Interpretatio Synodi VIII generalis

This is the stable version, checked on 28 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio Synodi VIII generalis
saeculo V

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


AnaBib.InSyViG 129 Anastasius bibliothecarius-879 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO ANASTASII IN SYNODUM OCTAVAM.

Domino sancto et coangelico Patri Patrum ADRIANO summo pontifici et universali papae, ego famulus vester ANASTASIUS peccator abbas, et summae vestrae apostolicae sedis bibliothecarius.

Quia superna providentia, quae singula singulis ita distinguit temporibus, ut sanctos suos veluti splendentia quaedam astra non pariter, sed vicibus discretis ad illuminationem Ecclesiae suae proferat, apostolatum vestrum nostris temporibus quasi quoddam fulgidum sidus produxit, cujus tempore atque auctoritate sancta universalis et magna synodus octava celebraretur, et sacra doctrina coelum sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, tenebris errorum depulsis, jubar veri luminis illustratum perciperet: operae pretium duxi, tam ad laudem auctoris quam ad aeternam apostolatus vestri memoriam, scripturae tradere, vestraeque dominationi breviter intimare, quae fuerit ejusdem sanctae synodi materia celebrandae, vel quod apostolicae sedis super haec disponendi studium vel auctoritas; quid etiam ab illa vel tractatum vel fuerit definitum. Quamobrem quoque vel octava, vel dicatur universalis, quis etiam interpretatus illam exstiterit, et ne ipsi synodo praesumptio cujusque quae in ea definita non sunt, processu temporis addat, sollicitos reddere ac intentos lectores. Quae videlicet notans, non quasi inscio apostolatu vestro scribendo refero, sed tanquam horum conscio et teste, historica expositione ad memoriam vestram reduco.

Tempore itaque Michaelis et Theodorae matris ejus imperatorum, abdicato Iconomacho Joanne, electus et consecratus est patriarcha Constantinopoleos Ignatius, qui Michaele quondam imperatore, cujus filius erat, imperium sponte religionis amore dimittente, eunuchus invidia factus est; deinde monastica vita electa, in coenobio a primaeva aetate miris eluxit morum et virtutum splendoribus, ac per id diuturnis exercitiis eruditus, et in omni scientia et opere bono probatus jam senex, cunctorum unanimitate ad summi sacerdotii petitus et promotus est apicem. Sane restiterunt hujus provectioni quidam perpauci episcopi, inter quos erat Syracusanus Gregorius, eo quod eos propter diffamata et publicata nonnulla crimina in sacerdotio vitae, ante refricationem in eos illati judicii se non posse recipere, canonica sit ac miti ratione profatus; propter quae, quia illa satisfactione non abluerunt, merito postmodum ab eo et synodo abdicati sunt. Favebat autem his quidam senator saecularis administrationis fungens officio, a secretis, nomine Photius, qui ad patriarchale conscendere fastigium affectans, cum eis seorsum colligebat, et fideles quosque a sanctae communionis participatione avertens, divinis interesse mysteriis, dum a patriarcha Ignatio celebrarentur, penitus recusabat: nihil habens in causa pietatis, unde pontificem proprium reprehenderet, nisi quod suspicabatur eum vitam decessoris sui, id est sanctae memoriae patriarchae accusare Methodii, cum ille non solum hunc in nullo penitus accusaret, verum etiam miris laudibus semper efferret, quin potius memoriam illius inter sanctos patriarchas, dum divina mysteria gererentur, faceret, et diem anniversarium solemniter et impraetermisse super ejus nomine celebraret. Quamvis hoc ipsum idem Photius sicut caetera illius gesta sinistre interpretans, callide facere suis auditoribus praedicaret, alia inquiens eum in corde tenere, alia in opere demonstrare.

Cum igitur Photius sociatus schismaticis, quorum auctor praefatus erat Syracusanus Gregorius, persuaderet cunctis, qui quasi pio circa Methodium (habentes quidem zelum justitiae, sed non secundum scientiam) affectu flagrabant, quod patriarcha Ignatius derogator esset ejusdem sanctae memoriae Methodii, et idcirco quasi parricida foret habendus, fama crebrescit: Bardam scholarem domesticum, et Theodorae imperatricis germanum, incesto nurum propriam usu foedare, quem patriarcha criminis redarguit, interminatus excommunicandum, nisi a tanto flagitio cessavisset; cujus redargutionis modum ille non ferens, praenotatis schismaticis ac depositis jungitur, et versutum in patriarcham sarcinat argumentum. Persuasit enim imperatori Michaeli, ut matrem et Theclam sororem suam, quae et ipsa cum matre ac fratre imperii fuerat sceptra sortita, tondere patriarchae praeciperet, et in monasterio collocaret. Quod cum patriarcha renueret, pro eo quod utraque imperatrix hanc interim non eligeret sponte professionem, maxime quia his secundum morem sicut caeteris imperatoribus et imperatricibus juraverat non se ullo in tempore insidiaturum, Bardas protinus ad imperatorem juvenem: Heus, inquit, imperator, saltem nunc non advertis Ignatium tuae spirare neci, et matrem imperii alii gestire, futuro scilicet imperatori, sociare marito. Haec miserrimus egit, nec propriae germanae, imperatrici videlicet parcens, ut et in patriarcham ulcisceretur, et utraque imperatrice, id est matre ac filia, imperio pulsa, ipse vel vivi fieret imperatoris socius, vel eo a se facilius interempto, jam subrogaretur successor. Tunc imperator, aure tanti praestigii credulus et iratus, matrem cum sororibus tonsam palatio pepulit, et Ignatium schismaticorum ac Bardae suggestione, a regimine patriarchatus abegit, subrogatusque est pro eo praefati Bardae favore Photius, de quo supra relatum est, prohibentibus sacris canonibus et venerandis legibus neminem ex laicali militia subito ad sacerdotium promoveri. Ignatius vero dum pelleretur, ecclesiam ligavit, ne quisquam absque se in ea sacra celebrare tentaret officia. Quo audito, Bardas adeo eum in insula, in qua erat relegatus, diversis tormentis affecit, ut dentes illius fregerit, et continuis lacerarit colaphis, usquequo se refutare regimen suae profiteretur Ecclesiae, qua videlicet jam praejudicialiter fuerat exspoliatus, et ante omnem discussionem penitus denudatus.

His ergo compertis, coeperunt nonnulli metropolitani antistites, ac inferioris sacerdotii vel laici, pontificis sui tormentis compatientes, dejectionemque dolentes, rectorem sibi proprium reddi magnopere clamitare: quod Photius sentiens, persuaso imperatore, subministrante Barda, congregavit concilium quorumdam episcoporum, adulatione sibi vel timore faventium, et eumdem Ignatium deposuit et anathemate perculit, populum ab eo per hoc tanquam a damnato scindere sperans, cui tamen usque ad hoc veluti presbytero divina sacrificia conficiendi praestabat assensum. Quo gesto magis ac magis pietas fidelium accenditur, et eo constantius ab universis ovibus proprius pastor exquiritur, quo versutius lupi crudelitas furit. Praeterea Photius in hac parte se frustratum intuens, ad sedem apostolicam mittit, cui magnus tunc decessor vester praesidebat papa Nicolaus; quatenus illa, sicut ipse sperabat, approbante vel decernente, mox omnium ora resistentium obstructa silerent, et aditus sibi progrediendi qua vellet omnes omnino patescerent; ignorans stolidus, quod apud beatum Job de Deo legitur: Qui si incluserit hominem, nemo est qui aperiat (Job XII). Cujus legationem praefatus summus pontifex suscipiens et pertractans, licet hucusque versutiarum ejus atque gestorum ignarus, pene cuncta quae ab eo acta fuerant, sagaci deprehendit acumine: et non Ignatium, ut Photius postulaverat, sed potius ipsum Photium repulit, verum tramitem justitiae sequens, misit Constantinopolim missos, Radoaldum scilicet Portuensem et Zachariam Anagninum episcopos, atque litteras, quarum tenorem qui legerit, facilius nosse poterit: in quibus, quia et de venerandis-iconibus quaestio erat, nonnulla etiam super his conscripta reperiuntur. Pervenientibus igitur missis apostolicae sedis Constantinopolim, et concilio congregato, Graeci epistolas suscipientes, quidquid in eis erat pro Ignatio vel contra Photium inverterunt, subtraxerunt, et in consilio legi minime pertulerunt: missis Romanis quid legerent, quidve non legerent, nullatenus intelligentibus, vel etiam advertentibus, quin potius prae vi ac timore jam jamque deficientibus. Quid plura? Ignatius in medium trahitur, coram missis apostolicae sedis jam senio fessus statuitur, et denuo damnationi submittitur, quin et sacerdotalibus infulis exspoliatur, quasi validior fieret depositio, ubi sedis apostolicae per vicarios suos auctoritas adfuisset, cum in his nec illius interfuerit auctoritas, nec missi illi vicariorum more, ut epistolae dant intelligi, fuerint destinati. Quod sedes apostolica di cens, tantam injustitiam impune deseri minime passa est, sed scribit a tali praesumptione cessandum, suoque decreto Photium non obedientem cum complicibus sacra dignitate nudat, et cum omnibus fautoribus anathema fore decernit, jam dictis missis suis primitus sententiam secundum exempla reverendae memoriae Felicis papae in Vitalem et Misenum episcopos similiter excedentes synodaliter inferens, et quam sibi fratris dejectio esset gravis, etiam filiis suis non parcens, palam cunctis dedit intelligi. Cujus censurae Photio minime parente, sacratus fidelium catalogus magis inflammatur, et ab ejus se communione catervatim sequestrat, horrescens quod nec a tanta sede perculsus corrigi consenserit, quippe cum durior silice, etiam verbera dura impudenti fronte contempserit, quod Photius molestissime ferens acriter indignatur: et licet Bardas, Caesar postmodum factus, cujus auxilio fulciebatur, digna retributione ab imperatore Michaele fuerit interfectus, nihil tamen saevitiae suae minuit; sed alios quidem privatione honorum ac dignitatum, alios vero proscriptione facultatum damnat, hos exsilio longo et carceribus relegat, illos tormentis diversis afficit; atque ut breviter omnia comprehendantur, nulla professio, sexus vel aetas ab eo impunita deseritur, nisi consors suae communionis inventa: adeo ut communionem ejus declinantium nonnullos, quibusdam exceptis, qui contemplationi operam dantes, clausi habebantur, abstraxerit; alios vero in monte Olympo eremiticam vitam ducentes fugaverit, eorumque tuguria seu speluncas igni perdiderit; quemdam autem sibi communicare renuentem etiam vivum ex inferiori parte usque ad dimidium corporis sepelierit: et (quod horribilius est) conciliabulum, praesidente Michaele imperatore, colligit, falsos homines quasi vicarios Orientalium sedium format, accusatores muneribus armat et mendaciis construit, testes eos asciscit, quos et accusatores opponit. Judices nonnunquam et in accusati personam admittit, excessus quosdam quasi praefati summi pontificis fingit, impingit, et sicut putabat, damnatione simul et anathemate punit: cunctis qui aderant, exceptis perpaucis, et his fautoribus impietatis, clamantibus non esse justum, in summum et primum pontificem, et praecipue ab inferiori quomodolibet sententiam proferendi; cum id nec canon quisquam admittat, nec aliqua Ecclesiae consuetudo fieri doceat. Verum iste falsarius falsorum excessuum adversus insontem absentem et invictum, mendacem codicem compilat, mille circiter antistitum subscriptiones falsas interserit, sibi nemine prorsus consentiente vel conscribente ex illa numerosa episcoporum multitudine, nisi uno et viginti praesulibus. Unde jam profusius sancti habitus viri eum fugiunt, et quasi squalorem quemdam declinant, alterum Dioscorum hunc appellantes, et praecursorem Antichristi, imo ipsum Antichristum existimantes, quem scilicet hominem peccati filiumque perditionis Apostolus appellasset, qui profecto extolleretur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur (II Thess. II). Caeterum construit et aliam technam hic perversorum dogmatum cultor, et persuadet imperatori praecipere neminem testamentum facere, vel per alterius, nisi per Photii manus suas eleemosynas erogare: quod non ob aliud adinvenit inventor malorum, nisi ut cum acciperet et erogaret substantias divitum, proprias a minus curiosis erogasse putaretur, ac per hoc a cunctis quasi dapsilis et munificus amaretur; simul etiam ut saltem per hoc omnes ei coacti communicarent, quandoquidem conspicerent, nec ipsa se animarum suarum remedia posse, nisi per manus ejus saltem in ipso mortis articulo positos operari. Praeterea et aliud iniquitatis suae retiaculum, quo mentes simplicium caperet, texens, quotquot ad exteriorem ab eo disciplinam instruendi veniebant, proprio scripto spondere cogebat se secundum fidem Photii de caetero credituros; quasi duae fides essent, una scilicet Christi, et altera Photii: et hoc nihilominus callide molitus, ut communionis suae quoscunque vel quomodocunque laqueis irretiret; et esset impossibile se unquam evelli, quem nimirum constaret tot fixis haerere radicibus, dum his nec aliam fidem, nisi quam ipse teneret, habere quoquo modo licuisset: quod maximum scandalum mortalibus excitavit, dicentibus: Itane, si Photius haeresiarcha fuerit, debent filii nostri aut fidei catholicae desertores esse, aut juramenti vel sui chirographi transgressores? erant enim inter eos nonnulli clarissimis natalibus oriundi: nam et ante annos aliquot idem Photius duarum unumquemque hominem animarum consistere praedicabat. Qui cum a Constantino philosopho magnae sanctitatis viro, fortissimo ejus amico, increpatus fuisset dicente: Cur tantum errorem in populum spargens, tot animas interfecisti? respondit: Non studio quemquam laedendi, talia, inquit, dicta proposui, sed probandi quid patriarcha Ignatius ageret, si suo tempore quaelibet haeresis per syllogismos philosophorum exorta patesceret, qui scilicet viros exterioris sapientiae repulisset: verum ignoravi me sub hujus fomite propositionis tot animas fore laesurum. Ad quod ille: O sapientia mundi quae infatuatur et destruitur! Jactasti sagittas in multitudinem copiosae turbae, et ignorasti quemlibet ex his omnibus vulnerandum. Certe omnibus liquet, quia sicut oculi, quantumlibet sint magni et aperti, si fumus palearum interjacuerit, videre ultra non possunt; ita oculi sapientiae tuae, quantumlibet sint magni et patuli, avaritiae tamen et invidiae fumo penitus obcaecati, tramitem justitiae videre non possunt; ac per id verum est quod dicis, neminem ictu tuo putasse esse laedendum, cum sic obcaecatum sensum praedictis adversum partriarcham passionibus habens, nec quid emiseris praevidisti.

