit nomen uel innominabile.

'NON-HOMO' ENIM NOMEN QUIDEM NON DICO SED INFINITUM NOMEN.

'NON-HOMO' ENIM. Vere dictum de innominabili quia hoc modo a parte dicendi, et hoc est: non homo nomen quidem non dico, sed infinitum nomen quemadmodum non currit etc.

UNUM ENIM SIGNIFICAT INFINITUM -- QUEMADMODUM ET 'NON CURRIT' NON VERBUM SED INFINITUM VERBUM), ERIT OMNIS AFFIRMATIO VEL EX NOMINE VEL EX VERBO.

UNUM ENIM. Ostendi innominabile ualere ad aequipollentiam, nec istud dico irrationabiliter, sed propter hanc causam, quia infinitum significat unum, id est aequipollentiam quodammodo, id est pari modo cum suo finito; quia, sicut finitum reddit aequipollentiam affirmatum et negatum, eodem modo infinitum; a causa istud apposuit.

PRAETER VERBUM AUTEM NULLA AFFIRMATIO VEL NEGATIO.

PRAETER VERBUM. Dixi quod omnis affirmatio aequipollens constat ex finito nomine et uerbo uel ex infinito nomine et uerbo>, unde potest colligi quod quaedam affirmatio et negatio constat ex finito nomine et uerbo sine infinito nomine et quaedam affirmatio et negatio constat ex infinito nomine et uerbo sine finito nomine; praeter uerbum autem etc.


'EST' ENIM VEL 'ERIT' VEL 'FUIT' VEL 'FIT' VEL QUAECUMQUE ALIA HUIUSMODI, VERBA EX HIS SUNT QUAE SUNT POSITA.

'EST' ENIM. Vere praeter uerbum nulla est affirmatio uel negatio, quia praeter est uel erit uel fuit uel praeter alia huiusmodi nulla est affirmatio uel negatio; a partibus extra; et unde hoc habes, quod si praeter est uel erit uel fuit uel praeter alia huiusmodi nulla est affirmatio uel negatio, quod ideo non possit esse sine uerbo quia est uel erit uel fuit uel alia quaecumque sunt huiusmodi, sunt uerba, id est intelliguntur esse uerba; ex his quae sunt posita in definitione uerbi. Altius accipit hic uerbum quam in definitione uerbi, quia hic accipit tam rectum quam obliquum uerbum.

CONSIGNIFICANT ENIM TEMPUS.

CONSIGNIFICANT ENIM. Vere ista intelliguntur esse uerba ex superius positis in definitione uerbi, quia ex istis; a partibus superius positorum. Consignificant enim tempus et sunt apta ad reddendam propositionem.

QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO 'EST HOMO -- NON EST HOMO', DEINDE 'EST NON HOMO -- NON EST NON HOMO', 'EST OMNIS HOMO -- NON EST OMNIS HOMO', 'EST OMNIS NON HOMO -- NON EST OMNIS NON HOMO'; ET IN EXTRINSECUS TEMPORIBUS EADEM RATIO EST.

QUARE. Dixit quod omnis affirmatio uel negatio aequipollens constat uel ex finito nomine et uerbo, uel ex infinito nomine et uerbo. Et quia sunt quaedam propositiones quae habent eamdem materiam, id est finitum et infinitum nomen quae tamen non ualent ad aequipollentiam, ideo apponit hanc sententiam /115/ ut ostendat quae ualeant ad aequipollentiam et quae non. Illatio sic: quandoquidem dictum est quod omnis affirmatio uel negatio ualens ad aequipollentiam constat ex finito nomine uel ex infinito nomine et uerbo, et hoc habent quaedam propositiones quod constant ex eadem materia et tamen non ualent ad aequipollentiam; quare dicendum est istud, quod quaedam affirmatio et quaedam negatio quae non ualent ad reddendam aequipollentiam est prima, ut ista homo est etc. Quae ideo dicuntur primae quia sunt materia illarum quae ualent ad aequipollentiam, quia illae quae ualent ad aequipollentiam ex istis consequuntur per aliquam ad>iectionem. Inter causam et effectum.

Aliter: quandoquidem omnis affirmatio uel negatio aequipollens constat ex finito nomine et uerbo uel ex infinito nomine et uerbo, cum constat quod omne finitum est dignius infinito, quare affirmatio et negatio quae constat ex finito nomine et uerbo prima est, id est dignior est quam illa quae constat ex infinito nomine et uerbo; inter causam et effectum. Et in extrinsecus temporibus eadem ratio est, id est eadem consideratio; nam quemadmodum est principaliter praedicatum duas reddit oppositiones, eodem modo potest dici in praeterito et> in futuro hoc modo: fuit homo, non fuit homo, non homo fuit, non homo non fuit. Similiter de futuro et hoc est secundum primam sententiam. Aliter potest legi secundum aliam sententiam: in extrinsecus temporibus eadem ratio est quod quemadmodum illa quae constat ex finito nomine et uerbo praesenti dignior est quam illa quae constat ex infinito nomine et uerbo praesenti, eodem modo illa quae constat ex finito nomine et uerbo uel praeterito uel futuro est dignior quam illa quae constat ex infinito nomine et uerbo uel praeterito uel futuro.

QUANDO AUTEM 'EST' TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES.

QUANDO AUTEM. Quando est principaliter praedicatur duae tantum fiunt oppositiones secundum uariationem subiecti; sed quando est praedicatur tertium (et quia hoc uidetur esse in hac propositione quae est omnis homo est, ideo apponit: ita, dico, praedicatur quod sit adiacens alicui praedicato) dupliciter dicuntur oppositiones quantum ad illas in quibus est principaliter praedicatur.

DICO AUTEM UT 'EST IUSTUS HOMO' 'EST' TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE.

DICO AUTEM. Dixi quod est praedicatur ita quod sit tertium adiacens; et non tantum dico sub regula, sed etiam dico sub exemplo. Dico est tertium adiacere ut in hac propositione quae est: iustus homo est; est dico existens nomen uel uerbum in affirmatione. In illa propositione in qua tertium est praedicatur, est tantummodo uerbum quia tantum copulat; in illa uero /116/ affirmatione in qua est principaliter praedicatur, est nomen et uerbum; ideo est uerbum quia copulat, nomen uero est quia copulatur.

QUARE IDCIRCO QUATTUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE QUIDEM AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES.

QUARE. Quandoquidem istae oppositiones in quibus est adiacet tertium dicuntur dupliciter respectum duarum; quare istae erunt quattuor; a definitione. Quarum oppositionum duae habent sese ad affirmationem et negationem; et ne uideatur accipere affirmationem et negationem oppositas, ideo subiungit secundum consequentiam ita et una sequatur ad aliam, id est negatio ad affirmationem uel affirmatio ad negationem. Et ne uideatur accipere consequentiam de inferioribus ad superiora ubi non sit conuersio, ideo apponit ut priuationes, id est priuatoria uocabula cum suis priuatoriis uocabulis. Nam, quemadmodum aliquod priuatorium uocabulum positum negat suum priuatorium et negatum ponit et e conuerso sicuti: si est rationale, non est irrationale, et si non est rationale, est irrationale et e conuerso sicuti: si est irrationale, non est rationale, et si non est irrationale, est rationale eodem modo sequuntur se in aequipollentia negatio affirmationem et affirmatio negationem, scilicet quarta cum prima, tertia cum secunda, hoc modo: Si uera est homo iustus est, uera est homo non iustus non est; et si uera est homo non est iustus, uera est homo est non iustus. Eodem modo sit in illis quae habent infinitum subiectum quod aequipollent inter se.

DUAE VERO MINIME.

DUAE VERO. Illae duae oppositiones quae habent finitum subiectum aequipollent inter se et illae duae quae habent infinitum subiectum inter se. Sed illae duae oppositiones quae habent infinitum subiectum minime aequipollent illis quae habent finitum subiectum.

DICO AUTEM QUONIAM 'EST' AUT 'IUSTO' ADIACEBIT AUT 'NON IUSTO'; QUARE ETIAM NEGATIO.

DICO AUTEM. Non tantum dico quod est adiacet iusto, sed etiam dico quoniam est aut iusto adiacebit, aut non iusto, id est et iusto et non iusto. Quandoquidem est adiacet iusto et non iusto, quare etiam sua negatio, scilicet non est, adiacet iusto et non iusto; a pari comitante.

QUATTUOR ERGO SUNT.

QUATTUOR. Recte dixi quod est et non est adiacet iusto et non iusto; quattuor enim sunt oppositiones; a causa.

INTELLEGIMUS VERO QUOD DICITUR EX HIS QUAE SUBSCRIPTA SUNT:

         EST IUSTUS HOMO -- HUIUS NEGATIO: NON EST IUSTUS HOMO
     EST NON IUSTUS HOMO --       NEGATIO: NON EST NON IUSTUS HOMO

INTELLIGIMUS VERO. Non tantum dico sub regula quod est adiacet iusto et non iusto, sed etiam intelligimus illud quod dicitur ex his exemplis quae subscripta sunt.

'EST' ENIM HOC LOCO ET 'NON EST' 'IUSTO' ET 'NON IUSTO' ADIACET.

'EST' ENIM. Bona exempla dedi: est enim; commendatio exempli.

HAEC IGITUR, QUEMADMODUM IN RESOLUTORIIS DICTUM EST, SIC SUNT DISPOSITA. SIMILITER AUTEM SE HABET ET SI UNIVERSALIS NOMINIS SIT AFFIRMATIO, UT 'OMNIS EST HOMO IUSTUS', 'OMNIS EST HOMO NON IUSTUS'.

HAEC IGITUR. Quandoquidem dictum est quod sunt quattuor oppositiones in illis in quibus est adiacet tertium, et etiam dictum est quod duae habent consequentiam inter se, duae /117/ uero minime, et quod est et quod non est adiacet et iusto et non iusto, igitur haec sic sunt disposita quemadmodum dictum est in resolutoriis; a parte sic disponi. Similiter autem. Ostendit aequipollentiam in indefinitis propositionibus et ostendit qualiter est et non est adiacet iusto et non iusto in eisdem. Idem uult ostendere in uniuersalibus. Continuatio: non tantum consideratur aequipollentia in indefinitis propositionibus et qualiter est et non est adiaceat iusto et iniusto in eisdem; sed similiter se habent aequipollentia et adiacentia etiam si affirmatio sit uniuersalis nominis, id est recipiat hoc nomen quod dicatur uniuersalis ut: omnis etc. In istis affirmationibus cum suis negationibus potest considerari aequipollentia et adiacentia.

SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE.

SED NON. Continuatio: in uniuersalibus potest considerari aequipollentia et adiacentia quemadmodum in> indefinitis, sed non contingit uniuersales esse ueras in contingenti angulares, id est primam cum quarta, tertiam cum secunda; similiter, id est quemadmodum contingit ueras esse indefinitas in contingenti; quia omnes uniuersales de contingenti aequipollenter sibi in falsitate, indefinitae uero in ueritate.

CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO.

CONTINGIT AUTEM. Non contingit uniuersales esse ueras quemadmodum indefinitas. Sed contingit aliquando, id est in aliqua materia, id est in naturali et in remota, uniuersales esse ueras uel falsas quemadmodum indefinitas in eadem materia. In naturali materia quarta cum prima aequipollet in ueritate, tertia cum secunda in falsitate; eodem modo indefinitae illarum. Sed in remoto quarta cum prima aequipollet in falsitate, tertia cum secunda in ueritate; eodem modo indefinitae illarum.

HAE IGITUR DUAE OPPOSITAE SUNT, ALIAE AUTEM AD 'NON HOMO' UT SUBIECTUM ALIQUOD ADDITO, UT:

        EST IUSTUS NON HOMO -- NON EST IUSTUS NON HOMO
    EST NON IUSTUS NON HOMO -- NON EST NON IUSTUS NON HOMO

HAE IGITUR. Quandoquidem istae sunt tales oppositae quae habent finitum subiectum et praedicatum uariatum secundum finitum et infinitum; igitur hae sunt duae oppositae, id est duae oppositiones sunt; a parte duarum oppositionum. Quia duae oppositae, aliae sunt illae quae habent finitum subiectum et uariatum praedicatum, aliae sunt illae quae habent infinitum subiectum et uariatum praedicatum. Aliae autem. Illae quae habent finitum subiectum, habent praedicatum uariatum secundum finitum et infinitum additum ad id quod est homo. Sed aliae habent additum, id est praedicatum aliquid, id est uariatum secundum finitum et infinitum ad non homo, acceptum ea ratione, qua ratione si esset subiectum.

Inde exemplificat.

MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES.

MAGIS AUTEM. Ostendi duas esse oppositiones in quibus est principaliter praedicatur, quattuor uero in illis in quibus est /118/ tertium adiacet. Sed magis non dicam de oppositionibus, quia plures non erunt his oppositiones.

HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT, UT NOMINE UTENTES 'NON HOMO'.

HAE AUTEM. Illae oppositiones quae habent hominem subiectum et uariatum praedicatum habent aequipollentiam inter se. Sed hae quae habent non homo subiectum sunt extra illas, id est non habent aequipollentiam cum illis; et ne uideretur quod nullam haberent aequipollentiam inter se, subiungit ipsae erunt secundum se, id est habent aequipollentiam inter se et quia ipsae posset referri ad has uel illas, ideo determinat, ipsae, dico, utentes eo infinito nomine quod non homo est, et quomodo habent aequipollentiam inter se ut illae quae sunt finito nomine utentes.

IN HIS VERO IN QUIBUS 'EST' NON CONUENIT, UT IN EO QUOD EST 'CURRERE' VEL 'AMBULARE', IDEM FACIUNT SIC POSITA AC SI 'EST' ADDERETUR, UT EST

         CURRIT OMNIS HOMO -- NON CURRIT OMNIS HOMO
     CURRIT OMNIS NON HOMO -- NON CURRIT OMNIS NON HOMO

IN HIS VERO. Ostendit sex esse oppositiones; dixit etiam quod plures his non erunt oppositiones, quod uidetur esse falsum propter illas propositiones quae habent alia uerba in praedicato, sicuti Socrates currit, Socrates ambulat, quae uidentur reddere alias oppositiones propter uerba mutata. Diuersa oppositio uidetur esse ubi currit uel ambulat praedicatur ab illa ubi est tertium adiacet; propter hoc uidetur esse diuersa quia et materia diuersa est propter diuersa uerba quae ponuntur in propositionibus et propter aliud quia currit uel ambulat principaliter praedicatur, est uero in secundo loco praedicatur. Videtur etiam esse diuersa illa oppositio in qua currit uel ambulat praedicatur, ab illa oppositione in qua est principaliter praedicatur, in hoc scilicet quia et materia diuersa est et quia illa oppositio in qua est principaliter praedicatur constituit per aliquam adiectionem illam propositionem in qua est tertium adiacet, ut ista quae est; homo est constituit per aliquam auctionem istam quae est: homo est animal; quod non habent aliae propositiones ubi currit uel ambulat praedicatur; et ad hoc ostendendum quod non sint plures oppositiones, apponit hanc sentntiam.

Continuatio: dixit quod non erunt plures his oppositiones, quod uidetur esse falsum propter illas propositiones quae alia uerba habent; sed in his propositionibus in quibus est non contingit, ut in eo quod est currere uel ambulare, ut in his propositionibus in quibus praedicatur currit uel ambulat, haec, id est currit uel ambulat, si sint posita idem faciunt tunc ac si est adderetur; et quemadmodum illae propositiones ubi est principaliter praedicatur non ualent ad reddendam aequipollentiam, sic istae ubi currit uel ambulat praedicatur. /119/

NON ENIM DICENDUM EST 'NON OMNIS HOMO' SED 'NON' NEGATIONEM AD ID QUOD EST 'HOMO' ADDENDUM EST.

NON ENIM. Ego apposui non ad homo ad hoc ut facerem infinitum et non apposui ad omnis et bene feci quia cum omnis et homo ponatur in subiecto et aliquod illorum debeat infinitari aut non est apponendum ad omnis, aut ad homo; sed non est apponendum ad omnis; ergo ad homo; ab immedietatis, et hoc est: non enim etc.

'OMNIS' ENIM NON UNIVERSALE SIGNIFICAT SED QUONIAM UNIVERSALITER.

'OMNIS' ENIM. Vere non non est apponendum ad omnis, quia omnis significat uniuersale, id est non est uniuersalis terminus; et cum deberet dicere nec est singularis, ponit illud quod positum remouet illud hoc modo: omnis non est uniuersale, sed ideo ponitur in propositione quoniam significat uniuersaliter, id est nota est uniuersalitatis tantum; a causa uel ab oppositis, quia affirmatio praeualet.

MANIFESTUM EST AUTEM EX EO QUOD EST 'CURRIT HOMO -- NON CURRIT HOMO; CURRIT NON HOMO -- NON CURRIT NON HOMO'.

MANIFESTUM EST. Non tantum est manifestum quod omnis non est uniuersale ex eo quod significat uniuersaliter, sed etiam manifestum est per istas indefinitas in quibus non apponitur; et ponit ipsas indefinitas.

HAEC ENIM AB ILLIS DIFFERUNT EO QUOD NON UNIVERSALITER SUNT; QUARE 'OMNIS' VEL 'NULLUS' NIHIL ALIUD CONSIGNIFICAT NISI QUONIAM UNIVERSALITER DE NOMINE VEL AFFIRMAT VEL NEGAT.

HAE ENIM. Et unde hoc habes quod omnis non est uniuersalis terminus in uniuersalibus propositionibus ideo quod non apponitur in indefinitis? Quia cum uniuersales et indefinitae prorsus habeant eosdem naturales terminos, in hoc tantum differunt quod indefinitae non habent signum uniuersalitatis; a causa et hoc est: Hae enim indefinitae differunt ab uniuersalibus in eo tantum quod non sunt enuntiatae uniuersaliter. Dico quod indefinitae differunt ab uniuersalibus in eo tantum quod non habent signum uniuersalitatis et inde sequitur quod in aliis omnibus conueniunt. Et si quia in hoc tantum differunt, in omnibus aliis conueniunt, tunc si Socrates differt tantum a Platone in albedine, in omnibus aliis conueniunt; a simili per idem. Et si in omnibus aliis conueniunt, tunc in non albo. Et si in non albo conueniunt, tunc uterque non albus. Et ita Socrates est non albus.

Solutio: ista consequentia quae est: Si Socrates differt tantum a Platone in albedine, in omnibus aliis conueniunt, ita est determinanda quod si tantum differunt in albedine, in omnibus aliis conueniunt, praeter principale oppositum, id est non album. Quare. Quadoquidem omnis cum ponatur in subiecto uniuersalis propositionis non est terminus, quare ad hoc ponitur ut sit nota uniuersalitatis; ab immediatis et hoc est: Quare omnis uel nullus etc. Nullus non dicitur de loco, sed est adiectio sententiae. /120/ Et cum deberet concludere quod omnis est nota uniuersalitatis, ponit definitionem pro definito.

ERGO ET CAETERA EADEM OPORTET APPONI.

ERGO. Quandoquidem omnis uel nullus ideo tantum apponuntur in propositionibus ut sint nota quantitatis; ergo et caetera signa quantitatis, id est quidam et consimilia oportet apponi eadem ratione, id est ut sint nota quantitatis; a simili, propter eamdem causam. Aliter potest concludi: quandoquidem omnis uel nullus sunt quantitatis nota de quibus minus uideretur, ergo quidam et huiusmodi sunt nota quantitatis de quibus magis uideretur.

Aliter: quandoquidem omnis uel nullus non sunt uniuersales termini de quibus magis uideretur, ergo quidam et caetera signa quantitatis non sunt uniuersales termini; a maiori.

QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE EST 'OMNE EST ANIMAL IUSTUM' ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM 'NULLUM EST ANIMAL IUSTUM', HAE QUIDEM MANIFESTUM EST QUONIAM NUMQUAM ERUNT NEQUE VERAE SIMUL NEQUE IN EODEM IPSO, HIS VERO OPPOSITAE ERUNT ALIQUANDO: 'NON OMNE ANIMAL IUSTUM' -- 'EST ALIQUOD ANIMAL IUSTUM'.

QUONIAM VERO. Dixit quod non contingit uniuersales angulares esse ueras factas de contingenti, quemadmodum contingit indefinitas, sed non dedit causam. Modo uult reddere causam quare non possunt esse simul uerae>, scilicet quia sunt contrariae. Continuatio: dixi quod non contingit angulares simul esse ueras et hoc non absque ratione, sed ideo quoniam illa negatio quae significat quoniam nullum animal est iustum est contraria ei affirmationi quae est omne animal est iustum; et quia hoc est, manifestum est quoniam hae quidem nunquam sunt uerae neque simul, id est quod affirmatio sit uera cum sua negatione, neque erunt in eodem, id est in aequipollentia accepta, in ipso, id est ueritate. Consequentia est inter causam et effectum. His uero. Contrariae nunquam possunt esse simul esse uerae, sed oppositae his, id est particulares, erunt uerae aliquando, id est in aliqua materia; inde exemplificat.

    SEQUITUR VERO EAM QUIDEM QUAE EST 'NULLUS EST HOMO IUSTUS' ILLA
    QUAE EST 'OMNIS EST HOMO NON-IUSTUS', ILLAM VERO QUAE EST 'EST
    ALIQUIS IUSTUS HOMO' OPPOSITA QUONIAM 'NON OMNIS HOMO EST
    NON-IUSTUS'.

SEQUITUR VERO. Dixit quod uniuersales quae habent finitum subiectum habent aequipollentiam inter se, sed non ostendit quaecumque aequipolleat. Modo ostendit.

Continuatio: non tantum dico sub regula quod uniuersales habent aequipollentiam inter se, sed etiam sub exemplo et hoc est: Sequitur eam quidem etc. Per istas quas apponit de aliis subinnuit.

ILLAM VERO QUAE EST 'EST ALIQUI IUSTUS HOMO' OPPOSITA QUONIAM 'NON OMNIS HOMO EST NON IUSTUS'.

ILLAM VERO. Nec tantum est aequipollentia in uniuersalibus sed etiam in particularibus et hoc est: Illam quae est aliquis est homo iustus quae est opposita ad illam quae est nullus homo est iustus sequitur illa quae est quoniam non omnis homo est non iustus.

NECESSE EST ENIM ESSE ALIQUEM.

NECESSE EST. Vere est uera quae est: aliquis homo est iustus, /121/ quia necesse est aliquem esse iustum, id est ita est in re; a causa.

MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM ETIAM IN SINGULARIBUS, SI EST VERUM INTERROGATUM NEGARE, QUONIAM ET AFFIRMARE VERUM EST, UT 'PUTASNE SOCRATES SAPIENS EST?', 'NON EST', QUONIAM 'SOCRATES IGITUR NON SAPIENS EST'.

MANIFESTUM EST. Ostendit aequipollentiam quae est in indefinitis et uniuersalibus et particularibus; modo uult ostendere aequipollentiam quae est in singularibus, ut plenarie detractet aequipollentiam. Et hic duo facit, quia ostendit aequipollentiam in singularibus et quamdam naturam quam habent singulares in interrogatione diuersam ab uniuersalibus, hanc scilicet: quod si aliqua ponatur singularis in interrogatione et ad illam respondeatur aliqua negatio diuidens cum illa uerum uel falsum, in omni materia, ex illa negatione responsa potest inferri affirmatio, constans ex infinito praedicato aequipollens> negationi responsae et similis primae, quia est singularis quemadmodum prima et diuidens cum ea uerum et falsum in omni materia. Quae materia non est in uniuersalibus. Quia si aliqua uniuersalis ponatur in interrogatione et ad illam respondeatur negatio diuidens cum ea uerum uel falsum in omni materia, ex illa negatione responsa non potest inferri aliqua affirmatio de infinito praedicato aequipollen>s negationi responsae et similis primae positae in interrogatione quae sit uniuersalis quemadmodum prima et diuidat cum ea uerum uel falsum in omni materia.

Continuatio: non tantum manifestum est inesse aequipollentiam in indefinitis et uniuersalibus et particularibus, sed manifestum est quoniam in singularibus est istud etiam, quod si est uerum negare interrogatum, id est si uera est ipsa negatio responsa interrogationi diuidens cum ea uerum uel falsum in omni materia; si istud uerum est, manifestum est quoniam et affirmare uerum est; id est si uera ipsa negatio, uera erit ipsa affirmatio de infinito praedicato, illata ab ipsa negatione responsa, aequipollens ipsi, similis primae positae in interrogatione, id est singularis quemadmodum prima et diuidens uerum uel falsum cum illa in omni materia, ut potest uideri in exemplis subiectis. Putasne Socrates sapiens est? huic interrogationi datur ista responsio: Socrates non est sapiens, diuidens cum ea uerum uel falsum in omni materia, ex qua negatione responsa infertur ista affirmatio de infinito praedicato: sed est non sapiens aequipollens ipsi negationi, singularis quemadmodum prima, diuidens uerum et falsum cum ea in omni materia hoc modo: Si uera est Socrates est non sapiens, uera est Socrates non est sapiens. Et si uera est Socrates non est sapiens, falsa est Socrates est sapiens; eodem modo in falsitate potest probari hoc modo: Si falsa est Socrates est non sapiens, falsa est Socrates non est sapiens, et ita uera est Socrates est sapiens. /122/

IN UNIVERSALIBUS VERO NON EST VERA QUAE SIMILITER DICITUR.

IN UNIVERSALIBUS VERO. In singularibus uerum est istud, quod si uerum est negare interrogatum, quod affirmare uerum est. Sed in uniuersalibus uerum est non, id est non infertur uera affirmatio de infinito praedicato, ex ipsa negatione responsa diuidente cum prima uerum uel falsum in omni materia. Et quia ex ipsa negatione potest inferri talis affirmatio de infinito praedicato quae est aequipollens negationi responsae et diuidens cum prima uerum uel falsum in omni materia, sicuti ex ista negatione quae est non omnis homo est sapiens infertur quidam homo est non sapiens, quae est aequipollens negationi responsae et diuidens cum prima uerum et falsum in omni materia, scilicet cum illa quae est omnis homo est sapiens, quia hoc est, ideo apponit illa non infertur uera quae dicitur similiter, id est eiusdem generis cum prima, id est uniuersalis quemadmodum prima.

VERA AUTEM NEGATIO, UT 'PUTASNE OMNIS HOMO SAPIENS?', 'NON', 'OMNIS IGITUR HOMO NON SAPIENS'.

VERA AUTEM. Affirmatio quae dicitur similiter non est uera, sed tamen negatio responsa est uera; ut potest uideri in his exemplis: Putasne omnis homo sapiens est? Huic interrogationi datur negatio particularis diuidens cum ea uerum et falsum in omni materia, haec scilicet: non omnis homo sapiens est. Et ex ista negatione quae est non omnis homo est sapiens uellet aliquis inferre sic: omnis igitur homo est non sapiens ad modum singularium; sed hoc falsum est, id est ista propositio quae dicit omnis homo est non sapiens falsa est et ideo non potest inferri ex illa uera quae est non omnis homo> est sapiens. Et quia falsa est omnis homo est non sapiens, ex ista falsa uellet aliquis inferre istam ueram omnis homo est sapiens argumentando ad modum singularium; sed ex illa falsa non potest inferri sic: igitur omnis homo sapiens est uera est.

HOC ENIM FALSUM EST SED 'NON IGITUR OMNIS HOMO SAPIENS' VERA EST; HAEC AUTEM EST OPPOSITA, ILLA VERO CONTRARIA.

HAEC ENIM. Vere non omnis homo est sapiens uera non infert> ueram: omnis homo est non sapiens, quia haec, scilicet non omnis homo est sapiens, est opposita, id est particularis, illa uero, id est omnis homo est non sapiens, est contraria, id est uniuersalis. Et hoc habemus quod nulla particularis uera infert uniuersalem ueram.

ILLAE VERO SECUNDUM INFINITA CONTRAIACENTES NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST 'NON HOMO' VEL 'NON IUSTUS', QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE UIDEBUNTUR SED NON SUNT.

ILLAE VERO. Ostendit quod omnis affirmatio uel negatio aequipollens constat ex finito nomine et uerbo uel ex infinito nomine et uerbo. Sed hoc uidetur esse falsum propter non homo, propter non iustus, propter non currit, quae omnia uidentur esse negationes, ideo scilicet quia cum dico non homo uideor negare hominem, cum dico non iustus uideor negare iustum et cum dico non currit uideor negare currit. Ex eo etiam uidentur esse negationes quia ista responsa ad interrogationem uidentur facere negationem, ut cum dico quid est lapis? non /123/ homo,ibi uidetur negare hominem a lapide. Et ad hoc ostendendum, quod non sint negationes, apponit hanc sententiam. Continuatio: dixi quod omnis affirmatio uel negatio aequipollens constat ex finito nomine uel ex infinito nomine et uerbo. Sed illae prolationes contraiacentes suis finitis, prolationes dico entes secundum infinita nomina uel uerba, ut in eo quod est non homo uel non iustus etc.

SEMPER ENIM VEL VERAM ESSE VEL FALSAM NECESSE EST NEGATIONEM, QUI VERO DIXIT 'NON HOMO' NIHIL MAGIS DE HOMINE SED ETIAM MINUS VERUS FUIT VEL FALSUS, SI NON ALIQUID ADDATUR.

SEMPER ENIM. Vere non homo et non iustus non sunt negationes. Omnis negatio est uera uel falsa; sed ista neque est falsa neque uera; ergo non sunt negationes; a partibus; propositio est ubi dicit: Semper enim etc. Assumptio est ubi dicit: Qui uero dixit non homo nihil magis fuit uerus uel falsus proferendo non homo quam de homine simpliciter, id est quam si proferret hominem simpliciter. Et ne uideretur seruare comparationem, ideo quia dixerat magis et ita uideretur non homo retinere aliquantulum ueritatis uel falsitatis, ideo apponit: dixi quod nihil fuit magis uerus uel> falsus, sed, ut melius dicam, etiam istud dico, quod minus falsus uel uerus fuit, id est nec uerus nec falsus fuit si non addatur aliud conuenienter.

SIGNIFICAT AUTEM 'EST OMNIS NON HOMO IUSTUS' NULLI ILLARUM IDEM, NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST 'NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS'.

SIGNIFICAT AUTEM. Dixit quod hae propositiones quae habent infinitum subiectum sunt extra illas quae habent finitum subiectum. Modo ostendit in exemplis quae sunt extra illas et postea ostendit quomodo aequipolleant inter se. Dixit quod illa quae est omnis est homo non iustus sequitur eam quae est nullus est homo iustus. Sed illa quae est omnis non homo est non iustus non significat idem ulli illarum quae habent finitum subiectum nec huic etc. Per istas duas intelligit alias.

ILLA VERO QUAE EST 'OMNIS NON IUSTUS NON HOMO' ILLI QUAE EST 'NULLUS IUSTUS NON HOMO' IDEM SIGNIFICAT.

ILLA VERO. Illa quae est omnis non homo est iustus non significat idem ulli illarum. Sed illa quae est omnis non> homo est non iustus significat idem illi quae est nullus est iustus non hmo. Hic ostendit aequipollentiam quam habent inter se illae quae habent infinitum subiectum. Et per istas duas accepit alias duas.

TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT, UT 'EST HOMO ALBUS' 'EST ALBUS HOMO'

TRANSPOSITA VERO. Ostendit aequipollentiam quae est in propositionibus et in dando exempla transposuit nomina et uerba et ideo uideretur alicui quod significarent diuersa. Sed transposita nomina uel uerba significat idem ut est albus homo et homo albus est. Et ne uideatur quod transpositi>o sit idem quod conuersio, consideranda est utriusque definitio: transpositio est transmutatio terminorum, manente eodem praedicato et eodem subiecto. Conuersio est transmutatio terminorum ita quod praedicatum fiat subiectum et subiectum praedicatum.

NAM SI HOC NON EST, EIUSDEM MULTAE ERUNT NEGATIONES SED OSTENSUM EST QUONIAM UNA UNIUS EST.

NAM SI. Dixit quod transposita nomina et uerba idem significant; falsa est sententia tua, dicet aduersarius, nam idem non /124/ significant; a causa. Modo Aristoteles accipit partem aduersarii et ducit eum ad inconueniens sic: Si hoc non est quod significent idem, erunt multae negationes eiusdem affirmationis in eodem genere. Sed ostensum est quoniam una unius est in uno genere.

EIUS ENIM QUAE EST 'EST ALBUS HOMO' NEGATIO EST 'NON EST ALBUS HOMO'; EIUS VERO QUAE EST 'EST HOMO ALBUS', SI NON EADEM EST [QUAE ETIAM] EI QUAE EST 'EST ALBUS HOMO', ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST 'NON EST NON HOMO ALBUS' VEL EA QUAE EST 'NON EST HOMO ALBUS'.

EIUS ENIM. Vere multae negationes erunt unius affirmationis quia istae istius; a partibus et hoc est: eius enim etc.

SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST 'EST NON HOMO ALBUS', ALIA VERO EIUS QUAE EST 'EST ALBUS HOMO'.

SED ALTERA QUIDEM. Talem fecit disiunctionem: aut ea quae est non est non homo albus est negatio eius affirmationis quae est est homo albus, alia uero, id est non est homo albus est negatio eius affirmationis quae est est> albus homo. Ideo ita negatio quae est non est albus homo dicitur esse negatio eius affirmationis quae est albus est homo quia negat idem et de eodem in eodem genere. Et ita ista affirmatio quae est est albus homo habebit duas negationes, has scilicet: non est albus homo et non est homo albus. Illa uero quae est est homo albus nullam habebit negationem.

QUARE ERUNT DUAE UNIUS.

QUARE. Quandoquidem istae duae negationes erunt istius affirmationis, quare duae negationes erunt unius affirmationis in uno genere, quod est inconueneiens; a partibus; est etiam aliud inconueniens quod affirmatio sit sine negatione.

QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST.

QUONIAM IGITUR. Et quia est inconueniens, igitur manifestum est quoniam transposito nomine etc.; inter causam et effectum.


[IP 3.11]

AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO.

AT VERO. Ostendit aequipollentiam propositionum et superius talem fecit diuisionem: propositio una, alia sine coniunctione una, alia in coniunctione una. Eodem modo multiplex, alia sine coniunctione multiplex, alia in coniunctione multiplex et ostendit per exempla quae essent unae sine coniunctione ubi dixit: una autem est affirmatio et una negatio, ut omnis homo albus est, non est omnis homo albus, et quae essent multiplices sine coniunctione ubi dixit: tunica est alba; modo uult tractare de illis quae sunt unae in coniunctione et de illis quae sunt multiplices in coniunctione.

Continuatio: non tantum illa erant dicenda de propositionibus quae dicta sunt; at uero istud est dicendum quod affirmare uel negare unum de pluribus uel plura de uno (et per ista duo membra subintelligendum est tertium, hoc scilicet: uel plura de pluribus) non est una affirmatio neque negatio una, si non est unum ex illis pluribus, id est si illa plura non habent aliquam causam unitatis, scilicet quod non sit ibi uel superfluitas, uel accidentia diuersi generis.

DICO AUTEM "UNUM" NON, SI UNUM NOMEN SIT POSITUM.

DICO AUTEM. Dixit si non est unum, quod non est unum accipiendum quolibet modo. Sed dico unum ut homo est fortasse et animal et bipes et mansuetum, hoc modo dico unum. Sed /125/ non dico unum sicuti quidam uolunt, scilicet si unum nomen, id est uniuocum, sit positum pluribus ad praedicandum, uel unum descriptum sit positum pluribus ad aequipollendum. Unum nomen pluribus est positum ad praedicandum hoc modo: quoddam album musicum ambulans est animal. Hanc propositionem quidam uolebant esse unum propter unum praedicatum. Unum descriptum est positum pluribus ad aequipollendum hoc modo: filius Sophronici albus musicus ambulans est Socrates. Quam propositionem quidam uolebant similiter esse unam.

NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM.

NON SIT. Concedo quod unum nomen sit positum pluribus, sed si non fit unum ex illis pluribus, id est si illa plura non habeant aliquam causam unitatis, non sunt unum.

SED EX HIS UNUM FIT.

SED EX HIS. Dixi quod homo et animal mansuetum quia et bipes fortasse sunt unum, quod uideor dixisse dubitatiue. Sed, ut omnem remoueam dubitationem, dico quod ex his fit unum.

EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. QUARE NEC SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS, ERIT UNA AFFIRMATIO.

EX ALBO AUTEM. Ex his fit unum, sed ex albo etc. Quare. Quandoquidem ista non sunt unum, quare si aliquis affirmet unum aliquid de his uel negt, nec affirmatio erit una, nec negatio erit una; inter causam et effectum.

SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE.

SED VOX QUIDEM. Affirmatio non erit una, sed erit una uox, id est una constructio uocum, affirmationes uero multae, id est materia multarum affirmationum.

NEC SI DE UNO ISTA SED SIMILITER PLURES.

NEC SI. Si aliquis affirmet unum aliquid de his, non erit una affirmatio et si aliquis affirmet ista de uno, non erit una, sed similiter plures, id est materia multarum affirmationum. Multo magis patet quod si aliquis affirmet ista de pluribus uel plura de istis, non erit una affirmatio.

SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, NON ERIT UNA RESPONSIO.

SI ERGO. Superius fecit quamdam dialecticam interrogationem, hanc scilicet: putasne Socrates sapiens est? cui interrogationi unam tantum dedit responsionem. Et ne uideretur alicui quod omnis dialectica interrogatio unam tantum haberet responsionem, ideo apponit hanc sententiam.

Continuatio: quondem feci dialecticam interrogationem cui unam dedi responsionem; sed si, id est quia, omnis dialectica interrogatio est petitio responsionis, id est affirmationis, uel propositionis (ponit genus pro specie) uel alterius partis contra>dict>ionis, id est negationis; quod dico alterius partis contradictionis non dico sine ratione, sed ideo quia propositio, id est affirmatio, est altera pars unius contradictionis; quia hoc est, ergo non erit una responsio interrogationi huiusmodi; ab oppositis.

AD HAEC NEC UNA INTERROGATIO, NEC SI SIT VERA.

AD HAEC. Ostendi quadam ratione quod dialecticae responsio /126/ interrogationis non est una. Et ad haec ostendenda dico quod nec interrogatio est una, unde patens est quod responsio non est una; et hoc dico quod non est una responsio etiam si sit uera.

DICTUM AUTEM DE HIS EST IN TOPICIS.

DICTUM EST autem. Haec secunda, scilicet quod dialectica interrogatio non est una nec eius responsio, non est noua; sed dictum est de his in Topicis Aristotelis.

SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST QUONIAM NEC HOC IPSUM 'QUID EST?' DIALECTICA EST INTERROGATIO.

SIMILITER AUTEM. Ostendit quod dialectica interrogatio non est una, sed hoc uidetur esse falsum propter istam interrogationem, scilicet quid est?, quae uidetur esse dialectica interrogatio, et quae unam tantum habet responsionem. Ideo uidetur esse dialectica interrogatio quia dialectici utuntur ea interrogatione in dandis definitionibus et quando genus respondetur ad speciem; et ad hoc remouendum, quod non sit dialectica interrogatio, apponit hanc sententiam.

Continuatio: non tantum manifestum est in Topicis Aristotelis quod dialectica interrogatio uel responsio dialecticae interrogationis non est una. Sed similiter manifestum est in Topicis quoniam nec hoc, scilicet, quid est, ipsum, id est dignius aliis interrogationibus quia semper requirit materiam aut definitionem, non est dialectica interrogatio ut si quis etc.

OPORTET ENIM DATUM ESSE EX INTERROGATIONE ELIGERE UTRAM VELIT CONTRADICTIONIS PARTEM ENUNTIARE.

OPORTET ENIM. Vere quid est non est dialectica interrogatio quia oportet ex data interrogatione auditorem utram uelit partem contradictionis enuntiare; ab oppositis.

QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE UTRUM HOC SIT HOMO AN NON HOC.

QUIA OPORTET. Vere oportet ex data interrogatione auditorem eligere utram uelit partem contradictionis enuntiare quia oportet interrogantem determinare utrum hoc sit animal, an non; ab effectu.

QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST?

QUONIAM VERO. Ostendit quod quaedam ita praedicantur composita ut unum reddant praedicatum, quaedam uero ita praedicantur composita ut non unum reddant praedicatum et inde dedit exempla sed non reddidit causam quare unum quibusdam attribuatur et quare a quibusdam remoueatur; quam causam modo uult ostendere. Et innuit talem diuisionem esse faciendam: coniunctim praedicatorum, alia ita praedicantur extra, ut homo animal rationale mortale, quod faciant unum, ut homo est animal rationale mortale, alia ita praedicatur quod non faciant unum, ut homo est albus musicus ambulans. Quae ita praedicantur ut reddant unum, alia praedicantur extra ut homo est animal rationale mortale; potest enim dici homo est animal, homo rationalis, homo mortalis; alia ita praedicantur coniunctim quod, cum faciant unum, non ualent extra praedicari ut cadauer est homo mortuus. Similiter potest fieri diuisio de illis quae ita praedicantur coniunctim quae non reddant /127/ unum: quae ita praedicantur coniunctim> quod non reddant unum, alia praedicantur extra, alia non; quae uere praedicantur extra, sicuti: Socrates est albus musicus ambulans, potest enim dici: Socrates est albus, Socrates est musicus; quae non> praedicantur extra ut cadauer est homo mortuus foetidus niger. De isto quarto membro non exemplificabit, sed per alia potest subintelligi.

Continuatio: non tantum illud erit sciendum quod quaedam ita praedicantur composita ut faciant unum, quaedam uero ita quod non faciant unum, sed etiam istud, quoniam haec quidem, id est quaedam, praedicantur quidem composita ita ut omne praedicamentum eorum sit unum, eorum dico quae etiam hoc habent quod extra praedicantur; alia uero non, id est quaedam sunt quae non possunt praedicari extra, cum habeant praedicari coniunctim ita ut faciant unum; quaedam etiam sunt quae cum habeant extra praedicari non ita praedicantur coniunctim ut faciant unum. Et quae differentia sit dicam. Praedicamentum dixit propter collectionem uocum positarum in praedicato.

DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM.

DE HOMINE ENIM. Vere quaedam quae praedicantur coniunctim ita ut reddant unum possunt praedicari extra, quia ista; a partibus et hoc est: de homine enim etc.

ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM.

ET HOMINEM. Apposuit exempla de substantialibus tantum et tamen apponit exemplum de substantialibus et accidentalibus, quia forsitan uideretur alicui quod accidens iunctum cum substantiali non redderet unum. Et ad hoc remouendum, ponit hoc exemplum, scilicet hominem et album, id est de Socrate uerum est dicere: Socrates est homo, Socrates est albus et haec ita praedicantur coniunctim de Socrate ut reddant unum.

SED NON, SI CITHAROEDUS ET BONUS.

SED NON. Ista quae praedicat sunt ita praedicantur extra quod habeant praedicari coniunctim ita ut faciant unum. Sed non est uerum quod si Socrates est citharoedus et est bonus in moribus etiam sit citharoedus bonus, id est licet citharoedus et bonus possint per se praedicari de Socrate, tamen non possunt ita praedicari coniunctim ut reddant unum praedicatum; hanc remotionem facit propter opinionem quorumdam quibus uidebatur quod quaecumque praedicabantur per se ita ut facerent ueram enuntiationem possent praedicari coniunctim ita ut facerent unum.

SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIENTIA ERUNT.

SI ENIM. Ostendi quod licet citharoedus et bonus praedicentur per se, tamen non possunt praedicari coniunctim ita ut faciant unum; falsum dicet aduersarius quia quaecumque praedicantur /128/ extra, possunt praedicari coniunctim ita ut faciant unum; a causa; modo accipit Aristoteles partem aduersarii ut eum ducat hoc modo ad inconueniens. Si quoniam alterutrum dicitur per se tam in istis exemplis quam in aliis, dicetur utrumque scilicet coniunctim praedicentur et faciant unum, id est si ex isto antecedenti sequitur istud consequens et ex eodem antecedenti sequitur quod multa erunt inconuenientia; consequentia inter causam et effectum hoc modo: si quoniam alterutrum dicitur et utrumque dicetur et quoniam alterutrum dicitur multa erunt inconuenientia.

DE HOMINE ENIM ET 'HOMINEM' VERUM EST DICERE ET 'ALBUM', QUARE ET OMNE.

DE HOMINE ENIM. Vere multa erunt inconuenientia quia hoc modo; a parte inconuenientium et hoc est: De homine enim, id est de Socrate, uerum est dicere et hominem et album et quia uerum est ideo dicimus: Socrates est homo, Socrates est albus; a causa.

RURSUS, SI ALBUM, ET OMNE.

ET QUIA. Possumus dicere Socrates est homo, Socrates est albus, ideo quia uerum est. Quare rursus possumus dicere et hominem et album, Socrates est homo, Socrates est albus. Unde hoc: si primitus fuit uerum dicere et album et hominem; a simili, propter eamdem causam.

QUARE ERIT HOMO ALBUS ALBUS, ET> HOC IN INFINITUM.

QUARE. Modo habemus quod ista possunt praedicari per se sed secundum te quaecumque praedicantur extra praedicantur coniunctim ita ut faciant unum. Quare erit: Socrates est homo albus et hoc in infinitum et ita est superfluitas in eadem uoce, quod est inconueniens; locus a toto.

ET RURSUS MUSICUS ALBUS AMBULANS, ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA.

ET RURSUS. Ostendit inconueniens, scilicet infinitatem, in eadem uoce; modo uult ostendere alia inconuenientia, scilicet ista quod illa propositionem quae est multiplex per se prolata erit una secundum aduersarium, quod est inconueniens et etiam repetita erit una, quod est aliud inconueniens. Continuatio: ostendi superfluitatem in eadem uoce. Et rursus possumus dicere: Socrates est musicus albus ambulans; quae propositio, cum sit multiplex, erit una secundum aduersarium. Et haec eadem frequenter implicita, id est repetita, erit unum secundum aduersarium.

AMPLIUS SI SOCRATES SOCRATES ET HOMO, ET BIPES, ET HOMO BIPES.

AMPLIUS. Ostendit inconuenientia procedere ex concessione aduersarii, scilicet infinitatem, quod multiplex propositio per se prolata uel repetita erit una. Amplius ostendam inconueniens, scilicet superfluitatem, et uere ostendam inconueniens quia istud a parte et hoc est: si uerum est dicere Socrates est et homo et bipes extra, uerum est dicere coniunctim: Socrates est homo bipes ita quod faciant unum.

QUONIAM ERGO, SI QUIDAM SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI, PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGIT DICERE, MANIFESTUM EST; QUEMADMODUM AUTEM PONENDUM EST, NUNC DICEMUS.

QUONIAM ERGO. Ostendi plura contingere inconuenientia ex concessione aduersarii et quoniam manifestum est contingere plurima inconuenientia si quis ponat simpliciter, id est /129/ uniuersaliter fieri complexiones, id est quod quaecumque praedicantur extra praedicentur coniunctim ita ut fiant unum uel ita si quis ponat, id est dicat, fieri complexiones simpliciter praedicatorum, id est quod quaecumque praedicantur simpliciter, id est per se, praedicantur coniunctim ita quod faciant unum, quia hoc est manifestum, ergo nunc dicemus quemadmodum ponendum est; inter causam et effectum.

EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM; UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS SED NON EST IDEM MUSICUS ET ALBUS.

EORUM. Quandoquidem praemisi me dicturum, ergo dicam eorum quae praedicantur, id est praedicatorum, et de quibus praedicantur, id est subiectorum, quaecumque dicuntur secundum accidens, id est sunt accidentia diuersi generis, uel praedicata de eodem subiecto ita quod sint plura, uel subiecta eidem uel plura praedicata de pluribus (per primum membrum subintelligitur alia duo) uel alterum praedicatur de altero, id est si accidens diuersi generis praedicetur de accidenti diuersi generis, haec non erunt unum ut homo est albus et musicus. Sed non est idem musicus et albus, id est non faciunt unum.

ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM.

ACCIDENTIA ENIM. Vere musicus et albus non faciunt unum quia utraque sunt accidentia diuersi generis eidem subiecto contingentia; ab oppositis.

NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM.

NEC SI. Exemplificauit quomodo plura praedicantur de eodem ubi dixit homo est albus et musicus probauit quod ista non sunt unum. Eodem modo probari potest quod quando plura subiciuntur eidem uel plura praedicantur de pluribus, non faciunt unum quia sunt accidentia diuersi generis. Modo exemplificat quod quando unum accidens diuersi generis praedicatur de accidenti diuersi generis non faciunt unum. Continuatio: quando album et musicum praedicantur de homine, non sunt unum. Et si est uerum dicere quoddam album est musicum et e conuerso, tamen non erit unum aliquid album musicum, id est non erit una propositio. Secundum accidens. Vere album et musicum non erit unum, nam secundum accidens est album et musicum; ab oppositis.

QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM.

QUARE. Et quandoquidem album et musicum sunt accidens, quare non erit unum musicum album; ab oppositis.

QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER SED ANIMAL BIPES.

QUOCIRCA. Quandoquidem album et musicum non sunt unum, ideo quia accidentia sunt diuersi generis, quocirca nec citharoedus bonus simpliciter, id est acceptum per se non per citharam, erit unum quia sunt diuersi generis; a simili propter eamdem causam. Ista non faciunt unum, sed animal bipes sunt unum.

NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS.

NON ENIM. Vere animal bipes sunt unum quia non sunt secundum accidens, non sequitur, nisi addatur quod non est /130/ ibi aequiuocatio uel superfluitas. Causa est probans ad modum immediatorum.

AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO.

AMPLIUS. Ostendo de illis quae non faciunt unum, scilicet quaecumque insunt in alio, id est quaecumque possunt intelligi in primo praedicato non sunt unum. Continuatio: illa quae dicuntur secundum accidens non sunt unum, neque quaecumque insunt in alio sunt unum.

QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES.

QUARE. Quandoquidem quaecumque insunt in alio non sunt unum, quare neque album frequenter dictum est unum, neque est una propositio aliquis est homo animal uel aliquis est homo bipes; a toto.

INSUNT ENIM IN HOMINE ANIMAL ET BIPES.

INSUNT ENIM. Vere aliquis homo est homo animal uel aliquis homo est homo bipes non est una propositio; insunt enim in homine animal et bipes; ab oppositis.

VERUM EST AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM; NON SEMPER AUTEM SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST (UT MORTUUM HOMINEM 'HOMINEM' DICERE).

VERUM EST AUTEM. Ostendit quae plura praedicantur ita quod faciant unum; et quae plura praedicantur ita quod non faciant unum et inde reddidit causam. Modo uult reddere causam quae ita praedicantur coniunctim ut faciant unum quia praedicari possunt extra. Et cum deberet reddere causam de istis reddit causam de illis quae cum habeant praedicari coniunctim ita quod faciant unum, non habent praedicari extra; et illa causa est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio, quae causa posita in illis aufert eis extra praedicari et haec eadem remota ab illis, quae habent praedicari coniunctim et extra, confert eis praedicari extra. Ac si dicat: in quibuscumque consideratur oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio, illa non habent praedicari extra. Sed a quibuscumque ista remouentur, illa extra praedicantur. Oppositio est in adiecto quando talia coniunguntur in praedicato quae nullatenus de se inuicem praedicantur, ut hoc cadauer est homo mortuus. Ista quae coniunctim praedicantur, id est homo mortuus de se non ualent praedicari. Accidentalis praedicatio est quando talia coniunguntur in praedicato quae de se inuicem ualent praedicari particulariter et ita quod alterum per se praedicetur de subiecto, ut baculus uidetur esse fractus in aqua bene potest dici quoddam fractum uidetur et quoddam quod uidetur est fractum; potest etiam dici: baculus uidetur. Sed non potest dici: baculus est fractus.

Continuatio: ostendit> quae plura praedicantur ita quod faciant unum et quae plura prae>dicantur ita quod non faciant unum et inde reddidit causam et non solum modo illa erant dicenda sed uerum est dicere de aliquo et coniunctim et simpliciter ut uerum est dicere quemdam /131/ hominem hominem, id est quidam homo est homo aut quemdam album hominem album id est quidam albus est homo albus. Sed non semper est hoc quod quaecumque praedicantur coniunctim possunt praedicari extra; sed tunc non est uerum, sed est falsum quando aliquid oppositorum inest quidem in adiecto, id est quando aliqua oppositio est in uocibus positis in praedicato, quae uoces dicuntur adiectae quia sunt coniunctae. Oppositorum dico, quae opposita sequitur singularis contradictio uera, quod est inconueniens. Quod potest uideri hoc modo. Si hoc dicimus: hoc cadauer est mortuus homo et postea dicimus: hoc cadauer est homo, hoc cadauer est mortuus idem est ac si dicat: hoc cadauer uiuit, hoc cadauer non uiuit, quia homo ponit uiuere, mortuum non uiuere, et ita habemus duas singulares ueras, has scilicet: hoc cadauer uiuit, hoc cadauer non uiuit. Dico non est uerum, sed est falsum, ut est falsum cadauer hoc dictum mortuum hominem dicere simpliciter hominem.

QUANDO AUTEM NON INEST, VERUM.

QUANDO AUTEM. Quando inest oppositio, non est uerum quod illa quae praedicantur coniunctim praedicentur extra. Sed quando non est oppositio, uerum est quod illa quae praedicantur coniunctim praedicantur extra.

VEL ETIAM QUANDO INEST QUIDEM SEMPER NON VERUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM EST; UT 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA'.

VEL ETIAM. Dixi: quando inest oppositio non est uerum, sed falsum est praedicari extra et hoc dixi indeterminate, uel, ut melius dicam, etiam quando inest oppositio semper est falsum praedicari extra. Quando uero. Dixi: quando non inest oppositio, uerum est praedicari extra et uideretur alicui quod semper esset uerum; sed quando non inest oppositio non semper uerum est praedicari extra. Quia quando etiam est accidentalis praedicatio, falsum est praedicari extra, ut Homerus est aliquid, id est uiuit ut poeta, id est habet aliquid uiuere per opus suum.

ERGO ETIAM 'EST' AUT NON? SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR 'ESSE' DE HOMERO.

ERGO. Et quia dicitur uiuere per suam poesim, ergo etiam est, id est possumus dicere quod est, scilicet uult praedicetur simpliciter de Homero esse, ut dicamus: Homerus est? non; inter causam et effectum. Secundum accidens enim. Vere est non praedicatur de Homero simpliciter quia esse praedicatur de Homero secundum accidens, id est extraneo modo, scilicet per poetam inest; ab oppositis. /132/

QUONIAM ENIM POETA EST SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST.

QUONIAM. Vere esse praedicatur de Homero secundum accidens quia hoc modo, quoniam poetae inest, id est coniungitur ei esse, a parte praedicandi. Sed non. Est praedicatur de Homero per poetam sed non praedicatur secundum se, id est per se, ut dicatur quoniam est simpliciter.

QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS PRAEDICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE. QUOD AUTEM NON EST QUONIAM OPINABILE EST, NON EST VERUM DICERE ESSE ALIQUID.

QUARE. Quandoquidem oppositio in adiecto et accidentalis praedicatio posita in praedicatis ista tantum auferunt de illis praedicatis in quibus ponuntur praedicari extra, quare in quantiscumque praedicamentis non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio illa possunt praedicari extra; ab immediatis. Maxima propositio: si aliquid remouetur ab aliquo propter aliqua duo sufficienter immediata ad illud, illud idem quod remouebatur ponitur in illo a quo remouebatur, illis remotis; sed praedicari extra remouetur a praedicatis propter oppositionem in adiecto et accidentalem praedicationem posita in praedicatis quae sunt immediata per omne etiam ad praedicari extra; ergo praedicari extra ponitur in praedicatis propter illa remota et hoc est: quare in quantiscumque praedicamentis, id est in quibuscumque neque inest aliqua contrarietas praedicatis, id est non est oppositio in praedicatis per contrarietatem; ut paries est dealbatus niger?, de nigro factus est albus?; et quia adhuc posset esse oppositio in adiectis per priuationem et habitum uel per relationem hoc modo: per priuationem et habitum ut: Socrates est caecus uidens, id est ex uidere est factus caecus; per habitum ut paries est dealbatus niger, de nigro factus est albus>; per relationem ita: Socrates est sinister dextra, id est ex dextro factus est sinister, quia hoc est, ideo apponit aut ulla oppositio; quae oppositio dinoscitur si definitiones reddantur propositionibus positis in praedicato, id est si definitiones dentur nominum positorum in praedicatis, quae definitiones si erant oppositae, etiam ipsa definita erunt opposita. Ut si dicatur: hoc cadauer est homo mortuus. Si homo et mortuum definiantur, per definitiones oppositas inueniet definita esse opposita. Quae definitiones sunt tales: homo est animal rationale mortale, mortuum est illud quod caret uita. Aliter: quae contrarietas et quae oppositio poterit cognosci si reddantur definitiones contrariorum et aliorum oppositorum pro illis nominibus dinoscendis quae ponuntur in praedicatis. Quia si conuenit illis definitio contrariorum /133/ erunt contraria; similiter de aliis. Et cum hoc habeant ipsa praedicata quod neque sit ibi contrarietas aut ulla oppositio, istud etiam habeant quod secundum se praedicentur quia hoc habet omne praedicatum quod praedicatur secundum se, id est secundum sui proprietatem, ideo apponit et non praedicantur secundum accidens, id est secundum accidentalem praedicationem; si hoc est in his uerum erit dicere et coniunctim et simpliciter, id est extra.

Notandum de oppositione in adiecto quod ea quae ibi coniunguntur in praedicato in illa coniunctione non sunt opposita, immo cohaerentia ad consignificandum cum subiecto. Sed tamen dicitur esse oppositio in adiecto quia talia ibi coniunguntur quae extra illum actum esse opposita considerantur. Quemadmodum categoricae propositiones sunt partes hypotheticae propositionis non in illa constitutione apctum retinentes. Quod autem. Ostendit posse fieri accidentalem praedicationem de re quodammodo, sicuti de Homero existente; modo uult ostendere quod etiam possit fieri accidentalis praedicatio uel de re nullo modo existente, uel de re alio modo existente quam aliquis opinetur. De re nullo modo existente sicut chimaera est opinabile esse; de re alio modo existente quam aliquis opinetur sicuti aliquis opinatur aliquem esse episcopum propter nobilitatem aut propter personam cum non sit episcopus.

Continatio: non tantum est hoc quod est praedicatum de Homero per poetam non potest praedicari simpliciter de ipso. Sed non etiam est uerum dicere esse simpliciter aliquid quod non est, uel ita quod nullo modo est, uel si est, alio modo se habet quam aliquis inde opinetur. Dico: non est uerum esse simpliciter ideo quoniam opinabile est esse, secundum quod esse praedicatur per opinabile de ipsa re.

OPINATIO ENIM EIUS NON EST QUONIAM EST SED QUONIAM NON EST.

OPINATIO. Vere non est dicere esse simpliciter aliquid quod non est, ideo quoniam opinabile est esse; quod esse praedicatur, quia opinatio non est eius: legis, quoniam est certitudo rei, sed est eius: legis, quoniam non est certitudo rei; a causa.


[IP 3.12]

HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM EST QUEMADMODUM SESE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM, HAE SCILICET QUAE SUNT DE 'POSSIBILE ESSE' ET 'NON POSSIBILE' ET 'CONTINGERE' ET 'NON CONTINGERE' ET 'IMPOSSIBILE' ET DE NECESSARIO.

HIS VERO. Tractauit de propositionibus et de aequipollentia earum, ostendit etiam quae plura praedicantur coniunctim ita ut faciant unum et quae non, et quae praedicantur extra et quae non, dedit etiam causas. Modo uult tractare de modalibus propositionibus non quia pertineant ad principalem intentionem, sed quia de illis apud quosdam erat dubitatio in disponendis affirmationibus et negationibus, scilicet propter hanc causam: quia quidam boni philosophi dederant hanc regulam /134/ quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse ita quod habeant eosdem terminos sunt affirmationes et negationes oppositae, quae regula bene erat data a philosophis, quia illi boni philosophi qui dederant hanc regulam per esse et non esse accipiebant tantum est et non est, alii uero philosophi hanc regulam altius intelligentes accipiebant eodem modo per esse et non esse et non est quemadmodum boni philosophi. Et etiam accipiebant istas easdem uoces secundum scilicet esse et non esse, ubicumque sic dispositas inueniebant et in hoc peccabant quia inde oritur inconueniens, scilicet duas singulares esse simul ueras de eodem, quo inconuenienti ostenso, dabit Aristoteles sententiam suam.

Continuatio: determinatum est de propositionibus; his uero determinatis etc.

HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES.

HABENT ENIM. Vere est perspiciendum quia philosophi habent aliquas dubitationes et in affirmationibus et negationibus dandis et in danda aequipollentia; a causa.

NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE' DISPONUNTUR, UT EIUS QUAE EST 'ESSE HOMINEM' NEGATIO 'NON ESSE HOMINEM', NON AUTEM EA QUAE EST 'ESSE NON HOMINEM', ET EIUS QUAE EST 'ESSE ALBUM HOMINEM' EA QUAE EST 'NON ESSE ALBUM HOMINEM' SED NON EA QUAE EST 'ESSE NON ALBUM HOMINEM'.

NAM SI. Vere habent aliquas dubitationes quia hoc modo; a parte habendi dubitationem et hoc est: Si eorum quae complectuntur, id est coniunguntur ad reddendam affirmationem et negationem, illae sibi inuicem oppositae sunt contradictiones, id est affirmationes et negationes, quaecumque disponuntur secundum esse et non esse; et eius quae est possibile est esse, est negatio possibile est non esse, non ea quae est non possibile est esse; inter totum et partem; modo supponit talia exempla de illis quae disponuntur secundum esse et non esse, in quibus exemplis non peccabant; et per ista figurantur alia exempla in quibus peccabant et etiam alia in quibus non peccabant. Ecce illa exempla: ut eius quae est esse hominem etc.

SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM.

SI ENIM. Vere hoc lignum est non albus homo non est negatio singularis eius quae est hoc lignum est albus homo. Si non diuidit cum ea uerum et falsum, tunc non est singularis negatio illius; a toto extra. Quia quae diuidit uerum et falsum alia contradictoria, alia singularis. Et uere si non diuidit cum ea uerum et falsum, non est singularis negatio illius, quia, si esset singularis negatio illius, diuideret cum ea uerum et falsum; ab oppositis secundum affirmationem et negationem et hoc extra. Et unde hoc habes quod si est singularis negatio illius, diuidat propterea cum ea uerum et falsum (?), quia ita est cum omnibus singularibus; a toto et hoc est: si de omnibus singularibus aut> dictio, id est affirmatio, aut negatio, uera est, cum sit falsum dicere hoc lignum esse album hominem, /135/ erit uerum de eo dicere hoc lignum esse non album hominem. Sed non est uerum hoc lignum esse non album hominem quia, cum duo praedicata ponuntur in praedicato in quibus nec est oppositio in adiecto nec accidentalis praedicatio, utraque possunt praedicari extra de subiecto; et ita hoc lignum erit homo.

QUOD SI, HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE 'ESSE' NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO 'ESSE' DICITUR, UT EIUS QUAE EST 'AMBULAT HOMO' NON VEL QUAE EST 'AMBULAT NON HOMO' NEGATIO EST SED EA QUAE EST 'NON AMBULAT HOMO'.

QUOD SI. Et si hoc modo est in istis, quod esse coniunctum cum non faciat negationem, ergo et in quantiscumque propositionibus esse non additur, id est non ponitur, idem faciat illud uerbum quod dicitur pro esse, id est quod ponitur pro esse, quod coniunctum cum non faciet negationem, quemadmodum esse coniunctum cum non, ut eius quae est etc.; a simili, propter eamdem causam.

NIHIL ENIM DIFFERT DICERE 'HOMINEM AMBULARE' VEL 'HOMINEM AMBULANTEM ESSE'.

NIHIL ENIM. Et uere ambulat iunctum cum non facit negationem quemadmodum esse iunctum cum non facit negationem. Si ambulat sine non facit affirmationem quemadmodum esse sine non, tunc illud est; a pari comitan>ti ad modum immediatorum, et hoc est: nihil differt dicere hominem ambulare, id est homo ambulat, uel hominem ambulantem esse, id est homo ambulans est, ad affirmandum affirmationem.

QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' NEGATIO EST 'POSSIBILE NON ESSE', NON EA QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE'.

QUARE. Et si ita est in istis exemplis et in aliis, quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae, quare ita est in omnibus; a partibus. Et si hoc modo est in omnibus et eius quae est possibile est esse negatio est possibile est non esse etc.; a toto.

Aliter. Quandoquidem est ita in istis quod ambulat iunctum cum non facit negationem et esse iunctum cum non facit negationem, quare ita est in omnibus aliis uerbis quod iuncta cum non faciunt negationem; a simili propter eamdem causam; et si hoc modo est in omnibus quod quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sint affirmationes et negationes oppositae et eius quae est possibile esse etc.; inter totum et partem.

VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE.

VIDETUR AUTEM. Ostendit quod possibile non esse sit negatio ad possibile esse, sed uidetur idem indiuiduum possibile esse et non esse circa aliquod actum.

OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST.

OMNE ENIM. Vere idem indiuiduum uidetur possibile esse et non esse circa aliquem actum quia omne quod est possibile diuidi et omne quod est possibile ambulare, est possibile diuidi et non diuidi et ambulare et non ambulare; et hoc non dixit absque ratione. Sed ratio est quoniam omne quod est possibile sic; a partibus. Maxima propositio: cui conueniunt partes et totum. Sed alicui rei quam est possibile diuidi uel ambulare conueniunt diuidi possibile et non diuidi et ambulare et non ambulare; ergo conuenit eidem rei possibile esse /136/ et possibile non esse circa aliquem actum quod est totum quantum ad possibile diuidi et non diuidi et ad> possibile ambulare et non ambulare.

RATIO AUTEM EST QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER IN ACTU EST.

RATIO AUTEM. Dixi quod omne quod est possibile diuidi et omne quod est possibile ambulare est possibile diuidi et non diuidi et ambulare et non ambulare et hoc non dixi absque ratione; sed ratio est quoniam omne quod est sic possibile est ita possibile quod non semper est in actu. Et quia hoc habent remota quod non semper sunt in actu, ideo supplendum est, ita dico non semper in actu quod sit contingens.

QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO.

QUARE. Et quandoquidem omne tale possibile non semper est in actu et est contingens, quare inerit affirmatio et etiam negatio, id est habet se aequaliter et ad affirmationem et negationem; a pari comitanti.

POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST VISIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE EST DE EODEM OPPOSITAS VERAS ESSE DICTIONES.

POTEST IGITUR. Quandoquidem omne tale possibile quod non semper in actu et est contingens habet se aequaliter ad affirmationem et negationem, igitur quod est ambulabile et quod est uisibile potest ambulare et non ambulare et uideri et non uideri; a toto. At uero. Fecit quamdam consequentiam, hanc scilicet: si quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt contradictiones oppositae et eius quae est possibile esse negatio est possibile non esse; ex hoc consequenti abduxit quamdam sententiam, scilicet quod duae singulares sunt simul uerae, quam sententiam ostendit esse impossibilem> ne uideatur esse tenenda et per eius impossibilitatem destruit consequens et, destructo consequenti, destruitur antecedens.

Continuatio: ostendi quod si possibile esse et non esse sunt affirmatio et negatio idem habemus duas singulares contradictiones simul ueras; at impossibile est oppositas dictiones, id est affirmationes et negationes singulares esse ueras factas de eodem indiuiduo.

NON IGITUR EST ISTA NEGATIO.

NON EST IGITUR. Quandoquidem impossibile est oppositas dictiones de eodem esse ueras, igitur ista quae est possibile non esse non est negatio ad possibile; ab oppositis. Ecce destructum est consequens praedictae consequentiae et quandoquidem ista non est negatio illius tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse non sunt affirmationes et negationes oppositae; a parte extra. Ecce destructum est antecedens. Hic habemus quod si impossibile est oppositas dictiones /137/ esse ueras quod ista negatio non est. Et si ista non est negatio, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae. Modo dimittendum medium et primum cum ultimo membro est accipiendum. Et talis consequentua est facienda: si impossibile est oppositas dictiones esse ueras, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae; ab oppositis. Eodem modo est hic media propositio quemadmodum in ista consequentia: si est homo, est animal, et si est animal est animatum; ergo si est homo, est animatum.

CONTINGIT ENIM EX HIS AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM, AUT NON SECUNDUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE' QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES UEL NEGATIONES.

CONTINGIT ENIM. Vere ista consequentia est uera: si impossibile est oppositas dictiones esse ueras de odem, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse non sunt affirmationes et negationes oppositae, quia uera est haec disiuncti quae est par illi conexae; aut non impossibile est opposita et huis ditur aliqua aequipollens quae sit disiuncta, si connexas dictiones esse ueras de eodem aut si est impossibile, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse uel non esse sunt affirmationes et negationes oppositae; a pari. Et cum deberet ponere non impossibile, ponit suum par scilicet contingit et hoc est: contingit unum ex his: aut ipsum dicere, id est ipsum affirmare et negare, dico ex istis idem in materia et enuntiatum de eodem indiuiduo, ita quod sit simul in ueritate; aut, si hoc non contingit, non contingit fieri affirmationes et negationes quae opponuntur, secundum esse uel non esse. Notandum quod si fiat aliqua simplex consequentia quae sit conexa enuntietur in antecedenti ponendo, disiuncta quae erit par illi enuntiabitur in antecedenti, manente eodem consequenti.

SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS EST, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM.

SI ERGO. Dictum est: si impossibile est oppositas dictiones esse ueras de eodem, tunc non quaecumque disponuntur secundum esse et non esse sunt affirmationes et negationes oppositae. Sed illud est impossibile, id est ualde impossible oppositas dictiones esse ueras de eodem. Sed illud est impossibilius; ergo hoc erit magis eligendum quod non quaecumque opponuntur secundum esse et non esse etc.; a causa. Magis dictum est electiue.

EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' EA QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE'. EADEM QUOQUE RATIO EST ET IN EO QUOD EST 'CONTINGENS ESSE'.

EST IGITUR. Quandoquidem possibile non esse non est negatio ad possibile esse, igitur non possibile esse est negatio eius quae est possibile esse, cum altera istarum debeat esse; ab immediatis. /138/

ET ENIM EIUS NEGATIO 'NON CONTINGERE ESSE'. ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO UT 'NECESSARIO' ET 'IMPOSSIBILI'.

ETENIM. Vere est eadem ratio, quia in hoc; a pari.

FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE' APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO 'ESSE' QUIDEM SUBIECTUM FIT, 'POSSE' VERO ET 'CONTINGERE' APPOSITIONES DETERMINANTES, QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE' VERITATEM, SIMILITER AUTEM HAE ETIAM IN 'ESSE POSSIBILE' ET 'ESSE NON POSSIBILE'.

FIUNT ENIM. Ostendit quod non possibile esse est negatio ad possibile esse non eodem modo> quod est possibile non esse et istud uult probare. Vere non possibile esse est negatio ad possibile esse, non ea quae est possibile non esse. Si possibile est praedicatum et esse est subiectum, tunc ea quae negat possibile quae est praedicatum est negatio, non ea quae negat esse quod est subiectum; a causa extra. Et unde hoc habes quod ideo est negatio quod negat possibile quod est praedicatum et non ideo est negatio quia negat esse quod est subiectum. Si in simplicibus dicitur esse negatio quia negat esse quod est praedicatum et non ideo quia negat aliquod nomen quod est subiectum, et ita est in modalibus; a simili propter eamdem causam et hoc est: Quemadmodum in illis simplicibus esse et non esse fiunt appositiones id est praedicato, subiecto uero res, scilicet nomina hoc quidem album, illud uero homo; et quia esse et non esse sunt praedicata in illis, ideo negata faciunt negationem et quia nomina sunt subiecta, ideo negata non faciunt negationem, eadem quocumque modo in hoc loco, id est in modalibus propositionibus, esse quidem sit subiectum, contingere uero et posse sint appositiones, id est praedicata, determinantes ueritatem et falsitatem affirmationis et negationis, quemadmodum esse et non esse in illis simplicibus ut in istis: homo est, homo non est.

EIUS VERO QUAE EST 'POSSIBILE EST NON ESSE' NEGATIO EST 'NON POSSIBILE EST NON ESSE'.

EIUS VERO. Ostendit quod possibile non esse non est negatio ad possibile esse et cum> non sit negatio istius, nec aliud restat ut sit affirmatio et cum sit affirmatio oportet ut habeat negationem. Modo dat dibi negationem. Continuatio: Non possibile esse est negatio illius quae est: possibile esse. Eius uero quae est etc.

NON ENIM. Vere non esse est negatio non possibile, ad possibile non esse, quia non sunt contradictiones sibi inuicem huiusmodi possibile esse et possibile non esse; ab immediatis.

ET VERE POSSIBILE. Quod sic probatur per medium: uere non possibile non esse est negatio ad possibile non esse quia possibile non esse est affirmatio illius; a pari. Et uere possibile non esse est affirmatio illius quae est non possibile non esse; nam sunt contradictiones sibi inuicem, aut est affirmatio illius aut est negatio ad possibile esse; sed non negatio ad /139/ possibile esse, ergo est affirmatio ad non possibile non esse; ad immediatis. Et uere possibile non esse non est negatio ad possibile esse quia possibile esse et possibile non esse non sunt contradictiones sibi inuicem; a toto quia contradictio est totum quantum ad> affirmationem et negationem.

QUARE ET SEQUI SESE INVICEM VIDEBUNTUR.

QUARE. Dictum est quod non possibile non esse est negatio ad possibile non esse, ex qua re uellet inferre aduersarius: ergo duae contradictiones singulares uidebantur sese sequi inuicem, id est simul uerae in eodem, quia istae; a partibus. Et hoc ideo uellet inferre quia dixerat Aristoteles quod possibile esse et non esse simul in eodem uerae. Et frequenter habemus quod duae negationes faciunt unam affirmationem et ita uidetur aduersario quod possibile non esse et possibile cum est erunt paria et cum possibile esse ponatur cum possibile non esse, eodem modo poneretur non possibile non esse cum possibile non esse.

