Interpretatio artis cantilenae psalterii

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio artis cantilenae psalterii
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Interpretatio artis cantilenae psalterii (Beda), J. P. Migne

(1099)Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum delta litterae formati signi, sonora concavitas, obesum (1100)ventrem in superioribus habens, ubi chordarum fila religata disciplinabiliter, plectro percussa, suavissimam (1101A)dicuntur reddere cantilenam. Huic citharae positio videtur esse contraria, dum quod ista in imo continet, illud conversa vice gestat in capite. Hoc autem genus organi canorum, atque singulare aptatur corpori Domini Salvatoris, quoniam sicut istud de altioribus sonat, sic illud gloriosae institutionis superna concelebrat. Hoc apud Hebraeos dicitur nablum, ipsum vero psalmum Graecum constat esse vocabulum, quem dictum quidam volunt ἀπὸ τοῦ ψάλλειν, hoc est, a tangendo. Nam et psaltrias citharoedas vocamus docto pollice modulationes musicas exprimentes. Psalmus est ex ipso secundo instrumento musico, id est, psalterio modulatio quaedam dulcis et canora profunditur.

Canticum est, quando quis libertate propriae vocis utitur, nec loquaci instrumento cuiquam musico consona modulatione sociatur.

Psalmus est hymnus alicujus metri lege compositus, qui, ad similitudinem praedicti organi, supernam nobis cognoscitur indicare virtutem.

(1101B)Framea modo contum, modo loricam, modo gladium significat bis acutum. Aliter Arnobius: « Frameam, inquit, humanae litterae specialiter dicunt lanceam regis. Nos autem frameam generaliter gladium in Scripturis sanctis accipimus. » Cinyra quidem est decem chordis coarctata: haec plectro percutitur; nabla vero, duodecim sonos habens, digitis tangitur.

Cedrus non est utilis nisi succisa fuerit. Nullos enim in sua radice manens proficuos generat fructus, sicut nec elatio.

Hermon parvus mons juxta Jordanem est positus, sicut ex Deuteronomii lectione cognoscitur. Accipimus, inquit, in tempore terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon.

Myrrha mortem significat, quam pro hominum salute Mediator suscepit.

Gutta quae dicitur Ammoniaca, duritias curat aliqua necessitate contractas, quae pulchre Incarnationi (1101C)Domini comparatur, quia duritiam cordis humani sancta praedicatione dissolvit.

Cassia, quae a nostris fistula dicitur, redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur, quoniam hoc herbae genus aquosis locis dicitur inveniri. His rebus et odor inest suavis, ut merito sanctae Incarnationi et virtus herbarum et odoris suavitas comparetur. Ebur non ad solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephas cujus haec ossa sunt nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimo valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjuge secunda non utitur; hoc pudicis feminis decenter aptatum est.

Hyssopus, quamvis sit herba minima radicibus suis, saxorum fertur viscera penetrare. Haec et internis hominum sauciatis probatur accommoda, et in libro Levitico immolato sanguine intincta supra leprosi corpus septies solebat aspergi, significans pretioso sanguine Domini Salvatoris maculas peccatorum (1101D)efficaciter esse diluendas. Rhamnus spinarum genus est permolestum, quod prius in herbam mollissimam pubescit; sed ubi adulta aetate calluerit, ramusculos producit acuminatos, postea ejus sudes durescunt in arboream firmitatem.

Maceria est saxorum sicca constructio, quae sine aliquo legamine impensae in altum ducta componitur.

Tympanum est quod tenso corio quasi supra duas, ut ita dixerim, metas tibi ab acuta parte copulatas solet resonare percussum, sicut hominum corpus dum pro Domino tribulatione quatitur, ad superna mandata dulcius temperatur.

(1102A)Aspidum immane genus est serpentum, quod naturali obstinatione verba incantantium non perhibetur admittere, quia ne verba eorum exaudiat, suasque la tebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflexione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere.

Pellicanus avis Aegyptia est, ciconiis corporis granditate consimilis, quae naturali macie semper affecta est, quoniam, sicut physiologi volunt, tenso intestino per viscera quidquid escarum accipit, sine aliqua recoctione transmittit. Quae non gregatim, ut caeterae aves, volat, sed electatione se solitaria consolatur, quorum genus stagnis inhabitat. Aliud, ut dictum est, in desertis locis secretisque versatur. Nycticorax Graece dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt. Alii magis corvo magnitudine et colore consimilem, quem specialiter in Asiae partibus inveniri posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit, et contra consuetudines (1102B)avium tunc magis vigilare et escas quaerere incipit, quando se in soporem animantia cuncta componunt.

Passer est avis parva, sed non minima sagacitate sollicita, quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut fetus ejus serpentinis devorentur insidiis, ad domorum fastigia celsa concurrit. Turtur avium castissimus, una tantum copulatione contentus esse narratur.

Frixorium est fasciculum sarmenti aridum, non nisi ad incendium aptum. Fulica, mansueta avis et nigra, anati equidem, minor, sed corporis positione consimilis, qui in stagnis delectabiliter commoratur. Herinacius, quem vocamus ericium, animal est omnino timidum, natura providente semper armatum, cujus cutem invicem setarum sudes acutissime densissimeque communiunt, et refugium habet semper in saxis. Topazion genus est lapidis pretiosum, qui duos fertur habere colores, unum auri purissimi, (1102C)et alterum aetherea claritate elucentem. Pinguedo rosea verecundaque puritas, vicinus lapidi chrysopraso magnitudine, vel colore, qui maxime splendet, cum solis splendore percutitur. Quam si polire velis, obscuras; si naturae propriae relinquas, irradiat. Nasci dicitur in insula Topazion, quae est provinciae Thebaidae. Unde et nomen accipit. Chrystallum est in modum vitri per numerosas hiemes glacies condurata, et in duritiam saxi liquens admodum perducta substantia.

Organum est quasi turris quaedam diversis fistulis fabricata, quibus flatu follium vox copiosissima distinetur, et ut eam modulatio decora componat, linguis quibusdam ligneis ab interiori parte construitur, quas disciplinabiliter magistrorum digiti reprimentes, grandisonam efficiunt et suavissimam cantilenam.

Cymbala sunt ex permistis metallis minimae phialae compositae, ventricula artificiosa modulatione collisae; acutissimum sonum delectabili collatione restituunt.

(1102D)Sela verbum Septuaginta interpretes, Symmachus et Theodotio diapsalma transtulerunt, Aquila vero semper. Et puto aut musici cujusdam soni esse signaculum, aut certe perpetuitatem eorum quae praedicta sunt indicare. Ubicunque sela, hoc est, diapsalma, sive semper apponitur, ibi sciamus non tantum ad praesens tempus, verum ad aeternum vel quae sequuntur, vel quae praecesserunt pertinere. Haec Hieronym. Verum Augustinus putat ubi diapsalma interponitur, personarum, sive sensuum, fieri permutationem, ut sicut sympsalma Graece vocum adunata copulatio dicitur, ita sit diapsalma vocum rupta continuatio.