Interea occiditur Michael, remanet singularis in imperio Basilius. Unde et nuncupatur ab omnibus monocrator. Incipit inquirere et investigare quodnam fuerit sedis apostolicae judicium vel decretum tam super Iconomachis, qui sensim contra sacras imagines garrire rediviva praesumptione videbantur, quam super Ignatio vel Photio promulgatum. Qui cum ei responsum esset apostolicam sedem ab undecima indictione, sicut ab olim in throno Constantinopolitano Ignatium stabiliisse, Photium vero nullius clericalis ordinis dignum aliquo modo censuisse, atque super his innotescendis diversa scripta Constantinopolim, ac per omnes orbis terrarum terminos direxisse; protinus eadem scripta curioso satis intentu requirit, et inventa ubi a Photio profundius obruta consistebant, prae oculis veluti specula ponit, et horum lectione magistra, quae ab eadem summa sede decreta fuerant, celeri consummat effectu: id est, et Photio sacro ministerio post depositionem irregulariter abutenti, throno Constantinopolitano cedere persuadet, et Ignatium hunc recipere adhortatur. Verum quia et Ignatius thronum quo praejudicialiter fuerat expulsus, absque iterata potioris sedis, id est, primae auctoritate non recipere proposuerat, et imperator tantum (proh nefas!) et ubique dispersum a Christi Ecclesia generali satagebat eradicare sententia, visum est utrique, Romam, et ad tria patriarchia fore mittendum Orientis, et a Roma quidem decreta dispensatoria, et sicut erant culparum causarumque discretiones, ita et poenarum qualitates judicandarum, necnon et personas vice fungentes apostolica postulandum; a thronis autem Orientalibus consensus nihilominus et personas ducendum. Sane notandum, quod caeteri throni nil, inter Agarenos positi, super hoc negotio sumpsere laboris; sed post Constantinopolim venientes, quod a sede apostolica fuerat elaboratum atque decretum, reverenter admittunt, et praeconiis miris attollunt, atque huic addendum minuendumve nil omnino decernunt. Mittitur itaque Romam a parte quidem Ignatii, Joannes metropolita Silei., qui et Perges Pamphyliae praeerat Ecclesiae; a parte vero Photii Petrus metropolita Sardensis, qui contra Ignatium cum jam memorato Gregorio auctor factus fuerat ecclesiasticae scissionis: porro a principe destinatur regius spatharius, Basilius nomine, qui inter utramque partem coram sede apostolica medius haberetur, et fidelis eorum quae sedes eadem decrevisset auditor et nuntius: sed Petrus quidem, licet nova navi, et quam ipse sibi elegerat, veheretur, naufragium simul et mortis periculum pertulit; et qui navim Christi, hoc est, Ecclesiam sciderat, navis suae scissionem non inconvenienter incurrit. Caeteri sane legati Romam pervenientes, epistolas et profanum codicem, in quo continebantur gesta conciliabuli, quae Photius adversus apostolicae memoriae papam Nicolaum falso fuerat commentatus; atque omnia quae crebro memorato eximio praesuli destinata fuerant, quia ille ad meliorem vitam migraverat, tibi praeclaro successori ejus, domine junior Adriane, praesul eximie sedis apostolicae, gubernacula egregie moderanti praesentant. Qui accingens sicut vir lumbos tuos, et Danielis pueri spiritum [al., et decessoris pii zeli spiritum, etc.] sumens, et nec ad dexteram, nec ad sinistram a via regia declinans, quae ille decreverat decrevisti, et quae statuerat statuisti, atque omne providi patris edictum pius haeres exsecutus, injurias propriae sedis protinus vindicasti. Nam synodo mox apud beatum Petrum collecta, profanum codicem illum cremari censuisti, et ita fieri apud Constantinopolim, si quae exemplaria ejus ibidem invenirentur, jure mandasti; quod et factum est, et auctorem ejus pro tanta temeritate denuo damnans, hujus paria occultantes censura simili sequestrasti. Missisque cum auctoritate apostolica vicariis et epistolis decretalibus, jussisti fieri Constantinopoli synodum, pro multis quidem necessitatibus Ecclesiae, sed pro his praecipue quae hucusque breviter adnotata sunt, quaeque in hujus synodi gestis inveniuntur, in qua scilicet Photius ob id etiam specialiter condemnatur, quoniam depositionem vel anathema praesumpsit in sanctae memoriae papam Nicolaum nominare. Facta est igitur haec sacrosancta synodus anno imperii Basilii pii principis tertio, quae universos patriarchales thronos, sicut aliarum ulla in eorum loci servantibus praesules habens, universalis non inconvenienter ab omnibus appellatur. Universalis est enim: primo quia catholica fides in ea et sanctae leges, quae non solum a sacerdotibus, sed et ab universis Christianis coli debent et venerari, contra hostes earum consona voce defenditur; deinde, quia cum Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, tot patriarchales sedes, quot in cujusque mortali corpore sensus locaverit, profecto nihil generalitati deest Ecclesiae, si omnes illae sedes unius fuerint voluntatis, sicut nihil deest mortui corporis, si omnes quinque sensus integrae communisque fuerint sanitatis. Inter quas videlicet sedes quia Romana praecellit, non immerito visui comparatur: qui profecto cunctis sensibus praeeminet, acutior illis existens, et communionem, sicut nullus eorum, cum omnibus habens. Tertio, quia cum Photius tot excessuum suorum morbo universam Ecclesiam maculaverit, universalis curatio adhibita est, ut totum curaretur quod totum fuerat maculatum. Nam tantum hujus ambitionis pullulavit longe lateque temeritas, ut mox Hierosolymis quidam laicus nomine Salomon, extemplo clericus factus, sit ordinatus antistes; quod nunquam factum est etiam ab ipso Jacobo, qui primus illic episcopus exstitit nisi postquam Photius noviter in clero plantatus, et confestim praesul factus auditus est. Apud Constantinopolim autem nonnulli ex tunc laici etiam virtutibus operam tribuebant, tantum ut ad hanc sacram possent pertingere dignitatem: at ubi compotes fieri nequiverint, mox continentiae frenis laxatis, in suis voluptatibus [ al., voluntatibus.] ire coeperunt, et quod non sanctitatis, sed avaritiae cultores existerent, protinus ostenderunt; adeo ut diversis modis a Romanis missis horum quidam obtinere tentaverint, ne regula promulgaretur, quae tunc de non repente saecularibus in sacerdotium provehendis in hac eadem synodo promulgata est. Praeterea penes Alexandriam et Antiochiam in tantum radix hujus pestis excrevit, ut a tempore promotionis crebro dicti Photii hactenus evelli non possit. Nec fatendum creditur, quod tunc universalis jure diceretur, si pro fide celebrata consisteret, cum et in hac nonnulla quae ad fidem pertinent, sint definita, et in caeteris universalibus conciliis multa disposita inveniantur quae ad fidei doctrinam non pertinent, quod non minus in fide quam in legis praevaricatione peccent ex concilio Constantinopolitano acta; quamvis non minus in sanctas regulas quam in catholicam fidem delinquatur, et diabolus non pro fidei pravitate, sed ob perversitatem operum perpetuo maneat condemnatus. Nam sicut unicuique sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI), ita et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa (Jac. II); ac per hoc hujusmodi fidei cultores, sicut scriptum est, confitentur quidem se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I); et ideo sicut rectae fidei sinceritatem maculantes, ita sanctae regulam justitiae violantes, ab omnium sunt unanimitatis aequo libramine corrigendi, vel certe justa sententia puniendi: sicut e contra non solum rectae fidei, verum etiam sancti operis strenui custodes ab omnibus sunt laudandi, et digna praemiorum coelestium sorte ditandi.

Porro proprium nomen hujus rite quaerimus synodi. Nam si hydrae ac hippocentaurorum, qui non sunt, utique nomina dicuntur, quanto congruentius hujus synodi nomen sciri debet, quae utique est, ne videlicet nomine carens, comparetur rebus in maris profundo positis, quae quidem sunt; sed quia ad notitiam hominum non pervenerunt, hactenus nomine carent. Itaque si synodus tantum dicatur, non proprie dicitur: habet enim hoc nomen commune cum aliis numerosis conciliis, si synodus universalis appelletur. Nec sic de hac quod singulariter possidet praedicabitur, nam hoc nomine cum generalibus septem synodis utitur. Porro si synodus Constantinopolitana dicatur, non dicetur proprie; sunt enim et aliae Constantinopolitanae synodi. Jam vero si synodus universalis Constantinopolitana et octava vocetur, nec sic definitive nomen ejus praedicabitur; non enim est octava, sed quarta synodus earum quae Constantinopoli universaliter celebratae sunt. Nuncupanda est ergo sine omni contradictione synodus universalis octava, ut et appellatio quam cum septem aliis conciliis sortita est, non celetur, et nomen proprium, quod singulariter possidet, designetur.

Igitur cum haec celebraretur venerabilis synodus, accidit me famulum vestrum missum a Ludovico piissimo imperatore cum duobus aliis viris insignibus interesse, ferentem etiam legationem ab apostolicis meritis, decorato praesulatu vestro, causa nuptialis commercii, quod efficiendum ex filio imperatoris Basilii, et genita praefati Dei cultoris Augusti, ab utraque parte sperabatur simul et parabatur. In tam enim pio negotio, et quod ad utriusque imperii unitatem, imo totius Christi Ecclesiae libertatem pertinere procul dubio credebatur, praecipue summi pontificii vestri quaerebatur assensus. Dei ergo nutu actum est ut tanti negotii cum loci servatoribus apostolicae sedis et ipse fine gauderem, et veniens fructuum in exsultatione portarem manipulos, qui per septennium ferme pro eo indefesse laboraveram, et per totum orbem verborum semina sedulo scribendo disperseram.