IDEM ENIM POSSIBILE EST ESSE ET NON ESSE; NON ENIM CONTRADICTIONES SIBI INVICEM SUNT HUIUSMODI 'POSSIBILE EST ESSE' ET 'POSSIBILE EST NON ESSE'. SED 'POSSIBILE ESSE' ET 'NON POSSIBILE ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT; OPPONUNTUR ENIM.

IDEM ENIM. Vere istae uidebuntur sequi sese, scilicet non possibile non esse et possibile non esse quia idem sunt, id est simul uerae, cum eodem possibile esse et non esse; a pari. Sed possibile. Esse possibile et non esse possibile sunt simul in eodem. Sed possibile esse etc. Et uere possibile esse et non possibile esse nunquam sunt simul in eodem, opponuntur enim, id est quia sunt oppositae; ab oppositis. Non ideo apponit de istis ut indigeat, quia superius satis de istis quod non possunt esse simul ostenderat sed ideo apponit ut ad similitudinem istarum ostendat non possibile non esse et> possibile non esse nunquam in eodem simul ueras esse.

AT VERO 'POSSIBILE NON ESSE' ET 'NON POSSIBILE NON ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT.

AT VERO. Ostendi quidem quod possibile esse et non possibile esse nunquam sunt simul et hoc non dixi sine ratione, sed ideo quia ad similitudinem istarum possibile non esse et non possibile non esse nunquam sunt simul.

SIMILITER AUTEM ET EIUS QUAE EST 'NECESSARIUM ESSE' NON EA QUAE EST, 'NECESSARIUM NON ESSE' SED 'NON NECESSARIUM ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'NECESSARIUM NON ESSE' EA QUAE EST 'NON NECESSARIUM NON ESSE'. ET EIUS QUAE EST 'IMPOSSIBILE ESSE' NON 'IMPOSSIBILE NON ESSE' SED 'NON IMPOSSIBILE ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'IMPOSSIBILE NON ESSE' EA QUAE EST 'NON IMPOSSIBILE NON ESSE'.

SIMILITER AUTEM. Non tantum dico quod non possibile est esse est negatio ad possibile est esse, non ea quae est possibile est non esse. Similiter ei quod quae etc.

ET UNIVERSALITER VERO, QUEMADMODUM DICTUM EST, 'ESSE' QUIDEM ET 'NON ESSE' OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA, NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM HAEC FACIENTEM AD UNUM APPONERE. ET HAS PUTARE OPORTET ESSE OPPOSITAS DICTIONES ET NEGATIONES, 'POSSIBILE -- NON POSSIBILE', 'CONTINGENS -- NON CONTINGENS', 'IMPOSSIBILE -- NON IMPOSSIBILE', 'NECESSARIUM -- NON NECESSARIUM', 'VERUM -- NON VERUM'.

ET UNIVERSALITER. Ostendi in exemplis quae cuius affirmationis debeat esse negatiua et non tantum hoc dico in exemplis sed uniuersaliter do regulam qualiter debeant construi, ita quod oportet ponere esse et non esse quemadmodum subiecta, /140/ quemadmodum dictum est superius, et oportet apponere tantummodo ad unum, id est ad unam uocem, id est non negatiuam particulam. Vocem dico facientem haec, id est> modales propositiones, et quidem> facientem affirmationem et negationem; facit per sui remotionem, negationem, per sui> appositionem affirmationem>. Et has putare etc.


[IP 3.13]


CONSEQUENTIAE VERO. Tractauit de modalibus propositionibus ostendendo errorem quorumdam in disponendis affirmationibus et negationibus. Quo errore correpto, ostendit qualiter debeant disponi. Eodem modo ostendere uult qualiter ipsi peccabunt in danda aequipollentia ipsarum modalium propositionum, post ostendere> malum ordinem ipsarum, quo ordine correpto, ponet suum ordinem. Continuatio: hoc modo disponuntur affirmationes et negationes secundum me sed consequentiae id est aequipollentiae fiunt ab illis ita ponentibus affirmationes et negationes quemadmodum dixi, sed ordine sequentem. Illi enim. Vere fiunt consequentiae in modalibus propositionibus quia in istis; a partibus et hoc est quia illi enim etc.



ET HAEC ILLI. Dixit quod illa quae est contingens esse est consequens ad illam quae est possibile esse et ne uideantur> esse consequens ut superius inferius, determinat: hoc sequitur ad illam et ita quod est haec conuertitur ad illum. Modo ponit aequipollentias ipsarum propositionum et considerandum est in quibus ordinibus ipsi peccabunt; scilicet in primo et in secundo ordine ponebant non necesse non> esse, quod habet esse in secundo et in secundo ordine ponunt non necesse esse, quod debet esse in primo.


CONSIDERETUR AUTEM. Non tantum modo istae consequentiae sunt considerandae ex mea dispositione sed consideretur quemadmodum dicimus ex subscriptione.


ERGO IMPOSSIBILE. Duobus modis accipitur consequentia in modalibus propositionibus, contradictorie scilicet et contrarie. Contradictorie sequi est quando negatio sequitur affirmationem, cuius negationis affirmatio sequitur> negationem prioris affirmationis. Contrarie sequi est quando affirmatio sequitur affirmationem, cuius negationis affirmatio sequitur negationem prioris affirmationis, illis uariatis secundum esse et non esse. /141/ Illatio sic: ostendi in subscriptionem quod negatio de impossibili, ergo impossibile et non impossibile, haec affirmatio et haec negatio, sequitur quidem contradictorie illud quod est contingens et possibile et non contingens, non possibile; dico sequitur contradictorie sed ita conuer>sim, id est non ut superius ad suum in>ferius, ad definitionem; et illud, id est affirmationem, repetitio loci sic: Vere sequitur contradictorie et negatio impossibilis sequitur illud quod est possibile esse, negationem uero possibilis sequitur affirmatio impossibilis.


ILLUD ENIM. Vere affirmatio de impossibili sequitur negationem de impossibili quia illud quod est impossibile esse sequitur illud quod est non possibile esse; a pari. Paria sunt affirmatio de impossibili et impossibile est esse et negatio de possibili et non possibile est esse.


AFFIRMATIO ENIM. Et unum hoc habes quod si impossibile est esse sequitur non possibile esse quod ideo affirmatio sequitur negationem; affirmatio enim etc. Affirmatio locus.


NECESSARIUM VERO. Ostensum est quomodo sequitur sese illae de possibili et de impossibili, in quibus ulterius non est immorandum sed considerandum quemadmodum sit necessarium, id est quomodo sequitur propositiones de necessario.


MANIFESTUM EST AUTEM. Dico quod considerandum est quemadmodum sit necessarium, nec istud dico sine ratione sed manifestum est quoniam non sequuntur eodem modo, id est eodem ordine quo sunt dispositae, sed extra istum ordinem, quantum ad illas de possibili et de contingenti.


NON ENIM. Vere non sequuntur eo ordine quo dispositae sunt, quia non necesse esse quae> est in primo ordine, non est negatio eius affirmationis quae est necesse non esse quae est in tertio, quod oporteret esse; a causa.


CONTINGIT ENIM. Vere non> necesse est esse non est negatio ad necesse non esse; contingit enim etc.; ab oppositis.


QUOD ENIM. Vere contingit utrasque esse ueras. Non necesse esse et necesse non esse in eodem possunt esse ut in hoc exemplo: non est necesse Socratem esse lapidem et necesse est non esse lapidem, quia in hoc eodem; a parte eiusdem et hoc est: quod enim. etc. Notandum quod illae de necessario non possunt sequi contrarie ad illas de impossibile eo ordine quo dispositae sunt, quia negatio sequitur negationem, non illis uariatis secundum esse et non esse. /142/


CAUSA AUTEM. Ostendi quod propositiones de possibile et de contingenti habent unam tantum legem consequentiae, scilicet quod consequuntur contradictorie, illae uero de necessario habent duplicem legem consequentiae, quia cum illae de possibili et de contingenti sequuntur contradictorie tantum ad illas de impossibili et de necessario, illae de necessario sequuntur quidem contrarie ad illas de impossibili, contradictorie uero ad illas de possibili et de contingenti; et in hoc habent dissimilem legem consequentiae. Notandum quod illae de impossibili duplicem habent legem consequentiae quemadmodum illae de necessario; sequuntur enim contrarie ad illas de necessario, contradictorie autem ad illas de possibili et de contingenti. Continuatio: dixi quod illae de necessario habent dissimilem legem consequentiae ab illis de possibili et contingenti, quod non est dictum sine causa, sed causa est cur necessarium non sequitur similiter caeteris, id est ad similitudinem caeterarum quae sunt de possibile et contingenti.


QUONIAM. Ideo quod necessarium non sequitur similiter caeteris de possibili et de contingente quoniam impossibile redditur idem ualens necessario contrarie, id est illae de impossibile aequipollent illis quae sunt de necessario contrarie, scilict quod affirmatio sequitur affirmationem et negatio negationem, illis uariatis secundum esse et non esse; ab oppositis. Notandum quod si illae de necessario sequitur contrarie ad illas de impossibili, necessario sequuntur contradictorie ad illas de possibili et contingenti. Et hoc scilicet potest hic uideri quam illae de impossibili sequuntur contradictorie ad illas de possibili et contingenti.


NAM SI. Vere impossibile redditur idem ualens necessario contrarie quia affirmatio sequitur affirmationem et negatio negationem; a definitione. Affirmationes ponit et per eas innuit esse intelligendas negationes.


AUT CERTE. Dixit quod illae de necessario non possunt sequi eodem modo quo dispositae sunt in primo ordine et in secundo et inde dedit quamdam argumentationem cum inductione inconuenientis; modo uult ostendere aliam argumentationem cum inductione inconuenientis. Continuatio: dedi rationem quare illae de necessario non sequuntur eodem modo quo dispositae sunt.


AUT PER ETIAM. Et illa ratio non sufficit, certe /143/ dabo aliam rationem quod impossibile est sic poni contradictiones necessarii.


NAM QUOD. Vere impossibile est sic poni contradictiones necessarii, nam omne quod est necessarium esse, possibile est esse; a causa.


NAM SI NON. Vere ista est uera quae est: omne quod est necessarium esse est possibile esse. Nam si ista non est uera, consequitur negatio eius contradictoria, haec scilicet: quoddam necessarium esse non est possibile esse; ab immediatis.


NECESSARIUM EST ENIM. Vere si ista non est uera sequitur negatio eius, quia ita est in omnibus contradictoriis; a toto et hoc est: Necesse est enim aut dicere, id est affirmare, aut negare. Quare cum talem fecit diuisionem, aut uera est affirmatio aut uera est eius negatio, scilicet haec quoddam necessarium esse non est possibile esse, inde concludit Aristoteles sic: et quare ex hoc, scilicet si quoddam quod necesse est esse non possibile est esse, et quoddam quod necesse est esse est impossibile esse, quod est inconueniens; a pari, quia paria sunt non possibile est esse et impossibile est esse.


AT VERO. Modo aduersarius uidens ex sua concessione, ex hac scilicet si negatio sequeretur procedere inconueniens, transfert se ad affirmationem et concedit quod omne necessarium est possibile, unde Aristoteles tamen ducit eum ad inconueniens. Continuatio: tu concedis quod omne necessarium est possibile>; nec tantum possibile, sed non impossibile esse sequitur illud quod est possibile esse. Hoc uero, id est non impossibile esse sequitur illud quod est non necessarium esse, quare contingit illud quod est necessarium esse non necessarium esse; a pari. Maxima propositio: de quo praedicatur unum par, et reliquum; sed possibile esse et non possibile esse praedicatur de necessario, ergo non necesse esse praedicabitur de eodem quod est par, secundum aduersarium, ad possibile esse et ad non possibile esse.


AT VERO. Ostendit> quod non necesse esse non potest sequi ad possibile esse in primo ordine propter inconuenientia quae inde sequuntur. Modo uult ostendere quod neque necessarium esse> neque necessarium non esse sequitur ad possibile esse; et cum istae non sequitur, et aliqua quod necessario quidem habeat sequi, relinquitur ut non necesse non esse quae est in /144/ secundo ordine, sequitur ad possibile esse. Continuatio: non necesse esse non sequitur ad possibile, at uero, etc.


ILLI ENIM. Vere neque necessarium esse neque necessarium non esse sequitur> ad possibile esse, quia illi, id est possibili, contingit utraque, id est esse et non esse, in eodem indiuiduo et circa eamdem materiam; ab oppositis.


HORUM AUTEM. Possibili contingit utraque accidere. Sed ubi fuerit uerum utrumlibet horum, scilicet necessarium esse uel necessarium non esse, non illa uera idem est esse et non esse, quia prius quam adest necesse est esse habet se tantum ad esse, prius> quam uero adest necesse non esse habet se ad non esse tantum.


SIMILITER ENIM. Vere possibili contingit accidere, quia ista utraque esse et non esse; a parte utriusque et hoc est: similiter enim etc..


SI VERO. Possibili contingit esse et non esse, sed necesse est esse tantum, uel non esse tantum, non erit possibile utrumque sequi, esse et non esse.


RELINQUITUR ERGO. Quandoquidem neque necesse esse neque necesse non esse sequitur ad possibile esse, cum constet quod aliqua necessario debeat sequi, ergo relinquitur non necessarium non esse etc.; ab immediatis.


HOC ENIM. Vere non necessarium non esse relinquitur ad possibile est esse. Hoc enim uerum est et quod relinquitur quod est uera in omni materia, scilicet ista non necesse non esse in qua est uera possibile esse; a causa. Et inde per illa quae praemissa sunt potest uideri quod non necesse relinquitur ei quae est possibile, et etiam de necesse non esse, id est per necesse non esse uideri idem.


HAEC ENIM. Vere per necesse non esse potest istud uideri. Nam haec, id est necesse non esse, est contradictio eius quae est non necesse non esse, quae necesse non esse sequitur non possibile esse in tertio ordine. Unde oportet quod non necesse esse sequatur possibile esse in primo ordine; a causa locus est.


ILLUD ENIM. Vere necesse non esse sequitur non possibile esse quia sua par, id est impossibile esse, sequitur non possibile esse. Et quia ista sequitur illam, ergo necesse non esse sequitur illam; a parte.


CUIUS. Dixit quod necesse non esse est contradictio ad non /145/ necesse non est et quia contradictio accipitur pro affirmatione et negatione nec determinauerat siue esset affirmatio siue negatio, eodem modo determinat. Continuatio: ostendit quod necesse non esse fit contradictio; cuius, id est necesse non esse, est negatio non> necesse non esse; idem concipitur necesse non esse esse affirmationem. Sequuntur igitur. Quandoquidem non necesse non esse est negatio ad necesse et sequitur ad impossibile esse, cuius affirmatio, id est necesse non esse sequitur negationem> de> possibili, id est non possibile, quod est sequi esse contradictorie, igitur hae contradictiones sequuntur secundum supradictum modum; a parte supra dicti modi. Quia sequi secundum supra dictum modum, aliud est sequi contradictorie, aliud contrarie.


DUBITABIT AUTEM. Ostendit quod possibile esse sequitur ad necessarium et tali idem est argumentatione: aut uera est is>ta quae dicit omne necessarium est possibile aut sua contradictoria, haec scilicet: quoddam necessarium non est possibile; et si uera est quoddam necessarium non est possibile uera est sua par quoddam necessarium est impossibile. Et per istud inconueniens dubitabit aliquis et ideo dicet quod possibile non esse sequitur ad necessarium. Hoc iterum aufert sibi Aristoteles; et quia neque non possibile esse nec possibile non esse sequitur ad necessarium, ideo oportet ut dicat quod possibile esse sequitur ad necessarium; unde iterum dubitabit aliquis quia uidet quod possibile et contingens disponuntur in eodem ordine quia multotiens habemus quod contingens accipitur pro accidentia et tunc habet se ad esse et ad non esse et ita uidetur possibile suum par habere se ad esse et ad non esse. Quare illud quod est necesse esse erit contingere esse et non esse; a pari.

Continuatio: multas dedi sententias et in quibusdam nulla dubitatio; sed dubitabit aliquis de ista sententia si possibile sequitur illud quod est necessarium esse.


NAM SI. Ideo dubitabit, nam uidet talem imminere argumentationem: Si possibile non sequitur, contradictio eius sequitur, id est non possibile esse; a causa. Et ne aliquis dicat, propter inconueniens euitandum, hanc non esse contradictionem> illius, necesse est dicere possibile non esse sequi ad necessarium; utraeque sunt falsae de necesse, id est neutra illarum sequitur ad necesse esse, quia in ea materia in qua inuenitur /146/ uera necesse esse, utraque reperitur falsa, id est non possibile esse et possibile non esse, ut in hoc exemplo: Necesse est Socratem esse substantiam uera est, sed dicatur: non possibile? est Socratem esse substantiam uel possibile est non esse Socratem substantiam, utraque falsa est.


AT VERO. Modo ostensum est non possibile esse et possibile non esse non posse sequi ad necessarium et ita remanet ut sequatur possibile. At uero rursus dubitabit aliquis ideo quod idem indiuiduum uidetur possibile incidi et non incidi> et ita idem uidetur possibile esse et non esse circa similem actum; a partibus. Quare. Quandoquidem possibile habet se ad esse et non esse et omne necessarium est possibile, quare necesse esse erit contingere esse et non esse; a pari, hoc autem falsum est, quod omne possibile habet se ad esse et ad non esse.


MANIFESTUM EST. Hoc falsum est quod omne possibile habet se ad esse et non esse, scilicet manifestum est quod non omne possibile ualet obtinere uel esse in actu, uel ambulare extra actum et opposita illorum, scilicet non esse et non ambulare. Per ambulare accipit dispositionalia et per esse accipit casualia.


SED EST. Hoc est uerum quod omne possibile habet se ad esse et non esse. Sed est, id est contingit, reperire exempla in quibus non sit uerum; et primum quidem non uera in his possibilibus quae non possunt agere secundum rationem, id est secundum humanam dispositionem, ut ignis calefactabilis est et habet uim, id est possibilitatem, irrationabilem; supplendum: nec ualet ad oppositum quia habet se ad alterum tantum.


ERGO. Si ignis, quia habet se ad alterum tantum, non ualet ad oppositum, ergo potestate secundum rationem ipsae eaedem sunt plurimorum actuum affirmatorum et etiam contrariorum, id est negatorum; ac si dicat: potestates, id est rationabiles, ualent ad opposita; supplendum: quia non habent se ad alterum tantum. Actus affirmatos uocat sicut ambulare, album esse, negata illorum uocat non album esse, non ambulare; locus ab immediatis. Quod sic probatur per medium. Si ignis, quia habet se ad alterum tantum, non ualet ad oppositum, tunc si non habet se ad alterum tantum, ualet ad oppositum; ab oppositis secundum affirmationem et negationem. Et si quia ignis non habet se ad alterum tantum, ualet ad oppositum, /147/ ergo rationales potestates, quia non habent se ad alterum tantum, ualent ad opposita; a simili propter eamdem causam. Aliter: Quandoquidem ignis, quia habet se ad alterum tantum>, non ualet ad oppositum, ergo quaedam potestates> secundum rationem ipsae sunt eaedem, id est sunt similes igni, id est non ualent ad opposita quia habent se ad alterum tantum; a simili propter eamdem causam. Et etiam quaedam potestates rationabiles sunt plurimorum contrariorum, id est ualent ad opposita. Quaedam rationabiles potestates non ualent ad opposita, sicut ambulare existens in actu; quaedam ualent rationabiles potestates ad opposita sicut ambulare extra actum.



IRRATIONABILES VERO. Dictum est quod ignis, cum sit irrationabilis potestas, non ualet ad oppositum et ne ita uidea>tur esse in omni irrationabili potestate apponit hanc sententiam. Continuatio: ignis non ualet ad oppositum, sed tamen non omnes irrationabiles potestates hoc habent quod non ualeant ad opposita; sed, quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non, uel quaecumque alia semper agunt ita quod semper sint in actu aut habeant cautam exspectationem ipsius actus.


ALIA VERO. Quaedam irrationabilia possibilia non ualent ad opposita, alia uero, id est quaedam rationabilia possibilia ualent ad opposita et non tantum hoc habent quaedam rationabilia possibilia, sed etiam quaedam existentia secundum irrationabiles potestates simul cum rationabilibus ualent obtinere opposita, sicuti aurum positum in agro habet se inueniri et non inueniri.


SED HOC. Dictum est: quaedam possibilia ualent ad opposita, quaedam uero non; nec istud sine ratione, sed hoc idcirco dictum est quod non omnis potestas oppositorum est, id est non omne possibile ualet ad opposita et non tantum dico istud in genere sed quaecumque dicimus sub eadem specie non ualent ad opposita. Ac si dicat: Non omnia quae ponuntur sub rationabile aut sub rationabili potestate ualent ad opposita. Ex his quae superius dicta sunt tales possunt colligi diuisiones: possibile aliud rationabile aliud non>. Rationabile, aliud ualet ad oppositum, aliud non. Irrationabile eodem modo. Alia diuisio de possibili: possibile aliud in actu, aliud extra actum. Possibile in actu non ualet ad oppositum. Possibile extra actum ualet ad oppositum. /148/


QUAEDAM VERO. Dictum est: nec quaecumque sunt sub eadem specie ualent ad opposita et quia dixerat sub eadem specie, uidetur quod possibile esset genus; sed quaedam potestates sunt aequiuocae, id est quaedam sunt possibilia causa aequiuocationis propter secundam impositionem, sicut forsitaneum possibile est causa quae possibile dicatur aequiuocum; ideo est causa quia secundario imponitur respectu illius quod est uerum possibile; et ex hoc quidem ostendere possibile esse aequiuocum potest uideri, quod superius aequiuocum in specie, ubi dixit: nec quaecumque sub eadem specie dicuntur; et per speciem accepit concentum.


POSSIBILE ENIM. Vere possibile est aequiuocum quia possibile non dicitur simpliciter, id est non habet simplicem impositionem, singularis scilicet uel uniuoca; ab immediatis.


SED EST. Hoc possibile non dicitur simpliciter; hoc quidem dicitur possibile quod est uerum possibile ut illud quod est in actu, ut possibile est ambulare quoniam ambulat iam in actu, et non tantum dico actuale possibile, sed omnino, id est uniuersaliter dico quod illud est possibile esse, id est uerum, quoniam iam est aliquid, id est quoniam iam agit; quod, id est uerum possibile dicitur possible actu, id est actuale possibile.


ILLUD VERO. Non tantum illud dicitur possibile quod est uerum possibile, id est actuale possibile, sed etiam illud dicitur possibile quod forsitan aget, id est forsitaneum possibile, ut possibile ambulare etc. Et hoc quod illud dicitur possibile quod forsitan aget, haec quidem potestas est in solis mobilibus, id est in solis permutabilibus rebus; ut ambulare, sedere et consimila, quae sunt extra actum, sunt permutabilia. Ista potestas, id est forsitanea, est in solis mobilibus. Illa uero, id est potestas actualis, et in mobilibus et in> immobilibus. In mobilibus, sicut sessio in aliquo; in immobilibus, sicut calere in igne. Hic tales inueniuntur diuisiones: possibile, aliud uerum possibile, aliud forsitaneum possibile. Possibile forsitaneum est in solis mobilibus. Verum possibile est aliud in mobilibus, aliud in immobilibus.


IN UTRISQUE VERO. Ostendit possibile enuntiari et de uero possibili et de forsitaneo. Idem ostendit de suo pari, scilicet de non impossibili esse. Continuatio: non tantum possibile est uerum dicere de uero possibili et de forsitaneo, sed /149/ non impossibile, suum par, uerum est dicere esse in utrisque, id est enuntiari de utrisque, ut non impossibile est ambulare et quidem ambulat et ne accipiatur praesens pro futuro subiungit et ita ambulat, quod iam accipit in actu. Illud dicitur non impossibile ambulare quod est in actu et etiam illud dicitur non impossibile ambulare quod est ambulabile, scilicet quod extra actum.


HOC IGITUR. Quandoquidem hoc possibile est illud quod forsitan aget, igitur hoc possibile non est uerum> dicere de necessario et hoc dico simpliciter, id est unuersaliter, quod nullum forsitaneum possibile praedicatur de necessario; ab oppositis.


ALTERUM AUTEM. Possibile forsitaneum non est uerum dicere de necessario sed alterum, id est uerum possibile, uerum est dicere de necessario.


QUARE. Quandoquidem uerum possibile praedicatur de necessario, quare posse esse consequitur illud quod est ex necessitate, id est possibile praedicatur de necessario, sed non omne, id est conuerbiliter; a parte. Et unum hoc habes quod si uerum possibile praedicatur de necessario, quod ideo possibile praedicetur quia omne uniuersale sequitur partem suam; a toto uel a causa.


ET EST. In praemissis ordinibus ostendit quod propositiones de necesse esse sequuntur ad illas de possibili et de contingenti et de impossibili et ne inde uideretur sequi ut superius ad suum inferius ostendit quod conuertibiliter sequuntur ita ut illae de necessario antecedant, illae uero subsequantur. Notandum est quod quicquid hucusque interposuit prius quam dixit nihil impossibile contingit sic positis totum incidens fuit. Continuatio: dictum est quod nihil impossibile contingit sic positis et etiam hoc dico quod illud quod est necessarium et quod est non necessarium, uel propositiones de necessario fortasse principium omnium aliarum dispositarum secundum esse uel non esse. Et ne accipiatur principium quasi materia, subiungit: et ita dico quod sunt principium quod oportet considerare alia quemadmodum consequentia horum, hoc modo: Non necesse est non esse; non impossibile est esse; contingit esse; possibile est esse. Eodem modo de aliis.


MANIFESTUM EST AUTEM. Superius talem fecit diuisionem ad aequiuocationem ostenden>dam: possibile aliud uerum, aliud forsitaneum; id est ad confirmandam hanc diuisionem ponit hanc sententiam in qua ostendit uerum possibile, id est actuale, /150/ esse dignius forsitaneo possibili. Continuatio: non tantum ex praedictis manifestum est quod forsitaneum possibile non praedicatur de necessario, sed etiam manifestum est ex his quae dicta sunt quoniam quod necessitate est secundum actum est, id est omne necessarium est actuale possibile, uel ita quod iam sit in actu uel certe exspectet euentum sicuti hominem mori.


QUARE. Quandoquidem omne necessarium est actuale possibile, quare possibilia quae sunt in actu sunt priora, id est digniora, possibilibus potestate; et unde hoc, si hoc est quod est sempiterna sunt priora id est digniora; a parte, quia possibile in actu aliud sempiternum, aliud non; et si hoc est, sempiterna sunt priora illis quae sunt potestate solum et ea quae sunt actu sunt priora id est digniora. Maxima propositio: si aliqua pars> est digniora aliqua et totum illius est dignius eodem; et accipit prae eodem necessarium et sempiternum.


ET HAEC QUIDEM. Item est; confirmat super omne diuisionem, hanc scilicet: Possibile, aliud uerum possibile, aliud forsitaneum et haec facit per hanc aliam diuisionem: Possibile aliud est in actu sine praecedenti potestate, aliud est in actu cum praecedenti potestate, aliud solum potestate. Et haec trina diuisio potest reduci in duo membra hoc modo: Possibile aliud in actu, aliud solum possibile. Et in hac diuisione ostendit dignitatem quam habet possibile sine praecedenti potestate et ad possibile solum potestate. Et per hanc dignitatem confirmat illam diuisionem.

Continuatio: dictum est quod possibile aliud est uerum, aliud est forsitaneum et hoc etiam dicendum est, quod haec, id est quaedam possibilia, sunt actu sine praecedenti potestate ut primae substantiae; sicuti hic homo, nunquam enim prius potuit esse hic homo quam fuit; alia uero sunt actu cum possibilitate praecedenti. Quae possibilia, scilicet illa quae sunt in actu sine praecedenti potestate sunt priora, id est digniora, quia sunt in natura, id est naturalia. Alia uero quae sunt in actu cum praecedenti potestate sunt posteriora, id est indegniora, quia sunt in tempore id est temporalia. Alia uero non sunt actu sed potestate solum, sicuti aliquis rusticus sola potestate, uel episcopus.

Notandum quod in modalibus propositionibus duo consideranda sunt praedicata, unum ad fauendam affirmationem et negationem, aliud ad fauendam conuersionem et ad figuram /151/ conuersandum; ad fauendam affirmationem et negationem modus simpliciter praedicatur et tota oratio subicitur, ad faciendam conuersionem et ad figuram conseruandam illud quod antecedit esse simpliciter illud quod sequitur praedicatur. Modus uero neque subicitur neque praedicatur sed quoddam colligamentum ad faciendam orationem et confert nomen orationi quod dicatur modalis, licet modus ibi neque praedicetur neque subiciatur; ut in hoc exemplo: omnem hominem esse animal possibile est, illud quod antecedens est>, esse scilicet hominem, subicitur, illud quod sequitur esse scilicet animal praedicatur, esse uero est copula. Et ideo dicimus animal praedicari et homo subici ut talem faciamus conuersionem: omnem hominem esse animal possibile est et quoddam animal esse hominem possibile est, sed si> modus praedicaretur non posset conuerti et ita falsa esset> regula quae dicit quod omnis uniuersalis conuertitur sibi per accidens. Iterum propter conseruandam figuram animal ibi praedicatur, quae figura non seruaretur si modus praedicaretur, quia idem praedicatum esset in omnibus.

[IP 3.14]

UTRUM AUTEM. Dictum est ab Aristotele quod uniuersalis affirmatio et uniuersalis et negatio habentes idem praedicatum et idem subiectum sunt contrariae; sed uideretur alicui quod illae essent contrariae quae agunt de contrariis terminis et ita falsa esset Aristotelis, haec scilicet quod illae solae uniuersales sunt contrariae quae habent eosdem terminos opposito modo enuntiatos. Modo ad suam sententiam confirmandam et ad eorum errorem corrigendum ponit ipsam quaestionem: postea soluit eam.

Notandum quod Aristoteles accepit contrarium alterius quod superius, quia superius cum accipit contrarium solummodo in uniuersalibus, sed hic accipit contrarias orationes illas quae agunt de eisdem terminis contrario modo enuntiatis ita quod uel utraeque sint falsae, uel altera uera, altero uero falsa.

Continuatio: dictum est quod uniuersalis affirmatio et uniuersalis negatio sunt contrariae; sed tamen quaeritur utrum affirmatio est contraria negationi et quaeritur utrum oratio sit contraria orationi, id est affirmatio affirmationi. Genus ponit pro specie et subiungit exempla tunc de uniuersalibus quam singularibus; et quia quaeritur quare, considerandum cui falsae opinationi est contraria uera opinatio, id est utrum negationi etc.; inter causam et effectum.


NAM SI EA. Vere considerandum est in opinationibus, quia /152/ necesse est similiter se habere in af>firmationibus et negationibus quemadmodum in opinationibus; a causa. Et uere necesse simliter se habere in affirmationibus et negationibus quemadmodum in opinationibus quia ea quae> sunt in uoce sequuntur ea quae sunt in anima; sed illic, id est in> anima, est contraria opinio contrarii, id est agens de contrario, ut omnis homo etc.; quod si neque illic, id est in anima, contraria opinatio contrarii, id est agens de contrario, nec affirmatio affirmationi erit contraria, sed ea negatio quae dicta est, id est quae habet eosdem terminos contrario modo enuntiatos etiam quia hoc est, quod ea quae sunt in uoce sequuntur ea quae sunt in anima. Quare considerandum est etc.; inter causam et effectum.


DICO AUTEM. Considerandum est in opinione nec istud dico quolibet modo sed hoc modo: est quaedam opinatio boni uera quoniam bonum est, id est hoc bonum est bonum; alia uero de eodem falsa quoniam non est bonum, id est hoc bonum non est bonum; alia uero falsa de eodem quoniam est malum, id est hoc bonum est malum. Quae harum contraria uerae? et bene dico quae harum est contraria, quia una tantum est contraria. Et si una est contraria tantum illi quae est uera, secundum quam erit contraria? Nam arbitrari. Non immerito quaero quae harum sit contraria quia affirmatio data a quibusdam falsa est, haec scilicet: quaecumque opiniones agunt de contrariis sunt contrariae et hoc est: arbitrari posse definiri contrarias opiniones in eo quod contrariorum sunt, falsum est.


BONI ENIM. Vere non omnes opiniones factae de contrariis sunt contrariae quia istae; a partibus et hoc est: Boni enim opinio quoniam bonum est, id est hoc bonum bonum est, et opinio mali quoniam malum est, id est hoc malum malum est forsan est opinio eadem, scilicet in hoc est eadem quod est facta de contrariis et est uera opinio. Et per hoc quod dicit quod est uera, ostendit quod non sit illi contraria, quia nulla uera est contraria uerae. Dico quia nullae opiniones agentes de contrariis sunt contrariae, siue sunt plures, ut istae secundum quod habeant diuersa subiecta et diuersa praedicata, siue sit una, secundum quod habeant diuersum praedicatum et idem subiectum uel diuersum subiectum et diuersum praedicatum. /153/


SUNT AUTEM. Istae opiniones agentes de contrariis non sunt contrariae. Sed tamen ista sunt contraria, sed non sunt contraria in eo quod sint contrariorum, id est quod agant de contrariis, sed magis in eo quod contrarie opinatur cum suis negationibus.


SI ERGO. Dictum est quod omnes illae opiniones solae sunt contrariae quae contrario modo opinan>tur; uel a toto uel ab oppositis. Maxima propositio: Si aliquid praedicatur uniuersaliter de aliquo toto respectu alicuius oppositi tantum, illud idem remouetur a qualibet parte illius totius respectu oppositi illius oppositi. Sed contrarium praedicatur de omni opinione respectu illius oppositi quae est contrario modo opinari. Ergo illud idem, scilicet contrarium, remouetur ab hac parte quae dicit bonum est bonum respectu illius oppositi quod est contrario modo opinari, quod est oppositum; a contrario modo opinari. Et hoc est: Si, id est, cum fiat opinatio boni quoniam est bonum, ac si dicat quoniam bonum est hoc bonum, nec tantum sit ista opinatio, sed etiam ista alia de eodem quoniam bonum non> est?, scilicet hoc bonum est non bonum; nec tantum istae sed etiam alia de eodem quae dicit quoniam aliquid aliud est quod non est neque esse potest, scilicet hoc bonum malum est, ergo aliarum quidem nulla ponenda est contraria ad illam quae dicit bonum est bonum; nec quaecumque...

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 4]

[INTRODUCTIONES PARVULORUM 5]


[INTRODUCTIONES PARVULORUM 6]

DE DIVISIONE

/155/ Intentio Boethii est in hoc opere agere de diuisionibus, id est dare praeceptiones ad componendum diuisiones et ad discernendum compositas regulares ab irregularibus et regulares a regularibus. Sic definitur regularis diuisio: regularis diuisio est illa oratio in qua ostenditur aliquid diuidi per aliqua duo uel plura recipientia ipsum diuisum ad praedicandum de se, uel singillatim tantum, uel collectim tantum, uel singillatim et collectim tantum, ita quod ipsa diuidentia sint sub eadem lege oppositionis. Singillatim tantum praedicatur diuisum de suis diuidentibus ut cum dicimus: homo unus personaliter alius Cicero, alius Plato, alius Socrates; et bene possumus praedicare singillatim: Socrates est unus homo personaliter; et Plato est unus homo personaliter; similiter de aliis. Sed tamen non potest dici collectim: Socrates et Plato et Cicero sunt unus homo personaliter. Collectim tantum praedicatur diuisum de suis diuidentibus ut cum dicimus: paries tectum fundamentum sunt domus. Collectim et sin>gillatim praedicatur diuisum de suis diuidentibus, ut cum dicimus: Plato est homo, Cicero est homo; et collectim possumus dicere: Socrates et Plato et Cicero sunt homo. Eadem lex oppositionis est uel quando diuidentia recipiunt idem nomen respectu ipsius diuisi, uel quando unum est materia alterius. Hoc modo recipiunt diuidentia idem nomen respectu diuisi, ut si unum est indiuiduum, respectu diuisi, et aliud erit indiuiduum. Et si aliud erit species, respectu diuisi, et aliud erit species. Si unum erit differentia et aliud differentia. Et si unum erit accidens et aliud accidens. Et si unum erit subiectum et aliud subiectum. Si unum /156/ erit significatio et aliud significatio. Alterum est materia alterius sicuti affirmatio est materia negationis, finitum est materia infiniti.

Irregularis diuisio alia constat ex terminis tantum, alia ex nominibus terminorum tantum, alia ex nominibus et est terminis. Quae constat ex terminis tantum, ut ista: animal aliud homo, aliud bos. Quae constat ex nominibus tantum, ut ista: animalis generis alia species homo [alia species homo], alia species equlls. Quae constat ex nominibus et ex terminiss ut ista: animalis alia species equus, alia species bos. Quae constat ex terminis tantum, alia est diminuta, ut ista: animal aliud homo, aliud equus; alia superflua, ut ista: animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud homo, quae ideo dicitur superflua quia homo continetur sub rationali. Alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud lapis; ideo dicitur aggregans ultra quam sit necesse, quia unum ex diuidentibus est oppositum diuis[i]o. Eodem modo illa quae constat ex nominibus terminorum, alia est diminuta, ut ista: animalis generis alia species homo, alia species equus; alia est superflua, ut ista: animalis generis alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal. alia species est homo; alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est lapis. Similiter illa quae constat ex nominibus et ex terminis, alia est diminuta, ut ista: animalis alia species homo, alia species equus; alia est superflua, ut ista: animalis alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est homo; alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: animalis alia species rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est lapis. Est etiam alia irregularis diuisio quae dicitur mixta, ut ista: animal album, aliud homo albus, aliud equus albus; haec diuisio dicitur esse mixta quia omnis illa diuisio dicitur mixta in qua talia uocabula iunguntur aut in diuis[i]o tantum aut in diuis[i]o et diuidentibus, quae uocabula non possunt reddere unum nomen, ut ipsum diuisum dicatur aut genus, aut species, aut totum, aut aliquo uno nomine; nec ipsa diuidentia possunt suscipere unum nomen respectu diuisi, ut dicantur aut indiuiduum, aut species, aut partes, aut subiectun, aut accidens, aut significatio. Sunt autem quaedam quae coniuncta reddunt unum nom en, sicuti differentiae iunctae cum generibus dicuntur species. Sed hoc soli differentiae conuenit. Sciendum est quia illa diuisio [quae illa diuisio] irregularis quae constat /157/ ex nominibus terminorum est expositoria illius diuisionis quae constat ex terminis. Et in illa diuisione irregulari quae constal ex nominibus terminorum tantum iunguntur termini cum ipsis nominibus ideo ut ostendatur in cuius designatione accipiantur illa nomina et cuius diuisionis sit expositoria. Quae diuisio si fieret ex solis nominibus terminorum, nesciretur unde ageretur ista diuisio: Generis, alia species, alia species: formam quidem diuisionis habet, sed nulla diuisio est. Notandum quia omnis regularis diuisio tantum de terminis. Videndum quae differentia sit inter diuisionem et disiunctionem; haec scilicet quia omnis intentio> disiunctionis est ut, si alterum sit, alterum non sit; intentio uero omnis diuisionis est ut ipsa diuidentia recipiant praedicationem sui diuisi, aut singillatim tantum, aut collectim tantum, aut utroque modo et ut ipsum diuisum recipiat praedicationem suorum diuidentium particulariter. Huius operis sunt materia ipsae diuisiones, id est diuisa et diuidentia. Finis est ut sciamus componere diuisiones regulariter et compollsitas discernere, regulares a se inuicem et etiam regulares ab irregularibus. Scientia haec subponitur scientiae inueniendi quia docemur inuenire rationes aptas ad probandas quaslibet quaestiones factas de diuisionibus sine compositione syllogismorum.

IP 6.00

Accessus ad litteram.

QUAM MAGNOS STUDIOSIS AFFERAT FRUCTUS SCIENTIA DIVIDENDI QUAMQUE APUD PERIPATETICAM DISCIPLINAM SEMPER HAEC FVERIT IN HONORE NOTITIA, DOCET ET ANDRONICI, DILIGENTISSIMI SENIS DE DIVISIONE LIBER EDITUS; ET HIC IDEM A PLOTINO GRAVISSIMO PHILOSOPHO COMPROBATUS ET IN LIBRI PLATONIS, QUI *SOPHISTES* INSCRIBITUR COMMENTARIIS A PORPHYRIO REPETITUS, ET AB EODEM PER HANC INTRODUCTIONIS LAUDATA IN CATEGORIAS UTILITAS.

Mea intentio est agere de diuisionibus, quia haec actio confert MAGNOS FRUCTUS. Et quam magnos fructus AFFERAT, DOCET liber ANDRONICI et docet UTILITAS INTRODUCTIONIS tendentis IN CATEGORIAS exponendas LAUDATA AB EODEM Porphyrio PER HANC SCIENTIAM DIVIDENDI. Quia ubi Porphyrius commendat suum opus per scientiam diuidendi ostendit ibi scientiam diuidendi esse commendabilem, quia si aliquid commendatur per aliud, illud est commendabile per quod commendatur illud aliquid.

DICIT ENIM NECESSARIUM FORE GENERIS, SPECIEI, DIFFERENTIAE, PROPRII, ACCIDENTISQUE PERITIAM, CUM PROPTER ALIA MULTA TUM PROPTER UTILITATEM QUAE EST MAXIMA PARTIENDI.

DICIT ENIM. Vere utilitas introductionis est laudata per hanc scientiam, quia hoc modo; a parte laudari uel ab effectum et hoc est: dicit enim peritiam, id est notitiam, generis et aliorum fore necessariam cum propter multa alia, quae ibi interponuntur, id est propter assignationem definitionum et propter demonstrationem, id est propter necessariam argumentationem, tum propter utilitatem partiendi. /158/

QUARE, QUONIAM MAXIMUS USUS EST FACILLIMAQUE DOCTRINA, EGO ID QUOQUE SICUT PLERAQUE, OMNIA ROMANIS AURIBUS TRADENS, INTRODUCTIONIS MODO HABITAQUE IN EANDEM REM ET COMPETENTI SUBTILIQUE TRACTATIONE ET MODERATA BREVITATE PERSCRIPSI, UT NEC ANXIETAS DECISAE ORATIONIS ET NON PERFECTAE SENTENTIAE LEGENTIUM MENTIBUS INGERATUR; NEC PUTET SUPERVACUAM LOQUACITATEM HARUM RERUM INEXPERIENS, RUDIS, INSOLENSQUE NOUI AUDIENTIUM MENTES HABERE AEQUUM, NEC ULLUS LIVOR ID QUOD ET ARDUUM NATURA EST ET IGNOTUM NOSTRIS, NOBIS AUTEM MAGNO ET LABORE ET LEGENTIUM UTILITATE DIGESTUM, OBLIQUIS MORSIBUS OBTRECTATIONIS OBFUSCET.

QUARE. Quandoquidem tanti au>ctores commendauerunt scientiam diuidendi et quoniam est maximus usus, id est maxima utilitas et facillima doctrina ego quoque quemadmodum multi alii perscripsi id, sicut pleraque tradens omnia, scilicet ista et alia quae scripsi, romanis auribus. Et hoc feci adhibito modo introductionis et habita tractatione tendente in eam rem, id est in scientiam diuidendi declarandam, tractatione, dico, competenti quia ibi apposui[t] non decisas sed concordes sententias, et subtili quia non adeo posui uiles sententias quin aliquantulum promoti possent habere aliquod ut dicas. Et hoc totum fecit non cum uerborum diffusione sed cum breuitate moderata, id est quae modum introductionis non auferat. Ideo perscripsi tractatione competenti ut hoc sit quod et non ingeratur mentibus legentium anxietas decisae orationis. Et ideo perscripsi subtili tractatione ut non ingeratur mentibus legentium anxietas sententiae non perfectae. Et ideo moderata breuitate perscripsi quia non est aequum mentes audientium habere superuacuam loquacitatem in hoc opere. Mentes, dico, inexperientes harum rerum, id est quae nihil atti[n]gerunt de scientia diuidendi, rudes quae aliquid attigerunt sed non multum sunt promotae, insolentes noui, id est quae diu multa audierunt sed nihil noui perceperunt. Et ideo omnibus istis modis feci ut non offuscet ullus liuor obtrectationis id opus meum, quod et est arduum in natura sui, id est in graecitate quia> ibi primitus fuit natum et ideo nobis est arduum et quod est ignotum nostris, id est latinis. Sed tamen est digestum, id est translatum a nobis et cum magno labore nostro et cum multa utilitate legentium.

DENIQUE POTIUS VIAM STUDIIS, NUNC IGNOSCENDO NUNC ETIAM COMPROBANDO, QUAM FRENA BONIS ARTIBUS STRINGANT, DUM QUICQUID NOVUM EST IMPRUDENTI OBSTINATIONE REPUDIANT.

DENTQUE. Istis omnibus modis feci et tamen posco ut ipsi dent uiam, id est commendationem, studiis, quae commendatio est uia ad studia quia quando aliquis dat commendatoria uerba sunt uia quare alii[s] ueniant ad illud studium. Dico dent uiam studiis mlnc ignoscendo, si qua sunt male dicta, NUNC ETIAM COMPROBANDO si qua sunt bene dicta. Hoc faciant potius QUAM STRINGANT FRENA BONIS ARTIBUS, DUM QUICQUID etc. Ille stringit frena bonis artibus qui uituperat bonas artes. /159/

QUIS ENIM NON VIDEAT PLURIMUM AD BONARUM ARTIUM VALERE DEFECTUM SI APUD MENTES HOMINUM NUMQUAM SIT DESPERATIO DISPLICENDI? SED SI CUI PER HAEC QUAEDAM PARATUR ANXIETAS AUT OBSCURIORA SUNT FORTASSE QUAM IPSE DESIDERAT, NIHIL AD ME COGNITIONEM FACILEM POLLICENTEM, NEQUE ENIM RUDIBUS HAEC TOTIUS ARTIS SED IMBUTIS ET ULTERIORE PAENE LOCO PROGRESSIS LEGENDA ET DISCENDA PROPONIMUS. QUI VERO HUIUS OPERIS ORDO SIT CUM *DE ORDINE PERIPATETICAE DISCIPLINAE* MIHI DICENDUM ESSET DILIGENTER EXPOSUI. SED HAEC HACTENUS.

QUIS ENIM. Ideo peto ut non uituperent meum opus, quia opus meum iam incurreret defectum; a causa. Et uere opus meum incurreret defectum, quia displiceret; a pari extra. Et unde hoc habes quod si opus meum displiceret ideo incurreret defectum? quia omnis bona ars incurrit defec>tum si displicet; a toto et hoc est: Quis enim etc.

DIVISIO DIVISIONUM >

NUNC DIVISIONIS IPSIUS NOMEN DIVIDENDUM EST ET SECUNDUM UNUMQUODQUE DIVISIONIS VOCABULUM UNIUSCUIUSQUE PROPOSITI PROPRIETAS PARTESQUE TRACTANDAE SUNT.

NUNC EST DIVIDENDUM NOMEN IPSIUS DIVISIONIS, scilicet hoc nomen quod est diuisio et sunt tractandae proprietates, scilicet ipsa diuidentia, secundum unumquodque uocabulum diuisionis. Pro unumquodque accipit illa uocabula quibus assignantur ipsae diuisiones, id est quod alia dicitur generis in species, alia totius in partes, alia uocis in significationes et aliae similiter suis nominibus.

DIVISIO NAMQUE MULTIS MODIS DICITUR.

DIVISIO NAMQUE. Vere est diuidendum nomen diuisionis namque diuisio dicitur multis modis. A causa.

EST ENIM DIVISIO GENERIS IN SPECIES.

EST ENIM. Vere diuisio dicitur multis modis quia istis; a partibus et hoc est: Est enim etc.

EST RURSUS DIVISIO CUM TOTUM IN PROPRIAS DISTRIBUITUR PARTES.

EST RURSUS. Una est diuisio generis in species. Rursus est alia diuisio cum totum distribuitur in partes. Partes dico proprias. Ideo dicitur proprias quia neque sunt species, nec significationes, nec uocantur aliquo alio nomine diuidentium. Sed tantum sunt propriae partes sui totius. Notandum quod accipit per diuisionem totius in partes et diuisionem specialissimae speciei in indiuidua.

EST ALIA CUM VOX MULTA SIGNIFICANS IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS RECIPIT SECTIONEM.

EST ALIA CUM VOX MULTA SIGNIFICANS, id est habens diuersas significationes sub diuersis impositionibus, recipit sectionem, id est diuisionem, in signifeationes. Significationes proprias, ideo dicit proprias quia neque species, neque partes, nec aliquo alio nomine diuidentium possunt uocari.

PRAETER HAS AUTEM TRES EST ALIA DIVISIO QUAE SECUNDUM ACCIDENS FIERI DICITUR. HUIUS TRIPLEX MODUS EST: UNUS CUM SUBIECTUM IN ACCIDENTIA SEPARAMUS, ALIUS CUM ACCIDENS IN SUBIECTA DIVIDIMUS, TERTIUS CUM ACCIDENS IN ACCIDENTIA SECAMUS.

PRAETER [AUTEM] HAS TRES>. Non tantum dicitur diuisio his tribus modis; sed praeter has tres etc.

HOC ITA FIT SI UTRAQUE EIDEM SUBIECTO INESSE VIDEANTUR.

HOC ITA FIT. Dico quod fit diuisio accidentis in accidentia et hoc, scilicet diuisio accidentis in accidentia, ita fit si utraque, id est si unumquodlibet ex diuidentibus cum suo diuiso. uideontur inesse eidem subiecto. Sicuti cum dicimus: aliud durum, aliud molle. Durum quod est unum ex diuidentibus cum suo diuiso, id est cum albo, potest inesse eidem subiecto, ut margaritae. Molle quod est alterum ex diuidentibus cum suo diuiso, id est cum albo, potest esse in eodem subiecto, ut in lacte.

SED HARUM OMNIUM EXEMPLA SUBDENDA SUNT QUATENUS TOTIUS HUIUS RATIO DIVISIONIS ELUCEAT.

SED HARUM. Ostendi omnes modos diuisionum, qui non /160/ tantum sunt ostendendi per regulas, sed etiam per exempla, et hoc est: Sed harum etc. Ratio, id est intelligentium.

GENUS DIVIDIMUS IN SPECIES CUM DICIMUS "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA; RATIONABILIUM ALIA MORTALIA, ALIA IMMORTALIA" VEL CUM DICIMUS "COLORIS ALIA QUIDEM SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA MEDIA".

GENUS DIVIDIMUS. Sciendum est: accipit per diuisionem generis in species et diuisionem recti generis in rectas> species et diuisionem recti generis in differentias et diuisionem differentiae in differentias. Et hic exemplificat de diuisione recti generis in differentias et de diuisione differentiae in differentias. Et per haec exempla innuit diuisionem rei generis in rectas species.

OPORTET AUTEM OMNEM GENERIS IN SPECIES DIVISIONEM AUT IN DUAS FIERI PARTES AUT IN PLURES.

OPORTET AUTEM. Ostendi fieri diuisionem generis per duas species et per tres et uideretur alicui quod posset fieri per unam speciem aut per plures quam per tres. Oportet autem etc.

SED NEQUE INFINITAE SPECIES ESSE POSSUNT GENERIS NEC MINUS DUABUS. HOC AUTEM CUR EVENIAT POSTERIUS DEMONSTRANDUM EST.

SED NEQUE. Dico fieri in plures. Sed neque etc. Propterea non debent esse infinitae species in diuisione[s] generis, quia omnis diuisio debet ducere auditorem ad intelligibiliora. Sed si ponerentur infinitae species in diuisione[m] iam duceretur ipse auditor ad obscuriora. Nec generis diuisio potest fieri ad minus quam per duas species, ideo quia omne genus est similitudo suarum specierum. Et omnis species informatur differentia et omnis differentia consistit in pluralitate diserepantium.

TOTUM IN PARTES DIVIDIDUR QUOTIENS IN EA EX QUIBUS EST COMPOSITUM UNUMQUODQUE RESOLVIMUS, UT CUM DICO DOMUS ALIUD ESSE TECTUM, ALIUD PARIETES, ALIUD FUNDAMENTA, ET HOMINEM ANIMA CONIUNGI ET CORPORE, CUMQUE HOMINIS DICIMUS PARTES ESSE CATONEM, VIRGILIUM, CICERONEM ET SINGULOS QUI, CUM PARTICULARES SINT, VIM TAMEN TOTIUS HOMINIS IUNGUNT ATQUE COMPONUNT.

TOTUM VERO. Sic diuidimus genus in species, totum uero etc. Qui cum sint particulares, id est recipientes praedicationem sui totius, tamen iungunt uim totius hominis, id est conferunt homini hanc uim ut dica[n]tur totum. Et quia hoc habent species quia conferunt suo generi ut dicatur totum subiungit: dico quia iungunt atque ita iungunt quod simpliciter componunt, id est quod illud simpliciter dicatur totum et non genus respectu illorum particularium.

NEQUE ENIM HOMO GENUS, NEC SINGULI HOMINES SPECIES, SED PARTES QUIBUS TOTUS HOMO CONIUNGITUR.

NEC ENIM. Bonum exemplum dedi de diuisione totius. Nec enim homo etc.; a causa. Hane rationem ideo facit, scilicet quod homo non est genus nec singuli homines sunt species, propter antiquiores quibus uidebatur omnem diuisionem esse diuisionem generis in species.

VOCIS AUTEM IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DIVISIO FIT QUOTIENS UNA VOX MULTA SIGNIFICANS APERITUR ET EIUS PLURALITAS SIGNIFICATIONIS OSTENDITUR, UT CUM DICO "CANIS" QUOD EST NOMEN ET HUNC QUADRUPEDEM LATRANTEMQUE DESIGNAT ET CAELESTUM QUI AD ORIONIS PEDEM MORBIDUM MICAT; EST QUOQUE ALIUS, MARINUS CANIS, QUI IN IMMODERATAM CORPORIS MAGNITUDINEM CRESCENS CAERULEUS APPELLATUR.

VOCIS AUTEM. Ita fit diuisio generis, ita fit diuisio totius. Sed diuisio uocis fit in proprias significationes quotiens una uox significans multa aperitur, id est proponitur ad hoc ut diuidatur. Et quia hoc habet animal quod proponitur ad hoc ut per suas species diuidatur, animal dico quod est uox multa significans, ideo subiungit: dico aperitur et ita quidem ostenditur per ipsa diuidentia pluralitas significationis eius, id est multitudo impositionis eius aequiuocae uocis. Ut cum dico canis, quod est nomen aequiuocum etc.

SED HUIUS DIVISIONIS DUPLEX MODUS EST.

SED HUIUS. Ostendi diuisionem uocis et inde dedi exemplum; quae diuisio non est accipienda uno modo. Sed huius diuisionis, quae est diuisio uocis est duplex modus. Videtur esse falsum ut tantum sit duplex modus diuisionis, quia, praeter istos duos modos, sunt duo alii modi, scilicet diuisio uocis secundum modum et diuisio uocis secundum determinationem. Solutio: secundum quosdam auctores est tantum duplex modus huius diuisionis, sed secundum se aut secundum aliquem alium sunt quattuor modi huius diuisionis.

AUT ENIM UNUM NOMEN MULTA SIGNIFICAT AUT ORATIO IAM VERBIS NOMINIBUSQUE COMPOSITA. ET NOMEN QUIDEM MULTA SIGNIFICAT UT ID QUOD SUPRA PROPOSUI, ORATIO VERO MULTA DESIGNAT UT EST: "AIO TE, AEACIDA, ROMANOS VINCERE POSSE".

AUT ENIM. Vere est duplex modus huius diuisionis quia iste duplex; a parte duplicis, et hoc est aut enim unum nomen significat multa secundum diuersas impositiones et illud diuiditur, aut oratio composita uerbis et nominibus iam significat multa et ipsa diuiditur. Videndum est qualiter ambigua oratio diuidatur; non ita diuidatur ut habeat diuidentia membra sicuti aliae diuisiones, sed ideo dicitur diuidi quia, cum unaquaeque ambigua oratio rationabiliter contineat duos intellectus, ad discernendum ipsos intellectus dantur discretae orationes determinantes in qua significatione debeat accipi ipsa ambigua oratio; ut cum dicimus audio Graecos uicisse Troianos. Et cum ista ambigua oratio duos rationablliter contineat intellectus, ad ipsos discernendum dantur istae discretae orationes, scilicet: audio Graecos uicisse, Troianos uictos esse; uel: audio quod Graeci uicti sunt et Troiani uicerunt. Et istae discretae orationes dicuntur significationes illius ambiguae orationis, quia faciunt certum signum auditori quomodo debeat accipere illam ambiguam orationem.

ET NOMINIS QUIDEM PER SIGNIFICATIONES PROPRIAS DIVISIO AEQUIVOCATIONIS PARTITIO NUNCUPATUR, ORATIONIS VERO IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DISTRIBUTIO AMBIGUITATIS DISCRETIO EST, QUAM GRAECI AMPHIBOLIAM DICUNT.

ET NOMINIS QUIDEM. Ostendit> duplicem modum diuisionis. Modo imponit nomina ipsis diuisionibus: et nominis quidemt etc. Orationis uero distributio, id est diuisio, in proprias significationes est discretio ambiguitatis, quia ibi discernitur ambigua oratio per proprias significationes, id est per discretas orationes.

ITA UT NOMEN MULTA SIGNIFICANS AEQUIVOCUM, ORATIO VERO MULTA DESIGNANS AMPHIBOLA ATQUE AMBIGUA PRAEDICETUR.

ITA UT NOMEN. Imposuit nomina diuisionibus; modo uult ostendere unde sumantur illa nomina, scilicet ab ipsis diuisis. Continuatio: Ita impono nomina ipsis diuisionibus, ut nomen significans multa praedicetur, id est appelletur, aequiuocum et ex hoc nuncupatur diuisio partitio aequiuocationis. Oratio multa designans praedicatur, id est appellatur amphibola atque ambigua, et ex hoc distributio orationis in proprias significationes nuncupatur discretio ambiguitatis.

EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM ACCIDENS DIVIDUNTUR SUBIECTI IN ACCIDENTIA DIVISIO EST UT CUM DICIMUS "OMNIUM HOMINUM ALII SUNT NIGRI, ALII CANDIDI, ALII MEDII COLORIS".

EORUM AUTEM. Talis est diuisio generis in species, totius in partes, uocis in significationes. Eorum autem etc.

HAEC ENIM ACCIDENTIA SUNT HOMINIBUS, NON HOMINUM SPECIES, ET HOMO HIS SUBIECTUM, NON HORUM GENUS EST.

HAEC ENIM. Vere ista diuisio est subiecti in accidentia, quia diuisum est subiectum et diuidentia sunt accidentia; a definitione et hoc est: Haec enim etc. Item hanc rationem facit propter antiquiores quibus uidebatur omnem diuisionem esse generis in species.

ACCIDENTIS VERO IN SUBIECTA SECTIO EUENIT UT EST "OMNIUM QUAE EXPETUNTUR ALIA IN ANIMA, ALIA IN CORPORIBUS SITA SUNT".

ACCIDENTIS VERO. Talis est diuisio subiecti in accidentia; sed accidentis in subiecta sectio euenit ut est omnium quae expetuntur id est omnium expetibilium, scilicet bonorum, alia sunt [sunt] sita in anima, alia sunt sita in corpore. Non dat bonum exemplum de diuisione accidentis in subiecta, quia ista diuisio quam ipse apponit est accidentis in accidentia. Sed apponit eam quia est expositoria illius quae dicit: Expetibile, id est bonum, aliud est corpus, aliud est anima, quae diuisio est accidentis in subiecta.

ANIMAE NAMQUE ATQUE CORPORI ID QUOD EXPETITUR ACCIDENS, NON GENUS, EST, ET BONI QUOD IN ANIMA ET CORPORE SITUM EST NON SUNT HAEC SPECIES SED SUBIECTA.

ANIMAE NAMQUE. Vere ista diuisio est accidentis in subiecta quia diuisum est accidens et diuidentia sunt subiecta; a definitione et hoc est: Namque id quod expetitur, id est bonum, accidens et non est genus et cui sit accidens nunc ostendit, animae scilicet atque corpori, et haec, id est anima et corpus, non sunt species, sed sunt subiecta illius boni quod est situm in anima et in corpore.

ACCIDENTIS VERO IN ACCIDENTIA DIVISIO EST UT "OMNIUM CANDIDORUM ALIA SUNT DURA", UT MARGARITA, "ALIA LIQUENTIA", UT LAC.

ACCIDENTIUM VERO. Talis est diuisio accidentis in subiecta; accidentium uero etc.

LIQUOR NAMQUE ET ALBEDO ATQUE DURITIES HAEC SUNT ACCIDENTIA.

LIQUOR NAMQUE. Vere ista diuisio est accidentis in accidentia quia diuisum est accidens et diuidentia sunt accidentia. Liquor namque etc.; a pari; paria enim sunt formae et formata.

SED ALBUM IN DURA ET LIQUIDA SEPARATUM EST.

SED ALBUM. Dico quia diuisum est accidens> et diuidentia sunt accidentia, sed album etc. Ac si dicat: Album est diuisum et durum et liquidum sunt diuidentia, quia commixtim ostenderat in exemplis ea esse accidentia.

CUM ERGO SIC DICIMUS, ACCIDENS IN ALIA ACCIDENTIA SEPARAMUS.

CUM ERGO. Haec est principalis conclusio; a definitione sit. Quandoquidem diuisum est accidens et diuidentia sunt accidentia, cum ergo etc.

SED HUIUSMODI DIVISIO VICISSIM SEMPER IN ALTERUTRA PERMUTATUR.

SED HUIUSMODI. Ostendi diuisionem accidentis in accidentia et dedi exempla de accidentibus partim sese continentibus. Sed diuisio huiusmodi, id est facta de accidentibus partim sese continentibus, uicissim semper permutatur in alterutra, quia unumquodque diuidens potest diuidi per suum diuisum et per oppositum ipsius diuisi. Si autem fiat diuisio de accidentibus prorsus excedentibus non potest fieri permutatio in alterutra ut si dicamus: Coloratum aliud dialecticum, aliud grammaticum. Non potest aliquid ex istis diuidentibus diuidi per diuisum et per oppositum diuisi, ideo quia diuisum est prorsus excedens.

POSSUMUS ENIM DICERE "EORUM QUAE DURA SUNT ALIA SUNT NIGRA, ALIA ALBA" ET RURSUS "EORUM QUAE LIQUIDA ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA"; SED HAEC RURSUS CONVERSA DIVIDIMUS: "EORUM QUAE SUNT NIGRA ALIA SUNT DURA, ALIA LIQUENTIA".

POSSUMUS ENIM. Vere diuisio huiusmodi permutatur in alterutra quia hoc modo; a parte permutari et hoc est: Possumus enim etc.

DIFFERT AUTEM HUIUSMODI DIVISIO OMNIBUS QUAE SUPRA SUNT DICTAE.

DIFFERT> AUTEM. Talem dedi regulam de diuisione accidentis in accidentia, scilicet quia fit conuersio in ea secundum omnia membra. Sed diuisio huiusmodi etc.

NAM NEQUE SIGNIFICATIONEM PARTIRI POSSUMUS IN VOCES, CUM VOX IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DISCERNATUR, NEC PARTES IN TOTUM DIVIDUNTUR, QUAMVIS TOTUM SEPARETUR IN PARTES, NEC SPECIES SECATUR IN GENERA, LICET GENUS IN SPECIES DIVIDATUR.

NAM NEQUE. Vere diuisio huiusmodi differt ab omnibus aliis quae sunt supra dictae, quia ab istis; a partibus. Nam neque significationem> etc. Videtur esse falsum quod partes non possint diuidi in totum et quod species non possint diuidi in genus. Possumus enim dicere: domus alia pars paries, alia pars tectum, alia pars fundamentum. Possumus conuertere: paries alius in domo, alius extra domum; similiter potest diuidi fundamentum et tectum. Ista potest dici: animal aliud homo, aliud et non homo; et potest conuerti: non homo aliud animal, aliud non animal. Solutio: licet partes diuidantur in totum, non tamen diuiduntur sub eodem nomine; quia quando dicimus: paries alius in domo, alius extra domum, est diuisio generis in species et ita non remanet sub eodem nomine. Rursus, licet quaedam species diuidantur per genus, non tamen omnes; quia cum dicimus: non homo, aliud animal, aliud non animal, tamen aliud membrum non potest diuidi ut dicatur: homo aliud animal, aliud non animal. Habemus etiam quod quando fit diuisio accidentis in accidentia, quocumque modo conuertatur, fit ibi conuersio sub eodem respectu quia> et diuisa [quia] et diuidentia dicuntur [quo] accidentia. Sed quando [sed] species diuidunt genus dicuntur species, quando diuiduntur dicuntur genera.

QUOD VERO SUPERIUS DICTUM EST, HANC DIVISIONEM ITA FIERI SI UTRAQUE EIDEM CONTINGERENT INESSE SUBIECTO, SI ATTENTIUS PERSPICITUR LIQUET.

QUOD VERO. Dictum est superius quia diuisio accidentis in accidentia ita debet fieri ut utraque contingat inesse eidem subiecto, scilicet diuisum et unum ex diuidentibus, quod uidetur quodammodo obscurum. Quod uero etc.

NAM CUM DICIMUS EORUM QUAE DURA SUNT ALIA ESSE ALBA, ALIA NIGRA, UT EST LAPIS ATQUE HEBENUM, MANIFESTUM EST HEBENO UTRAQUE INESSE, ET DURITIEM SCILICET ET NIGREDINEM. IN CAETERIS QUOQUE ID DILIGENS LECTOR INVENIET.

NAM CUM DICIMUS. Et uere liquet quia hoc modo; a parte. Sciendum quia ideo apponit omnium hanc uocem in diuisionibus ut intelligatur quodlibet diuisum esse acceptum in largitate sua, etiam si pronuntietur indefinite.

QUIBUS AUTEM SUMMA OPE RATIO VERITATIS INQUIRITUR, HIS PRIUS INTELLIGENDUM EST QUAE SIT HORUM OMNIUM SIMUL PROPRIETAS QUIBUSQUE INTER SE SINGILLATIM DIFFERENTIIS SEGREGENTUR.

QUIBUS AUTEM. Ostendit omnes modos diuisionis et dedit exempla de omnibus. Modo uult dare proprietatem omnium, hanc scilicet: quia tres diuisiones dicuntur secundum se>, tres uero secundum accidens. Postea dabit differentias inter singula. Ideo diuisio generis et totius et diuisio uocis dicuntur secundum se quia nullam habent commutationem neque in diuiso neque in diuidentibus. Diuisio uero subiecti in accidentia, accidentis in subiecta>, accidentis in accidentia, dicuntur diuisiones secundum accidens quia habent commutationem aut in diuisis tantum, aut in diuidentibus tantum, aut in utroque. Continuatio: Ostendi omnes modos diuisionis et inde dedi exempla unde uideretur hic esse sistendum sed a quibus inquiretur ratio ueritatis summa ope, his intelligendum est prius quae sit proprietas omnium, per quam tres sunt simul, et tres simul, quibusque inter se etc.

OMNIS ENIM VOCIS ET GENERIS TOTIUSQUE DIVISIO SECUNDUM SE DIVISIO NUNCUPATUR, RELIQUAE VERO TRES IN ACCIDENTIS DISTRIBUTIONE PONUNTUR.

OMNIS ENIM. Vere diuisiones habent proprietates, quia istae tres habent istam proprietatem, ut dicantur secundum se. Reliquae uero dicuntur secundum accidens; a partibus diuisionum et a partibus proprietatum. Omnis enim etc.

SECUNDUM SE AUTEM DIVISIONIS HUIUSMODI DIFFERENTIA EST.

SECUNDUM SE. In hoc conueniunt istae tres quod dicuntur secundum se. Secundum se [etc.] autem etc.>.

DIFFERT ENIM DIVISIO GENERIS A VOCIS DIVISIONE QUOD VOX QUIDEM IN PROPRIAS SEMPER SIGNIFICATIONES SEPARATUR

DIFFERT ENIM. Vere differentia huiusmodi, quia ista quae sequitur; a pari. Paria enim sunt differentia huiusmodi et illud quod sequitur.

GENUS NON IN SIGNIFICATIONES SED IN QUADAM A SE QUODAMMODO CREATIONE DISIUNGITUR.

GENUS VERO. Vox separatur in proprias significationes. Sed genus disiungitur non in significationes, sed in creationes, id est in species procreatas ab> ipso genere, quia genus ponitur materia in definitionibus specierum; creationes, dico, quasdam, id est oppositas quodammodo, id est uocali modo. Haec differentia consideratur secundum ipsa diuisa.

ET GENUS SEMPER SPECIEI PROPRIAE TOTUM EST ET UNIVERSALIUS IN NATURA, AEQUIVOCATIO VERO UNIVERSALIOR QUIDEM SIGNIFICATA RE DICITUR, TANTUM VOCE NON ETIAM TOTUM EST IN NATURA.

ET GENUS. In hoc differt> diuisio generis a diuisione uocis et etiam in hoc: nam genus semper est totum propriae speciei et est uniuersalius in natura, quia est materia. Aequiuocatio uero est uniuersalior tantum in uoce, re significata existente inde causa quia significatum canis maius est quam significatum latrabilis. Et ideo canis est uniuersalior uox quam latrabilis. Dico quia aequiuocatio est uniuersalior tantum uoce non etiam in natura, quia non est materia. Item ista differentia est lata secundum ipsum diuisum.

ILLO QUOQUE A VOCIS DISTRIBUTIONE DIVIDITUR, QUOD NIHIL HABENT COMMUNE PRAETER SOLUM NOMEN QUAE SUB EA VOCE SUNT, QUAE VERO SUB GENERE COLLOCANTUR ET NOMEN GENERIS ET DEFINITIONEM SUSCIPIUNT.

ILLO MODO QUOQUE. Ista differentia datur secundum ipsa diuidentia.

AMPLIUS QUOQUE NON EADEM APUD OMNES VOCIS EST DISTRIBUTIO.

AMPLIUS do differentiam inter diuisionem uocis et diuisionem generis: quoque, id est rationabiliter, quia distributio uocis? id est uox distributa in suas significationes, non est eadem apud omnes, scilicet est permutabilis.

QUOD APUD NOS DICITUR CANIS CUM EIUS MULTAE SIGNIFICATIONES IN LINGUA ROMANA SINT SIMPLICITER FORTASSE PRAEDICATUR IN BARBARA, CUM EA QUAE APUD NOS UNO NOMINE NUNCUPANTUR ILLI PLURIBUS FORTASSE SIGNIFICENT.

QUOD ENIM. Vere uox distributa in suas significationes non est eadem apud omnes, quia canis; a parte aequiuocae uocis et hoc est: Nam illud nomen quod dicitur apud nos canis aequiuocum cum sint eius multae significationes in romana lingua, fortasse praedicatur in barbara lingua simpliciter, id est uniuoce, uel singulariter. Nec mirum, cum ea significata quae apud nos nuncupantur uno nomine, id est una impositione, illi significant fortasse pluribus impositionibus, contentis sub uno aequiuoco.

GENERIS VERO APUD OMNES EADEM DIVISIO DISTRIBUTIOQUE PERMANET.

GENERIS VERO. Distributio uocis non est eadem apud omnes, sed diuisio generis, id est ipsum genus diuisum, et distributio, id est ipsa diuidentia, [et] permanet apud omnes eadem in significatione, quia genus et species illam significationem eamdem quam habent apud nos habent apud graecos interpretata.

UNDE FIT UT VOCIS QUIDEM DIVISIO AD POSITIONEM CONSUETUDINEMQUE PERTINEAT, GENERIS AD NATURAM, NAM QUOD APUD OMNES IDEM EST NATURA EST.

UNDE FIT. Quandoquidem distributio uocis non est eadem apud omnes, inde fit ut diuisio quidem uocis pertineat ad positionem; [et quia hoc habet genus quod pertineat ad positionem]. Et quia hoc habet genus quod pertineat ad positionem, subiungit et ad consuetudinem, id est ad consuetudinariam uoluntatem; sed diuisio generis pertinet ad naturam, quia omne quod est idem apud omnes, est naturale, quia quod est idem apud omnes, aliud est diuisio generis, aliud est aliud; a toto diuisionis generis. Quia quod est idem apud omnes, aliud genus, aliud aliud.

CONSUETUDINIS VERO EST QUOD APUD ALIQUOS PERMUTATUR. ET HAE QUIDEM SUNT DIFFERENTIAE GENERIS DISTRIBUTIONIS ET VOCIS.

CONSUETUDINIS VERO. Illud quod est idem apud omnes est naturale; sed illud quod est consuetudinis permutatur apud aliquos. Ista differentia data est secundum diuisa et bene quidem ideo apponit istud, ut ad aliud transeat et ut ostendat non esse plures differentias inter diuisionem generis et diui sionem uocis.

GENERIS QUOQUE SECTIO TOTIUS DISTRIBUTIONE SEIUNGITUR QUOD TOTIUS DIVISIO SECUNDUM QUANTITATEM FIT.

GENERIS QUOQUE. Ostendit> differentiam inter diuisionem uocis et diuisionem generis. Modo uult dare differentiam inter diuisionem generis et diuisionem totius, hanc scilicet quia dillisio integri totius fit secundum quantitatem, diuisio uero ge neris perficitur qualitate. Ideo dixit fieri diuisio integri totius secundum quantitatem quia partes integri totius indigent continuitate, id est coniunctione et in ipsa prolatione et in suis slgnificatis ad hoc ut ipsae partes recipiant praedicationem sui totius. Sed diuisio generis perficitur qualitate, id est uoce informata qualitate. In hoc non uidetur esse aliqua differentia, quia diuisio generis fit secundum qualitatem, quia unaquaeque pars informatur qualitate, sicuti paries tectum fundamentum informatur in oratione. Solutio: diuisio generis perficitur qualitate, id est uoce informata qualitate descendente ab ipso toto; sed paries non informatur qualitate descendente ab ipsa domo. Item licet diuisio generis fiat secundum quantitatem>, id est secundum numerum, [secundum quantitatem] tamen partes eius non indigent continuitate neque in prolationet neque in suis significatis, quia unaquaeque pars per se accepta recipit praedicationem sui totius, sicuti Socrates et Plato non indigent coniunctione ad recipiendum praedicationem sui totius, quia unaquaeque pars> per se suscipit praedicabiliter suum totum.