Nam pene omnia quae ad praesens negotium pertinent, quaeque a sede apostolica Latino sermone prolata sunt, sive quae in hujus synodi codice, sive quae in aliis voluminibus continentur, ego summis pontificibus obsecundans, decessori scilicet vestro ac vobis exposui, et postmodum Constantinopoli pro praedicta causa repertus, non pauca in his vestris loci servatoribus, ut ipsi quoque testantur, solatia praestiti, qui etiam diversos hominum eventus considerans, gesta hujus synodi, quae apostolicae sedis loci servatores in uno volumine secum portaturi conscripserant, in altero codice transcripta Romam usque deferre proposui. Unde factum est ut eisdem loci servatoribus in praedones incidentibus, et codicem ipsum cum omnibus supellectilibus suis amittentibus, ego codicem quem detuleram Romam, vexisse dignoscerer, quem sanctitas vestra grato suscipiens animo, mihi ad transferendum in Latinam tradidit dictionem ad quod opus ego idoneum esse me denegavi, licet in interpretandis ex archivo in Romanum sermonem scripturis praesenti tempore quoddam conamen arripere nitar, et nonnulla jam ad aedificationem plurimorum, et praecipue vestri decessoris hortatu interpretatus edidisse dignoscar. Verum vicit jussio tanti pontificis, dum non deest obedientia prompti ministri. Interpretans igitur hanc sanctam synodum, verbum e verbo, quantum idioma Latinum permisit, excerpsi; nonnunquam vero manente sensu, constructionem Graecam in Latinam necessario commutavi. Rara praeterea interpreti doctiori enucleanda servavi; quaedam etiam sicut mihi nota erant, nimirum qui tam Romae quam Byzantii positus, in cunctis his sollicite laboravi, scholiis in marginibus codicis exaratis adnotavi, vel etiam, sicut mihi visum est; explanavi. Sane et hoc notandum quia quaedam scripturarum, quae super his a sede apostolica Constantinopolim missae sunt, deficientibus urbis ejusdem interpretibus, non ex toto recte translata in Graecitatem inveni; quorum ipse nonnulla, et quantum angustia illic morandi permisit temporis, emendavi; partim vero ut reperi hactenus incorrecta reliqui.

Ad extremum plane monendum est, et pro futurorum cautela temporum arctius memoriae commendandum, ne forte procedente tempore in Graecis codicibus reperiatur huic sanctae synodo quidquam a Constantinopolitana suatim additum vel mutatum, nihil minus vel amplius in eadem synodo definitum fuisse, nisi quae in Graeco ejusdem synodi actionum codice in Romana Ecclesia scripta reperiuntur, et in Latinitatem fideli satis stylo translata, in archivo ejusdem Ecclesiae recondita comprobantur, quaeque omnium patriarchalium sedium loci servatorum, et ipsorum quoque imperatorum atque cunctorum antistitum subscriptionibus roborata, et nunc usque signata consistunt. Sane epistolae tam synodi quam patriarchae et imperatorum ad Romanum pontificem missae, quae in codicis actionum ipsius synodi calce habentur insertae, reverenti sunt cultu recipiendae. Nam a totius synodi consensu, dum adhuc ageretur, decretae sunt et expositae. Cur autem ista praemiserim, breviter adnotabo. Siquidem cum rex Vulgarorum cum propria gente Christi fidem suscepisset per hominem Romanum, id est, quemdam presbyterum Paulum nomine, documentum atque mysterium propositum habuit a sede apostolica, non modo fidei regulam, sed et sanctae legis sumere disciplinam: quod et fecit, non solum a praefato presbytero, verum etiam per divinam revelationem instructus; quae sic temporum qualitatem discrevit, ut postrema in priorem reformaret statum et ordinem. Nam tota Dardania, Thessalia, Dacia, et utraque Epirus, atque caeterae regiones juxta Istrum fluvium sitae, apostolicae sedis vestrae moderamine antiquitus praecipue regebantur et disponebantur. Sed postquam imperatores Romanorum, qui nunc Graecorum appellantur, variorum fautores vel incentores effecti errorum, sanctam Christi Ecclesiam diversis haeresibus scindere minime formidaverunt, scidit Deus imperium eorum, et in Occiduis partibus paulatim regnare, superno decernente judicio, cessaverunt, donec Romanos pontifices suis pravitatibus incurvare conantes, nec valentes, ac per hoc multiplicibus poenis afficientes, Hesperiae potestatem jam prorsus amitterent, Occidentis etiam amisso imperio, nihilominus Romanis pontificibus, quia jam jubere nequeunt, suadere nituntur; suis laesis favorem sensibus accommodandum. Sed quia isti cum Petro super petram verae confessionis stantes, pestiferam suggestionem audire possunt, obaudire non possunt, mox illi quoniam aliter eos laedere nequeunt, patrios et antiquos terminos transferunt, privilegia sedis apostolicae corrumpunt, et pene omnia jura disponendarum dioeceseon auferunt, atque suis haec fautoribus consentaneis et sectatoribus conferunt; cum quibus etiam jus, quod sedes apostolica super praedictas regiones habuit, quia juxta se sitae videbantur, usurpant, et Constantinopolitanae dioecesi nequiter applicant; cum beatus papa videatur dicere Innocentius ad Alexandrum Antiochenum inter alia scribens: Non ergo visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum, Dei Ecclesiam commutari, honores aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit imperator; sed his nec ipsi diu fruuntur, siquidem jam memorata Vulgarorum gens protinus irruit, et universa circa Danubium occupat: sicque Graeci principes, quod sedi subripiunt apostolicae, in duplum quodammodo et secundum legem resarcinant: nam cum jure dioeceseos usurpatae etiam sua, id est imperii proprii partem potestatis amittunt. Verum tandem aliquando volens omnipotens Deus, qui olim filios Israel etiam post triginta et quadringentos annos ab affligentium pressuris eripuit, salubremque doctrinam edocuit, has etiam regiones cum populo suo ad rectum fidei tramitem aequamque justitiae normam perducere, inspiravit jam memorato principi Vulgarorum, per merita Petri, cujus in arcto situs interventionem sibi apud Deum adesse precatus est, sicque de numerosis cuneis hostium triumphavit, mittere Romam, et a sede apostolica fidei et sanae traditionis postulare doctrinas; quod pius princeps non segnis exsecutor effecit, et mittens ad apostolicam sedem cui decessor vester tunc papa egregiae sanctitatis praesidebat Nicolaus, et non solum dogmata orthodoxae fidei, verum etiam sanctae vitae disciplinam ab ea, quin et ad utrumque idoneos institutores expetiit, et accepit, Paulum scilicet Populoniensem et Formosum Portuensem, sanctae conversationis antistites. Qui ad principem pervenientes, totamque jam memoratorum Vulgarorum patriam, cujus supra partes commemoravimus, peragrantes, terram cordium linguae vomere praescindendo, et Christum, exstirpatis errorum vepribus, in hominum mente plantando, fluentisque sacri baptismi rigando, atque impositione manuum suarum super capita fidelium, et Deo dicata templa vel altaria incrementum perfectionis per sanctum Spiritum invocando, dum apostolicus ille pontifex, et ut ita dicatur, coelestis homo et terrestris angelus superstes habitus est, minime cessaverunt. Ad cujus imitationem eadem agi strenue, tu successor ejus almae ac summae magnitudinis praesul, medullitus anhelasti, et in his consummandis satagere non cessasti. In tantum autem pietas creverat principis, et abundabat circa beatum Petrum venerationis affectu, ut quadam die manu propria capillos suos apprehenderet, et contemplantibus cunctis, se Romanis missis tradiderit dicens: Omnes primates et cuncti populi Vulgarorum terrae cognoscant, ab hodierno die me servum fore post Deum beati Petri et ejus vicarii.

Quae Graeci de die in diem audientes invident, et tantae gloriae avidi, ut eum possit a Romana sede avertere, diversa requirunt ingenia, munera post munera numerosa mittentes, et sophistica ei argumenta creberrime proponentes. At ille ut columna mansit immobilis, donec eorumdem Graecorum fraude deciperetur, scribentium ei, atque dicentium: quod de patria illa utrum Romano an Constantinopolitano pontifici subdi debeat, inter vicarios Romanos, patriarchamque Ignatium Constantinopoli disceptatio fuisset canonice ventilata; et conjunctis Romanis Orientis sedium loci servatores judicaverint Vulgarorum dioecesim urbi fore subjiciendam, cui ante Vulgarorum adventum subdebatur: cum alia sit in mundanis negotiis, alia in ecclesiasticis dispositio juris; et quamvis regio illa Graecis fuerit antea subdita, nullum tamen in ea sibi jus vindicare legitime potuerunt, quam armis olim amissam per tot tempora bellando recipere non valuerant: quamvis et priusquam Graecis fuerit subdita, Romani hanc possedisse patescant, nec illam Graeci, ut supra monstratum est, tenuisse memorentur, nisi dum sceptris Romanicis potirentur. Quanquam etsi huic Graeci principes regioni, quantum ad rempublicam attinet, dominati sint, non tamen praejudicare possunt Dei Ecclesiae juri, quae quantumlibet illi cum diversis nationibus conflictantes, sive victi, sive victores exstiterint, non novit nisi charitatem et pacem. Unde quidam magistrorum ejus exclamat: Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI); licet hoc ipsum an loci servatores Orientis decreverint, nullis certis probetur indiciis. Quamvis enim Romani loci servatores et Vulgarorum missi cum imperatore, seu patriarcha, necnon et Orientis loci servatoribus convenissent, his tamen omnibus in uno conclavi positis, nulli deforis venienti patebat aditus, nisi cui vel imperator vel patriarcha forsitan permisisset. Unde factum est ut quidquid Romani assererent, nec Orientis loci servatores, nec Vulgares missi intelligerent: et rursus quidquid Orientales dicerent, nec Romani loci servatores, nec Vulgarorum missi cognoscerent. Dum videlicet nullus adesset, nisi unus imperatoris interpres, qui nec Romanorum, nec Orientalium loci servatorum voces aliter audebat edere, nisi ut jam imperator ad subversionem Vulgarorum imperarat; excepto quod datum est missis Vulgarorum quoddam scriptum Graecis verbis et litteris exaratum, continens quasi loci servatores Orientis inter loci servatores Romanos et patriarcham Ignatium arbitros [ f. arbitri] existentes, judicaverint, Vulgarorum patriam quae in Illyrico constituta est, dioecesi Constantinopolitanae subjiciendam, cum ab olim in utraque Epiro, Dardania, Dacia, Thessalia et caeteris in Illyrico sitis provinciis semper sedis apostolicae dispositio facta clareat, sicut diversae pontificum Romanorum a Damaso papa per easdem provincias missae testantur epistolae, et has Graecorum principes sola vi, faventibus sibi Constantinopolitanis praesulibus, causa duntaxat quam superius adnotavimus, exhortans, ab apostolica sede subegerunt. Super quibus recipiendis ideo apostolica sedes nullam reperitur fecisse querelam, quoniam mox has, ut praedictum est, saepe memorata Vulgarorum natio adit, et sibi jure potestatis omnia vindicat. At ubi religio redit, confestim et dioeceseos fas sedi propriae reformatur. Haec cum Romani, et his similia, loci servatores summatim Graecorum locutiones advertentes, assererent, etiam hoc persecuti sunt, dicentes: Omnibus liquet, neque nos, neque loci servatores Orientalium sedium causa vindicandarum quarumlibet dioeceseon veniendi Constantinopolim invitatos, sed controversiam, pro qua disponenda et definienda, vel a piis imperatoribus expetiti, vel a praesulibus nostris destinati sumus, Deo auctore, sane dissolvimus, et propria singuli subscriptione signavimus: super dioecesi autem Illyrici, quam sedes apostolica jure prisco et impraesentiarum sibi a possessoribus ejus reddito nunc quieta retentione possidet et regulariter utitur, eadem principalis sedes neque pulsata est, neque ut pro ea mitteret, altercandum ullo modo provocata; sed neque nos personas advocatorum vel assertorum ejus assumimus, neque quid illa si adesset, responderet objectis, agnoscimus; quippe qui nihil hinc ab ea in mandatis accepimus, ac per hoc disceptare non jussi quidquam non possumus; verum nec loci servatores Orientis judicium se personas assumpturos in controversiis, in quibus ab utraque non sunt parte judices appellati vel electi, conjicimus, praesertim cum Apostolus perhibeat: Mediator, inquiens, unius non est; et sacri canones non quorumcunque, sed electorum judicum sententiam minime spernendam edoceant, et quidam probabilium Patrum dicat: Justus mediator non est, qui sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. Haec itaque diximus, intentos reddere studiosos curantes, ne forte processu temporis quidquam de subjicienda Constantinopolitanae dioecesi Vulgarorum terra statutum vel definitum ab universali et octava putetur synodo, vel actionum illius codici a Graecis hinc aliquid adjici praesumatur. Nam familiaris est illis ista praesumptio, et singularis quodammodo ambitionis indicium: siquidem in secunda synodo contra statuta magnae Nicaenae synodi, et sanctorum decreta praesulum Romanorum, Alexandrinae privilegia sedis Constantinopolitano contulere pontifici; et quaedam penes illos reperiuntur capitula regularum, quae illi quidem tertiae dicunt existere synodi, cum apud Latinos nec in vetustissimis inveniantur editionibus. In quartae quoque synodi quibusdam codicibus quoddam de privilegiis Constantinopoleos ostendunt capitulum, quod inter canones ejusdem synodi ab universa Ecclesia veneratos, nec Latinitas, nec alia lingua sub sole recipere comprobatur. Quodque licet ab Anatolio, et imperatore, vel fautoribus eorum, post omnia gesta synodi et prolatos canones in absentia Romanorum loci servatorum clam depromptum exstiterit, mox tamen ibi ipsum ab eisdem loci servatoribus est repulsum, et a sede apostolica, quae ut eadem synodus fieret sola decrevit, solaque jus habuit eos recipiendi quos synodica decreta protulerant, non solum non admisit, verum etiam continuo respuit; quodque Anatolius vel imperator, quia ut firmaretur a sede apostolica, cui tunc magnus praesidebat Leo, impetrare non potuit, in ejus positum potestate confessus est. Nihilominus et alia ostendunt regularum numerosa et praesumptuosa satis capitula, priscae traditioni penes omnia valde contraria, quae a sexta falso perhibent synodo promulgata; cum sexta synodus nullam protulerit praeter fidei regulam: sed quas ejus asseverant regulas, longe post sextam synodum ab ipsis constat esse penes se privatimque depromptas. Porro in septimae synodi codice, quia saepe contra canones Constantinopoli ex neophytis antistites provehuntur, et eo tempore Tarasius ex laicis patriarcha fuerat ordinatus, ita epistolam beatae recordationis papae Adriani existimant transcribendam, ut nihil in ea ex his quae ad praedictum praesulem vel contra neophytos idem pontifex sanctissimus scripserat, vel scriptum, vel translatum Graece reperiatur. Sic igitur Graeci, accepta occasione celebratorum universalium conciliorum; frequenter egisse clarescunt, et nunc minuendo, nunc addendo vel mutando, nunc in absentia sociorum, nunc in abscondito angulorum, nunc extra synodum, nunc post synodum, astutia sua, imo fraude communibus sanctionibus abutuntur, et ad suos libitus cuncta quae sibi visa fuerint, etiam violenter inflectunt. Itaque quidquid in Latino actionum octavae synodi codice reperitur, ab omni est fuco falsitatis extraneum; quidquid vero amplius sive de dioecesi Vulgarica, sive aliunde in Graeco ejusdem synodi codice forsitan invenietur, totum est mendacii venenis infectum. Denique disceptatio, quam coram imperatore, vicariis et Vulgaribus, tantum super Vulgarum terra supra fuisse significavimus actam, post synodum consummatam, canonesque in viginti prolatos et septem tantum capitulis atque terminum fidei depromptum, et omnia haec in quinque codicibus scripta sive compacta, et omnium subscriptionibus roborata, sed et ipsos codices plumbea bulla munitos, atque sigillatim loci servatoribus traditos, patriarchalibus sedibus deferendos, effecta est. Ne ergo Graecorum suatim astutia, quin potius dolositas etiam circa praesentem synodum agat: haec me admonendi causa dixisse sufficiat. Caeterum bene novi quod juxta Proverbiatorem, Frustra jactatur rete ante oculos pennatorum (Prov. I). Unde quisquis sapientiae ac prudentiae pennis ad alta sustollitur, omnes insidiarum muscipulas, quae a Graecis in infimis tendi poterunt, alto contemptionis saltu transcendet. Divinitas apostolatum vestrum per multos annos servare dignetur, domine beatissime papa.

BREVIS COMPENDIOSUS MONUMENTORUM A sancta et universali synodo VIII per singulas ejus sacratissimas actiones facta pro catholica Ecclesia, id est, pro apostolicis et orthodoxis dogmatibus, et ipsius saluberrimo statu.

Prima quidem actio continet praefationem et sessiones, synodi praeceptionem, patriarchalium personarum ingressionem, male tractatorum episcoporum, hortatum Romanorum vicariorum, eos ad sedendum jubentem: epanagnosticum ab imperatore missum, assertionem vicariorum et principum, interrogationes Bahanis patricii et praepositi, et responsiones Romanorum vicariorum, epistolam Adriani papae ad Basilium imperatorem, gratiarum actiones synodi post lectam epistolam, Theodosii patriarchae Hierosolymorum epistolam ad Ignatium patriarcham, approbationes commendatitiarum epistolarum, libellum Romanum, interlocutionem praefati Bahanis, laudes libelli, definitionem Thomae Antiocheni et Eliae Hierosolymitani vicariorum capitulatim, secundum statuta papae Nicolai factam approbationem definitionis, interrogationes senatus pro Photio, et responsiones vicariorum: harum approbationem, gratiarum actiones et laudes.

Secunda vero continentur actione sessio synodi, ingressio episcoporum qui ceciderant, libellus eorum, interlocutio vicariorum Romanorum pro libello Romano scribendo, lectio et scriptio ejusdem libelli, receptio episcoporum, ingressio presbyterorum, diaconorum, et subdiaconorum, cum libello poenitentiae, et horum scripti ab eis Romani libelli receptio: epitoma, eorum qui ceciderunt laus cum interpretationibus versuum.

Tertia autem actione habetur sessio synodi, suggestio Metrophanis et quorumdam coepiscoporum ejus pro legendis epistolis imperatoris Basilii, et Ignatii patriarchae, Romam missis, exactio vicariorum pro efficiendo Romano libello, aliqui episcopi, qui interim hoc agere renuerunt, sed postea perege runt: epistolae imperatoris praedicti et Ignatii patriarchae ad Nicolaum papam, epistola Adriani papae ad Ignatium patriarcham per Donatum et Stephanum episcopos, et Marinum diaconum; gratiarum actiones et laudes et versus.

Quarta praeterea refertur actione sessio synodi, relatio de Theophilo et Zacharia dudum episcopis: interlocutio senatus, Metrophanis metropolitae ac Romanorum vicariorum: ingressio Zachariae ac Theophili in sanctam synodum, et altercatio ipsorum et Romanorum vicariorum: epistola Nicolai papae ad Michaelem imperatorem per Radualdum et Zachariam tunc episcopos destinata: interlocutio judicum, et epistola ejusdem pontificis praefato imperatori per Leonem a secretis transmissa; interlocutio Theophili dudum episcopi, et Theodori metropolitae Cariae; epistola papae Nicolai ad Photium per Leonem a secretis: exhibitio non recepti Photii a patriarchiis: memoria libellorum a Zacharia et Theophilo Romae factorum: preces cum laudibus.

Porro quinta continetur actione sessio synodi copiosior, annuntiatio Pauli chartophylacis, Zachariam sive Photium adesse nuntiantis: missio hominum vicariorum cum imperiali homine ad eum, et ipsius cum ipsis sermocinatio; lectio sermonum Photii, et dictatus ad eum synodi per Eliam syncellum; lectio vocis Photii; acclamatio synodi ad Photium: ingressio Photii, et quis esset, et si reciperet constituta Patrum. Vicariorum percunctatio Romanorum, silentium, et tandem locutio Photii ac Orientalium: vicariorum responsio, hortatio Romanorum vicariorum: sed rursus Photius tacet; lectio epistolarum Nicolai papae, quae lectae sunt in quarta actione: sed Photius iterum silet, ante quem et altera Nicolai papae legitur epistola sibi per Radualdum et Zachariam missa: allocutio Eliae vicarii Hierosolymitani; allocutio Romanorum vicariorum; quae lecta sunt approbantur; hortatio Romanorum vicariorum et Bahanis patricii ad Photium, et ejus responsio. Item Bahanes admonet, et Photius tacet, et sibi datis induciis, egreditur, et saepe dictus Stephanus laudat.

Jam vero sexta scribitur actione sessio synodi, pronuntiatio Metrophanis metropolitae Smyrnae, epanagnosticum Romanorum vicariorum; intromissio episcoporum Photii, ante quos lectae sunt epistolae papae Nicolai ad Michaelem imperatorem et Photium per Leonem a secretis missae, quasque quarta continet actio: acclamatio Eliae syncelli, disputatio imperatoris Basilii et Euchemonis ac reliquorum Photii episcoporum: assertio Zachariae Photii episcopi, et disputatio imperatoris cum episcopis partis Photii: locutio Eulampii, et indignatio Romanorum vicariorum; imperatoris verbum, et requisitio episcoporum ab Ignatio consecratorum, a Romanis vicariis cum eis loquentibus: contradictio Metrophanis metropolitae Smyrnae adversus praescriptum Zachariam, sermo Romanorum vicariorum et admonitio imperatoris ad schismaticos: similiter Romanorum vicariorum et caeterorum ad eosdem iterata imperatoris admonitio, simul et laudes.

Septima sane actio indicatur convenientium sessio, ingressio Photii baculo innixi, quem ab eo Marinus Romanus vicarius jubet auferri; vicariis Romanis Photium ad faciendum libellum hortantibus, et cum omni synodo ad poenitentiam provocantibus, ille hos e contra cum suis ad poenitentiam magis impellit; cui contradicit Orientalium vicariorum sermo. Bahanis interrogatio, Photii responsio, et ejus episcoporum ingressio, synodi et Photii episcoporum intentio, allocutio ad eos imperatoris per Bahanem praepositum, et hujus cum illis altercatio, et imperatoris assertio: Photii rursus episcoporum et Bahanis dissensio, vicariorum Romanorum pro legenda epistola papae Nicolai clero missa Constantinopoleos, exhortatio; quod et factum est: item epistola papae Adriani ad Basilium imperatorem per Theognostum exarchum, et altera ad Ignatium missa: lectio epistolarum Adriani papae ad imperatorem et patriarcham per Donatum, Stephanum et Marinum vicarios destinatarum; quae in tertia scripta sunt actione: et concilii ab eodem papa in ecclesia beati Petri collecti gestorum subscriptio papae, episcoporum, presbyterorum et diaconorum: commonitorium Romanorum vicariorum ad Photium, acclamatio Ignatii ad synodum, anathematismus Photii et partis ejus, seu praeconia et imprecationes imperatoris et synodi: ac super Photio versus.

Octava quoque memoratur actione synodi sessio, imperatoris allocutio per Bahanem, et Romanorum vicariorum pro abolendis chirographis injustis, et horum cum actis conciliabulorum, a Photio contra papam Nicolaum et patriarcham Ignatium patratorum combustio: libellus Petri monachi, et examinatio falsorum vicariorum, et de hujusmodi beati papae Martini capitulum: allocutio Metrophanis, Theodori Crithini Iconomachi accersio, et super ipsis discussio: capitulum papae Nicolai de imaginibus, conversio quorumdam Iconomachorum, imperatoris et synodi monitis: anathematismus in Iconomachos et in Photium et partem ejus prolatus, preces et laudes.

Caeterum nona nihilominus actione continetur, post sessionem synodi, suggestio senatus annuntiantis venisse vicarium Alexandrinae sedis, cujus hortante synodo, epistola commendatitia legitur et ipse receptus; quae acta sunt approbat, et ita sensus ejus: recitatur in scriptis examinatio falsorum testium, qui contra patriarcham juraverunt Ignatium, et horum poenitentia: inde intromissio et discussio vestimenta sacerdotalia induentium, cum essent saeculares, divina quasi celebrant mysteria: sermo Romanorum vicariorum et alter Orientalium: iterata falsorum vicariorum discussio, gratiarum actio; imprecationes et laudes, atque super Photio versus.

Porro decima continet actio synodicam sessionem, considentibus imperatoris Occidui, et principis Bulgarici missis; regulas et terminum fidei ab eadem expositum synodo: interrogatio imperatoris, et totius synodi responsio approbans regulas lectas et terminum, imprecationes quoque ac laudes; gratifica vox imperatoris ad synodum: sermo ejusdem imperatoris, in quo episcopis bona promittit, et hortatur, ut si quis aliquid contra synodum dicere velit, sine timore fateatur; licet non esse laicis super ecclesiasticis negotiis disponendi jus, magistra ratione demonstret: monet ut schismata vitent, ut contra haereses vigilent, ut contentiones declinent ut forma sint subditis; interrogatio imperatoris, utrum synodo placeat, quod lectum est: quae omnia approbat et subscriptione firmare pollicetur: imperator post omnes episcopos se velle subscribere dicit; ordo subscriptionis, vox senatus, synodo recipere profitentis: laudes, subscriptiones vicariorum, imperatorum et episcoporum: epistola synodi encyclica, et ad Adrianum sanctissimum papam, epistola imperatorum ad patriarchas; item epistola patriarchae Ignatii ad Adrianum sanctissimum papam, consulentis eum super tribus Capitulis: mox post synodum ejusdem sancti concilii consultu transmissa epistola imperatoris Basilii ad eumdem, epistola ejusdem beatissimi papae rescribentis ad eumdem principem.