PARTES ENIM TOTAM SUBSTANTIAM CONIUNGENTES ACTU AUT RATIONE ANIMI ET COGITATIONE SEPARANTUR.

PARTES ENIM. Vere diuisio totius fit secundum quantitatem. Nam partes separantur. Et cum deberet dicere indigentes continuitate ad recipiendum praedicationem totius, ponit aequipollens sic: Partes, dico, coniungentes substantiam totam, id est quae coniunctae reddunt definitionem totius, separantur dico quaedam actu, sicuti illae quae subiacent humanae dispositioni[s] aut quaedam separantur ratione[m] animi et cogitatione, sicuti partes lineae; locus a pari. Paria enim sunt partes separari coniungentes totam substantiam et fieri diuisionem totius secundum quantitatem.

GENERIS VERO DISTRIBUTIO QUALITATE PERFICITUR.

GENERIS VERO. Diuisio totius fit secundum quantitatem, sed distributio generis perficitur qualitale, id est uoce informata qualitate descendente ab ipso genere.

NAM CUM HOMINEM SUB ANIMALI LOCAVERO TUNC QUALITATE DIVISIO FACTA EST.

NAM CUM. Vere distributio generis perficitur qualitate quia omine; a parte qualitatis et hoc est: Cum hominem sub animali locauero in diuisione, tunc facta est diuisio qualitate, ut expositum est.

QUALE NAMQUE ANIMAL EST HOMO IDCIRCO QUONIAM QUADAM QUALITATE FORMATUR.

QUALE NAMQUE. Unde hoc habes quod, si diuisio animalis perficitur homine, ideo perficiatur qualitate. Namque homo est animal quale, idcirco quoniam homo informatur qualitate quadam, id est substantiali descendente ab ipso animali; causa est.

UNDE QUALE SIT ANIMAL HOMO INTERROGATUS AUT "RATIONALE" RESPONDEBIT AUT CERTE "MORTALE".

UNDE. Quandoquidem homo informatur quadam qualitate, unde respondens aliquis alicui interroganti quale animal sit homo respondebit aut rationale aut certe mortale. Non sequitur quod si homo informetur quadam qualitate, ideo informetur rationalitate aut mortalitate, quia posset informari alia qualitate. Et ideo supplendum est quia homo informatur qualitate quadam, id est sibi propria, scilicet rationalitate et mortalitate.

AMPLIUS QUOQUE> GENUS OMNE NATURALITER PRIUS EST PROPRIIS SPECIEBUS, TOTUM AUTEM PARTIBUS PROPRIIS POSTERIUS.

AMPLIUS. Ostendo differentiam inter diuisionem generis et diuisionem totius sic: Omne genus est prius propriis speciebus naturaliter, id est materialiter, quia est materia suarum specierum, totum autem etc.

PARTES SUNT QUAE TOTUM IUNGUNT, COMPOSITI SUI PERFECTIONEM ALIAS NATURA TANTUM, ALIAS RATIONE QUOQUE TEMPORIS ANTECEDUNT.

PARTES ENIM. Vere totum est posterius propriis partibus, quia partes sunt priores; a relatiuis et hoc est: Partes enim sunt quae iungunt totum. Et non quolibet modo, sed ita iungunt quod antecedunt perfectionem sui compositi alias> in natura tantum, sicuti partes lineae quae non subiacent humanae dispositioni, alias antecedunt ratione, id est consideratione quoque temporis, sicuti partes [lineae] quae subiacent humanae dispositioni, ut sunt partes domus.

UNDE FIT UT GENUS IN POSTERIORA, TOTUM VERO IN PRIORA SOLVAMUS.

UNDE FIT. Quandoquidem genus est prius propriis speciebus, unde fit etc.; a causa.

HINC QUOQUE ILLUD VERE DICITUR: SI GENUS INTERIMATUR STATIM SPECIES DEPERIRE, SI SPECIES /14/ INTEREMPTA SIT NON PEREMPTUM GENUS IN NATURA CONSISTERE. CONTRA EVENIT IN TOTO.

HINC QUOQUE. Quandoquidem genus est prius propriis speciebus, hinc quoque etc.; inter causam et effectum. Genus dicitur consistere in natura, id est in generalitate sua, quia semper remanet genus, licet una species interimatur.

NAM SI PARS TOTIUS PERIT TOTUM NON ERIT, CUIUS PARS UNA SIT INTEREMPTA; SIN TOTUM PEREAT PARTES PERMANENT DISTRIBUTAE, UT SI DE INTEGRA DOMO QUIS ABSTULERIT TECTUM, TOTUM QUOD ANTE FUIT INTERCIPIT, SED PEREUNTE TOTO PARIETES ET FUNDAMENTA CONSTABUNT.

NAM SI PARS. Vere contra euenit in toto, quia hoc modo; a parte contra. Si totum pereat, partes permanent distributae scilicet res istae quae fuere partes permanent, sed non sub eo nomine, quia> non dicuntur partes.

AMPLIUS QUOQUE GENUS SPECIEBUS MATERIA EST.

AMPLIUS. Ostendit differentiam inter diuisionem generis et> totius in eo scilicet quia genus est materia suarum specierum. Adhuc dat eam differentiam. Sed ideo repetit illam eamdem differentiam ut ostendat quomodo sit materia suarum specierum, scilicet per similitudinem, et ut ostendat quia> partes sunt materia sui totius. Continuatio: ostendi differentiam inter diuisionem generis et diuisionem totius; amplius ostendo differentiam quoque, id est similiter, scilicet secundum causam ualentem.

NAM SICUT AES ACCEPTA FORMA TRANSIT IN STATUAM ITA GENUS ACCEPTA DIFFERENTIA TRANSIT IN SPECIEM.

NAM SICUT. Vere genus est materia suis speciebus, quia est materia sicuti aes; a parte materiae, quia quod est materia aliquod sicuti aes, aliquod sicut lignum; genus transit in speciem, accepta differentia, id est iunctum cum differentia facit se speciem cum alio.

TOTIUS VERO PARTIUM MULTITUDO MATERIA EST, FORMA VERO EARUNDEM PARTIUM COMPOSITIO.

TOTIUS VERO. Genus est materia suis speciebus sed multitudo partium, id est multae partes, sunt materia totius, sed compositio earumdem partium est forma, si totum ita constat ex partibus et ex compositione.

NAM SICUT SPECIES EX GENERE CONSTAT ET DIFFERENTIA, ITA TOTUM CONSTAT EX PARTIBUS.

NAM SICUT. Vere multitudo partium est materia totius et compositio earumdem partium est forma. Si totum ita constat ex partibus et ex compositione, sicut species constat ex genere et ex differentia, tunc illud est a pari comitabili. Conuertitur enim sic: Si multitudo partium est materia et compositio est forma; tunc totum ita constat ex partibus et ex compositione, sicut species ex genere et ex differentia; et si totum ita constat ex partibus et ex compositione sicut species constat ex genere et ex differentia, tunc multitudo partium est materia et compositio earumdem partium forma est.

UNDE FIT UT TOTUM AB UNAQUAQUE PARTE SUA PARTIUM IPSARUM COMPOSITIONE DIFFERAT, SPECIES VERO A GENERE DIFFERENTIAE CONIUNCTIONE.

UNDE FIT. Quandoquidem compositio forma, unde fit [est] ut totum digerat ab unaquaque parte sua, compositione ipsarum partium, considerata in ipso toto propter partes coniunctas. Species uero differt a genere coniunctione[m] differentiae, scilicet quia differentia iungitur cum genere ad faciendam speciem; inter causam et effectum. Non bene uidetur agere, quia cum deberet dare differentiam inter diuisionem generis et totius, dat differentiam inter totum et partem et inter speciem et genus. Sed facit bene quia, cum ipse dat differentiam inter totum et partem, ostendit quia totum diuiditur in illa a quibus differt ipsum totum per compositionem illarum partium consideratam in ipso toto, et cum dat> differentiam inter speciem et genus per compositionem differentiae, ostendit quia genus diuiditur in illa a quibus differt coniunctione[m] ipsius differentiae, considerata cum ipso genere; et ita dat differentiam inter diuisionem generis et totius.

AMPLIUS QUOQUE SPECIES IDEM SEMPER QUOD GENUS EST, UT HOMO IDEM EST QUOD ANIMAL ET VIRTUS IDEM EST QUOD HABITUS, PARTES VERO NON SEMPER IDEM QUOD TOTUM.

AMPLIUS. Do differentiam inter diuisionem generis et totius quoque, id est similiter, scilicet secundum ualentem causam: species semper est idem in praedicatione quod est suum genus, id est semper recipit praedicationem sui generis. Partes uero non semper sunt idem quod totum, id est non semper recipiunt praedicationem sui totius, sicuti partes domus. Non semper ideo dicit quia partes aliquando recipiunt praedicationem sui totius, sicuti indiuidua specialissimae speciei.

NEQUE ENIM MANUS IDEM EST QUOD HOMO NEC IDEM PARIES QUOD DOMUS. ET IN HIS QUIDEM QUAE DISSIMILES PARTES HABENT HOC CLARUM EST, SED NON EODEM MODO IN HIS QUAE SIMILES, UT IN AERIS VIRGULA CUIUS PARTES, QUIA SUNT CONTINUAE QUIA EIUSDEM SUNT AERIS, VIDENTUR IDEM ESSE QUOD TOTUM EST, SED FALSO.

NEQUE ENIM. Vere partes non sunt idem quod totum, neque enim manus etc.; a partibus partium. Et in> his totis quae habent partes dissimiles in materia uocis et in significatione hoc clarum est, quia partes non sunt idem quod lotum; sed non est eodem modo in his totis quae habent partes similes in materia uocis. Et inde dat exempli in uirgula aeris quae habet partes hoc aes et hoc aes et hoc aes in materia uocis quantum ad hoc aes quod est totum acceptull pro uirgula aeris. Unde uideretur quod posset dici hoc aes est hoc aes. Sed non potest dici quia hoc aes quando est totum acceptum |149r| pro uirgula aeris significat plura aera simul continua. Sed hoc aes quando accipitur pars significat totum unum frustum. Et ideo non potest recipere praedicationem sui totius ut dicatur hoc est; et hoc est in libro ubi dicit: Ut in aeris uirgula cuius partes quia sunt continuae et sunt eiusdem aeris, quia significant rem eiusdem maneriae, oidentur esse [etc.] idem etc.>.

FORTASSE ENIM IDEM SINT PARTES HUIUSMODI SUBSTANTIA, NON ETIAM QUANTITATE.

FORTASSE ENIM. Vere falso uidentur esse idem quod totum. Nam fortasse partes huiusmodi sunt idem in substantia, id est in materia uocis et in significatione eiusdem maneriae, non etiam sunt idem in quantitate significationis.

RESTAT AUTEM VOCIS ET TOTIUS DISTRIBUTIONIS DIFFERENTIAS DARE.

RESTAT AUTEM. Dedit differentiam inter diuisionem generis et diuisionem uocis et inter diuisionem generis et diuisionem totius. Modo restat dare differentiam inter diuisionem uocis et totius. Sed etiam restat flare differentias etc.

DIFFERUNT AUTEM QUOD TOTUM QUIDEM CONSTAT PARTIBUS.

DIFFERUN>T AUTEM. Diuisio generis et totius differunt secundum supra dicta modo. Sed differunt diuisio totius et diuisio uocis in hoc, scilicet quod totum quidem constat ex partibus. Ex hoc duo intelligimus: et quia partes sunt componentes ipsum totum et ipsum totum indiget coniunctione[m] ipsarum rerum ad hoc ut habeat significare.

VOX VERO NON CONSTAT EX HIS QUAE SIGNIFICAT.

VOX VERO NON CONSTAT EX HIS QUAE SIGNIFICA[N]T, id est non indiget coniunctione ipsarum quas significat ad hoc ut habeat significare, quia per unamquamque rem habet praedicare et de singulis significationibus praedicatur.

ET FIT TOTIUS QUIDEM DIVISIO IN PARTES, VOCIS AUTEM FIT NON IN PARTES SED IN EAS RES QUAS VOX IPSA SIGNIFICAT.

ET FIT. Item dat aliam differentiam, secundum uocabula diuisionis. Continuatio: haec supra dicto modo differunt et adhuc differunt quia diuisio totius fit in partes sed diuisio uocis non fit in partes, sed fit in eas res quas ipsa uox significat, id est distribuitur suis singulis significatis ad hoc ut significet sua significata, ita tamen ut ipsa significata non sint diuidentia, sed nomina ipsorum significatorum; sicuti latrabile animal, marina belua, caeleste sidus, ista uocabula non> sunt diuidentia, [non] sed> eorum significata.

UNDE FIT UT SUBLATA PARTE UNA TOTUM PEREAT, SUBLATA UNA RE QUAM VOX SIGNIFICAT MULTA DESIGNANS VOX ILLA PERMANEAT.

UNDE. Quandoquidem totum constat ex partibus, unde fit etc.; inter causam et effectum.

DIVISIO GENERIS>

NUNC ERGO QUONIAM SECUNDUM SE DIVISIONIS DIFFERENTIAE DICTAE SUNT GENERIS DISTRIBUTIO PERTRACTETUR. PRIMUM QUID GENUS SIT DEFINIENDUM EST: GENUS EST QUOD DE PLURIBUS SPECIE DIFFERENTIBUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

NUNC IGITUR. Dedit differentias diuisionum secundum se. Modo uult tractare naturam diuisionis generis et secundum diuisum et secundum diuidentia ut superius promisit. Illatio sic: ostendi differentias diuisionis secundum se et quoniam dictae sunt differentiae diuisionis secundum se propter euidentiam, ergo pertractetur distributio generis propter eamdem causam; a simili propter eamdem causam. Dico quia pertractetur distributio generis et hoc ordine: primum quid etc. Genus est quod praedicatur de pluribus indiuiduis et de differentibus specie, id est de diuersis speciebus, in eo quod quid sit, id est ad interrogationem factam per quid; uniuoce, ad remotionem aequiuocarum.

SPECIES VERO EST QUAM SUB GENERE COLLOCAMUS, DIFFERENTIA QUA ALIUD AB ALIO DISTARE PROPONIMUS.

SPECIES VERO. Sic definitur genus; sed species est illa uoz quam collocamus sub genere propinquo sibi, in recto ordine praedicandi; difterentia est illa uox qua proponimus distare aliud ab alio, ita ut sit> praedicabilis in quale.

ET EST QUIDEM GENUS QUOD INTERROGANTI QUID QUAEQUE RES SIT CONVENIT RESPONDERI, DIFFERENTIA QUAE AD QUALIS PERCONTATIONEM RECTISSIME RESPONDETUR.

ET EST QUIDEM GENUS. Dat aliam proprietatem de genere.

NAM CUM QUIS INTERROGATUR "QUID EST HOMO?" RECTE "ANIMAL", "QUALIS EST HOMO?" CONVENIENTER "RATIONABILIS", RESPONDETUR.

NAM CUM QUIS. Vere genus respondetur alicui interrogant quid sit quaeque res, quia animal; a parte generis, et hoc est: NAM CUM QUIS etc.

DIVIDITUR AUTEM GENUS ALIAS IN SPECIES, ALIAS IN DIFFERENTIAS SI SPECIES QUIBUS GENUS OPORTET DIVIDI NOMINIBUS CARENT, UT CUM DICO "ANIMALIUM ALIA RATIONABILIA SUNT, ALIA IRRATIONABILIA" RATIONABILE ET IRRATIONABILE DIFFERENTIAE SUNT.

DIVIDITUR AUTEM. Superius dictum est quia diuisio generis in species. Et unde uideretur quod tantum fieret per species. Modo uult ostendere quia fit etiam per differentias, et inde reddit causam. Ideo scilicet diuisio generis fit aliquando per differentias quia species carent nominibus et quia diuisio facta per differentias ualet ad> definitionem> specierum. Continuatio: dictum est quia diuisio generis uocatur diuisio generis in species, unde uideretur alicui quod non posset fieri nisi per species; diuiditur autem etc.

SED QUONIAM SPECIEI HUIUS QUAE EST ANIMAL RATIONABILE NOMEN UNUM NON EST, IDCIRCO PRO SPECIE DIFFERENTIAM PONIMUS.

SED QUONIAM. Dico quia rationale et irrationale sunt differentiae quae ponuntur in diuisione et non sine causa, sed quoniam etc.

EAMQUE SUPERIORI GENERI COPULAMUS.

EAMQUE. Et bene ponimus istam differentiam de specie, quia copulamus eam superiori generi, id est animali, et ita ipsa differentia copulata generi fit species.

OMNIS ENIM DIFFERENTIA IN GENUS PROPRIUM VENIENS SPECIEM FACIT.

OMNIS ENIM. Et uere ista difterentia copulata generi facit speciem; omnis enim etc.; a toto.

UNDE FIT UT MATERIA QUAEDAM GENUS SIT, FORMA DIFFERENTIA.

UNDE FIT. Quandoquidem omnis differentia ueniens in proprium genus facit speciem, unde fit ut genus sit materia quaedam, id est uocalis, et non realis; forma uero est differentia; a causa.

CUM AUTEM PROPRIIS NOMINIBUS SPECIES APPELLANTUR, NON IN DIFFERENTIAS GENERIS FIT RECTA DIVISIO.

CUM AUTEM. Quando species non habent nomina, fit diuisio generis in differentias; cum autem etc.

UNDE EST UT EX PLURIBUS TERMINIS DEFINITIO COLLIGATUR.

UNDE. Quandoquidem species non habent nomina, unde est ut definitio colligatur ex pluribus terminis quam ex duobus, id est non fit tantum ex duobus terminis, inter causam et effectum.

SI ENIM OMNES SPECIES SUIS NOMINIBUS APPELLARENTUR EX DUOBUS SOLIS TERMINIS OMNIS FIERET DEFINITIO; UT CUM DICO "QUID EST HOMO?" QUID MIHI NECESSE ESSET DICERE "ANIMAL RATIONALE MORTALE" SI ANIMAL RATIONALE ESSET NOMINE PROPRIO NUNCUPATUM.

SI ENIM. Et unde hoc habes quod, si species non habent nomina, ideo definitio non fiat tanlum ex duobus terminis, quia si species haben> t nomina, tantum fieret ex duobus terminis; et hoc est: Si enim etc.; ab oppositis secundum affirmationem et negationem ad eumdem ordinem. Maxima propositio: si affirmatio probat affirmationem, et negatio negationem. Notandum quia paria sunt species habere nomina et definitionem constare ex duobus terminis. Item paria sunt species non labere nomina et definitionem non constare ex duobus terminis tantum.

CUM RELIQUA DIFFERENTIA, ID EST MORTALI, IUNCTUM DEFINITIONEM HOMINIS VERISSIMA RATIONE ET INTEGRA CONCLUSIONE PERFICERET?

CUM RELIQUA. Dico: si esset noncupatum proprio nomine quod iunctum cum reliqua differentia, id est cum mortali, perficeret> slignitionem hominis lwerissima ratione, quia ibi esset matelia et differentia, et integrel conclusionc, quia definitio esset conuertibilis.

NUNC AUTEM AD DEFINITIONES INTEGRAS SPECIERUM DIVISIO NECESSARIA EST ET FORTE IN EODEM DIVISIONIS DEFINITIONISQUE RATIO VERSETUR.

NUNC AUTEM. Non tantum propter supra dictam causam, scilicet quia species non habent nomina, fit diuisio generis per differentias, sed etiam> ext necessaria ad integras definitiones specierum. Et forte ratio, id est compositio, diuisionis et definitionis uersatur in eodem, id est in eadem materia.

NAM DIVISIONIBUS IUNCTIS UNA COMPONITUR DEFINITIO.

NAM DIVISIONIBUS. Vere ratio diuisionis et definitionis uersatur in eadem materia. Nam una definitio componitur iunctis diuisionibus, id est iuncto diuis[i]o cum uno ex diuidentibus; a parte eiusdem materiae.

SED QUONIAM ALIA SUNT AEQUIVOCA, ALIA UNIVOCA, ET QUAE SUNT UNIVOCA IPSA IN GENERUM SUSCIPIMUS SECTIONES, QUAE VERO SUNT AEQUIUOCA IN HIS DIVISIO SOLA SIGNIFICATIONIS EST, VIDENDUM PRIUS EST QUID SIT UNIVOCUM QUID AEQUIVOCUM NE, CUM ISTA FEFELLERINT, AEQUIVOCUM NOMEN QUASI IN SPECIES ITA IN SIGNIFICATIVAS RESOLVAMUS.

SED QUONIAM. Ostendit> quia diuisio generis ualet ad definitionem. Modo uult ostendere e conuerso quia definitio ualet ad diuisionem et ostendit causam quare; quia, cum facimus aliquam diuisionem, uidendum est per definitionem an ipsum diuisum aequiuocum sit, an sit uniuocum. Ideo uidendum est, ne diuisiones commisceamus, ne per diuisionem uocis in significationes accipiamus diuisionem generis in species; et e conuerso. Continuatio: non tantum diuisio est necessaria ad> definitionem, sed etiam definitio est necessaria ad diuisionem; et ponit causam sic: quoniam nominum alia sunt etc. Et quia hoc est, prius est uidendum per definitionem quid sit uniuocum. et quid aequiuocum. Ne[c], cum ista fefellerint nos ita resoluimus aequiuocum nomen in significatiuas uoces quasi in species, scilicet ne, cum faciamus diuisionem uocis in significationes, dicamus esse diuisionem generis in species.

UNDE FIT UT RURSUS AD DIVISIONEM NECESSARIA SIT DEFINITIO, QUID ENIM SIT AEQUIVOCUM QUID UNIVOCUM DEFINITIONE COLLIGIMUS.

UNDE FIT. Quandoquidem prius uidendum est per definitionem quid sit uniuocum et quid aequiuocum, unde fit etc.; inter causam et effectum. Et repraesentat causam ubi dicit: qui enim etc.

SUNT AUTEM DIFFERENTIAE ALIAE PER SE, ALIAE VERO PER ACCIDENS.

SUNT AUTEM. Ipse superius dedit talem definitionem de differentia: differentia est qua aliud ab alio distare proponimus. In qua definitione clausit tam accidentales quam substantiales [in] differentias et per hoc uideretur quod omnes ualerent ad diuisionem generis et constitutionem specierum. Modo facit quamdam diuisionem de differentia, ut ipse ostendat quae differentiae ualeant ad diuisionem generis>, id est constitutionem speciei, et quae non ualeant. Continuatio: non tantum erat sciendum de differentia quod differentia est qua aliud ab alio distare proponimus, sed etiam hoc sciendum est. quod differentiae aliae sunt per se, aliae per accidens; differentias per se uocat illas quae non indigent fundamento, differentias uero per accidens uocat illas quae indigent iundamento.

ET HARUM ALIAE SUNT CONSEQUENTES, ALIAE STATIM RELINQUENTES. STATIM RELINQUENTES SUNT HUIUSMODI, DORMIRE VEL SEDERE VEL STARE VEL VIGILARE.

ET HARUM. Dico quod differentiae aliae sunt per se, aliae per accidens. Et harum quae sunt per accidens aliae sunt consequentes statim id est permanentes in subiecto, aliae sunt relinquentes statim, id est permutabiles [et] in> subiecto.

CONSEQUENTES VERO UT CAPILLI CRISPI (SI NON AMISSI SINT) ET GLAUCI OCULI (SI NON SINT QUADAM EXTRINSECUS DEBILITATE TURBATI).

CONSEQUENTES VERO. Istae sunt differentiae [sunt] relinquenles. Sed consequentes sunt ut capilli crispi. Cum deberet dicere: consequentes sunt ut crispitudo in capillis et glaucitas in oculis, ponit differentias cum subiectis sic: consequentes sunt ut capilli crispi, si non sunt ad>missi, id est per aliquid artificium adaptati, et oculi dicuntur glauci, si non sunt turbati extrinsecus debilitate qua[m]dam, id est permutabili.

SED HAEC AD GENERIS DIVISIONEM SUMENDA NON SUNT.

SED HAEC. Tales sunt relinquentes et tales sunt consequentes. Sed haec etc.

NEQUE ENIM AD DEFINITIONEM SUNT COMMODA.

NEQUE ENIM. Vere haec non sunt sumenda ad definitione generis quia non sunt commoda ad definitionem speciei, a pari. Et hoc est: Neque enim etc.

OMNE ENIM QUICQUID AD DIVISIONEM GENERIS APTUM EST IDEM AD DEFINITIONES RECTISSIME CONGREGAMUS.

OMNE ENIM. Unde hoc habes, quod si non sunt commoda ad definitionem, non sunt commoda ad diuisionem et hoc est: Omne enim etc. Locus ab oppositis secundum affirmationem et negationem.

ILLA VERO QUAE PER SE SUNT SOLA AD DIVISIONEM GENERIS APTA SUNT.

ILLA VERO. Consequentes et relinquentes non ualent ad diuisionem generis, sed illa quae> per se sunt etc.

HAEC AUTEM INFORMANT PERFICIUNTQUE UNIUSCUIUSQUE SUBSTANTIAM, UT HOMINIS RATIONABILITAS ET MORTALITAS.

HAEC AUTEM. Ego dico quod illa quae per se sunt ipsa sola ad diuisionem generis apta sunt et non sine causa; sed ideo quia haec, id est differentiae per se, informant ipsum genus et perficiunt substantiam, id est substantialem definitionem, uniuscuiusque speciei.

SED HAS QUEMADMODUM PROBARE POSSIMUS UTRUM EX EO SINT GENERE STATIM RELINQUENTIUM AN CONSEQUENTIUM AN IN SUBSTANTIA PERMANENTIUM HOC MODO MIHI VIDENDUM EST.

SED HAS. Dixit quod illae quae per se sunt ualent ad diuisionem generis, relinquentes uero et consequentes non ualent. Nec inde dedit causam. Modo uult ostendere quare illae quae per se> sunt, sint> sumendae ad diuisionem, aliae uero sint retinendae. Relinquentes ideo non ualent ad diuisionem generis quia possunt separari a subiecto ratione et actu. Consequentes uero ideo non ualent quia possunt separari ratione a subiecto; sunt etiam aliae differentiae quae neque actu nec ratione possunt separari a subiecto et, destructae, destruunt ipsum subiectum, ut possibilitas numerandi. Ista differentia destructa destruit hominem suum subiectum et tamen ista nec aliae sibi consimiles ualent ad diuisionem generis, quia non ualent ad constitutionem speciei. Illae uero quae sunt per se ualent ad diuisionem generis quia et destructae destruunt ipsam speciem et iunctae cum genere constituunt eam. Continuatio: dixi quod relinquentes et consequentes non ualent ad diuisionem generis et quod illae quae sunt per se ualent. Sed [di]uidendum est mihi quemadmodum, id est qua ratione, probare possumus has differentias utrum sin>t ex genere, id est ex maneria, statim relinquentium, an ex genere [per] consequentiu, an ex genere permanentium in substantia, id est substantialium.

NEQUE ENIM SUFFICIT SCIRE QUAS IN DIVISIONE SUMAMUS NISI ILLUD QUOQUE SIT COGNITUM, QUEMADMODUM EASDEM IPSAS QUAE SUMENDAE ET QUAE REICIENDAE SUNT RECTISSIME COGNOSCAMUS.

NEQUE ENIM. Vere uidendum est quemadmodum possumus probare ex quo genere sunt differentiae. Neque enim sufficit scire quas in diuisione etc.; causa est probans ad modum immediati.

VIDENDUM ERGO PRIMUM EST UTRUM PROPOSITA DIFFERENTIA OMNI POSSIT ET SEMPER INESSE SUBIECTO; QUOD SI IPSA VEL ACTU VEL RATIONE SEIUNGITUR, HAEC A DIVISIONE GENERIS SEPARANDA EST.

VIDENDUM EST ERGO. Quandoquidem uidendum est mihi hoc modo, ergo dicam; a pari; paria sunt esse uidendum hoc modo et dicere illud quomodo dicit, sic: primum est uidendum proponenti utrum differentia proposita a diuidente omni possit etc.

SI ENIM SAEPE ET ACTU ET RATIONE SEIUNGITUR, EX EORUM EST GENERE QUAE STATIM RELINQUUNT, UT SEDERE QUIDEM FREQUENTIUS SEPARATUR ET ACTU IPSO A SUBIECTO DIVIDITUR.

SI ENIM. Vere si potest separari et actu et ratione, est separanda a diuisione generis. Si enim saepe sefungitur et actu et ratione ex eo genere est quae statim relinquunt; locus est a parte. Quia illae quae separandae sunt a[d] diuisione[m] generis, aliae sunt relinquentes statim, aliae sunt consequentes statim, aliae quae destructae destruunt ipsam speciem, nec constituunt eam.

QUAE VERO RATIONE SOLA A SUBIECTO DIVIDUNTUR EA SUNT CONSEQUENTIUM DIFFERENTIARUM, UT GLAUCIS OCULIS ESSE A SUBIECTO RATIONE SEIUNGIMUS, UT CUM DICO "EST ANIMAL LUMINIBUS GLAUCIS, UT QUILIBET HOMO".

QUAE VERO. Vere illae differentiae quae separantur actu et ratione sunt ex genere relinquentium et ideo non ualent ad diuisionem generis.

QUOD SI HIC NON ESSET HUIUSMODI NON EUM RES ALIQUA ESSE HOMINEM PROHIBERET.

QUOD SI HIC. Dico quia qui>libet homo potest esse> etiam cum glaucis oculis. Quod pro et: et si hic homo non esset huiusmodi, id est cum glaucis oculis, non eum etc. Ac si dicat: ista differentia destructa non destruit hominem.

ALIUD RURSUS EST QUOD RATIONE SEPARARI NON POSSIT, QUOD SI SEPARATUM SIT SPECIES INTERIMATUR, UT CUM DICIMUS INESSE HOMINI UT SOLUS NUMERARE POSSIT VEL GEOMETRIAM DISCERE. QUOD SI HAEC POSSIBILITAS AB HOMINE SEIUNGATUR, HOMO IPSE NON PERMANET.

ALIUD. Haec sunt duo genera differentiarum, id est relinquentes et consequentes, quae non ualent ad diuisionem generis. Rursus est aliud genus differentiae quod non possit sepa rari ratione et non ualet ad diuisionem generis.

SED HAEC NON STATIM EARUM SUNT QUAE IN SUBSTANTIA INSUNT.

SED HAEC. Dico quia potentia numerandi et potentia geometriam discendi destructae destruunt hominem. Sed haec possibilitas non statim est earum differentiarum quae insunt in substantia, id est in definitione, scilicet non constituit.

NAM NON IDCIRCO HOMO EST QUONIAM HAEC FACERE POTEST, SED QUONIAM RATIONALIS EST ATQUE MORTALIS.

NAM NON. Vere haec [im]possibilitas non est earum quae insunt in substantia, quia non constituit hominem, a causa et hoc est: Nam non idcirco etc.

HAE IGITUR DIFFERENTIAE PROPTER QUAS SPECIES CONSISTIT IPSAE ET IN DEFINITIONE SPECIEI ET IN GENERIS EIUS DIVISIONE QUOD CONTINET SPECIEM COLLOCANTUR.

HAEC IGITUR. Quandoquidem neque relinquentes differentiae, neque consequentes, neque illae quae destructae destruunt speciem, ualent ad diuisionem generis, haec igitur etc.; ab immedi[et]atis.

ET UNIVERSALITER DICENDUM EST, QUAECUMQUE DIFFERENTIAE HUIUSMODI SUNT UT NON MODO PRAETER EAS SPECIES ESSE NON POSSIT SED PROPTER EAS SOLAS SIT, HAE VEL IN DIVISIONE GENERIS VEL IN SPECIEI DEFINITIONE SUMENDAE SUNT.

ET UNIVERSALITER. Plus apponit in ista regula quam in superiori conclusione, quia dicit quod illae differentiae quae ponuntur in diuisione generis et destructae destruunt speciem et quia constituunt speciem.

QUONIAM VERO QUAEDAM SUNT QUAE DIFFERUNT QUAE CONTRA SE IN DIVISIONIBUS PONI NON DEBENT, UT IN ANIMALI RATIONALE ET BIPES.

QUONIAM VERO. Ostendit quae differentiae ualeant ad diuisionem generis et quae non ualeant et dedit causas quare ualeant et quare non ualeant. Modo uult ostendere quo ordine ponatur in diuisione generis. Continuatio: hoc erat dicendum quod dictum est de differentiis et non tantum illud erat dicendum, sed etiam istud quoniam quaedam sunt etc.

NULLUS ENIM DICIT "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA DUOS PEDES HABENTIA" IDCIRCO QUOD RATIONALE ET BIPES, LICET DIFFERANT, NULLA A SE OPPOSITIONE DISIUNGUNTUR; CONSTAT QUAECUMQUE A SE ALIQUA OPPOSITIONE DIFFERUNT EAS SOLAS DIFFERENTIAS SUB GENERE POSITAS GENUS IPSUM POSSE DISIUNGERE.

NULLUS ENIM. Bonum exemplum dedi. NULLUS ENIM DICIT etc.; ab effectu. IDCIRCO QUOD RATIONALE ET BIPES, LICET DIFFERANT in materia uocis, tamen non DISIUNGUNTUR A SE ulla OPPOSITIONE, id est ulla lege oppositionis, quia neque opponuntur ut relatiua, neque ut contraria, neque ut priuatio et habitus, neque ut affirmatio et negatio. Et quia hoc est, CONSTAT QUAECUMQUE A SE etc.; consequentia est inter causam et effectum.

SUNT AUTEM OPPOSITIONES QUATUOR: AUT UT CONTRARIA, UT BONUM MALO, AUT UT HABITUS ET PRIUATIO, UT VISUS ET CAECITAS.

SUNT AUTEM, etc.

QUAMQUAM SINT ET QUAEDAM RES IN QUIBUS DISCERNERE DIFFICULTAS SIT UTRUM IN CONTRARIIS AN IN PRIVATIONE VEL HABITU EA OPORTEAT COLLOCARI, UT SUNT MOTUS QUIES, SANITAS AEGRITUDO, UIGILATIO SOMNUS, LUX TENEBRAE -- SED HAEC ALIAS, NUNC AUTEM DE RELIQUIS OPPOSITIONIBUS DICENDUM EST. TERTIA OPPOSITIO EST QUAE EST SECUNDUM AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM, UT: "SOCRATES VIVIT" "SOCRATES NON VIVIT". QUARTA SECUNDUM RELATIONEM, UT PATER FILIUS, DOMINUS SERVUS.

QUAMQUAM. Ego disiungo inter contraria et inter habitum et priuationem, quamquam sint quaedam res etc. Propterea ista, scilicet motus et quies, et sanitas et aegritudo, lux et tenebrae uidebantur esse habitus et priuationes> quoniam aegritudo sanitatis>, tenebrae quia lux; ideo autem uidebantur esse contraria quia non> sunt per [im]mutabilia in alterutrum.

SECUNDUM QUAS IGITUR HARUM QUATTUOR OPPOSITIONUM DIVISIO GENERIS SIT RECTISSIMA RATIONE MONSTRANDUM EST.

SECUNDUM QUAS. Quandoquidem sunt quattuor oppositiones secundum quas etc.; inter causam et effectum.

MANIFESTUM EST ENIM ET OPPOSITIONES ESSE QUATTUOR ET SPECIES ET GENERA PER OPPOSITA SEPARARI.

MANIFESTUM EST ENIM. Vere est monstrandum rectissima ratione; nam manifestum est et oppositiones esse quattuor et Separari species subalternas et genera generalissima per opposita; a causa.

NUNC ERGO DICENDUM EST SECUNDUM QUAM OPPOSITIONEM HARUM QUATTUOR VEL QUEMADMODUM SPECIES A GENERE DISIUNGI CONVENIAT.