Expliciunt capitula, quid unaquaeque synodi actio contineat, breviter indicantia.

GESTA SANCTAE AC UNIVERSALIS OCTAVAE SYNODI, QUAE CONSTANTINOPOLI CONGREGATA EST. ACTIO PRIMA Dei principale Verbum, quod ipsa Veritas est, Christus videlicet omnium nostrum Salvator et Dominus, habens nimirum universorum saeculorum in se notionem et circumplexionem, et omnia sciens antequam essent, consulens sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae suae, male operantium versutias praeostendit, ita dicens in Evangeliis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII); per quos videlicet manifeste notavit formam malignitatis et pravitatis, quae absconsa est in interiori homine: qui speciem quidem et formam pietatis demonstrant, actiones vero similes pessimis affectionibus, quae circa animam sunt, operantur. Propterea mox intulit: Nunquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus? Ita omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit (Matth. VII). Et ostendens quod impossibile sit ea quae alterius sunt generis in alterius transmutari naturam, continuo intulit: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere: omnis arbor non fructum bonum faciens excidetur, et in ignem mittetur. Itaque a fructibus eorum cognoscetis eos (Ibid.). Photius igitur est etiam temporibus nostris vir malignitate ac nequam opere plenum interiorem hominem habens, qui propter ambitum et amorem gloriae, et ut vocaretur Rabbi, bonum se esse fingebat, et habitum et formam pietatis habere simulabat. In quibus et tunc imperantes traduxit atque seduxit; et per humanam machinationem, et regiam potestatem atque potentiam, Ecclesiam nostram obtinuit, legitimo et beatissimo summo pastore illius et sanctissimo patriarcha Ignatio inique dejecto atque expulso: sed post paululum, et mox figurata persona sublata, et hypocrisi in abolitionem conversa, declarata est rursus ex fructibus arbor etiam eisdem ipsis qui propemodum imperium retinebant, et inconsulte hunc promovere proposuerunt, ac inutiliter et infructuose postea poenituerunt: sed et fugiendus et odiendus omnibus; quibus, qui in orbe nostro sunt, piis et industriis etiam magis effectus est, maxime autem et praecipue misericordissima principali et Dei providentia sanctae Romanorum Ecclesiae et patriarchalibus thronis qui in Oriente sunt, manifestum eum faciente per pessimos pravosque fructus, quos germinavit. Hinc ergo zelator Deus et ultionum Dominus, qui adversarios suos et contemptores auferri divinae justitiae, veluti alterum Eliam Zeloten reperiens, beatissimum papam Nicolaum excitavit in auxi ium veritatis: qui in Spiritu sancto et lupi pellem per ea quae scripsit, crebro dirupit, et interiorem insaniam et rabiem publicavit, et palam exhibuit, Deique sermonem, qui est discretor cogitationum, et gladium spiritus opponens, confestim ac statim arborem radicitus amputavit; quippe quae neque bene plantata fuerat, neque fructus bonos emiserat: atque raptorem, et lupum, et grassatorem animarum, tanquam latronem et furem interfecit, et confusionis sacerdotes, qui cum eo erant, pariter interemit; magis autem quemadmodum alter Petrus, alterum Ananiam furtim auferentem aliena, et Spiritui sancto mentientem, suorum sententia verborum occidit (Act. X), ministrante videlicet et obsequente divinae voluntati atque decreto, Christi amico et divinitus gubernato, ac secum ferente nomen, Basilio Deo amicissimo imperatore nostro, qui universalem synodum congregans, quae visa sunt Spiritui sancto, pie peregit, reprobato quidem et omnimodis dejecto atque abrogato eo, qui secundum antiphrascos tropum nominatus est Photius, abdicatis autem et his qui ab eo promoti sunt, et in quocunque gradu ecclesiastico consecrati: quibusdam quidem horum omni tantummodo sacerdotali catalogo privatis, eo quod redarguerint et reprobaverint etiam multum ante consecratorem suum, super his quae hunc inique ac irregulariter gerere conspiciebant: quibusdam autem una cum ipso abdicatis simul et anathematizatis, eo quod sectatores ejus et consonantes in omnibus ipsius nequam operibus deprehensi sint: insuper et Iconomachi, qui contra sanctas et venerabiles imagines impios et laesos sensus habent; id est quod et illi existimationis et damnationis acceperunt decretum atque sententiam, corroborato videlicet et incardinato regulariter atque synodice in propria sede Ignatio, sanctissimo patriarcha Constantinopolitano, ita ut nunc divinae Scripturae compleatur eloquium, quod dicit: Perfectio rectorum deducet eos, et supplantatio reprobantium captivabit eos (Prov. I).

INCIPIT ACTIO. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Anno tertio consulatus amicorum Christi et piissimorum imperatorum nostrorum Basilii et Constantini perpetuorum Augustorum, indictione tertia, mense Octobris, die quinta, feria quarta, propositis pretiosis et vivificis lignis et intemeratis salutis nostrae Evangeliis in dextris partibus catechumeniorum nominatissimi templi sanctae ac magni nominis Sophiae: convenientibus autem Donato et Stephano, Deo amabilissimis episcopis, et Marino venerabili diacono, locum tenentibus Adriani, sanctissimi ac beatissimi archiepiscopi senioris Romae, et Ignatio honorabilissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, et sanctissimis vicariis Orientis, Thoma videlicet sanctissimo metropolita Tyri, locum tenente sedis Antiochiae, eo quod eadem viduata esset Ecclesia; et Elia Dei cultore presbytero et syncello, locum tenente Theodosii sanctissimi archiepiscopi sedis Hierosolymorum. Deinde secundum jussionem amicorum Christi et piissimorum magnorum imperatorum nostrorum Basilii et Constantini, praesentibus et audientibus laudabilissimis patriciis, videlicet Theodoro laudabilissimo patricio et praeposito, Hemerio laudabilissimo proconsule ac patricio, Theophilo laudabilissimo proconsule ac patricio, Leone laudabilissimo proconsule ac patricio, Joanne laudabilissimo patricio ac logotheta exeosdromi, Leone laudabilissimo patricio et domestico excubitorum, Paulo laudabilissimo patricio et eparcho praetoriorum, Manuele laudabilissimo patricio, Theophylacto laudabilissimo patricio, Petronace laudabilissimo patricio, et Oreste protospathario et domestico ycanatorum [parentum]. His ergo congregatis, sanctissimi vicarii senioris Romae, et Ignatius sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos, et honoratissimi vicarii Orientis dixerunt: Ingrediantur episcopi omnes, quoquot laboraverunt et certaverunt pro verbo veritatis, utpote consentanei Ignatii sanctissimi archiepiscopi Constantinopoleos. Et ingredientibus illis, Nicephoro videlicet Deo amantissimo metropolita Amasiae, Joanne Deo amantissimo metropolita Silei, Niceta Deo amantissimo metropolita Athenarum, Metrophane Deo amantissimo metropolita Smyrnae, Michaele Deo amantissimo metropolita Rhodi, Georgio Deo amantissimo episcopo Iliopoleos, Petro Deo amantissimo episcopo Troadis, Niceta Deo amantissimo episcopo Cephaludii, Anastasio, [ al. Athanasio] Deo amantissimo episcopo Magnesiae, Nicephoro Deo amantissimo episcopo Crotonae, Antonio Deo amantissimo episcopo Alisi, et Michaele Deo amantissimo episcopo Cercyrorum: sanctissimi vicarii senioris Romae et Orientis dixerunt: Sedeant secundum ordinem suum, quia digni sunt, et beatos et ter beatos hos aestimamus. Et sedentibus eis, stans in medio Bahanes famosissimus patricius et praepositus, ad sanctam synodum dixit: Imperator noster sanctus epanagnosticum transmisit, et si jubetis, et placet vobis, recitetur coram sancta synodo. Sanctissimi vicarii senioris Romae ac Orientis dixerunt: Placuit nobis sermo. Et accipiens Theodorus vir devotus a secretis legit: Cum divina et benignissima providentia nobis gubernacula universalis navis commisisset, omne studium arripuimus, et ante publicas curas, ecclesiasticas contentiones dissolvendi, et procellas, quae per multos annos ex invidia odientis bonum satanae expansae sunt, in stabilem tranquillitatem per meliorem quamdam provisionem transferendi: hic quidem, munito divinitus imperio nostro semper hoc desiderium gerente, et ita opportunum esse optime perpendente, ac ab aliis patriarchalibus sedibus vicarios adducere, propter jam dictam causam, judicante, cooperatus est intentioni gubernati divinitus imperii nostri solus infinitae potentiae rex et princeps pacis, et, ut aspicitis, consilium nostrum complevit, et in idipsum convenire atque concurrere fecit, a seniori quidem Roma episcopos duos, et diaconum unum de definitis septem, prudentia et intellectu ac vita venerabili decoratos; ab Oriente vero protothronum Antiochiae, id est, sanctissimum metropolitam Tyri, omni reverentia plenum: a Hierosolymitana autem sancta Dei Ecclesia, sancta videlicet Sion, de qua exiit qui prophetatus est, et nova lex, et discretor omnium gentium Domini sermo, sanctissimum syncellum virum apostolicum, et omni sapientia divina et humana refertum. Igitur cooperatione et gratia Christi universorum regis, et Dei cuncta tenentis, his, quae prava omnibus vobis esse videbantur, in directa, et asperis in vias planas, imperatoria diligentia et studio nostro translatis, commonemus et cohortamur omnes vos, fratres, ut cum multo pudore ac reverentia conveniatis ad sanctam hanc et universalem synodum, tanquam et communem, et universis aptam, atque sine livore medelam, nullam vitiosam motionem vel affectum ferentes, nec ad contentiosam voluntatem respicientes, sed potius vinci bene, quam vincere culpabiliter ac injuste scientes. Sic enim unusquisque, qui vitiatum interiorem patitur hominem, sanitatem et aeternam salutem recipiet. At vero et ad vos ipsos acclamationem imperii nostri proponimus; quippe qui potestatem synodici judicii divinitus accepistis. Etenim vos veritatis esse ac divinae justitiae, secundum quod est possibile, dilectores et imitatores nequaquam quidem ambigimus: sed ut et Deo munitum imperium nostrum, secundum datam sibi potestatis mensuram, in ecclesiasticis negotiis nihil tacuisse patescat eorum quae debentur atque conveniunt; deposcimus et religionem vestram, ut omnis gratiae ac odii nunc maxime superatrix efficiatur; quin potius et impassibili beataeque naturae ad personam non accipiendam, omni robore, quantum fieri potest, assimiletur; et neque personam potentis per gradum vel per amicitiam accipiat, neque pauperis misereatur in judicio: sic enim secundum consilium utique ac voluntatem Dei, atque tranquillissimi imperii nostri, pacatissima subsequetur ecclesiarum ordinatio. Et post lectionem, vicarii senioris Romae dixerunt: Ista res universalis est, et pertinens ad utilitatem Ecclesiae; et hoc recitari sanctae synodo placet, et nobis omnibus. Thomas et Elias sanctissimi vicarii Orientis dixerunt: Placuit et nobis similiter; et sacer senatus dixit: Et nobis omnibus placuit. Et surgens iterum Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit: Episcopi petunt una cum senatu, ut certificentur hora ista, unde sitis, et quam potestatem, vel quales litteras habeatis. Donatus et Stephanus sanctissimi episcopi, Marinus Deo amantissimus diaconus, vicarii senioris Romae, dixerunt: Hoc nos usque nunc non invenimus in universali synodo factum, ut vicarii senioris Romae a quolibet perpendantur, utrum talem existimationem habeant. Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit: Et nos propter inhonorantiam apostolici throni non dicimus hoc, sed quia anteriores vestri accedentes missi, Radoaldus scilicet et Zacharias, deceperunt nos, alia in mandatis habentes et alia facientes. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ergo ut omnem dubitationem emittamus e cordibus vestris, et verbis et operibus certificemus vos, quia secundum ea quae mandata et jussa sunt nobis, ita disponemus: ecce et epistolas habemus ad imperatorem et patriarcham, et si jubetis, legentur; et rursus iidem ipsi dixerunt: Piissimus et amicus Christi imperator, et sanctissimus Ignatius patriarcha Constantinopoleos, miserunt apocrisiarios suos nobilissimos viros et fidelissimos sancti imperii sui et Ecclesiae Dei; Joannem metropolitam Silei, et Basilium spatharium amplissimum virum, ad beatissimum papam Nicolaum. Sed quoniam ille ad Dominum profectus est, suscepit epistolam Adrianus ejus successor sanctissimus papa senioris Romae, rogantes eum, ut mitteret apocrisiarios suos Constantinopolim, quatenus error et zizania exstirparentur de ecclesia Constantinopoleos: et ecce gratia Dei venimus in conspectu sanctorum imperatorum, et reperimus in eadem sancta Constantinopolitanorum Ecclesia sanctissimum patriarcham Ignatium, et prae manibus habemus epistolam, quam transmisit imperatori sanctissimus papa Hadrianus, qui etiam potestatem nobis dedit, ut, secundum quod beatissimus papa Nicolaus disposuit de sancta Constantinopolitanorum Ecclesia, ita ordinemus, ut moderemur atque firmemus, ut nullus adversus eam pugnare possit; et ut quae ipse sanctissimus Hadrianus edidit confirmemus. Cujus enim suscepit honorem, suscepit etiam et laborem; quia propter hoc Deus posuit eum in Ecclesia sua. Ecce epistola sanctissimi papae Hadriani, et si vultis, secundum, quod praediximus, legatur. Sancta synodus dixit: Legatur. Et accipiens Marinus Deo amantissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae, epistolam Latine legit magna voce in audientiam omnium, in Graecum eam eloquium transferente Damiano venerabilissimo regio clerico et interprete.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, Deo amabili ac piissimo imperatori BASILIO AUGUSTO Christianissimo et desiderabilissimo filio.

Legationis excellentiae tuae, etc. Reliqua vide inter epistolas Adriani papae II, Patrologiae tomo CXXII.

Et post lectionem epistolae sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos, Ignatius et omnes Deo amabilissimi episcopi cum magnificentissimis principibus clamaverunt: Benedictus Deus, qui dignatus est, nos satisfactionem recipere perfectam de sanctitate vestra. Et post hoc sanctissimi vicarii senioris Romae et tota sancta synodus expetierunt ut legerentur Orientalium vicariorum commendatitiae litterae, ad cognoscendum unde et ipsi venerint, et quam potestatem acceperint a propriis sedibus. Et his taliter factis, stans Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus et vicarius Hierosolymitanus in auditionem omnium dixit: Non ignorat Christi amica dilectio vestra, fratres, nec ignoravit, tam a nobis ipsis quam a dictatoribus nostris imperatoribus discens, qui sumus, unde, et quales: verumtamen ad pleniorem satisfactionem dicimus et nunc rursus ad vos. Nam sanctissimus quidem Thomas metropolita Tyri, sicut et vobis notum est, primae sedis existens sedis Antiochiae: qua patriarcha privata, ipsum locum tenet sedis illius, usquedum fiat patriarcha in eadem sede: ob hoc non oportuit eum deferre litteras missas ab alio aliquo, cum ipse auctoritatem et potestatem haberet in eadem sede: pro eo vero quod Graece difficile loquatur, ab eo exhortatus haec nunc dixi. Ego autem, quia syncellus sum sedis Hierosolymitanae, sequens jussiones Theodosii summi sacerdotis nostri, litteras ejus prae manibus habens huc veni, quas et vos audistis. Si vero antea quidam non audierunt, et maxime propter vicarios senioris Romae, ecce praesto sunt, et legantur, quatenus singuli cum diligentia cognoscentes veritatem, certificamini. Nos autem et aliud quid volumus ostendere Deo amicissimae charitati vestrae, quia multo tempore hic demorantes, et diutius anxiati, accepimus per supplicationem ad piissimum et sanctum imperatorem nostrum, petentes celerem absolutionem ad propria; qui cum sit compatiens et miserator, atque misericors, annuit lacrymis nostris; et volebat mox satis nobis facere, nosque celerius dimittere hinc, jussit nos denudare sibi scripto nostras super positis negotiis voluntates, et quo modo futuri eramus, venientibus fratribus vicariis senioris Romae, dicere ac judicare de ecclesiasticis causis. Nos autem Deo testimonio, qui novit abscondita hominum, et interrogat corda et renes, nihil per gratiam neque acceptationem personae probantes vel judicantes, per scripta sensus nostros et de praepositis rebus exposuimus, quae et a nobis lecta, nunc ostendent lucidius et planius eosdem sensus nostros, atque judicia. Legantur igitur primo quae scripta sunt a patriarcha nostro, atque demum cum Dei adjutorio sensus nostros per expositas a nobis definitiones disceris. Deo amicissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Placuit nobis. Legantur. Similiter et sancta synodus dixit: Legantur. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinorum Ecclesiae et devotus notarius legit:

« Per omnia sanctissimo fratri, et comministro domino Ignatio, gubernacula moderanti nominatissimae Constantinopoleos, universali patriarchae, Theodosius servus Jesu Christi Hierosolymorum.

« Honorabilissimis et cultu dignissimis litteris vestrae sanctitatis susceptis, a Deo glorificate, vestris quidem divinitus datis valetudinibus et incolumitatibus magnopere congratulati sumus, prospere conservandos vos ab omni malitia exoptantes: sed dolere nos fecit, et multo moerore replevit ecclesiae vestrae negotiorum dissonantia, per membrorum videlicet alternam communionem et consonantiam: quoniam secundum vetustissimum sermonem confluentia una, conspiratio una, et compassio una est in omnibus, quae sunt orthodoxarum ecclesiarum: sed sicut in membris quaedam quidem ad vivendum, quaedam autem ad bene vivendum naturaliter effecta sunt conditoria virtute, et stella a stella differt in claritate, ita et circa ecclesias sentiendum est. Id enim, quo inordinate posita est illa, quae stabilita excellenter et praelata consistit, consequenter contristabit sequentes atque minores, quoniam et majus hinc discrimen efficit: operatrice namque causa aliquantisper a naturali motu commutata, et a plenissimis et multum capacibus locis defluente, ac emanante, plus erit fluxus accedens, quod molestiam inferat. Sic itaque ex [ea] praecipue nobis moestibilia et tristiora constituerunt, quae gesta sunt vestrae confusionis causa; sed qui posuit resinam in Galaad, et medicum praeparavit illic, ipse enim ad puram serenitatem et pacificam ordinationem reduxit vestra, et reducet in universalem laetitiam, et tranquillam quietem communis Domini divinitas, longaeva mansuetudine ac sospitate concessa, ut per ejus curam, quam de omnibus gerit, atque solertem providentiam, cum proprio etiam commune prospere gerat, superno nutu consuete conspirante atque coaccedente; per singula vestris quoque divinitus praemium consecute contumeliis, et distractionibus, quas perpessi estis ab his, qui violentius in vobis, et crudelius usi sunt potestate; tristem pariter et gratum affectum accommodavimus, tam videlicet intactam ab omni dolore ac molestia super impositione fore nobilissimam, et honorabilem sanctitatem vestram cupientes; quanquam oppido manifeste scientes, quia fulgentius aurum et lucidius erit, si igni coaptetur, vel si abundantiori conflatione quodam modo extensum ab ea quae inest sibi commistione pejoris materiae, expurgetur. Est enim et quando propter insolentem desidiam mentium nostrarum ab integritate animorum partim aversi, et bene disponere, ac agere opinati, a vero utique commisso procul efficimur, semitam, quae ad rectitudinem ducit, negligentius declinantes, atque perplexione deterioris improvide, quod melius est, turbulentum statuimus.

« Hinc animarum nostrarum sapientissimus medicus apte nobis in tribulatione dilatat appositam caliginem intellectui animarum nostrarum sensim emundans, ad resplendendam illuminationem regni sui, atque justitiae in cordibus nostris. Ne igitur crucieris neque anxieris, praecedentes tentationes per mentem accipiens. Inexpediens enim et incongruum perfectioni virtutis et mundissimo mundo divinae ac honorandae conversationis et disciplinae tuae consistit hujusmodi, sed honorabilem et decentem morem, bene ab infantia usque ad senectutem directum respiciens, omnia longanimiter ac modeste et prompte pati procura. Non autem docendo aut admonendo haec dicere praesumpsi ad virum verbi et operis perfectione coruscantem, sed charitatis copia detentus suaviter consolatoriis verbis uti proposui. Neque enim fluvius totus semper fluens, fonte quolibet opus habet; honorabilitatem tuam, aio, divina sapientia plenam. Nosti autem utique, sanctissime, causam, ob quam neque scribere neque mittere potuimus ad vos, ne forte fieremus penes potestatem, quae nos tenet existimationi malae vel suspicioni. Etenim multam benevolentiam et compassionem ostendunt in nos, licentiam nobis praebentes aedificandi ecclesias nostras, et tenendi sine prohibitione mores nostros; juste agentes, et in nullo nobis injuriam vel violentiam inferentes.

« Quoniam vero tam ab hamera, qui apud nos est, quam abhominatoriis litteris jussi sumus, transmisimus, sicuti postulavit, oculum nostrum et syncellum apostolici throni nostri ornatissimum et bonum cultorem Heliam, locum, et personam nostram obtinentem, qui distinguere potest et discernere quae quaeruntur secundum rationem. Cum quo et sanctissimum Thomam princeps Saracenorum destinavit, praesulatu fungentem urbis Tyri, qui sedis est Antiochiae, secundum quod hunc quaesistis mitti per honorabiles litteras vestras. Nostis autem utique, sanctissimi, quia multa temeritate ac ausu hos transmisimus, praecipitanter ac audacter ad ereptionem, quasi quorumdam Saracenorum, apud vos in custodia consistentium. Precamur igitur et rogamus, ut loquaris ad aures a Deo coronati et piissimi domini nostri, quo donet nobis quotquot voluerit magnifica ejus dominatio Saracenos, ad satisfactionem nostrorum, et in suspectam repraesentationem meorum, quinimo ad salutem nostram, et regmen omnium nostrum. Si enim tam ab imperiali, quam vestra providentia non fuerit hoc taliter ordinatum, pavor non modicus erit in omnimodam perditionem nostram, cum opportunitatem invenerint. Praeterea sperans penes sacratissimam et solertissimam affectionem tuam impetrare quae cordi sunt, poderem et superhumerale cum mitra, pontificalem stolam sancti Jacobi apostoli et fratris Domini et primi archiepiscoporum, quam antecessores mei patriarchae circumamicti, semper in Sancta sanctorum ingrediebantur, sacerdotio fungentes, videlicet sanctam memoriam vitae, et sanctum calciare: quae et ipse ego indutus sum, eadem gerens tuo desiderabili et honorando mihi capiti, ex amore et dilectionis copia transmisi; quatenus sanctifica suavitate, ac tactu sanctorum locorum, utpote dignus, perfruaris: simul autem et sacrum vas cimiliorum sanctae resurrectionis, craterem argenteum cum imaginibus in terra Sylem transmisi, cum devoto praeceptore, ac syncello Helia apostolici throni nostri ad sanctificationem nostrae sanctissimae ecclesiae, et memoriam nostrae humilitatis. » Et post lectionem sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Bona expositio placuit nobis. Et post hoc surrexit Bahanes famosissimus patricius et praepositus, ut ex persona totius synodi, et dixit: Per formatas quae lectae sunt credidimus esse per omnia in perfecta certitudine eos, qui missi sunt a seniori Roma ad nos veraces, similiter et Orientis duarum sedium, Antiochiae scilicet et Hierosolymae, Donatus et Stephanus sanctissimi episcopi, et Martinus honorabilis diaconus locum tenentes sanctissimi papae Adriani dixerunt: Legatur libellus quem sancta Romanorum Ecclesia exposuit. Sancta synodus dixit: Audiamus eum. Et accipiens eum Damianus reverendissimus imperialis clericus et interpres, praedictum libellum legit Latine magna voce in audientiam omnium. Et post lectionem libelli ascendens Stephanus Deo amabilis diaconus devotus notarius legit eumdem libellum Graece.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Imperantibus dominis piissimis et perpetuis Augustis Basilio et Constantino ejus filio, a Deo coronatis pacificis magnis imperatoribus, anno tertio, mense Octobris, indictione tertia.