NUNC ERGO. Ostendit esse quattuor oppositiones et separari species et genera per opposita; modo uult ostendere quae oppositiones sint recipiendae in diuisione generis et quae sint retinendae, scilicet oppositio secundum affirmationem et negationem est recipienda ad diuisionem generis, et propter istam causam, scilicet propter necessitatem, quia multitudo specierum non habet unum nomen quo possit assignari illa multitudo specierum, et ideo ponitur ipsa negatio in diuisione. Et eo ordine fit diuisio generis per affirmationem et negatio nem ut affirmatio praecedat et negatio subsequatur. Eodem modo oppositio quae sit secundum habitum et priuationem est recipienda ad diuisionem generis et propter hanc causam, quia priuatio habet affinitatem> cum substantiali differentia, quia quemadmodum substantialis differentia semper inest manente suo subiecto, eodem modo priuatio semper inest subiecto post habitum praecedentem realiter aut temporaliter. Fit quia omnis diuisio semper debet fieri per opposita, ideo habitus ponitur in diuisione generis cum ipsa priuatione, et eo ordine ut habitus praecedat et priuatio subsequatur. Rursus oppositio quae est secundum contraria est recipienda ad diuisionem generis quia contrariae differentiae ponuntur in diuisione generis propter necessitatem, ideo quia species carent nominibus pro quibus ponuntur ipsae differentiae in diuisionem generis et propter naturam, quia ipsae differentiae ualent ad> definitiones specierum. Item species ualent ad diuisiones generum propter naturam, quia diuisio generis in species est naturalis, quae species dicuntur quasi contrariae quia habent se secundum legem contrariorum quia una species non sumitur respectu alterius sicuti relatiua, neque habent ordinem ut habitus et priuatio, neque unum est materia alterius sicuti affirmatio est materia negationis. Illatio sic: quandoquidem oppositiones sunt quattuor et genera et species oportet separari per opposita, ergo nunc dicendum est secundum quam oppositionem harum quattuor conueniat disiungi, id est species a genere, uel quemadmodum, id est secundum quam causa et quo ordine; inter causam et effectum.

ET PRIMA QUIDEM SIT CONTRADICTIONIS OPPOSITIO.

ET PRIMA. Dico quia dicendum est et prima fit ad tractandum oppositio contradictionis.

VOCO AUTEM CONTRADICTIONIS OPPOSITIONEM QUAE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE PROPONITUR.

VOCO AUTEM. Apposui nouum uocabulum unde uideretur diuersum a superiori, scilicet ab oppositione, quae fit secundum affirmationem et negationem. Voco autem etc.

IN HAC IGITUR NEGATIO PER SE NULLAM SPECIEM FACIT.

IN HAC IGITUR. Quandoquidem oppositio contradictionis prima est ad tractandum, igitur dicam; inter causam et effectum. Ecce quod dico in hac oppositione affirmationis et negationis: negatio, id est non negatiua particula, iuncta cum aliqua per se, id est in natura sui, non facit ullam speciem, scilicet non est species.

NAM CUM DICO "HOMO" VEL "EQUUS", ET ALIQUID HUIUSMODI, SPECIES SUNT, QUICQUID AUTEM QUIS IN NEGATIONE PROTULERIT SPECIEM NON DECLARAT.

NAM CUM DICO. Vere negatio non est species. Nam hoc modo potest probari; a causa extra. Omnis species uel est homo, uel est equus, uel aliquid huiusmodi. Negatio autem neque homo neque est equus, neque est aliquid huiusmodi; ergo negatio non est species; a partibus. Maxima propositio: Unde remouentur partes, et totum. Propositio ubi dicit: Cum dico homo etc., affirmatio ubi dicit aequipollenter: quidquid autem non declarat speciem, id est non ostendit illam negationem esse aliquam speciem de istis.

NON ESSE ENIM HOMINEM NON EST SPECIES.

NON ESSE ENIM. Vere negatio non est species; non esse hominem est negatio. Sed non esse hominem non est species. Ergo negatio non est species; a parte negationis.

OMNIS ENIM SPECIES ESSE CONSTITUIT, NEGATIO VERO QUICQUID PROPONIT AB EO QUOD EST ESSE DISIUNGIT, UT CUM DICO "HOMO" QUASI SI SIT QUIDDAM LOCUTUS SUM, CUM VERO "NON HOMO" SUBSTANTIAM HOMINIS NEGATIONE DESTRUXI.

OMNIS ENIM. Vere non esse hominem non est species. Nam hoc modo potest probari; a causa extra. Omnis species> constituit esse, id est ponit certum generalissimum, sicuti anlmal subiectum, color uero qualitatem; sed negatio non constituit certum esse; aliud species aliud differentia. Affirmatio ubi dicit: Negatio uero quidquid proponit auditori disiungit, id est remouet auditorem, ab eo quod est certum esse.

SIC IGITUR PER SE CARET DIVISIO GENERIS IN SPECIES NEGATIONE.

SIC IGITUR. Quandoquidem negatio non constituit certum esse, igitur diuisio generis in species caret negatione per se, id est in natura sui; a causa quae probat ad modum immediati.

NECESSE EST AUTEM SAEPE SPECIEM NEGATIONE COMPONERE CUM EA QUAM SIMPLICI NOMINE SPECIEM VOLUMUS ASSIGNARE NULLO VOCABULO NUNCUPATUR, UT CUM DICO "IMPARIUM NUMERORUM ALII PRIMI", UT TRES, QUINQUE, VEL SEPTEM, "ALII NON PRIMI", UT NOVEM, ET RURSUS "FIGURARUM ALIAE SUNT RECTILINEAE, ALIAE NON RECTILINEAE" ET "COLORUM ALII SUNT ALBI, ALII NIGRI, ALII NEC ALBI NEC NIGRI".

NECESSE EST AUTEM. Dico quia diuisio generis in species caret negatione per se. Sed tamen necesse est componere speciem negatione, cum ea species, id est multitudo specierum, quam nos uolumus assignare simplici nomine etc.

ERGO QUANDO NOMEN UNUM SPECIEBUS POSITUM NON EST, EAS NEGATIONE PROFERRE NECESSE EST.

ERGO. Quandoquidem ita est in istis exemplis quod oportet fieri diuisionem generis per negationem, ideo quia non est nomen positum speciebus, ergo in omnibus aliis necesse est fieri diuisionem generis per negationem quia non est unum nomen positum speciebus; a simili propter eamdem causam.

HOC IGITUR COGIT INTERDUM NECESSITAS, NON NATURA.

HOC IGITUR. Quandoquidem ista necessitas, scilicet quia non est unum [est] nomen positum speciebus, cogit fieri diuisionem generis per negationem, ergo hoc cogit interdum necessitas, non natura, quia non est naturale; a parte necessitatis.

IN EODEM QUOQUE QUOTIENS NEGATIONE FACIMUS SECTIONEM PRIUS AUT AFFIRMATIO AUT SIMPLEX DICENDUM EST NOMEN, UT EST "NUMERORUM ALII SUNT PRIMI, ALII NON PRIMI".

IN EODEM QUOQUE. Ostendi fieri diuisionem generis per affirmationem et negationem; in eodem, id est in eadem diuisione, quoque, id est omne, quia dat> hanc regulam: quotiens facimus sectionem, id est diuisionem, negatione hoc ordine faciamus quod prius est dicenda aut affirmatio aut simplex nomen, id est finitum nomen; hoc modo proponitur affirmatio in diuisionem animalis, aliud est homo, aliud non est homo; hoc modo proponitur in diuisione simplex nomen, id est finitum: animal, aliud homo, aliud non homo.

NAM SI PRIUS NEGATIO DICTA SIT, TARDIOR FIT REI QUAM PROPONIMUS INTELLECTUS.

NAM SI. Vere est praeponenda affirmatio in diuisionem quia dat citiorem intellectum auditori; ab effectu extra. Et uere si affirmatio praeponatur in diuisione, fit citior intellectus in auditore, quia si praeponatur negatio;, fit tardior intellectus in auditore; a contrariis. Maxima propositio: Contraria contrariis conueniunt. Contraria sunt: tardior et citior, affirmatio et negatio, et hoc est: nam si prius negatio etc.

NAM CUM PRIMUM DICIS ESSE ALIQUOS NUMEROS PRIMOS, CUM QUALES SINT PRIMI EXEMPLO VEL DEFINITIONE DOCVERIS, QUALES NON SINT PRIMI MOX AUDITOR INTELLIGET.

NAM CUM. Vere si praeponatur affirmatio in diuisione fit citior intellectus in auditore, quia ita est in ista[m] affirmatione[m]; a parte affirmationis; et hoc est: Nam cum primum dicis etc.

SIN VERO E CONTRARIO FECERIS, AUT NEUTRA SUBITO AUT TARDIUS UTRAQUE COGNOSCET.

SI VERO. Si affirmatio praeponatur, fit citior intellectus. Si uero e contrario feceris, scilicet ut praeponas negationem, aut hoc subito eueniet quod auditor neutra cognoscet, id est utrumque ignorabit, aut si hoc non contingat ut utrumque ignoret, sed contingat quod utrumque uel alterum cognoscat, tardius utraque cognoscet; ab immediatis. Aliter. Si e contrario feceris, et hoc eueniet in quibusdam exemplis quod auditor neutra cognoscet, et in quibusdam exemplis hoc eueniet quod ipse auditor tardius cognoscet utraque. Utrumque aut pro et.

DIVISIO VERO QUAE PROPTER APERTISSIMAM GENERIS NATURAM REPERTA EST DEBET POTIUS AD INTELLIGIBILIORA DEDUCERE.

DIVISIO VERO. Dico quia tardius cognoscet utraque, si praeponatur negatio; diuisio uero etc.

AMPLIUS QUOQUE PRIOR AFFIRMATIO EST, POSTERIOR NEGATIO, QUOD AUTEM PRIMUM EST IN DIVISIONE QUOQUE OPORTET PRIMITUS ORDINARI.

AMPLIUS QUOQUE. Probo quia affirmatio est praeponenda in diuisione generis. Omnis affirmatio est prior et hoc patet quia negatio est posterior. Sed omne illud quod est primum, primitus oportet ordinari in diuisione; igitur affirmatio est praeponenda in diuisione |151r| generis. Propositio et assumptio in libro; conclusio uero extra. Maxima propositio: quod conuenit toti uniuersaliter et parti.

NECESSE EST QUOQUE SEMPER FINITA INFINITIS ESSE PRIORA, UT AEQUALE INAEQUALI, VIRTUTEM VITIIS, CERTUM INCERTO, STABILE FIXUMQUE MUTABILI. SED OMNIA QUAE AUT DEFINITA PARTE ORATIONIS AUT AFFIRMATIONE PROFERUNTUR PLUS FINITA SUNT QUAM AUT NOMEN CUM PARTICULA NEGATIVA AUT TOTA NEGATIO, QUARE FINITO POTIUS QUAM INFINITO EST FACIENDA DIVISIO.

NECESSE EST QUOQUE. Probatum est hoc argumento quia affirmatio est praeponenda in diuisione; quoque, id est simi liter, potest probari hoc alio argumento quod affirmatio et simplex uocabulum debent praeponi in diuisione. Necesse est omnia finita semper esse priora infinitis et per finitum accipit ailirmationem et simplex uocabulum, et per infinitum accipit negationem et infinitum uocabulum et ostendit prioritatem illam et secundum materiam et secundum dignitatem; secundum materiam, ut aequales> est prius inaequali; secundum materiam, quia materia illius est; et certum incertum et stabile instabili; secundum dignitatem ut uirtus uitio, fixum mutabili. Assumptio ubi dicit: Sed omnia quae proferuntur aut definita, id est determinata, parte orationis, sicuti simplex uocabulum, aut proferuntur tota affirmatione, plus sunt finita etc. Ac si dicat: ista sunt finita et illa sunt infinita; ergo affirmatio et simplex uocabulum sunt ponenda in diuisione; lucus a toto extra. Et quandoquidem affirmatio aut simplex uocabulum sunt praeponenda in diuisione, quare diuisio est facienda potius finito praemisso quam infinito praemisso inter causam et effectum.

HAEC QUIDEM DICTA SUNT DE OPPOSITIONE QUAM AFFIRMATIO NEGATIOQUE CONSTITUIT. PROBLEM>>

SED SI CUI. Superius proposui me daturum> facillimam doctrinam et interposui quasdam difficiles sententias et in hoc uideor> contraire proposito meo. Sed si cui etc.

NEQUE ENIM. Vere nihil ad me pollicentem facilem cognitionem; Neque enim etc.; a causa.

QUI VERO. Dico progressis in ulteriore loco et ideo uideor agere de ordine dialectici operis. Qui uero etc.

ILLA VERO QUAE SECUNDUM HABITUM PRIVATIONEMQUE FIT IPSA QUOQUE SUPERIORI VIDETUR ESSE CONSIMILIS.

ILLA VERO. Ostendit quia oppositio quae est secundum affirmationem et negationem ualet ad diuisionem generis et propter quam causam, scilicet propter necessitatem, et quo ordine debeant poni in diuisione generis. Modo uult ostendere quia oppositio quae fit secundum priuationem et habitum ualet ad diuisionem generis et propter quam causam, scilicet quia priuatio habet affinitatem cum substantiali differentia, et quo ordine debeant poni in diuisione generis. Continuatio: non tantum illa oppositio quae est secundum finitum et infinitum est consimilis illi oppositioni quae est secundum affirmationem et negationem. Sed illa oppositio quae fit secundum habitum et priuationem, ipsa quoque, id est similiter sicuti illa quae est secundum finitum et infinitum, uidetur esse consimilis superiori oppositioni, scilicet illi oppositioni quae est secundum affirmationem et negationem.

NEGAT ENIM QUODAMMODO PRIUATIO HABITUM, SED DIFFERT QUOD SEMPER QUIDEM POTEST ESSE NEGATIO, PRIVATIO VERO NON SEMPER, SED TUNC QUANDO HABITUM HABERE POSSIBILE EST (HOC VERO NOS IAM PRAEDICAMENTA DOCVERUNT).

NEGAT ENIM. Vere uidetur esse consimilis superiori oppositioni, quia in hoc; a parte et hoc est: Negat enim priuatio habitum quodammodo, id est suo proprio modo, scilicet in regressibili modo uel ordinali modo; sed tamen differt, quod negatio quidem potest esse semper, siue affirmatio praecedat in eisdem significatis, siue non praecedat. Sed priuatio non semper est, sed tunc semper est, id est> habet sempiternum esse, quando subiectum possibile est habere habitum, siue realiter siue temporaliter. Et hoc non dico ex me, sed hoc docuerunt nos iam praedicamenta.

QUARE FORMA QUAEDAM INTELLIGITUR ESSE PRIVATIO.

QUARE. Quandoquidem priuatio habet sempiternum esse post habitum praecedentem siue realiter siue temporaliter, quare priuatio intelligitur esse forma quaedam, id est consimilis substantiali formae; a causa.

NON ENIM TANTUM PRIVAT SED ETIAM CIRCA SE IPSAM PRIVATUM QUEMQUE DISPONIT.

NON ENIM. Vere priuatio est forma quia confert forma[tu]m subiecto; a definitione; et hoc est: Non enim tantum priuat ipsa priuatio, sed etiam disponit quem>cumque suscipientem ipsam priuationem factum priuatum circa se ipsam, id est admodum sui, quia quemadmodum ipsa priuatio est irregressibilis eodem modo ipsum priuatum est irre>gressibile.

NEQUE ENIM SOLUM OCULUM CAECITAS PRIVAT LUMINE SED IPSA QUOQUE SECUNDUM SE PRIVATUM LUCE DISPONIT, CAECUS ENIM DICITUR AD PRIVATIONEM QUODAMMODO QUASI DISPOSITUS ET AFFECTUS.

NEQUE ENIM. Vere priuatio disponit quem>que priuatum et circa se ipsams, quia caecitas disponit priuatum luce secundum se, id est secundum naturam sui, quod quemadmodum ipsa caecitas est irregressibilis eodem modo priuatum luce, quia disponit caecum; a pari et hoc est: Caecus enim dicitur homo aut oculus quasi dispositus, id est diuerso modo a uiuente positus et affectus, id est applicatus, ad priuationem suscipiendam quodammodo, id est irregressibili modo.

HOC QUOQUE ARISTOTELES TESTATUR, IN PHYSICIS.

HOC QUOQUE. Id est similiter sicuti alii au>ctores Aristoteles testatur in Physicis.

UNDE FIT UT PRIVATIONIS DIFFERENTIA AD GENERUM DIVISIONEM FREQUENTER UTAMUR.

UNDE FIT. Quandoquidem priuatio est consimilis substantiali formae, unde fit ut frequenter utamur ad diuisionem generum differentia priuationis, id est ipsa priuatione[m] quae est differentia quantum ad oppositionem quae fit secundum affirmationem et negationem; inter causam et effectum.

SED HIC QUOQUE EODEM MODO SICUT IN CONTRADICTIONE FACIENDUM EST.

SED HIC. Nos utamur differentia priuationis ad definitionem generum et non quolibet modo. Sed hic quoque etc.

PRIUS ENIM PONENDUS EST HABITUS, QUI EST AFFIRMATIONI CONSIMILIS, POST PRIVATIO, QUAE NEGATIONI.

PRIUS ENIM. Vere est faciendum eodem modo, quia hoc eodem modo; a parte et hoc est: Prius enim etc.

ALIQUOTIENS TAMEN PRIVATIONES QUAEDAM HABITUS VOCABULO PROFERUNTUR, UT "ORBUS", "CAECUS", "VIDUUS", ALIQUOTIENS CUM PARTICULA PRIVATIONIS, UT CUM DICIMUS "FINITUM" ET "INFINITUM", "AEQUUM" ET "INAEQUALE".

ALIQUOTIENS TAMEN. Ostendit fieri diuisionem generis per priuationem et habitum; modo innuit quamdam diuisionem de priuatione, hanc scilicet quia priuationes aliquando proferuntur in uocabulo habitus, aliquando proferuntur cum priuatoria particula; illae priuationes proferuntur in uocabulo hahitus quae non habent in priuatoriam particulam. Illae uero proferuntur cum particula priuationis quae habent in priuatori>am particulam. Et notandum est quia illae quae proferuntur cum particula negationis, non sunt uerae priuationes, sed quasi priuationes. Continuatio: Tractaui de uera oppositione quae fit secundum priuationem et habitum et uideretur inde satis esse dictum et tamen adhuc dictum est istud: Aliquotiens priuationes quaedam etc.

SED IN HIS "AEQUUM" ET "FINITUM" IN DIVISIONE PRIMA PONENDA SUNT, PRIVATIONES SECUNDAE. AC DE OPPOSITIONE QUIDEM PRIUATIONIS ET HABITUS HAEC DICTA SUFFICIANT.

SED IN HIS. Dictum est> quia infinitum et inaequale sunt priuationes tantum propter in priuatoriam particulam. Unde uideretur quod non ponerentur in diuisionibus eo ordine quo ponuntur rectae priuationes. Sed in his etc.

CONTRARIORUM VERO OPPOSITIO DUBITATUR FORTASSE AN SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM ESSE VIDEATUR, UT ALBUM ET NIGRUM, AN ALBUM QUIDEM PRIVATIO NIGRI SIT, NIGRUM VERO ALBI -- SED HAEC ALIAS, NUNC AUTEM ITA TRACTANDUM EST TAMQUAM SI SIT ALIUD OPPOSITIONIS GENUS, SICUT EST IN PRAEDICAMENTIS AB IPSO QUOQUE ARISTOTELE DISPOSITUM.

CONTRARIORUM VERO. Tractauit de oppositione quae fit secundum affirmationem et negationem, habitum et priuationem; et ostendit causas quare ualeant ad diuisionem generis et quo ordine ponantur. Nunc uult tractare de oppositione contrariorum quae ualet ad diuisionem generis. Sed prius proponit quamdam quaestionem, hanc scilicet: an oppositio quae secundum contraria fit, secundum priuationem et habitum, ut uidebatur quibusdam propter hanc causam quia, quemadmodum priuatio expellit habitum, ita unum contrarium expellit aliud contrarium. Continuatio: ostendit oppositionem quae fit secundum afiirmationem et negationem, habitum et priuationem, de quibus nulla dubitatio est. Sed dubitatur an oppositio contrariorum uideatur esse secundum priuationem et habitum, ut album et nigrum uidentur esse opposita secundum priuationem et habitum. Et si sint opposita ut priuatio et habitus, an album quidem sit priuatio nigri. Et non tantum illud dubitatur. Sed etiam dubitatur an nigrum sit priuatio albi.

IN CONTRARIIS AUTEM GENERUM MULTA DIVISIO EST.

IN CONTRARIIS AUTEM. In oppositione quae fit secundum affirmationem et negationem, habitum et dispositionem, raro fit diuisio generis. Sed diuisio generum tit multa, id est multiplex, in contrariis.

FERE ENIM CUNCTAS DIFFERENTIAS IN CONTRARIA DUCIMUS, SED QUONIAM CONTRARIA SUNT ALIA MEDIO CARENTIA, ALIA MEDIATA, ITA QUOQUE DIVISIO FACIENDA EST, UT "COLORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA NEUTRA".

FERE ENIM. Vere diuisio generum fit multa in contrariis quia nos ducimus differentias in contraria fere cunctas. Fere dicit ad remotionem quarumdam differentiarum, quae non sunt contrariae, sicuti aquatile, gressibile, uolatile. Aliter: ducimus cunctas differentias in contraria et fere solas, quia diuisio generum in contrariis est multa et non quolibet modo sed quoniam contraria alia sunt medio carentia, alia mediata, ita est facienda diuisio in contrariis per negationem quoque, id est similiter siculi in diuisione generis, quae fit per negationem et per affirmationem.

FIERET AUTEM OMNIS DEFINITIO OMNISQUE DIVISIO DUOBUS TERMINIS PRAEDICATIS NISI, UT SUPRA IAM DICTUM EST, INDIGENTIA (QUAE SAEPE EXISTIT) IN NOMINE PROHIBERET.

FIERET AUTEM. Feci diuisionem generis per tria membra. Fieret autem etc. Non ideo apponit de definitione quia satis sit dictum, sed ideo quia omnis definitio habet affinitatem cum diuisione, scilicet quia descendit a diuisione et quia uersatur in eadem materia.

QUO AUTEM MODO UTRAEQUE DUOBUS TERMINIS FIERENT ERIT MANIFESTUM HOC MODO.

QUO AUTEM. Dico quia omnis definitio et omnis diuisio fieret duobus terminis, quo autem modo etc.

CUM ENIM DICO "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA" ANIMAL RATIONALE AD HOMINIS DEFINITIONEM CONTENDIT, SED QUONIAM ANIMALIS RATIONALIS UNUM NOMEN NON EST PONAMUS EI NOMEN A LITTERAM: "RURSUS A LITTERAE", QUOD EST ANIMAL RATIONALE, "ALIA SUNT MORTALIA, ALIA IMMORTALIA".

CUM ENIM. Vere definitio constat de duobus terminis, quia ista; a parte definitionis.

VOLENTES IGITUR DEFINITIONEM HOMINIS REDDERE DICEMUS: "HOMO EST A LITTERA MORTALIS".

VOLENTES IGITUR. Quandoquidem nomen positum est, VOLENTES IGITUR etc.: inter causam et effectum.

NAM SI HOMINIS DEFINITIO EST ANIMAL RATIONALE MORTALE, ANIMAL VERO RATIONALE PER A LITTERAM SIGNIFICATUR.

NAM SI. Vere a mortale est definitio hominis, quia animal rationale mortale est definitio hominis; a pari extra. Et unde hoc habes quod si animal rationale mortale est definitio hominis, ideo a mortale sit definitio hominis; assignatio paritatis; a causa ubi dicit: si hominis definitio est etc.

IDEM SENTIT "A MORTALE" TANQUAM SI DICERETUR "ANIMAL RATIONALE MORTALE".

IDEM SENTIT. In significatione et in coniunctione materiae et formae. Nam quemadmodum ista definitio quae est animal rationale mortale habet in sui constitutionem materiam et formam, eodem modo ista quae dicit a mortale habet materiam et formam in constitutionem sui.

A ENIM, UT DICTUM EST, ANIMAL RATIONALE SIGNIFICAT.

A ENIM. Vere idem sentit a mortale quod animal rationale mortale; a enim, ut dictum est, significat, id est ponit pariter ut suum par, animal rationale.

SIC ERGO A LITTERA ET MORTALI, DUOBUS TERMINIS, FACTA DEFINITIO EST; QUOD SI REPERIRENTUR IN OMNIBUS QUOQUE NOMINA, DUOBUS SEMPER TERMINIS TOTA DEFINITIO CONSTITVERETUR.

SIC ERGO. Quandoquidem ista definitio constat ex duobus terminis, ergo definitio facta est ex duobus terminis; a par huius duorum terminorum; et repraesentat illos duos terminos, scilicet ex a littera et mortali.

DIVISIO VERO NOMINIBUS POSITIS QUONIAM SEMPER IN DUOS TERMINOS SECATUR MANIFESTUM EST.

DIVISIO VERO. Non tantum manifestum est quia omnis definitio constaret ex duobus terminis si nomina reperirentur; diuisio uero etc.

SI QUIS GENERI ET DIFFERENTIAE CUM DEEST NOMEN IMPONAT, UT CUM DICIMUS: "FIGURARUM QUAE SUNT TRILATERAE ALIAE SUNT AEQUILATERAE, ALIAE DUO LATERA HABENTES AEQUA, ALIAE TOTAE INAEQUALES". TRINA IGITUR ISTA DIVISIO SI SIC PROFERRETUR FIERET DUPLEX: "FIGURARUM QUAE TRILATERAE SUNT ALIAE SUNT AEQUALES, ALIAE INAEQUALES; INAEQUALIUM ALIAE SUNT DUO LATERA TANTUM AEQUA HABENTES, ALIAE TRIA INAEQUALIA", ID EST OMNIA; ET CUM DICIMUS "RERUM OMNIUM ALIA SUNT BONA, ALIA MALA, ALIA INDIFFERENTIA", QUAE NEC BONA SCILICET NEC MALA, SI ITA DICERETUR GEMINA DIVISIO PROUENIRET: "RERUM OMNIUM ALIA SUNT DIFFERENTIA, ALIA INDIFFERENTIA; DIFFERENTIUM ALIA SUNT BONA, ALIA MALA".

SI QUIS. Dictum est quia diuisio fieret ex duobus terminis, positis nominibus. Modo uult ostendere quomodo diuisio generis quae fit per tria membra possit fieri per duo membra, scilicet si imponatur quod sit irmmediatun generis diuidenti et differentiae diuidenti in diuersis diuisionibus; sic imponitur nomen immediatum generis diuidenti: Animatum corpus aliud animal, aliud arbor, aliud herba; si uero ita dicatur: animatum corpus, aliud animal, aliud plancta, ecce nomen, scilicet plancta quae est immediatum quantum ad animal, et ita diuisio quae primitus fiebat per tria membra, fit per duo membra. In subsequenti dabit exemplum quomodo imponatur nomen differentiae immediatum diuidenti, ubi dicit: rerum omnium etc. et hoc est quod dicit littera: si quis imponat nomen immediatum generi diuidenti cum deest ipsum nomen.

ITA ERGO DIVISIO OMNIS IN GEMINA SECARETUR SI SPECIEBUS ET DIFFERENTIIS VOCABULA NON DEESSENT.

ITA ERGO. Quandoquidem ista diuisio fit per duo membra, ideo quia nomen positum est, ita ergo etc.; a simili propter eamdem causam.

QUARTAM VERO OPPOSITIONEM DIXIMUS QUAE EST SECUNDUM AD ALIQUID, UT PATER FILIUS, DOMINUS SERVUS, DUPLEX MEDIUM, SENSIBILE SENSUS.

QUARTAM VERO. Superius tractauit de oppositione quae fit secundum affirmationem et negationem, secundum habitum et priuationem, et quae fit secundum contraria; et ostendit causas quare ponantur in diuisionem generis quia sunt accidentia et negatio non ualet quia est aequiuocum. Et ideo subiungit quod relatiua ita sunt accidentia quod unum positum ponit aliud, et ideo non possunt poni in diuisione quia omnia diuidentia sunt opposita. Item potest considerari alia causa quare relatiua non possunt poni in diuisione generis, quia sunt talia accidentia quae nullam habent affinitatem cum illis quae ponuntur in diuisione generis, quia non ponunt esse uno nomine multarum specierum sicuti negatio, nec possunt esse forma quaedam, sicuti priuatio, nec possunt poni in loco differentiarum, sicuti propria, quae ponuntur in diuisione generis propter uicarietatem hoc modo: irrationale animal, aliud mugibile, aliud hinnibile ut equus, aliud rudibile. Haec propria ponuntur in hac diuisione uice differentiarum, quia non habemus differentias unientes quibus differant bos et asinus et equus. Continuatio: Prima oppositio est secundum affirmationem et negationem, secunda secundum habitum et priuationem, tertia[m] secundum contraria. Quartam uero etc.

HAEC IGITUR NULLAM HABENT SUBSTANTIALEM DIFFERENTIAM QUA A SE DISCREPENT, IMMO POTIUS HABENT HUIUSMODI COGNATIONEM QUA AD SE INVICEM REFERANTUR AC SINE SE ESSE NON POSSINT. NON EST ERGO GENERIS IN RELATIVAS PARTES FACIENDA DIVISIO, SED TOTA HUIUSMODI SECTIO A GENERE SEPARANDA EST.

HAEC IGITUR. Quandoquidem ista sunt relatiua, haec igitur etc.; ab oppositis. Non habent substantialem differentiam quia a se discrepent [a se], immo habent coqnationem qua ad> se referantur ac sine se esse non possint. Ergo non est facienda diuisio generis in relatiuas partes, sed tota sectio huiusmodi, id est tota familia horum diuidentium, est separanda a genere; locus ab oppositis.

NEQUE ENIM HOMINIS SPECIES EST SERVUS AUT DOMINUS NEC NUMERI MEDIUM AUT DUPLUM.

NEQUE ENIM. Videtur esse falsum non posse fieri diuisionem generis in relatiuas partes. Quia cum dicimus: homo, alius dominus, alius seruus, uidetur esse diuisio generis in species secundum opinionem quorumdam, quibus uidebatur quod omnis diuisio generis esset in species et hoc remouet iste. Continuatio: Merito dico quia tota illa sectio est separanda, ad diuisionem generis, quia illa obiectio quae fit de domino et de seruo non ualet; et hoc est: neque enim etc.; a causa.

CUM IGITUR QUATTUOR SINT DIFFERENTIAE, AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS SI NON NECESSE EST SEMPER TAMEN RELATIONIS REICIENDA DIVISIO EST, PRIVATIONIS ET HABITUS ET CONTRARIORUM SUMENDAE.

CUM IGITUR. Ostendi quia sunt quattuor differentiae oppositionum et solae aliae tres sunt sumendae, igitur diuisio relationis sola est retinenda; ab immedi[et]atis. Si pro cum; et cum necesse id est opus, affirmationis et negationis ad diuisionem generis; nisi propter necessitatem, unde uideretur esse reicienda; tamen semper est reicienda tantum disisio relationis, sed oppositiones priuationis et habitus et contrariorum et affirmationis et negationis sumendae sunt.

MAXIME AUTEM CONTRARIETAS IN DIFFERENTIIS PONENDA EST NEC NON ETIAM PRIUATIO, IDCIRCO QUONIAM CONTRA HABITUM QUIDDAM CONTRARIUM VIDETUR APPONERE, UT EST FINITUM ET INTINITUM.

MAXIME AUTEM. Ostendit quia finitum et infinitum sunt priuatio et habitus, quia sunt contraria. Modo uult ostendere quod horum maxime habeant, id est uel sint contraria uel sinl priuatio et habitus. Continuatio: dictum est quia finitum et infinitum sunt habitus et priuatio; sed maxime est ponenda contrarietas in ipsis differentiis, id est istae differentiae, scilicet finitum et infinitum, maxime debent uocari contraria; nec non etiam infinitum potest dici priuatio. Idcirco infinitum uidetur esse contrarium quantum ad finitum quoniam uidetur opponeret quiddam contrarium, id est proprium contrarium scilicet infinitatem.

CONTRA HABITUM, id est contra finitum, quod dicebamus esse suum habitum. Causa est.

QUANQUAM ENIM SIT PRIVATIO, INFINITUM TAMEN CONTRARII IMAGINATIONE FORMATUR.

QUAMQUAM ENIM. Bonum exemplum dedi, quamquam enim infinitum sit priuatio et hoc improprie, tamen formatur imaginatione, id est ad similitudinem ueri contrarii. Nam quem admodum album formatur ab albedine, ita infinitum ab infinitate.

EST QUAEDAM NAMQUE, UT DICTUM EST, FORMA.

EST QUAEDAM. Et uere infinitum formatur in imaginatione contrarii[s]. Namque priuatio est quaedam forma scilicet infinitas, a qua informatur infinitum, ut dictum est superius ubi dixit: Priuatio enim quaedam forma est. Aliter potest dici. Ostendit quia tres oppositiones sunt assumendae in diuisione[s] generis, quarta uero reicienda est. Et ne uideretur alicui quod aequaliter ponerentur aliae tres oppositiones in diuisione generis, uult ostendere quod contraria dignius ponuntur in diuisione generis, postea priuatio et habitus, postea affirmatio et negatio. Continuatio: dico quia tres oppositiones ponuntur in diuisione generis et non aequaliter, sed maxime contrarietas quae considera[n]tur in differentiis est ponenda in diuisione generis>, id est contrariae differentiae maxime ualent ad diuisionem generis. De speciebus non dicit, nam de illis patet quod praeualent in diuisione generis. Nec non etiam priuatio ad diuisionem generis ualet dignius quam affirmatio et negatio, post ipsa contraria. Idcirco, id est propter istam causam, ponenda est priuatio in diuisione generis dignius post ipsa contraria, quam negatio, quoniam uidetur opponeret contra habitum contrarium quiddam, id est quasi contrarium; quod contrarium est in certa causa significandi, sicuti caecum esse ponit caecitatem quasi contrarium ad diuisionem quoniaml caecitas est illi, id est caeco, certa causa significandi. Quod non habet negatio. Et cum deberet dare exemplum de uero habitu et uera priuatione, dat exemplum de quasi habitu et quasi priuatione[m] cum dicit: ut est finitum et infinitum quod infinitubm ponit infinitatem, id est contrariam infinitatem.

DIGNUM VERO INQUISITU EST UTRUM IN SPECIES AN IN DIFFERENTIAS RECTE GENERA DIVIDANTUR.

DIGNUM VERO. Ostendit> diuisionem generis fieri per speciem et per differentias. Modo facit quamdam quaestionem, hanc scilicet ut rect>ius fiat diuisio generis in species an in differentias. Ideo facit quaestionem istam quia uidebatur quibusdam quod rect>ius fieret per differentias quam per species, sicuti Platoni qui iubet descendere diuidentem per media specificis differentiis. Et ideo uidebatur rect>ius fieri per differentias quia omnis definitio descendit de diuisione facta per differentias. Item quibusdam uidebatur quod> diuisio generis rectius fieret per species, quia genus istud uocabulum semper requiret species. Modo Boethius facit quaestionem istam ut ostendat cui parti faueat. Continuatio: ostendi fieri diuisionem generis in species et in differentias. Dignum uero etc.

DEFINITIO NAMQUE DIVISIONIS EST GENERIS IN SPECIES PROXIMAS DISTRIBUTIO.

DEFINITIO NAMQUE. Ideo est dignum [in] inquisitu. Namque definitio diuisionis generis, istius uocis, est distributio in proximas species. Duplex ideo et diuisio generis fit in differentias; a causa.

OPORTET IGITUR SECUNDUM NATURAM DIVISIONIS ET SECUNDUM DEFINITIONEM IN PROPRIAS SPECIES SEMPER FIERI GENERIS DISGREGATIONEM; SED HOC INTERDUM FIERI NEQUIT PROPTER EAM QUAM SUPRA REDDIDIMUS CAUSAM.

OPORTET IGITUR. Quandoquidem talis est definitio diuisionis generis, igitur oportet> fieri disgregationem generis in proximas species secundum naturam> diuisionis, id est ipsius diuisi quia genus semper requirit speciem, et secundum definitionem diuisionis generis; a causa.

MULTIS ENIM SPECIEBUS NON SUNT NOMINA.

MULTIS ENIM. Vere inquit fieri propter supradictam causam> quia propter istam; a pari; et hoc est: Multis enim etc.

ATQUE IDEO, QUONIAM QUAEDAM SUNT PRIMA GENERA, QUAEDAM ULTIMA, QUAEDAM MEDIA: PRIMUM QUIDEM UT SUBSTANTIA, ULTIMUM UT ANIMAL, MEDIUM UT CORPUS.

ATQUE IDEO. Propter istam supra dictam causam, rectius fit diuisio generis in species quam in differentias. Atque ideo, id est propter istam causam, quoniam quaedam genera sunt prima, quaedam ultima, quaedam media. Assumptio extra sic: sed et prima et ultima et media rectius diuiduntur per species quam per differentias. Conclusio ubi dicit: quare antiquior uidebam etc.; a partibus generum.

CORPUS NAMQUE ANIMALIS GENUS EST, SUBSTANTIA CORPORIS.

CORPUS NAMQUE. Vere corpus est medium, quia est genus alimalis et est species substantiae, a definitione et hoc est: Corpus namque est genus animalis, nec tantum hoc est, sed substantia est genus corporis, unde habemus quia corpus est species substantiae.

SED NEQUE SUPER SUBSTANTIAM QUICQUAM INVENIRI POTEST QUOD GENERIS LOCO VALEAT COLLOCARI NEQUE SUB ANIMALI.

SED NEQUE. Dico quia corpus est medium. Sed neque etc. Falsum uidetur nihil esse sub animali quod sit genus, quia rationale animal est sub animali et est genus; et si aliquis ita uelit determinare nihil esse sub animali ut genus quod sit in simplici uocabulo, tamen falsum est quia auis et piscis sunt sub> animali et sunt genera in simplici uocabulo. Et ideo determinandum est ita nihil esse sub animali quod sit genus in simplici uocabulo inde ex tali ordine praedicamenti.