Prima salus est rectae fidei regulam custodire, deinde a constitutis Dei et Patrum nullatenus deviare. Unum quippe horum ad fidem pertinet, alterum ad opus bonum; sicut enim scriptum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Heb. XI); sic rursus legitur: Fides sine operibus mortua est (Jac. II). Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI); haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus: quia in sede apostolica immaculata est semper catholica reservata religio et sancta celebrata doctrina. Ab hujus ergo fide atque doctrina separari minime cupientes, et Patrum, et praecipue sanctorum sedis apostolicae praesulum, sequentes in omnibus constituta, anathematizamus omnes haereses, simul cum Iconomachis. Anathematizamus etiam Photium, qui contra sacras regulas, et sanctorum pontificum Romanorum veneranda decreta, repente de curiali administratione saecularique militia sublatus, superstite Ignatio patriarcha, in Constantinopolitanam est pervasorie, imo tyrannice, a quibusdam schismaticis vel anathematizatis atque depositis institutus Ecclesiam, donec sedis apostolicae sanctionibus inobediens perseverans, ejus sententiam, tam de se quam de patriarcha nostro Ignatio, spreverit, et conciliabuli acta, quod se auctore contra sedis apostolicae reverentiam congregatum est, anathematizare distulerit. Sequimur autem sanctam synodum, et amplectimur, quam beatae recordationis papa Nicolaus, cui et ipse dominice coangelice, summe pontifex Adriane, subscripsisti, ante sacratissimum Petri et Pauli apostolorum eximii corpus celebravit: simul et quam tu ibi ipse nuper egisti, et omnia, quae in his statuta sunt, secundum decreti vestri moderationem venerabiliter conservabimus, recipientes quos recipiunt, et damnantes omnes qui in illis damnati sunt, et praecipue jam dictum Photium, et Gregorium Syracusanum, patricidas videlicet, qui contra spiritalem patrem suum linguam eximere minime formidarunt; atque perseverantes in schismate sequaces eorum, necnon et qui in illorum communionis societate permanserunt, communionis omnis gratia eos cum ipsis indignos, si tamen vobiscum non obedierint, judicantes. Etenim quorum se quis communioni miscuerit, ipsorum similem meruit in justificatione vel damnatione sententiam. Synagogas vero malignantium, imo speluncam latronum, et conventicula sanguinum, et fabricatorum mendacii, atque inventorum perversorum dogmatum, quas sub Michaele imperatore bis contra beatissimum patriarcham Ignatium, et semel adversus apostolicae sedis principatum factiose conspiraverunt, insolubilibus anathematis nexibus innodamus, et defendentes ea, vel impia gesta ipsorum celantes, et non potius, si haec invenerint, concremantes, et anathematizantes usque ad satisfactionem et obedientiam, dignos eadem anathematis sententia judicamus. Porro de venerabilissimo Ignatio patriarcha nostro, et de iis qui ex parte hujus sunt, quod auctoritas apostolicae sedis vestrae decrevit, tota mente sequimur, et religiosa devotione veneramur, atque pro nosse et posse nostro pia intentione ac spiritali conflictu defendimus. Quoniam, sicut praediximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem, et observantes ejus omnia constituta, speramus ut in una communione quam sedes apostolica praedicat esse mereamur, in qua est integra et vera Christianae religionis soliditas; promittentes etiam, sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Hanc autem professionem meam ego ille episcopus manu propria scripsi, et tibi sanctissimo, ac ter beato, et coangelico nostro summo pontifici, et universali papae Adriano per legatos tuos, Donatum videlicet et Stephanum sanctissimos episcopos, atque Marinum sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae diaconum obtuli, mense illo, die illo, indictione quota.

Subscriptio.

Ego ille episcopus sanctae illius huic professionis meae libello, facto a me in beatissimo Adriano summo pontifice et universali papa, subscripsi, et testes qui subscriberent rogavi.

Subscriptio testium.

Ego ille basilicos hic, huic libello facto ab illo in Adriano beatissimo summo pontifice et universali papa, rogatus ab eo testis subscripsi.

ANASTASII NOTA IN PRAECEDENTEM LIBELLUM. Ex editione Romana. Notandum est, et memoriae commendandum, quoniam libelli hujus tenorem beatae recordationis Nicolaus papa exposuit: sed quia tunc a praevaricatoribus non est admissus, rursus ab Adriano sanctissimo papa, mutato nomine pontificis Constantinopolim est transmissus, secundum cujus firmationes archiepiscopi metropolitani, et caeteri episcopi Constantinopolitanae dioecesos, necnon et omnes omnino clerici, qui vel in honore vel in communione essent, syngraphum sedi apostolicae Graece scriptum, et tam propriae manus scripto, quam testium a se rogatorum testimonio et subscriptione roboravere, nomina et tempus signantes, quo singuli chirographum suum scribebant, et sedis apostolicae vicariis porrigebant, ita ut nullus vel antistitum vel reliquorum clericorum in synodalem fuerit conventum receptus, qui non secundum exemplar hujus codicilli chirographum scripsit, et missis sedis apostolicae ecclesiae Romanae minime deferendum porrexit. Verum postquam omnes chirographa sua fecerunt, et testibus roborata tradiderunt, surrexerunt quidam eorum, et ad sanctissimum patriarcham Ignatium atque ad Basilium pium imperatorem accedentes, secreto dixerunt, non bene factum fuisse, quod Ecclesiam Constantinopolitanam tanta subjectione Romanae subdi Ecclesiae permiserint, ita ut hanc ei tanquam dominae ancillam tradiderint. Quibus verbis imperator commotus, jussit primoribus, qui vicariorum apostolicae sedis obsequio deputaverint unum, illi ad aliquam ecclesiam cum suis pergerent, ipsi mansionem eorum ingressi chirographa illa latenter auferrent: nam eos palam scandalizare penitus recusabat. Cum ergo vicarii, Donatus scilicet et Stephanus episcopi, atque Marinus diaconus ad collocutionem patriarchae perrexissent, custodes fures facti, penetrantes domum, quamdam partem clanculo ex numerosis illis chirographis abstulere. Quo vicarii reversi comperto, taliter inter alia imperatori dicentes direxere: Nos quidem Romam ob amissa chirographa redire non audebimus, tu tamen inchoatae pro Ecclesiae statu pietatis nihil omnino mercedis lucraberis. Nos autem, qui pro causa nuptialis contractus inter utrumque imperatorem efficiendi aderamus, his ei verbis dicta transmisimus: Non decet imperatoriam potestatem antea facere quae destruenda sunt, vel destruere quae non destruenda consistunt. Cum ergo consensu tuo chirographa facta fuerint, si male consensisti, palam poenitentiam age, et quod fecisti, non clam, sed palam destrue. Jam vero si bene fecisti consentiendo, ut sedi apostolicae pro futura cautela fierent ab episcopis chirographa, quamobrem ea, poenitens de bono, sublata tegi consentis? Jam vero si fateris quod non voto tuo factum fuerit ut auferrentur chirographa, respondemus: Tum liquido patebit voto tuo non fuisse tantum piaculum commissum, cum hos distringens, quos vicariis pro custodia dedisti, quae ablata sunt eos reddere jure coegeris: neque enim alii debent restituere, vel corrigere, si quid vicarii perdiderunt, vel si quid sinistri perpessi sunt, nisi illi qui nos cum suis omnibus ad custodiendum reverenter, et salvandum integriter imperatoria pietate receperunt. At vero imperator, his auditis, accersivit vicarios, et eis omnia chirographa reddidit, ita ut nec unum saltem deficere pateretur, dicens: Ego quidem ut magistram ecclesiasticorum negotiorum sedem apostolicam per meos legatos adii, et ideo vestram praesentiam praestolatus sum, ut vestro decreto et solertia Ecclesia nostra remedia sanitatis reciperet, et nos non nostris motibus, sed vestrae sententiae pareremus. Ergo chirographa, quae a nostris sacerdotibus, ac cunctis clericis salubriter exegistis, recipite, et spirituali patri nostro sanctissimo papae repreasentate; ita ut si quis eorum per abrupta vitiorum, vel devia pravitatum solito incedere more tentaverit, his quodammodo habenis, ab eo refrenetur, et talibus loris ad rectum justitiae tramitem revocetur. Quo facto vicarii gavisi, libellos acceptos nobis caute deferendos tradiderunt: qui videlicet antequam remeandi ad patriam iter arripuissent, separati sumus, quia a Dyrrachio navigio venimus Sipontum, deinde terreno itinere Beneventum, posthaec Romam, eosdem libellos portantes: missi vero sedis apostolicae, a Dyrrachio simili modo navim ingressi, Anconam petebant: sed Exdavenorum piratas incurrentes, omnia quae possidere videbantur penitus amiserunt, et simul codicem actionum praesentis synodi. Verum ego qui Romanae bibliothecae curam gerebam, studium habui a Constantinopoli mecum ipsius synodi codicem deferendi, delatumque summo pontifici praesentavi, ac per haec factum est, ut sedes apostolica, Deo auctore, codicem synodi per nos susciperet, et libellos missis quidem a nobis redditos, sed per nos salvatos haberet, quos nimirum, si missi penes se, ut codicem synodi, et caetera scripta haberent, hos procul dubio perderent.

Et post completionem libelli silentio facto, surgens Bahanes famosissimus partricius et praepositus dixit: Imperatores nostri sancti quod justum est quaerunt, et canonem adimpleturi sunt, non ad voluntatem suam, sed ad profectum multorum, et sicut Deus reficitur. Vos autem ad haec convenistis, ut sicut conspicitis, justitiam et veritatem faciatis. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Placet omnibus vobis libellus iste, qui plenus fide, et canonizatus, atque perfectus omni sapientia existat? est orthodoxus gratia divina a Romanorum Ecclesia missus. Tota sancta synodus exclamavit: Juste et convenienter lectus nobis libellus expositus est a sancta Romanorum Ecclesia, et propterea omnibus placet. Bahanes famosissimus patricius et praepositus ex persona sacri senatus ad Orientis vicarios dicit: Dicite et ipsi manifestius quid videatur vobis super lecto libello? putas concordatis Romanis, an non? Sanctissimi vicarii Orientis dixerunt: Concordamus. Legatur autem et definitio quae hic a nobis exposita est, cujus et superius mentionem fecimus, ut cognoscatis concordiam nostram. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Legatur. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus et devotus notarius legit:

Definitio Thomae metropolitae Tyri primi sessoris, et primatis sedis Theupoleos Antiochiae, et Heliae presbyteri et syncelli throni Hierosolymorum, sanctae Christi Dei civitatis locum, et personam tenentis Theodosii sanctissimi patriarchae Hierosolymorum habita Constantinopoli, priusquam vicarii pervenissent senioris Romae.

Vestris ecclesiaticis negotiis confusionem patientibus ex instigatione odientis bonum daemonis, et zizaniorum satoris, omnium procurator atque provisor erexit Romano principatui rectorem Deo amicissimum et veritatis ferventissimum amatorem, piissimum videlicet Basilium magnum imperatorem, per quem ecclesiastica scandala, et offendicula modis omnibus interimere, et omnem Christianum orbem ad meliorem et nitidiorem ordinem adducere voluit: qui secundum intentionem divini consilii omnia et dicere et facere anhelans, convocavit et humilitatem nostram de orientalibus sedibus ac dioecesibus, ut cum his qui putabantur advenire atque concurrere a seniori Roma, sanctissimis vicariis, circumspecte ecclesiastica dissolveremus certamina, propter quod et nunc usque perseverantes, illorum praestolamur adventum. Quoniam vero multa facta est tarditas, et suspicamur ex Agarenorum tyrannica potestate propter tantam moram multas nobis superventuras calamitates atque necessitates, imo vero et nostrum totum genus Christianorum propter talem causam summittendum variis tentationibus, nequaquam eos, qui a Roma venire putabantur, exspectare justum putavimus, sed et superfluum et supervacuum arbitramur esse: praesertim cum ea, quae Romae regulariter ac synodice gesta sunt, prae manibus habeamus, ita ut hinc constet una nobiscum esse beatissimum papam Nicolaum per litterarum suarum voces, adhuc etiam et successorem ejus beatissimum Adrianum papam per proprias epistolas. Nam et Christum Dominum nostrum per Evangelium, tanquam per vivam vocem, loqui convenienter arbitramur, et credimus; necnon et apostolum Paulum, et reliquos omnes apostolos, prophetas, atque doctores. Ipsi ergo habentes nobiscum beatissimum papam Adrianum, ineptum et incongruum omnino putamus despicere fluctuantem Christi et Salvatoris nostri Ecclesiam per dilationem dispositionis, quae illi debetur. Hinc ergo velut ex necessitate, nunc vobis denuntiamus justificationem Dei, et divinae misericordissimaeque providentiae consilium atque judicium, quantum ad capacitatem nostram attinet. Est igitur a nobis editum et sancitum de negotiis quae nunc mota sunt, ut omnimodis obsequantur et obediant definitionibus et decretis beatissimi papae Nicolai omnes homines; quibus et nos favemus et concordamus, nimirum qui multum ante ipsorum lectionem, et cognitionem, eadem et excogitavimus ac judicavimus, et praedicavimus.