HOMO NAMQUE SPECIES, NON GENUS, EST. QUARE ANTIQUIOR VIDEBITUR SPECIEI DIVISIO SI NON SIT INDIGENTIA NOMINUM, QUOD SI HIS OMNIBUS NON ABUNDAMUS, PRIMA GENERA USQUE AD ULTIMA CONVENIT IN DIFFERENTIAS SEPARARE.

HOMO NAMQUE. Vere nihil potest poni sub animali quod sit genus quia homo, de quo magis uideretur; a maiori.

HOC AUTEM FIT HOC MODO, UT PRIMUM GENUS IN SUAS DIFFERENTIAS DISGREGEMUS NON IN POSTERIORES, ET POSTERIUS RURSUS IN SUAS SED NON IN POSTERIORES. NEQUE ENIM EAEDEM SUNT DIFFERENTIAE CORPORIS QUAE ANIMALIS.

HOC AUTEM. Ostendit> quia genus diuiditur in differentias. Modo uult dare praeceptum de diuisione generis in differentias, hoc scilicet ut unumquodque genus diuiditur in suas proprias differentias et non in differentias posterioris generis Cum hoc est quod differentiae inferiorum diuidant superiora licet insufficienter. Sed non conuertitur. Continuatio: dictum est quia conuenit separare genera in differentias et non quolibet modo. Sed hoc fit hoc modo ut primum genus, id est [in] substantiam, disgregemus in suas proprias differentias, non in differentias posterioris, id est corporis, et posterius genus, id est corpus, disgregemus in suas proprias differentias sed non in differentias posterioris, id est smimalis. Neque enim etc.; a causa.

SI QUIS ENIM DICAT "SUBSTANTIAE ALIUD EST CORPORALE, ALIUD INCORPORALE" RECTE DIVISIONEM FECERIT.

SI QUIS ENIM. Vere primum genus est diuidendum in suas proprias differentias, quia substantia est diuidenda in corporale et incorporale>; a parte primi generis et a partibus differentiarum; et hoc est: Si quis enim etc.

HAE NAMQUE DIFFERENTIAE PROPRIAE SUBSTANTIAE SUNT; SI QUIS VERO SIC, "SUBSTANTIARUM ALIA SUNT ANIMATA, ALIA INANIMATA", HIC NON RECTE SUBSTANTIAE DIFFERENTIAS DISGREGAVIT.

HAE NAMQUE. Vere recte fecerit diuisionem. Hae namque etc.; a causa.

CORPORIS NAMQUE DIFFERENTIAE SUNT, NON SUBSTANTIAE, ID EST SECUNDI GENERIS NON PRIMI. QUARE MANIFESTUM EST SECUNDUM PROPRIAS DIFFERENTIAS, NON SECUNDUM POSTERIORIS GENERIS, PRIORUM GENERUM DIVISIONEM ESSE FACIENDAM.

CORPORIS NAMQUE. Vere non recte disgregauit. Corporis namque etc.; ab oppositis.

Quandoquidem substantia et corpus et animal sunt diuidenda in suas proprias diffierentias et non in differentias posterioris, quare manifestum est esse faciendam diuisionem primorum generum et mediorum et ultimorum secundum proprias differentias, non secundum differentias posterioris generis; a parte primorum generum et a parte mediorum et a parte ultimorum.

QUOTIENS AUTEM GENUS AUT IN DIFFERENTIAS AUT IN SPECIES SOLVITUR, POST DIVISIONEM FACTAM MOX DEFINITIONES AUT EXEMPLA SUBDENDA SUNT, SED SI QUIS DEFINITIONIBUS NON ABUNDET SATIS EST EXEMPLA SUBICERE, UT CUM DICIMUS "CORPORUM ALIA SUNT ANIMATA" SUBICIAMUS "UT HOMINES VEL FERAE; ALIA INANIMATA, UT LAPIDES".

QUOTIENS AUTEM. Ostendit quia diuisio generis aliquando fit per species, aliquando per differentias. Modo uult dare quoddam praeceptum de diuisione generis quod, facta diuisione generis, subdendae sunt definitiones uel exempla si non abundamus definitionibus. Continuatio: non tantum sunt intelligenda de diuisione generis illa quae dicta sunt, sed etiam istud: Quotiens genus etc.

OPORTET AUTEM DIVISIONEM QUOQUE, SICUT TERMINUM NEQUE DIMINUTAM ESSE, NEQUE SUPERFLUAM.

OPORTET AUTEM. Modo uult dare aliud praeceptum de diuisione generis in species, hoc scilicet ut ipsum diuisum conuertatur sub disiunctione cun diuidentibus et diuidentia cum diuiso. Sicuti terminus, id est definitio, conuertitur cum suo definito; quae definitio ideo dicitur terminus quia determinat modum significandi ipsius defilniti et numerum significatorum. Modum significandi ipsius definiti determinat ideo, nam quemadmodum ipsa definitio significat materialiter et formaliter, eodem modo definitum. Nunertlm significatorum determinat quia quot significata habet definitio tot habet definitum. Continuatio: non tantum illa erant dicenda de diuisione generis, quae dicta sunt. Oportet autem etc.

NAM NEQUE PLURES SPECIES QUAM SUB GENERE SUNT OPORTET APPONI NEC PAUCIORES, UT IN SE IPSA DIVISIO SICUT TERMINUS CONVERTATUR.

NAM NEQUE. Vere oportet diuisionem neque esse diminutam neque superfluam. Nam neque plures etc.; a definitione superfluae et a definitione diminutae.

CONVERTITUR ENIM TERMINUS SIC: "VIRTUS EST MENTIS HABITUS OPTIMUS", RURSUS "HABITUS MENTIS OPTIMUS VIRTUS EST".

CONVERTITUR AUTEM. Dico quia terminus conuertitur et non quolibet modo. Conuertitur autem etc.

SIC ETIAM DIVISIO: "OMNE GENUS ALIQUID EORUM ERIT QUAE SUNT SPECIES", RURSUS "QUAELIBET SPECIES PROPRIUM GENUS EST".

SIC ETIAM. Conuertitur quia omne genus erit aliquid eorum quia species, hoc est omne genus subicitur uniuersaliter suis speciebus, ut cum dicimus: Omne animal aut est rationale animal, aut est irrationale animal. Rursus quaelibet species est proprium genus, id est quaelibet species subicitur uniuersaliter suo generi sub disiunctione[m]; ut cum dicimus: Omne quidem aut rationale animal aut irrationale animal est animal. Notandum quia istae propositiones quae ita enuntiantur uniuersaliter sub disiunctione dicuntur et categoricae et hypotheticae; categoricae propter subiectum uniuersaliter enuntiatum; hypotheticae propter diuidentia sub disiunctione posita. Magis tamen uidentur esse categoricae, quia facimus inde talem syllogismum: Omne animal, aut est rationale, aut est irrationale animal; sed omnis homo animal est; igitur omnis homo uel est rationale, uel est irrationale animal>. Et notandum quod huiusmodi oppositiones hypotheticae debent in coniunctas conuerti> per particulares sic: si quoddam animal non est rationale, quoddam animal est irrationale.

FIT AUTEM GENERIS EIUSDEM MULTIPLICITER DIVISIO, UT OMNIUM CORPORUM ET QUAECUMQUE ALICUIUS SUNT MAGNITUDINIS.

FIT AUTEM. Ostendit quia diuisio generis fit multis modis, scilicet secundum affirmationem et negationem, secundum contraria. Et ne uideretur alicui quod illa diuersitas diuisionis non posset fieri nisi in diuersis generibus, ostendit> idem genus posse diuidi omnibus his modis. Continuatio: Ostendi fieri diuisionem generis multis modis, quae diuersitas diuisionis non tantum consideratur in diuersis generibus, sed fit diuisio eiusdem generis multis modis, id est multipliciter ut omnium cor porum geometricorum est multipliciter diuisio, et quaecumque corpora sunt alicuius magnitudinis multipliciter diuiduntur.

SICUT ENIM CIRCULUM IN SEMICIRCULOS ET IN EOS QUOS GRAECI *TOMEAS* VOCANT (NOS DIVISIONES POSSUMUS DICERE) DISTRIBUIMUS, ET TETRAGONUM ALIAS DUCTO PER ANGULUM DIAMETRO IN TRIANGULA, ALIAS IN PARALLELOGRAMMATA, ALIAS IN TETRAGONA SEPARAMUS, ITA QUOQUE GENUS, UT CUM DICIMUS "NUMERORUM ALII SUNT PARES, ALII IMPARES" ET RURSUS "ALII PRIMI, ALII NON PRIMI", ET "TRIANGULORUM ALIA SUNT AEQUILATERA, ALIA DUO SOLA LATERA AEQUA HABENTIA, ALIA TOTIS INAEQUALIA LATERIBUS" ET RURSUS "TRIANGULORUM ALIA SUNT RECTIANGULA, ALIA ACUTOS HABENTIA TRES ANGULOS, ALIA OBTUSUM".

SIC ENIM. Vere geometrica corpora multis diuiduntur modis, quia circulus; a parte et est: Sic enim etc.

SIC IGITUR GENERIS UNIUS FIT DIVISIO MULTIPLEX.

SIC IGITUR. Quandoquidem diuisio istius generis, scilicet numeri fit multiplex, sic ipitur etc.; a parte generis. Hoc patet in hoc exemplo: Animal aliud est homo, aliud non est homo; ecce diuisio per affirmationem et negationem. Animul aliud uidens, aliud caecum; ecce per habitum et priuationem. Animal aliud rationale, aliud irrationale ecce per contraria.

ILLUD AUTEM SCIRE PERUTILE EST, QUONIAM GENUS UNA QUODAMMODO MULTARUM SPECIERUM SIMILITUDO EST QUAE EARUM OMNIUM SUBSTANTIALEM CONVENIENTIAM MONSTRET, ATQUE IDEO COLLECTIUUM PLURIMARUM SPECIERUM GENUS EST.

ILLUD AUTEM. Superius dixit quia diuisio[nem] generis non potest fieri per minus quam per duas species et modo uult ostendere causam. Continuatio: utile erat ad dicendum quicquid est dictum de diuisione generis. Nec tantum illud erat utile. Sed illud est perutile scire, quoniam genus est una, id est uniuocal, similitudo, id est conuenientia, multarum specierum quodammodo, id est materiali modo, quae similitudo monstret substantialem conuenientiam omnium specierum, scilicet monstrat omnes species substantialiter conuenire in suo genere. Atque ideo, scilicet quia genus monstrat substantialem conuenientiam omnium specierum, est collectiuum; et quarum rerum? scilicet plurimarum specierum; locus a parte. Quia collectiuum aliud monstrat substantialem conuenientiam suorum suppositorum, aliud est collectiuum sola uoce, ut aequiuocum.

DISIUNCTIVAE VERO UNIUS GENERIS SPECIES. QUAE QUONIAM DIFFERENTIIS INFORMANTUR, UT DICTUM EST, IDCIRCO SUB UNO GENERE MINUS DUABUS SPECIEBUS ESSE NON POSSUNT.

DISIUNCTIVAE VERO. Genus est collectiuum plurimarum specierum; disiunctiuae uero etc.; quae quoniam informantur differentiis, ut dictum est, idcirco etc.; ab oppositis.

OMNIS ENIM DIFFERENTIA IN DISCREPANTIUM PLURALITATE CONSTAT.

OMNIS ENIM. Vere non possunt esse minus duabus speciebus sub genere. Omnis enim differentia consistit in pluralitate discrepantium specierum, id est facit discrepare pluras species et omnis species habet differentiam; locus a causa.

SED DE DIVISIONE GENERIS ET SPECIEI PERPLURA DICTA SUNT.

SED DE DIVISIONE. Tractaui de diuisione generis et non insufficienter: Sed de diuisione etc.

DEFINITIO >

HANC IGITUR INSISTENTIBUS VIAM PROMPTIOR PER DIVISIONEM GENERIS AD SPECIEI DEFINITIONEM FACULTAS APERITUR.

HANC IGITUR. Superius promisit se tractaturum de diuisione generis et de definitione et iam tractauit de diuisione; modo uult agere de definitione. Illatio sic: quandoquidem fuit propositum de utroque et iam dictum est de diuisione, igitur aperitur promp>tior facultas ad definitionem speciei tractandam per diuisionem generis aliquibus insistentibus praeceptum diuidendi; inter causam et effectum.

OPORTET AUTEM NON SOLUM QUAS AD DEFINITIONEM SUMAMUS DIFFERENTIAS ADDISCERE, SED IPSIUS QUOQUE DEFINITIONIS ARTEM DILIGENTISSIMA COGNITIONE COMPLECTI.

OPORTET ENIM. Vere aperitur promp>tior facultas. Oportet enim etc.; a causa.

ET ILLUD QUIDEM, AN ULLA POSSIT DEFINITIO DEMONSTRARI ET QUEMADMODUM PER DEMONSTRATIONEM VALEAT INVENIRI, ET QUAECUMQUE DE EA SUBTILIUS IN POSTREMIS ANALYTICIS AB ARISTOTELE TRACTATA SUNT, PRAETERMITTAM, SOLAM TANTUM EXSEQUAR REGULAM DEFINIENDI.

ET ILLUD QUOD. Tractabo de definitione et ita quod praetermittam illud quod an ulla definitio[ne] poss>it demonstrari per aliam definitionem, et quemadmodum ualeant inueniri per demonstrationem, id est necessariam argumentationem, hoc modo: utrum animal rationale mortale sit definitio hominis; aut ista, aut alia; sed alia non, ergo ista. Et exequar solam regulam definiendi et illam tantum, id est sine commixtione diuisionis.

RERUM ENIM ALIAE SUNT SUPERIORES, ALIAE INFERIORES, ALIAE MEDIAE. SUPERIORES QUIDEM DEFINITIO NULLA COMPLECTITUR IDCIRCO QUOD EARUM SUPERIORA GENERA INVENIRI NON POSSUNT.

RERUM ENIM. Modo uult ostendere regulam definiendi. Sed primitus ostendit quae res definiantur et quae non. Vere exequar regulam definiendi, quia hoc modo; a parte et hoc est: RERUM, id est uocum, aliae sunt superiores etc. Haec diuisio est accidentis in accidentia.

PORRO AUTEM INFERIORES, QUAE SUNT INDIVIDUA, SPECIFICIS DIFFERENTIIS CARENT.

PORRO AUTEM. Nec tantum superiora habent hoc, quod non possunt claudi sub aliqua definitione. Porro autem etc.

QUOCIRCA IPSAE QUOQUE A DEFINITIONE SECLUSAE SUNT.

QUOCIRCA. Quandoquidem inferiores res carent specificis differentiis, quocirca etc. Quia quae sunt seclusa a definitione, alia carent specificis differentiis ut indiuidua, alia carent generibus sicuti generalissima.

MEDIAE IGITUR QUAE ET HABENT GENERA ET DE ALIIS VEL DE GENERIBUS VEL DE SPECIEBUS VEL INDIVIDUIS PRAEDICANTUR SUB DEFINITIONEM CADERE POSSUNT.

MEDIA IGITUR. Quandoquidem neque superiora neque infer iora possunt cadere sub definitionem, cum aliqua cadant, igitur media possunt cadere sub definitionem, quae et habent genera (istam causam confert istis mediis per quam remouit generalissima [non] habere definitionem) et praedicantur de aliis, uel generibus etc. Per hoc ostendit quia sunt subalterna; locus ab immediatis.

DATA IGITUR HUIUSMODI SPECIE QUAE ET GENUS HABEAT ET DE POSTERIORI PRAEDICETUR, PRIMO EIUS SUMO GENUS ET ILLIUS GENERIS DIFFFERENTIAS DIVIDO; ET ADIUNGO DIFFERENTIAM GENERI, ET VIDEO NUM ILLA DIFFERENTIA IUNCTA CUM GENERE AEQUALIS POSSIT ESSE CUM EA SPECIE QUAM CIRCUMSCRIBENDAM DEFINITIONE SUSCEPI. QUOD SI MINOR FVERIT SPECIES, ILLAM DIFFERENTIAM RURSUS QUAM DUDUM CUM GENERE POSVERAMUS QUASI GENUS PONIMUS EAMQUE IN ALIAS SUAS DIFFERENTIAS SEPARAMUS, ET RURSUS HAS DUAS DIFFERENTIAS SUPERIORI GENERI CONIUNGIMUS, ET, SI AEQUAVIT SPECIEM, DEFINITIO SPECIEI ESSE DICETUR, SIN MINUS, SECUNDAM DIFFERENTIAM RURSUS IN ALIA SEPARAMUS. QUAS OMNES CONIUNGIMUS CUM GENERE ET RURSUS SPECULAMUR SI OMNES DIFFERENTIAE CUM GENERE ILLI AEQUALES SUNT SPECIEI QUAE DEFINITUR. ET POSTREMO TOTIENS DIFFERENTIAS DIFFERENTIIS DISTRIBUIMUS USQUE DUM OMNES IUNCTAE GENERI SPECIEM AEQUALI DEFINITIONE DESCRIBANT.

DATA IGITUR. Quandoquidem media possunt cadere sub definitionem, igitur species; a pari. Paria enim sunt species et media et hoc est: data huiusmodi specie[s] etc.

HUIUS AUTEM REI CLARIOREM FACIENT EXEMPLA NOTITIAM HOC MODO. SIT NOBIS PROPOSITUM QUOD DEFINIRE VELIMUS "NOMEN".

HUIUS AUTEM. Haec regula data est per se. Huius autem etc.

VOCABULUM ERGO NOMINIS DE PLURIBUS NOMINIBUS PRAEDICATUR ET EST QUODAMMODO SPECIES SUB SE CONTINENS INDIVIDUA.

VOCABULUM ERGO. Quandoquidem nomen aptum ad definitionem, ergo uocabulum nominis, id est ipsum nomen, praedicatur de pluribus nominibus, aliud est aptum ad definitionem, sicuti species, aliud non, sicuti differentiae, accidentia. generalissima; et est species continens sub se indiuidua quodammodo, id est non uero modo quia nomen non est uerum genus. Immo est accidens.

DEFINIO ERGO NOMEN SIC. SUMO EIUS GENUS QUOD EST VOX ET DIVIDO: "VOCUM ALIAE SUNT SIGNIFICATIVAE, ALIAE VERO MINIME". VOX AUTEM NON SIGNIFICATIVA NIHIL AD NOMEN.

DEFINIO ERGO. Quandoquidem debeo definire nomen, ergo definio nomen sic; inter causam et effectum.

ETENIM NOMEN SIGNIFICAT.

ETENIM. Vere uox non significatiua nihil ad nomen. Etenim nomen significat; ab oppositis.

SUMO ERGO DIFFERENTIAM QUAE EST SIGNIFICATIVA ET IUNGO CUM GENERE, ID EST CUM VOCE, ET FACIO "VOX SIGNIFICATIVA" ET TUNC RESPICIO UTRUM GENUS HOC ET DIFFERENTIA NOMINI SINT AEQUALIA; SED NONDUM AEQUALIA SUNT.

SUMO ERGO. Ab ipsa regula concludit sic: quandoquidem ita fit in omni definitione quod differentia est iungenda cum genere, ergo in ista definitione; a toto et hoc est: Sumo differentiam etc.

POTEST ENIM ET VOX SIGNIFICATIVA ESSE ET NOMEN NON ESSE.

POTEST ENIM. Vere non sunt aequalia. Potest enim etc.; a causa.

SUNT ENIM QUAEDAM VOCES QUAE DOLOREM DESIGNANT, ALIAE QUAE ANIMI PASSIONES NATURALITER QUAE NOMINA NON SUNT, UT INTERIECTIONES. RURSUS IPSAM VOCUM SIGNIFICANTIAM IN ALIAS DIFFERENTIAS DIVIDO: "VOCUM SIGNIFICATIVARUM ALIAE SUNT SECUNDUM POSITIONEM, ALIAE SUNT NATURALITER", ET VOX QUIDEM SIGNIFICANS NATURALITER NIHIL AD NOMEN, VOX VERO SIGNIFICANS POSITIONE HOMINUM NOMINI CONGRUIT.

SUNT ENIM. Vere potest esse uox significatiua et non esse nomen quia et illae uoces quae designant dolores et illae quae designant passiones animi; a partibus uocis et hoc est: Sunt enim etc.

QUOCIRCA DUAS HAS DIFFERENTIAS SIGNIFICATIVAM ET SECUNDUM POSITIONEM, IUNGO CUM VOCE, ID EST CUM GENERE, ET DICO: "NOMEN EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM". SED RURSUS MIHI NON AEQUATUR AD NOMEN.

QUOCIRCA. Item ab ipsa regula concludit it>a: quandoquidem ita fit in omni definitione, scilicet quod differentiae sunt iungendae cum genere, ergo in ista definitione; a toto et hoc est: Quocirca etc.

SUNT NAMQUE ET VERBA VOCES SIGNIFICATIVAE ET SECUNDUM POSITIONEM.

SUNT NAMQUE. Vere non adaequantur ad nomen. Sunt namque etc.; ab oppositis.

NON IGITUR SOLIUS NOMINIS DEFINITIO EST. DISTRIBUO ITERUM DIFFERENTIAM QUAE EST SECUNDUM POSITIONEM ET DICO "SECUNDUM POSITIONEM VOCUM SIGNIFICATIVARUM ALIAE SUNT CUM TEMPORE, ALIAE SINE TEMPORE", ET DIFFERENTIA QUIDEM CUM TEMPORE NOMINI NON IUNGITUR IDCIRCO QUOD VERBORUM EST CONSIGNIFICARE TEMPORA, NOMINUM VERO MINIME.

NON IGITUR. Quandoquidem ista definitio conuenit uerbis, non igitur etc.; ab oppositis.

RESTAT ERGO UT CONGRUAT ILLA DIFFERENTIA QUAE EST SINE TEMPORE.

RESTAT> ERGO. Et quandoquidem [cum] non conuenit nomini significare cum tempore, restat ergo etc.; ab> immediatis.

IUNGO IGITUR HAS TRES DIFFERENTIAS GENERI ET DICO: "NOMEN EST VOX SIGNIFICATIVA AD PLACITUM SINE TEMPORE".

IUNGO IGITUR. Item concludit ab ipsa regula sic: quandoquidem ita fit in omni definitione, quod differentiae sunt iungendae cum genere, igitur ita fit in ista definitione, et hoc est: Iungo igitur etc.

SED RURSUS MIHI NON PLENA CONCLUSIO DEFINITIONIS OCCURRIT.

SED RURSUS. Non occurrit mihi plena conclusio definitionis, id est definitio plene concludens ipsum definitum secundum omnia significata definiti.

POTEST ENIM VOX ET SIGNIFICATIVA ET SECUNDUM POSITIONEM ET SINE TEMPORE ESSE ET NOMEN NON ESSE UNUM SED NOMINA IUNCTA, QUAE EST ORATIO, UT: "SOCRATES CUM PLATONE ET DISCIPULIS".

POTEST ENIM. Vere non oc>currit mihi plena conclusio definitionis. Potest enim etc.; a causa.

SED QUAMQUAM IMPERFECTA QUIDEM HAEC SIT ORATIO, TAMEN EST ORATIO.

SED QUAMQUAM. Dico quia ista oratio est imperfecta. Sed quamquam imperfecta etc. Non ideo uocat istam orationem imperfectam quin habeat principales partes, scilicet nomina sed quia deest ei uerbum.

QUOCIRCA ULTIMA DIFFERENTIA QUAE EST SINE TEMPORE ALIIS ITEM DIFFERENTIIS DIVIDENDA EST, ET DICEMUS: "VOCUM SIGNIFICATIVARUM SECUNDUM POSITIONEM SINE TEMPORE ALIAE SUNT QUARUM PARS EXTRA ALIQUID SIGNIFICAT", HOC PERTINET AD ORATIONEM, "ALIAE QUARUM PARS EXTRA NIHIL SIGNIFICAT", HOC PERTINET AD NOMEN.

QUOCIRCA. Quandoquidem non ocurrit plena conclusio, uel circa etc.

NOMINIS ENIM PARS NIHIL EXTRA DESIGNAT.

NOMINIS AUTEM. Vere hoc pertinet ad nomen. Nominis enim etc.; a causa.

FIT ERGO DEFINITIO SIC: "NOMEN EST UOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EXTRA SIGNIFICATIVA EST SEPARATA".

FIT IGITUR. Quandoquidem differentiae sunt iunctae cum genere, igitur definitio fit sic; a causa. Nomen est uox etc.

VIDESNE IGITUR QUAM RECTA DEFINITIO CONSTITUTA SIT?

VIDESNE IGITUR. Quandoquidem genus est praemissum in definitione et differentiae subsequuntur sufficienter, uidesne igitur etc.; a definitione.

NAM QUOD DIXI "VOCEM" A CAETERIS SONIS NOMEN DISIUNXI, QUOD "SIGNIFICATIVAM" APPOSUI NOMEN A NON SIGNIFICATIVIS VOCIBUS SEPARAUI, QUOD "SECUNDUM PLACITUM" ET "SINE TEMPORE" A NATURALITER SIGNIFICANTIBUS VOCIBUS ET A VERBIS PROPRIETAS NOMINIS DISTRIBUTA EST, QUOD EIUS PARTES EXTRA NIHIL SIGNIFICARE PROPOSUI AB ORATIONE DISTINXI, CUIUS PARTES ALIQUID SEPARATAE EXTRA SIGNIFICANT.

NAM QUOD. Vere definitio est recta quia> omnia operatur et est conuertibilis; a pari et hoc est: Nam quod dixi etc. Paria sunt definitionem esse rectam et omnia operari in definitione et definitionem esse conuertibilem.

UNDE FIT UT QUODCUMQUE NOMEN FVERIT ILLA DEFINITIONE CLAUDATUR ET UBICUMQUE HAEC RATIO DEFINITIONIS APTABITUR ILLUD NOMEN ESSE NON DUBITEM.

UNDE FIT. Quandoquidem definitio est recta, ergo conuertibilis; a pari; et hoc est: Unde fit et caetera.

ILLUD QUOQUE DICENDUM EST, QUOD GENUS IN DIVISIONE TOTUM EST, IN DEFINITIONE PARS.

ILLUD QUOQUE. Dictum est quia genus ponitur et in definitione et in diuisione; et uideretur alicui quod eodem modo poneretur in utroque. Modo uult ostendere quia non eodem modo ponitur. Nam in diuisione ponitur ut totum, in definitione uero ut pars. Continuatio: illud erat dicendum, quod genus ponitur et in diuisione et in definitione. Illud quoque etc.

ET SIC EST DEFINITIO QUASI QUAEDAM PARTES TOTUM CONIUNGANT, SIC EST DIVISIO QUASI TOTUM SOLVATUR IN PARTES, ET EST SIMILIS DIVISIO GENERIS TOTIUS DIVISIONI, DEFINITIO TOTIUS COMPOSITIONI.

ET SIC. Illud erat dicendum et istud est dicendum, quod sic est definitioni quasi quaedam partes coniungant totum, scilicet partes ad hoc coniunguntur ut reddant totum, sicuti animal rationale mortale, istae partes ad hoc coniunguntur, ut reddant istud totum, scilicet animal rationale mortale uel hominem. Et diuisio generis est similis> diuisioni totius, quia quemadmodum in diuisione totius ad haec tendimus ut totum soluamus in partes, eodem modo in diuisione generis ad hoc tendimus, ut totum soluamus in partes; definitio uero est similis compositioni. Nam quemadmodum partes in sua coniunctione constituunt totum, eodem modo in definitione partes coniunctae constituunt totum, scilicet ipsam definitionem, aut definitum.

NAMQUE IN DIVISIONE GENERIS ANIMAL TOTUM EST HOMINIS.

NAMQUE IN DIVISIONE. Vere genus est totum in diuisione. Namque animal in diuisione est totum; a parte. Et ostendit in cuius diuisione sit totum, scilicet in diuisione generis.

INTRA SE ENIM COMPLECTITUR HOMINEM, IN DEFINITIONE VERO PARS EST.

INTRA SE ENIM. Vere animal est totum hominis. Namque complectitur hominem. Unde uidetur sequi quia homo complectitur grammaticum, et tamen non est totum quantum ad ipsum, et ideo supplendum est quia animal complectitur hominem substantialiter; locus a pari. Paria enim sunt animal complecti hominem substantialiter et esse substantiale totum hominis.

SPECIE NAMQUE GENUS CUM ALIIS DIFFERENTIIS IUNCTUM COMPONIT, UT CUM DICO "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA" ET RURSUS "RATIONABILIUM ALIA SUNT MORTALIA, ALIA IMMORTALIA", ANIMAL RATIONALIS TOTUM EST ET RURSUS RATIONALE MORTALIS, ET HAEC TRIA HOMINIS.

SPECIEM NAMQUE. Vere genus est pars in definitione, quia est pars componens; a parte et hoc est: SPECIEM NAMQUE et caetera; ET HAEC TRIA SUNT totum HOMINIS, unumquodque per se.

SI VERO IN DEFINITIONE DICAM: "HOMO EST ANIMAL RATIONALE MORTALE". TRIA HAEC UNUM HOMINEM IUNGUNT.

SI VERO. Haec tria in diuisione sunt totum hominis. Sed si dicam in definitione totum est animal rationale mortale, haec tria iungunt, id est componunt, hominem unum, id est sibi unitum in significatione; nam quemadmodum ipsa definitio significat materialiter et formaliter secundum diuersas partes, eodem modo homo significat materialiter secundum materiam ex qua constituitur et formaliter secundum differentias.

QUOCIRCA PARS IPSIUS ET GENUS ET DIFFERENTIA REPERITUR.

QUOCIRCA. Quandoquidem in ista definitione animal est pars et> rationale mortale est pars>; quocirca et genus et differentia reperitur pars ipsius hominis; a parte generis et a partibus differentiae.

SIC IGITUR IN DIVISIONE GENUS TOTUM EST, SPECIES PARS, EODEM QUOQUE MODO DIFFERENTIAE TOTUM, PARTES IN QUAS ILLAE DIVIDUNTUR. IN DEFINITIONE VERO ET GENUS ET DIFFERENTIAE PARTES SUNT, DEFINITA VERO SPECIES TOTUM. SED HAEC HACTENUS.

SIC IGITUR. Quandoquidem animal est totum in diuisione, igitur genus; a parte generis. Et hoc quod definita species et totum concipitur, definitum totum.

DIVISIO TOTIUS >

NUNC DE EA DIVISIONE DICEMUS QUAE EST TOTIUS IN PARTES.

NUNC DE EA. Tractauit de diuisione generis, ostendendo quot modis fieret. Modo uult agere de diuisione totius et ostendet quot modis fiat diuisio totius et quot modis dicatur totum.

HAEC ENIM ERAT SECUNDA DIVISIO POST GENERIS DIVISIONEM.

HAEC ENIM. Vere est dicendum: nunc de diuisione totius; haec enim erat secunda in ordine, post diuisionem generis. Haec est redditio causae quare dicatur nunc.

QUOD ENIM DICIMUS TOTUM MULTIPLICITER SIGNIFICAMUS.

QUOD ENIM. Vere est dicendum de diuisione totius. Nam significamus multipliciter illud quod totum dicimus, id est totum multis modis accipitur.

TOTUM NAMQUE EST QUOD CONTINUUM EST, UT CORPUS VEL LINEA VEL ALIQUID HUIUSMODI; DICIMUS QUOQUE TOTUM QUOD CONTINUUM NON EST, UT TOTUM GREGEM VEL TOTUM POPULUM VEL TOTUM EXERCITUM; DICIMUS QUOQUE TOTUM QUOD UNIVERSALE EST, UT HOMINEM VEL EQUUM.

TOTUM NAMQUE. Vere totum dicitur multis modis, quia istis; a partibus; et hoc est: Totum namque etc.

HI ENIM TOTI SUNT SUARUM PARTIUM, ID EST HOMINUM VEL EQUORUM.

HI ENIM. Bonum exemplum dedi de uniuersalitate. Hi enim sunt tota suarum partium, id est hominum uel equorum, et accipit per hominum uel equorum indiuidua.

UNDE ET PARTICULAREM UNUMQUEMQUE HOMINEM DICIMUS.

UNDE. Quandoquidem uniuersale est totum respectu suorum indiuiduorum, unde dicimus unumquemque hominem particularem, id est recipientem praedicationem sui totius, scilicet ominis; a relatiuis.

DICITUR QUOQUE TOTUM QUOD EX QUIBUSDAM VIRTUTIBUS CONSTAT, UT ANIMAE ALIA POTENTIA EST SAPIENDI, ALIA SENTIENDI, ALIA VEGETANDI.

DICITUR QUOQUE, id est similiter, tolum quod constat ex quibusdam uirtutibus, id est ex quibusdam uocibus quae dicuntur uirtutes quantum ad ipsum totum quia et recipiunt sin>gillatim praedicationem sui totius secundum superiorem differentiam, et coniunctae construunt inferiorem definitionem sui totius. Ut animae et caetera.

TOT IGITUR MODIS CUM TOTUM DICATUR, FACIENDA TOTIUS DIVISIO EST.

TOT IGITUR. Quandoquidem totulos dicitur continuum, id est continuatum, uniuersale, uirtuale, ergo multis modis dicitur totum; a partibus. Et cum tot modis dicatur totum, facienda est diuisio totius. Sic definitur continuum totum: Continuum totum est illud quod constat ex partibus impraedicabilibus, id est non recipientibus praedicationem sui totius, non ualentibus transmutari secundum localem positionem, manente ipso toto; ut potest uideri in domo. Incontinuum totum est illud quod constat ex partibus non recipientibus praedicationem sui totius, ualentibus transmutari secundum localem positionem, manente ipso toto; ut potest uideri in grege et in exercitu. Uniuersale totum est illud quod constat ex partibus recipientibus praedicationem sui totius sin>gillatim, ita ut neque sit genus, neque quasi genus; ut differentiae quae non> sunt genus. Virtuale totum est illud quod habet duas definitiones, unam superiorem secundum quam praedicatur de singulis partibus et habet affinitatem cum toto uniuersali et aliam inferiorem secundum quam non praedicatur de singulis partibus et secundum quam habet> affinitatem cum integro toto. Haec est superior definitio animae: anima est qualitas secundum duam uiuificatur corpus. Et secundum hanc definitionem, praedicatur anima de singulis partibus; sic potentia sapiendi est qualitas secundum quam uiuificatur corpus, potentia sentiendi est qualitas secundum quam uiuificatur corpus. Haec est inferior definitio animae: anima est qualitas constituta ex rationalitate et ex sensibilitate ei es uegetabilitate et secundum istam definitionem non praedicatur de singulis partibus quia non potest dici: potentia sapiendi est illud quod constat ex rationalitate et ex uegetabilitate et ex sensibilitate; et ita de aliis non potest dici, ut dicamus: potentia uegetandi est illud quod constat ex uegetabilitate et sensibilitate et rationalitate; potentia sentiendi est illud quod constat ex uegetabilitate et sensibilitate et rationalitate. Sic definitur uegetabilitas: uegetabilitas est qualitas secundum quam uegetatur corpus; dicitur: sensibilitas est qualitas secundum quam corpus uegetatum sentit; rationalilas est qualitas secundum quam corpus utitur ratione. Ideo ista definitio quae est: anima est qualitas secundum quam uiuificatur corpus dicitur esse superior, quia praedicatur uniuersaliter de illa definitione quae dicitur inferior, hoc modo: quicquid constat ex rationalitate et ex sensibilitate et ex uegebilitate est qualitas secundum quam uiuificatur corpus, sed non conuertitur, ut dicamus: Omne illud quod est qualitas secundum quam uiuificatur corpus est illud quod constat ex rationalitate et sensibilitate et uegetabilitate. Cum ipsa enumeret ali: omnia tota, praetermisit definitiu>um totum de quo daturus est exemplum in subsequenti.

PRIMO QUIDEM, SI CONTINUUM FVERIT, IN EAS PARTES EX QUIBUS IPSUM TOTUM CONSTARE PERSPICITUR.

PRIMO QUIDEM. Quia uidebat quod eadem uox esset definitiu>um totum et continuum totum et uniuersale totum, ne uideretur alicui quod continuum totum diuideretur in eas partes respectu quarum dicitur uniuersale aut in eas partes secundum quas dicitur definitiu>um, dat quamdam regulam de continuo toto, scilicet quia non debet diuidi quando accipitur continuum, nisi in eas partes respectu quarum dicitur continuum. Eodem modo uniuersale totum, quando accipitur uniuersale, non debet diuidi nisi in eas partes respectu quarum dicitur uniuersale. Eodem modo definitiuum, quando accipitur definitiuum, non debet diuidi nisi in illas partes respectu quarum licitur definitiuum. Eodem modo de caeteris totis. Continuatio: dico quia facienda est diuisio totius. Primo quidem istud est intelligendum: si totum fuerit continuum, debet diuidi in eas partes ex quibus ipsum totum perspicitur constare continuum. Ac si dicat: debet diuidi in eas partes respectu quarum dicitur continuum.

ALITER ENIM DIVISIO NON FIT.

ALITER ENIM. Vere si totum fuerit continuum, est diuidendum in eas partes tantum, respectu quarum dicitur continuum. Aliter enim non fit diuisio totius continui; a causa probante ad modum immediati.

HOMINIS ENIM CORPUS IN PARTES SUAS DIVIDERES, IN CAPUT, MANUS, THORACEM, PEDES, ET SI QUO ALIO MODO SECUNDUM PROPRIAS PARTES FIT RECTA DIVISIO.

HOMINIS ENIM. Vere si totum fuerit continuum, est diuidendum in eas partes respectu quarum dicitur continuum, quia corpus; a parte continui totius; et hoc est: Hominis enim etc.

QUORUM AUTEM MULTIPLEX EST COMPOSITIO MULTIPLEX ETIAM DIVISIO, UT ANIMAL SEPARATUR QUIDEM IN PARTES EAS QUAE SIBI SIMILES HABENT PARTES, IN CARNES, ET OSSA, RURSUS IN EAS QUAE SIBI SIMILES NON HABENT PARTES, IN MANUS, IN PEDES, EODEM QUOQUE MODO ET NAVIS ET DOMUS. LIBRUM QUOQUE IN VERSUS ATQUE HOS IN SERMONES, HOS AUTEM IN SYLLABAS, SYLLABAS IN LITTERAS SOLVIMUS.

QUORUM AUTEM. Dico si quo aliquo modo fit recta dinisio et hoc non dico absque ratione. Sed quorum omnium multiplex est compositio, multiplex est etiam diuisio; ut animal, quod separatur in eas partes, quae partes in quas> separatur animal, habent partes similes sibi in materia> uocis; sicuti animal separatur in carnes et in ossa, quae partes habent alias partes similes sibi in materia uocis. Potest enim dici: carnis alia pars haec caro, alia pars haec caro, alia pars haec caro. Eodem modo: hoc os, aliud hoc os, aliud hoc os. Rursus diuiditur totum in eas partes quae non habent partes similes sibi, ut in manus, in pedes, quae non habent partes similes sibi. Non enim potest dici: huius manus, alia pars haec manus, alia pars> haec manus. Sed potius dicitur: huius manus, alia pars pollex, alia pars index, alia pars medius, alia pars medicinalis, alia pars auricularis. Eodem quoque> modo diuiditur et domus et nauis; quando quodque accipitur continuum totum, diuiditur in eas partes respectu quarum dicitur continuum totum. Librum quoque; per librum accipit ipsas orationes, per sermones ipsas dictiones.

ITA FIT UT LITTERAE ET SYLLABAE ET NOMINA ET VERSUS PARTES QUAEDAM TOTIUS LIBRI ESSE VIDEANTUR.

ITAQUE FIT. Quandoquidem liber diuiditur in uersus, uersus in sermones, sermones in syllabas, syllabae in litteras, itaque fit ut litterae et syllabae et nomina et uersus uideantur esse partes totius libri quaedam, id est discretae, quia quaedam pars est principalis sicuti in istis, aliae omnes sunt secundariae.

ALIO TAMEN MODO ACCEPTAE NON PARTES TOTIUS SED PARTES PARTIUM SINT.

ALIO TAMEN. Contuli omnibus ut sint partes; alio tamen modo etc.

OPORTET AUTEM NON OMNIA SPECULARI QUASI ACTU DIVIDANTUR SED QUASI ANIMO ET RATIONE, UT VINUM AQUAE MIXTUM DIVIDIMUS IN VINA AQUAE MIXTA, HOC ACTU, DIVIDIMUS ETIAM IN VINUM ET AQUAM EX QUIBUS MIXTUM EST, HOC RATIONE.

OPORTET AUTEM. Ostendit fieri diuisionem totius in illas partes quae possunt separari actu, sed ne uideretur alicui nunquam posse fieri diuisionem totius nisi per illas partes quae possunt separari actu, apponit hanc sententiam et ostendit posse fieri diuisionem totius in eas partes quae sola ratione separantur. Continuatio: ostendi fieri diuisionem totius in illas partes quae possunt separari actu. Et uideretur semper fieri tantummodo in eas. Oportet autem etc.

HAEC ENIM IAM MIXTA SEPARARI NON POSSUNT.

HAEC ENIM. Vere haec ratione tantum; haec enim etc.; a causa quae probat ad modum immediati.

FIT AUTEM TOTIUS DIVISIO ET IN MATERIAM ATQUE FORMAM, ALITER ENIM CONSTAT STATUA EX PARTIBUS SUIS.

FIT AUTEM. Modo apponit exemplum de definitiuo toto de quo superius non apposuerat. Continuatio: hoc modo fit diuisio continui totius, sed fit diuisio totius definitiui et in materiam> atque formam. Supplendum: quae diuisio est diuersa a superiori.

ALITER EX MATERIA ATQUE FORMA, ID EST EX AERE ET SPECIE.

ALITER ENIM etc.

SIMILITER ETIAM ILLA TOTA DIVIDENDA SUNT QUAE CONTINUA NON SUNT EODEM QUOQUE MODO ET EA QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT "HOMINUM ALII SUNT IN EUROPA, ALII IN ASIA, ALII IN AFRICA".

SIMILITER ETIAM ILLA TOTA SUNT DIVIDENDA QUAE CONTINUA NON SUNT, scilicet in illas partes respectu quarum sunt incontinua. Eodem quoque modo et ea tota quae sunt uniuersalia, ut hominum alii sunt in Europa etc. Cum deberet dare exemplum de diuisione uniuersalis totius, exemplificat de diuisione subiecti in accidentia. Sed quia non potuit enumerare omnia indiuidua hominis, ideo ponit ipsa particularia nomina pro ipsis indiuiduis hominum. Et ista diuisio non debet uocari diuisio uniuersalis totius in partes, sed in sumpta pro partibus.

EIUS QUOQUE TOTIUS QUOD EX VIRTUTIBUS CONSTAT HOC MODO FACIENDA EST DIVISIO: "ANIMAE ALIA PARS EST IN VIRGULTIS, ALIA IN ANIMALIBUS" ET RURSUS "EIUS QUAE EST IN ANIMALIBUS ALIA RATIONALIS, ALIA SENSIBILIS EST".

EIUS QUOQUE TOTIUS QUOD CONSTAT EX UIRTUTIBUS, id est ex illis uocibus quae dicuntur uirtutes quantum ad ipsum uirtuale totum, hoc modo facienda est diuisio.

ET RURSUS HAEC ALIIS SUB DIVISIONIBUS DISSIPANTUR.

ET RURSUS HAEC, scilicet illa pars quae est in uirgultis et alia omnia, dissipantur aliis> sub diuisionibus, hoc modo: illa pars quae est in uirgultis, alia potentia pullulandi, alia potentia ui>rendi, alia potentia florendi, alia potentia fructificandi. Rursus potentia rationandi, alia est potentia discen[den]di, alia potentia reminiscendi, alia potentia discernendi. Item potentia sentiendi, alia potentia tangendi, alia odorandi. alia gustandi. Sciendum quia ista subdiuisa sunt uirtualia tota quantum ad sua diuidentia, quemadmodum anima est uirtuale totum ad ista.

SED NON EST ANIMA HORUM GENUS SED TOTUM.

SED NON EST. Anima diuiditur et per ista uideretur esse genus harum; sed non est etc.

PARTES ENIM HAE ANIMAE SUNT, SED NON UT IN QUANTITATE, SED UT IN ALIQUA POTESTATE ATQUE VIRTUTE.

PARTES ENIM. Vere anima est totum horum quia hae sunt partes animae; a relatiuis. Sed non sunt partes ut in quantitate, id est non indigent coniunctione sui ad recipiendum praedicationem totius, totum enim de singulis praedicatur. Sed sunt potestate, quia coniunctae efficiunt definitionem sui totius.

EX HIS ENIM POTENTIIS SUBSTANTIA ANIMAE IUNGITUR.

EX HIS ENIM. Vere sunt partes animae istae potentiae, quia sunt partes componentes; a parte et hoc est: Ex his enim poteniis substantia, id est definitio, animae inngitur.

UNDE FIT UT QUIDDAM SIMILE HABEAT HUIUSMODI DIVISIO ET GENERIS ET TOTIUS DIVISIONI.

UNDE FIT. Quandoquidem anima est uirtuale totum ad ista, unde fit etc.; inter causam et effectum.

NAM QUOD QUAELIBET EIUS PARS FVERIT ANIMAE PRAEDICATIO EAM SEQUITUR, AD GENERIS DIVISIONEM REFERTUR, CUIUS UBICUMQUE FVERIT SPECIES IPSUM MOX CONSEQUITUR GENUS.

NAM QUOD QUAE. Vere diuisio huiusmodi habet similitudinem cum diuisione generis et diuisione totius quia in hoc; a parte similitudinis et hoc est: Nam hoc refertur ad diuisionem generis quod est: cum fuerit quaelibet pars eius animae praedicatio animae sequitur eam. Ac si dicat: anima praedicatur de qualibet parte sua, cuius generis hoc est proprium, quod ubicumque species fuerit, mox ipsum genus consequitur. Ac si dicat: Cuicumque datur species, eidem datur genus.

QUOD AUTEM NON OMNIS ANIMA OMNIBUS PARTIBUS IUNGITUR SED ALIA ALIIS, HOC AD TOTIUS NATURAM REFERRI NECESSE EST.

QUOD AUTEM. In hoc supradictam> habet uirtuale totum similitudinem cum diuisione generis. Sed necesse est hoc referri ad naturam totius, scilicet in hoc habet similitudinem uirtuale totum cum integro toto, quod non omnis anima, id est non omnis pars animae, iungitur omnibus partibus animae, sicuti potentia sentiendi non constat ex sensibilitate et uegetabilitate et ex rationalitate, sicuti paries non constat ex pariete et ex tecto et ex fundamento. Sed alia aliis, id est unaquaeque pars animae constat ex suis propriis partibus, sicuti potentia uegetandi constat ex potentia pullulandi, ex potentia uirendi, es potentia florendi, es potentia fructificandi. Similiter aliae potentiae constant ex suis propriis partibus. Sciendum quod hic accipitur anima pro uita, propter istam causam, quia [non] est ista regula: Cuicumque generalissimo subponitur aliquod totum, eidem subponuntur partes illius. Et ita cum anima supponatur substantiae, si istae potentiae essent partes animae supponerentur eidem generalissimo; quae potentiae subponuntur qualitati; et ita qualitas esset substantia, et esset> inconueniens. Ideo oportet accipi anima pro uita. Et cum uita supponatur qualitati, eidem supponuntur istae potentiae quae sunt partes ipsius uitae.


DIVISIO VOCIS >

RESTAT IGITUR UT DE VOCIS IN SIGNIFICANTIAS DIVISIONE TRACTEMUS.

RESTAT IGITUR. Tractauit> de diuisione generis et de diuisione totius. Modo uult agere de diuisione uocis, quae diuisio fit tribus modis, scilicet aut secundum significationem, aut secundum modum aut secundum determinationem. Secundum significationem fit diuisio uocis quando diuiditur aequiuocum normen aut ambigua oratio; secundum modum non diuiditur; secundum determinationem fit diuisio uocis uel secundum quantitatem, uel secundum ad>iectionem. Illatio sic: quandouidem fuit propositum de tribus et iam dictum est de duobus, restat igitur etc.; inter causam et effectum.

FIT AUTEM VOCIS DIVISIO TRIBUS MODIS.

FIT AUTEM. Restat tractare de diuisione uocis, quae diuisio non fit uno modo. Sed diuisio uocis fit tribus modis.

DIVIDITUR ENIM IN SIGNIFICATIONES UT AEQUIVOCA VEL AMBIGUA.

DIVIDITUR ENIM. Vere diuisio uocis fit tribus modis, quia istis; a partibus et hoc est: Diuiditur enim etc.

PLURES ENIM RES SIGNIFICAT UNUM NOMEN, UT "CANIS", PLURES RURSUS UNA ORATIO, UT CUM DICO GRAECOS VICISSE TROIANOS.

PLURES ENIM. Vere aequiuoca uox diuiditur in significationes, quia unum nomen significat plures res secundum diuersas impositiones ut canis; a causa.

ALIO AUTEM MODO SECUNDUM MODUM.

ALIO AUTEM. Non tantum fit diuisio uocis secundum significationes, sed alio modo fit diuisio uocis secundum modum.

HAEC ENIM NON PLURA SIGNIFICANT SED MULTIS MODIS, UT CUM DICIMUS "INFINITUM" UNAM REM QUIDEM SIGNIFICAT CUIUS TERMINUS INVENIRI NON POSSIT.

HAEC ENIM. Vere diuisio uocis secnndum modum fit alio modo, quia isto; a parte et hoc est: Haec enim diuisio non significat plura, secundum diuersas impositiones, sicuti aequiuocum. Sed significat multa multis modis, hoc est propter multas causas, ut cum dicimus infinitum significat quidem unam rem, id est ponit unam proprietatem in multis, hanc scilicet cuius terminus non possit inueniri.

SED HOC DICIMUS AUT SECUNDUM MENSURAM AUT SECUNDUM MULTITUDINEM AUT SECUNDUM SPECIEM: SECUNDUM MENSURAM, UT EST INFINITUM ESSE MUNDUM.

SED HOC. Dico quia significat multis modis, id est propter multas causas, quae causae non sunt quaelibet, sed hoc dicimus etc.

MAGNITUDINE ENIM DICIMUS INFINITUM; SECUNDUM MULTITUDINEM, UT EST INFINITAM ESSE CORPORUM DIVISIONEM.

MAGNITUDINE ENIM. Vere dicimus mundum esse infinitum secundum mensuram. Magnitudine enim dicimus infinitum; a parte mensurae.

INFINITAM NAMQUE DIVISIONUM MULTITUDINEM SIGNIFICAMUS; RURSUS SECUNDUM SPECIEM, UT INFINITAS DICIMUS FIGURAS.

INFINITAM NAMQUE. Vere diuisio corporum est infinita secundum multitudinem, quia nos significamus multitudinem diuisionum esse infinitam; a pari comitanti.

INFINITAE ENIM SUNT SPECIES FIGURARUM. DICIMUS ETIAM INFINITUM ALIQUID SECUNDUM TEMPUS, UT INFINITUM DICIMUS MUNDUM, CUIUS TERMINUS SECUNDUM TEMPUS INVENIRI NON POSSIT, EODEM QUOQUE MODO INFINITUM DICIMUS DEUM, CUIUS SUPERNAE VITAE TERMINUS INUENIRI SECUNDUM TEMPUS NON POSSIT.

INFINITAE ENIM. Vere figurae dicuntur infinitae secundum speciem, speciem id est diuersitatem. Nota quia aequiuocat in speciem. Infinitae enim etc.; a pari comitanti.

SIC IGITUR HAEC VOX NON PLURA SIGNIFICAT SECUNDUM SE SED MULTIMODE DE SINGULIS PRAEDICATUR, UNUM TAMEN IPSA SIGNIFICANS.

SIC IGITUR. Quandoquidem intinitum ista uox significat unam proprietatem in omnibus, scilicet suam definitionem, sic igitur haec uox non significat plura secundum diuersas impositiones, secundum se, hoc est sui proprietatem, sed praedicatur de singulis multimode, hoc est propter multas causas, significans tantum unum, id est ponens definitionem in omnibus.

ALIUS VERO MODUS SECUNDUM DETERMINATIONEM.

ALIUS VERO. Ostendit diuisionem uocis secundum significationes et secundum modum. Modo uult ostendere diuisionem uocis secundum determinationem. Continuatio: unus modus diuisionis secundum significationes, alius secundum modum. Sed alius modus est secundum determinationem. Supplendum: quia determinatio est necessaria ad diuisionem uocis.

QUOTIENS ENIM SINE DETERMINATIONE DICITUR VOX ULLA, FACIT INTELLECTU DUBITATIONEM, UT EST "HOMO".

QUOTIENS ENIM. Vere determinatio est necessaria ad diuisionem uocis quia non apposita facit dubitationem in intellectu auditoris; a causa.

HAEC ENIM VOX MULTA SIGNIFICAT.

HAEC ENIM. Bonum exemplum dedi. Haec enim etc.

NULLA ENIM DEFINITIONE CONCLUSA AUDIENTIS INTELLIGENTIAM MULTIS RAPTAT FLUCTIBUS ERRORIBUSQUE TRADUCIT.

NULLA ENIM. Vere haec multa significat. Quia intelligentia auditoris raptatur multis fluctibus et traducitur erroribus, non conclusa ulla definitione, id est aliqua [multa] determinatione; ab effectu pari cum causa.

QUID ENIM QUISQUE AUDITOR INTELLIGAT UBI ID QUOD DICENS LOQUITUR NULLA DETERMINATIONE CONCLUDITUR?

QUID ENIM. Vere intelligentia audientis raptatur multis fluctibus quia non habet quod certum intelligat; ab immedi[et]atis et hoc est: Quid enim etc.

NISI ENIM QUIS ITA DEFINIAT DICENS: "OMNIS HOMO AMBULAT" AUT CERTE: "QUIDAM HOMO AMBULAT" ET HUNC NOMINE, SI ITA CONTINGIT, DESIGNET, INTELLECTUS AUDIENTIS QUOD RATIONABILITER INTELLIGAT NON HABET.

NISI ENIM. Et uere non habet quid certum intelligat, quia non habet quid rationabiliter intelligat; a pari et hoc est: Nisi enim quis ita definiat homo ambulat? dicens omnis homo ambulat, aut certe quidam homo ambulat et hunc hominem suo proprio nomine, nisi ita contingat ut dicat, sed ambulat, intellectus audientis etc.

SUNT ETIAM ALIAE DETERMINATIONES, UT SI QUIS DICAT: "DET MIHI!" QUANDO VEL QUID DARE DEBEAT NULLUS INTELLIGIT NISI INTELLECTUS ET CERTA RATIO DETERMINATIONIS ADDATUR, VEL SI QUIS DICAT: "AD ME VENITE!" QUO VENIANT VEL QUANDO NISI DETERMINATIONE NON COGNOSCITUR.

SUNT ETIAM. Ostendit determinationem quae fit per adie>ctionem aliarum uocum nun>quam per quantitatem ualere ad diuisionem uocis. Sunt etiam aliae determinationes quae ualent ad diuisionem uocis, ut si quis dicat: da mihi, quid dare debeat nullus intelligit nisi addatur> intellectus et ita ut praemittatur certa ratio determinationis. Certam rationem determinationis uocat illam adiectionem uocis quae adiungitur ad hoc ut certus intellectus inde habeatur sicuti cum panemtt.

EST AUTEM OMNE QUIDEM AMBIGUUM DUBITABILE, NON TAMEN OMNE DUBITABILE AMBIGUUM.

EST AUTEM. Ostendit diuersitatem inter diuisionem secundum ambiguitatem et [inter] diuisionem secundum determinationem. Sed non uidetur esse uerum, scilicet ut differant; immo uidentur idem ambiguum et dubitabile; sed non est uerum ut sint idem. Sed hoc est uerum: Omne quidem est etc.

HAEC ENIM QUAE DICTA SUNT DUBITABILIA QUIDEM SUNT, NON TAMEN AMBIGUA.

HAEC ENIM. Vere non omne dubitabile est ambiguum. Haec enim quae dicta sunt etc.; a partibus dubitabilium quae non sunt ambigua.

IN AMBIGUIS ENIM UTERQUE AUDITOR RATIONABILITER SE IPSUM INTELLEXISSE ARBITRATUR, UT CUM QUIS DICIT: "AUDIO GRAECOS UICISSE TROIANOS" UNUS POTEST INTELLIGERE QUOD GRAECI TROIANOS VICERINT, ALIUS QUOD TROIANI GRAECOS, ET UTERQUE HOC DICENTIS IPSIUS SERMONIBUS RATIONABILITER INTELLEGUNT. CUM AUTEM DICO: "DA MIHI!" QUID DARE DEBEAT NULLUS EX IPSIS SERMONIBUS RATIONABILITER AUDITOR INTELLIGIT.

IN AMBIGUIS ENIM. Vere non sunt ambigua. Nam in ambiguis utrumque auditor potest concipire rationabiliter, duos cerlos intellectus, sermonibus ipsius dicentis. Sed hoc non est in dubitabilibus; a definitione ambigui et hoc est: In ambiguis enim etc.

QUOD ENIM EGO NON DIXI ILLE POTIUS SUSPICABITUR QUAM ALIQUA RATIONE ID QUOD A ME PROLATUM NON EST PERSPICACITER VIDEAT.

QUOD ENIM. Vere auditor non rationabiliter intelligit, quia suspicatur; ab oppositis. Et hoc est: Quod enim etc.

TOT IGITUR MODIS CUM VOCIS DIVISIO FIAT, AUT PER SIGNIFICANTIAS AUT PER MODUM SIGNIFICATIONUM AUT PER DETERMINATIONEM, IN HIS QUAE SECUNDUM SIGNIFICANTIAM DIVIDUNTUR NON SOLUM DIVIDENDAE SUNT SIGNIFICATIONES SED ETIAM DIVERSAS RES ESSE QUAE SIGNIFICANTUR DEFINITIONE MONSTRANDUM EST.

TOT IGITUR. Ostendit fieri diuisionem uocis tribus modis. Modo uult dare quoddam praeceptum de diuisione aequiuocae uocis, hoc scilicet: Quia quotienscumque fit diuisio aequiuocae uocis, non solum diuidentia sunt ostendenda esse diuersa per diuisionem, sed etiam ipsa significata ipsorum diuidentium sunt mostranda per definitiones esse diuersa. Ideo definitur ipsum significatum, scilicet ipsas res, ut ostendatur natura ipsius rei>. Ideo definitur ipsa uox, ut ostendatur modus significationis ipsius uocis. Illatio sic: quandoquidem diuisio uocis fit in istis supra dictis modis, igitur diuisio uocis fiat tot modis etc.

ARISTOTELES ENIM HOC IN TOPICIS DILIGENTER PRAECEPIT, UT IN HIS QUAE DICUNTUR BONA ALIA SUNT BONA, UT EA QUAE BONI RETINENT QUALITATEM, ALIA QUAE IPSA QUIDEM NULLA QUALITALE DICUNTUR SED QUOD BONAM REM FACIUNT IDCIRCO BONA DICUNTUR.

ARISTOTELES ENIM. Vere monstrandum est res esse diuersas> definitione[s]. Aristoteles enim etc.; ab au>ctoritate. Et apponit exempla Aristotelis sic ut in is quae dicuntur bona, alia sunt proprie bona, alia sunt im>proprie bona; et cum deberet facere talem diuisionem: bona, alia sunt proprie bona, alia improprie bona; ponit ipsas descriptiones pro descriptis> sic ut ea duae bonum retinent etc. Illa dicuntur proprie bona quae retinent qualitatem boni, sicuti qui aliquando dicitur iustus propter iustitiam qualitatem istam quam retinet in se; quaedam dicuntur improprie bona, non quia retinean>t in se qualitatem boni, sed quia faciunt bonum, sicuti elemosina confert beatum. Notandum quia bonum accipitur in hoc loco aequiuocum et, cum sit aequiuocum, a nulla qualitate formatur.

OPORTET AUTEM MAXIME EXERCERE HANC ARTEM, UT IPSE ARISTOTELES AIT, CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES.

OPORTET AUTEM. Tractaui de diuisionibus; quia tracta>tus non est utilis, oportet autem etc.

SI ENIM NULLA SUBIECTA SIT RES QUAM SIGNIFICAT VOX, DESIGNATIUA ESSE NON DICITUR.

SI ENIM. Vere exercenda ista ars, quia sunt quaedam uoces significatiuae, quaedam uero non significatiuae; a causa extra. Et uere sunt quaedam uoces non significatiuae, quia non est res subiecta ipsae uocis; a[d] definitione; et hoc est: Si enim etc.

SIN VERO UNA RES SIT QUAM SIGNIFICAT VOX, DICITUR SIMPLEX.

SI VERO. Si nulla res est subiecta, uox significatiua esse non dicitur. Sed si sit res quam significat una, scilicet siue singularis siue in communitate una, uox dicitur simplex, id est singularis aut uniuoca.

QUOD SI PLURES, MULTIPLEX ET MULTA SIGNIFICANS.

QUOD SI. Si res est una, uox dicitur simplex; quod pro et; et si res sunt plures, uox dicitur multiplex et multa designans secundum diuersas impositiones.

DIVIDENDA IGITUR HAEC SUNT NE IN ALIQUO SYLLOGISMO CAPIAMUR.

DIVIDENDA IGITUR. Quandoquidem uoces tot modis dicuntur, scilicet quia quaedam uoces sunt significatiuae, quaedam uero non significatiuae, igitur haec sunt diuidenda, id est discernenda, ne in aliquo etc.; a finali causa.

SIN VERO AMPHIBOLA ORATIO EST, EVENIT UT ALIQUOTIENS UTROQUE MODO POSSIBILIA SINT QUAE SIGNIFICANTUR, UT ID QUOD SUPERIUS DIXI.

SIN VERO. Dedit praeceptum de diuisione aequiuocae uocis. Modo uult dare aliud praeceptum de diuisione ambiguae orationis, hoc scilicet quod ipsa ambigua oratio aliquando diuiditur per utrumque possibile et tunc est assumendum illud mermbrum quod uerum est, aliquando diuiditur per utrumque impossibile, tunc utrumque reiciendum est; aliquando diuiditur per alterum impossibile; ita est faciendum in diuisione aequiuocae uocis. Sin uero etc.

POTUIT ENIM FIERI UT GRAECI VINCERENT TROIANOS ET TROIANI GRACOS SUPERARENT.

POTUIT ENIM. Vere utroque modo sunt possibilia; potuit enim etc.; a pari.

SUNT VERO ALIA QUAE IMPOSSIBILIA SUNT, UT CUM DICO HOMINEM COMEDERE PANEM, SIGNIFICAT QUIDEM QUOD HOMO PANEM COMEDAT, RURSUS QUOD PANIS HOMINEM, SED HOC IMPOSSIBILE EST.

SUNT VERO. Non tantum ista sunt amphibola quae in utroque modo sunt possibilia, sed etiam sunt alia amphibola quae impossibilia sunt in altera parte, ut cum dico hominem etc. De utroque impossibili non apponit, sed per ista duo apposita intelligitur. Cuius tale est exemplum: Video lapidem comedere lupum.

ERGO QUOTIENS AD CONTENTIONEM VENITUR DIVIDENDA ET POSSIBILIA ET IMPOSSIBILIA, QUOTIENS AD VERITATEM SOLA POSSIBILIA DICENDA, IMPOSSIBILIA RELINQUENDA SUNT.

ERGO QUOTIENS. Quandoquidem tot dicitur ambigua oratio, ergo quotiens uenitur ad contentionem, id est ad disputationem, diuidenda sunt, id est discernenda, et possibilia et impossibilia; uere possibile eligatur, impossibile uero reiciatur. Et quotiens uenitur ad ueritatem sine contentione possibilia etc.; inter causam et effectum.

QUONIAM ERGO PLURES SUNT SPECIES PLURA SIGNIFICANTIUM VOCUM, DICENDUM EST QUOD ALIAE IN PARTICULA MULTIPLICITATEM SIGNIFICATIONIS HABENT, ALIAE IN TOTA ORATIONE, ET EORUM QUAE IN PARTICULA HABENT PARS IPSA AEQUIVOCA DICITUR, TOTA VERO IPSA ORATIO SECUNDUM AEQUIVOCATIONEM MULTIPLEX, ILLA VERO QUAE IN ORATIONE TOTA SIGNIFICATIONIS MULTIPLICITATEM RETINET (UT SUPRA IAM DICTUM EST) AMBIGUA NUNCUPATUR.

QUONIAM ERGO. Dedit praeceptum de diuisione aequiuocae uocis et de diuisione ambiguae orationis. Sed quia uidebat quasdam orationes multiplices> propter aequiuocationem uam habent in particula, ne uiderentur esse idem quod ambiguae, dat differentiam inter illas multiplices et ambiguas; hoc facit ut ostendat illud praeceptunt esse obseruandum in illis multiplicibus orationibus quod obseruatur in aequiuoca uoce, scilicet quia iliae ambiguae orationes sunt diuidendae, id est discernendae, definitione, sicuti aequiuoca uox; illatio sic: quoniam sunt plures species, id est plures diuersitates, uocum significantium plura, dicendum est quod aliae etc.; inter causam et effectum.

DIVIDITUR AUTEM SIGNIFICATIONES AEQUIVOCARUM SECUNDUM AEQUIVOCATIONEM UNIUS PARTICULAE ORATIONUM DEFINITIONE, UT CUM DICO: "HOMO VIVIT" INTELLIGITUR ET VERUS ET PICTUS.

DIVIDITUR AUTEM. In hoc differt aequiuoca uox et illa oratio quae est multiplex secundum aequiuocationem, scilicet quia aequiuoca uox est simplew uocabulum, illud uero, id est multiplex est oratio; sed in hoc conueniunt quia diuiduntur, id est discernuntur, definitione significationis etc.

DIVIDITUR AUTEM HOC MODO: "ANIMAL RATIONALE MORTALE VIVIT" (QUOD VERUM EST), "ANIMALIS RATIONALIS MORTALIS SIMULATIO VIVIT" (QUOD FALSUM EST).

DIVIDITUR AUTEM. Cum dico homo uiuit, utrumque intelligitur et uerus et pictus homo. Sed diuiditur, id est discernitur haec oratio hoc modo etc.

DIVIDITUR QUALIBET ADIECTIONE QUAE TERMINET, VEL GENERIS VEL CASUS VEL ALICUIUS ARTICULI; UT CUM DICO: "CANNA ROMANORUM SANGUINE SORDUIT" ET CALAMUM DEMONSTRAT ET FLUVIUM, SED DIVIDIMUS SIC: ARTICULO QUIDEM, UT DICAMUS: "HIC CANNA ROMANORUM SANGUINE SORDUIT" VEL GENERE, UT: "CANNA ROMANORUM SANGUINE PLENUS FUIT" VEL CASU VEL NUMERO.

DIVIDITUR ETIAM. Oratio multiples diuiditur, id est discernitur, definitione; diuiditur etiam adiectione qualibet quae determinet, adiectionem, dico, uel generis etc. Vel genere ut Canna romanorum sanguine fit plenus; uel casu, in eodem, id est in eadem uoce, quia plenus utrumque est, et masculini generis est et nominatiui casus.

IN ILLO ENIM SINGULARIS TANTUM EST, IN ILLO PLURALIS, ET DE ALIIS QUIDEM EODEM MODO.

IN ILLO ENIM. Vere diuiditur numero; nam in illo, id est in Canna, quando accipitur pro fluuio est tantum singularis numeri. In illo uero, id est in Canna, quando accipitur pro arundine, utrumque est et singularis numeri[s] et pluralis; locus a causa.

SUNT AUTEM ALIA SECUNDUM ACCENTUM, ALIA SECUNDUM ORTHOGRAPHIAM, ET SECUNDUM ACCENTUM QUIDEM UT "PONE" ET "PONE", SECUNDUM ORTHOGRAPHIAM UT "QUAEROR" ET "QUEROR" AB INQUISITIONE ET QUERELA; ET HAEC RURSUS VEL SECUNDUM IPSAM ORTHOGRAPHIAM DIVIDUNTUR VEL SECUNDUM ACTIONEM ET PASSIONEM, QUOD "QUAEROR" AB INQUISITIONE PASSIVUM EST, "QUEROR" AUTEM A QUERELA AGENTIS EST.

SUNT AUTEM. Ista supradicta discernuntur definitione aut qualibet adiectione. Sunt alia quae discernuntur secundum accentum etc.

AMBIGUARUM VERO ORATIONUM FACIENDA EST DIVISIO, AUT PER ADIECTIONEM AUT PER DIMINUTIONEM AUT PER DIVISIONEM AUT PER ALIQUAM TRANSMUTATIONEM, UT CUM DICITUR: "AUDIO TROIANOS VICISSE GRAECOS" ITA DICAMUS: "AUDIO QUOD GRAECI VICERINT TROIANOS".

AMBIGUARUM. Ostendit quia multiplices orationes discernuntur aut definitione aut> aliis modis. Modo uult ostendere quot modis ambigua oratio discernitur. Continuatio: ista discernuntur praedicta; ambiguarum uero etc.

HAEC ENIM AMBIGUITAS QUOLIBET EORUM MODO SOLVITUR.

HAEC ENIM. Bona exempla dedi. Haec enim etc.; a causa

NON TAMEN ITA DIVIDENDA EST OMNIS VOCUM SIGNIFICATIO TAMQUAM GENERIS.

NON TAMEN. Ipse enumerauit diuisionem ambiguitatis inter diuisiones alias et inde uideretur quod semper essent enumeranda omnia diuidentia in diuisione ambiguitatis, quemadmodum in diuisione generis; et ad hoc remouendum ponit hanc sententiam>. Continuatio: ego enumeraui diuisionem ambiguitatis inter alias diuisiones; non tamen ita diuidenda est omnis significatio uocum ambiguarum tamquam significatio generis.

IN GENERE OMNES SPECIES ENUMERANTUR, IN AMBIGUITATE VERO TANTAE SUFFICIUNT QUANTAE AD EUM SERMONEM POSSINT ESSE UTILES QUEM ALTERUTRA NECTIT ORATIO. AC DE VOCIS QUIDEM SIGNIFICATIONE SUFFICIENTER DICTUM EST, EST AUTEM ET DE GENERIS TOTIUSQUE DIVISIONE PROPOSITUM ATQUE EXPEDITUM.

IN GENERE ENIM. Unde non ita est facienda diuisio uocum ambiguarum quemadmodum in genere. In genere enim omnes species enumerantur. In ambiquitate uero tantae sufficiunt determinationes quantae possunt esse utiles ad eum sermonem, id est ad eum intellectum demonstrandum, quem nectit alterutra oratio, id est ambigua; locus ab oppositis. Ac de uocis quidem significatione, supplendum> diuisa, sufficienter dictum est.


DIVISIO PER ACCIDENS >

QUARE DE OMNIBUS SECUNDUM SE PARTITIONIBUS DILIGENTISSIME PERTRACTATUM EST. NUNC DE HIS DIVISIONIBUS DICEMUS QUAE PER ACCIDENS FIUNT.

QUARE. Quandoquidem pertracta>ctum est de diuisione generis et totius et uocis; quare etc.; a partibus.

HARUM AUTEM COMMUNE PRAECEPTUM EST, QUICQUID IPSORUM DIVIDITUR IN OPPOSITA DISGREGARI, UT SI SUBIECTUM IN ACCIDENTIA DIVIDIMUS NON DICAMUS "CORPORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA DULCIA", QUAE OPPOSITA NON SUNT, SED "CORPORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA NEUTRA", EODEM QUOQUE MODO IN ALIIS SECUNDUM ACCIDENS DIVISIONIBUS DIVIDENDUM EST. ATQUE ILLUD MAXIME PERSPICIENDUM, NE QUID ULTRA DICATUR AUT MINUS, SICUT FIT IN GENERIS DIVISIONE.

HARUM AUTEM. Tractauit de omni diuisione secundum se. Modo uult tractare de diuisionibus que sunt secundum accidens, et inde dare comrnune praeceptum, hoc scilicet: quia semper debent fieri per oppositat quae sint sub eadem lege oppositionis. Continuatio: tale praeceptum est datum de singulis diuisionibus secundum se; harum autem etc.

NON ENIM OPORTET RELINQUI ALIQUOD ACCIDENS EX EADEM OPPOSITIONE QUOD SUBIECTO ILLI INEST QUOD NON IN DIVISIONE DICATUR, NEQUE VERO ADDI


ALIQUID QUOD SUBIECTO INESSE NON POSSIT.

NON ENIM. Vere perspiciendum ne quid dicatur ultra aut minus in diuisionibus secundum accidens; a definitione non dici ultra et non minus apponit; et hoc est: Non enim etc.

POSTERIOR QUIDEM PERIPATETICAE SECTA PRUDENTIAE DIFFERENTIAS DIVISIONUM DILIGENTISSIMA RATIONE PERSPEXIT ET PER SE DIVISIONEM AB EA QUAE EST SECUNDUM ACCIDENS IPSASQUE INTER SE DISIUNXIT ATQUE DISTRIBUIT, ANTIQUIORES AUTEM INDIFFERENTER ET ACCIDENTE PRO GENERE ET ACCIDENTIBUS PRO SPECIEBUS AUT DIFFERENTIIS UTEBANTUR.

POSTERIOR QUIDEM. Tractauit> de diuisionibus; modo uult ostendere quos auctores imitetur et qua de causa. Continuatio: tractaui de diuisionibus et hoc non ex me sed posterior quidem etc.

UNDE NOBIS PEROPPORTUNA UTILITAS VISA EST ET COMMUNIONES HARUM DIVISIONUM PRODERE ET EAS PROPRIIS DIFFERENTIIS DISGREGARE. ET DE DIVISIONE QUIDEM OMNI QUANTUM INTRODUCTIONIS BREVITAS PATIEBATUR DILIGENTER EXPRESSIMUS.

UNDE NOBIS. Quandoquidem illi Peripatetici quos imitatus sum bene fecerunt, antiquiores autem male fecerunt. UNDE NOBIS etc.; inter causam et effectum.