CAP. I. Ergo sanctissimus quidem patriarcha Ignatius sit beneplacito Dei Patris, et gratia Domini nostri Jesu Christi, et operatione sanctissimi Spiritus, ratus et stabilis in throno suo, a nemine molestiam sustinens, vel coercitus a propria archierarchica dignitate, atque honore, dirigens verbum veritatis.

CAP. II. Episcopi autem, et presbyteri, ac diaconi, seu cujuscunque ordinis clerici, quotquot post iniquam depositionem sanctissimi et comministri Ignatii discesserunt a Photio, et idcirco a suis sedibus sunt remoti, ac depositioni submissi, isti suas recipiant sedes ad fungendum incunctanter sacerdotio, nullatenus aliunde prohibiti: qui enim pro veritate privati sunt iis quae possederant, non solum illorum, unde ceciderunt, digni sunt esse participes, verum etiam aliorum, quorum quaeque possint recompensare digna prioribus afflictionibus.

CAP. III. Qui vero beati Methodii et sanctissimi Ignatii manus impositionem habent episcopi, vel presbyteri, vel diaconi, aut cujuscunque ordinis clerici, et usque in finem cum Photio sacerdotio fungi passi sunt, in repulsione autem ejusdem Photii ad Dei sanctam et catholicam atque apostolicam Ecclesiam concurrerunt, et nunc usque ad terminationem sanctae synodi concurrere festinaverunt, nec hos communis omnium Christianorum amatrix filiorum Ecclesia mater avertit, sed sinibus recipiet, materno more circa natos benignitate succensa, et votum incessabile ( alias, miserabiliter) monstrans, epitimiis, ut par est, sanctissimi patriarchae Ignatii, quae ipse voluerit, hos adoptans et placate suscipiens. Nam beati termini papa Nicolaus in Photio, et in manus impositione ejus sola, et in Syracusano Gregorio dedit definitivam damnationem. In reliquis autem praenominatis duabus consecrationibus potestatem sanctissimo patriarchae Ignatio credidit: oportebat enim eum, qui multis difficultatibus pro credita sibi divinitus Ecclesia tentatus fuerat, portionem aliquam liberalitatis in admissione sacerdotum percipere.

CAP. IV. Photium autem, quemadmodum beatus Nicolaus de illo decrevit, alienum modis omnibus existimamus ab omni sacerdotali dignitate, operatione ac nomine usquam per nullum modum vel tempus accepturum locum satisfactionis: sed et anathemati transmittimus, nisi forte obedierit synodicae judicationi papae Nicolai, et sententiam nostram susceperit.

CAP. V. Gregorius praeterea Syracusanus, ut ante depositus et ante damnatus a nobis, etiam ita deputatur depositus et condemnatus: non enim ut contrarii justi decreti venimus, sed ut aequorum et a Patribus traditorum canonum et sanctionum confirmatores pariter et fautores. Qui vero seducti sunt, et a Photio manus impositionem susceperint, tanquam malis operationibus ejus cooperantes et faventes, atque condecernentes effecti, omni sacerdotio judicantur indigni, sicuti et papa Nicolaus adversus eos synodice promulgavit.

CAP. VI. Haec itaque a nobis ita et edita sunt, et decreta, et Dei nutu dicimus, fideliter et praescripta sunt; haec et dicimus et praedicamus, atque vobis scripto commendamus; et naec omnes conservare deliberamus quotquot Christi vocatione censentur; et nobiscum affatur, et monet Jacobus frater Domini, primusque summus sacerdos et praesul Jerusalem civitatis sanctae; ex magna quoque Antiochia, ubi Christi haereditas celebratissimum cognomen explevit, Petrusque ibidem primus sacerdotio functus est, deinde Ignatius Deifer, et hujus successor, haec conservare debere, ac nullam praevaricationem praedictorum praesumere, ne omne jus Ecclesiae repro bare inveniamini, neque enim modicum est quod pene modicum est. Nam et qui omnem servaverit legem, in uno autem offendat, factus est omnium reus (Jac. II). Quisquis ergo a notitia praeceptorum beatissimi papae Nicolai, et hoc se judicio nostro ausus fuerit reprobare aliquid eorum quae hic proferuntur, vel molestiam inferre auditibus potentum ad alicujus reprobationem, vel receperit hujusmodi, iste, quisquis sit, sive sacerdos, sive laicus, sive quicunque monachus, sive cujusvis ordinis clericatus, anathema sit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et privatus gloria Dei, et haeres aeterni tormenti et cohaeres diaboli, atque alienatus a Christianorum gratia, tanquam qui irridet Christi veri Dei nostri munificentiam, quam dedit sacerdotibus, dicens: Quemcunque ligaveritis super terram, erit ligatus et in coelis: et quemcunque solveritis super terram, erit solutus et in coelis (Matth. XVI). Qui enim verax esse Christi verbum existimat, et annuntiat, creditque quod ea, quae super terram ligata sunt, ligentur et in coelis, et quae super terram soluta sunt, solvantur et in coelis; quae a sacerdotibus ligata sunt, quomodo putas, audebit solvere, et [ forte soluta] solutum ligare? Manifestum est ergo, quod Deum contemnens, hujusmodi et divinum magisterium irridens, et honoranda praecepta reprobans, justam non effugiat poenam. Cum his autem subsequetur et alia quaedam valde difficilis et cita commotio: at vero si reprobaverit saltem unum ex his quae hic scripta sunt, et a beato papa Nicolao ante judicata, fiet aestus in ecclesia vestra continuus, et simultas ecclesiasticorum negotiorum, ita ut nunquam videri possit in ecclesia quilibet ordo. Ubi enim est utique concursus omnis patriarchalis throni, et ut idipsum dicatur omnis sacrati catologi; si diabolico consilio ambiguitatem quis habeat, difficile profecto erit, ut aliquando firmitatem vel pacem possideat ecclesiasticus ordo. Anathema ergo illi qui secundum aliquid praesumpserit reprobare quidquam ex iis quae hic inscribuntur a Patre, sicut jam dictum est, et Filio, et Spiritu sancto. Amen. Ad confirmationem autem praesentis definitionis, subscripsit unusquisque nostrum manu propria, quemadmodum subinfertur.

Et post lectionem definitionis tota synodus dixit: Ecce audivimus et sententiam Orientalium, sequentem, ac faventem judicio sanctissimi papae Nicolai, et convenimus in eam. Sanctissimi et honorabilissimi vicarii senioris Romae dixerunt ad Orientis vicarios: Vos, fratres nostri, dicite: Vestra est definitio? et scriptum hoc, quod lectum est, vos dedistis? Thomas honorabilissimus metropolita Tyri et Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus, Orientis vicarii, dixerunt: Etiam nostrum est, et nos id scripsimus, cum hic essemus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Vere tenetis sicut audivimus? Thomas et Helias sanctissimi vicarii orientis dixerunt: Ita tenemus placita haec, quemadmodum audistis. Honorabilissimi vicarii Romae dixerunt ad sanctam synodum: Placet vobis? Sancta synodus exclamavit: Placet omnibus. Et post hoc sacer senatus per Bahanem famosissimum patricium et praepositum ad honorabilissimos Romanorum vicarios dixit: Rogamus vos, sanate contritionem nostram. Nos quidem acquiescimus iis quae jussit judicium vestrum, sed convenit ut jubeatis ipsi alia, quae si audierimus, juvent nos, Photium aliquando non videntes, quomodo eum condemnastis? Cum quo repertus est [ al., Cum repertus est; al., coram vobis quomodo repertus est?] coram vobis, quomodo protulistis adversus eum anathema? dicite nobis. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Beato Petro apostolo donavit potestatem Christus, et Deus noster, dicens ei: Petre, ecce Satanas expetivit cribrare te, sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Non ergo poterat ter beatissimus et sanctissimus papa Nicolaus in sede illa tantum tendere tempus, ut non confortaret fratres suos, et sanctissimum patriarcham Ignatium. Nam sanctissimus papa Nicolaus, videns litteras et epistolas Photii pervasoris, et absentem, tanquam praesentem, per epistolas ejus et apocrisiarios judicavit eum. Magnificentissimi principes dixerunt: Et quem misit? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Si jubeatis audire secundum consequentiam, dicemus. Magnificentissimi principes dixerunt: Volumus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Primitus missus est Arsabir legatus Michaelis imperatoris, et cum eo missi sunt quatuor episcopi: ( nomina eorum ignoramus) deferens secum et epistolam regiam, significantem in se causam haereseos imaginum, et in fine litterarum illarum ostendentem etiam emissionem sanctissimi patriarchae Ignatii. Petebat autem ut mitteret apocrisiarios suos Constantinopolim, et misit Radoaldum et Zachariam quondam episcopos, et venerunt huc, et fecerunt latrocinale concilium, et synagogam malignantium contra sanctissimum virum Ignatium patriarcham, et quasi deposuerunt eum. Tunc reversi sunt Romam cum apocrisiario Leone a secretis, ferente et ipso iterum epistolam regiam, et invasoris et adulteri Photii, et libellum manifestantem synagogam malignantium factam adversus Ignatium sanctissimum patriarcham. Tunc cognoscens diviferus papa Nicolaus scrutatus omnia, fecit synodum, et convocavit omnes occidentales episcopos, archiepiscopos, metropolitas, et omnem clerum sanctae Romanae Ecclesiae, ac totum senatum principum Romanorum, et damnaverunt libellum, et concilium malignantium, quod factum erat adversus sanctissimum virum Ignatium, et deposuit apocrisiarios qui venerant huc, Radoaldum scilicet, et Zachariam, et ab omni honore sacerdotali et communione pepulit eos; quoniam communicaverunt, et consenserunt, et constituerunt invasorem ac adulterum Photium; et abdicavit concilium malignantium. Propter hoc ergo opus damnavit et anathematizavit Photium. His tacentibus, surgens Bahanes famosissimus patricius et praepositus, ut ex persona sacri senatus, interrogavit Orientis vicarios: Et vos tempus multum fecistis, hic exspectantes a Roma vicarios, quomodo prope habentes Photium, non quaesistis, et vidistis, et ita condemnastis eum? Et surgens Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus, locum retinens Theodosii sanctissimi archiepiscopi Hierosolymorum dixit: Nostis omnes, amici Christi, fratres, quia Spiritus sanctus, qui locutus est in prophetis, ipse et in apostolis est affatus, et omnia quaecunque gesta sunt a patribus nostris olim, et in lege posita sunt, et gratia spirituali acta consistunt; et ideo patriarchalia capita in mundo posuit Spiritus sanctus, ut in Ecclesia Dei pullulantia scandala per ea exterminentur, et pacifica constitutio in ipsa interveniat, et concedatur. Igitur cum praesidens et praecedens senes senioris Romae nequaquam receperit Photium, nec etiam Orientis tres throni, videlicet Alexandriae, et Antiochiae, ac Hierosolymorum, non erat opus vocare illum ad examinationem vel rejudicationem. Hujusmodi enim actiones de iis qui recepti sunt in ecclesiis Dei, et cunctis sedibus, solitae sunt fieri. De iis autem qui nunquam in seniori Roma et reliquis sedibus recepti sunt, nullum omnino debet iteratum haberi judicium. Hujusmodi enim in semetipsis evidentem habent propriam damnationem, ita ut et nos bene fecerimus eum, qui nunquam a seniori Roma et Orientalibus thronis receptus est, nullatenus adducentes ad retractationem examinis: habebat enim hanc secum ferens manifestissimam sui damnationem. Alium itaque nos patriarcham Constantinopoleos neque cognovimus neque recipimus temporibus istis, praeter hunc sanctum virum, patriarcham videlicet Ignatium, ex quo thronum Constantinopoleos gratia Dei et electione ecclesiastica tenuit, hunc habuimus receptum in sedibus nostris: et si advenientes huc non invenissemus eum in patriarchio suo, sed in insula exsilii sui, alium non susciperemus, sed hunc eumdem appellaremus patriacham Constantinopoleos. Quoniam vero gratia Dei hunc invenimus in throno suo, communicavimus, et comministravimus, et simul manducavimus, et bibimus cum eo, tanquam qui communicator et comminister noster ab olim usque in hodiernum diem exstiterit. Haec enim etiam a primordiis venientes excelsa voce praedicavimus, ut non existimaremur ab aliquo maligna gerere velle, quasi furtim abstracti adhaeserimus sancto viro huic, sed secundum antiquam opinionem, quam habuimus de illo, eamdem haberemus usque in praesens. Quamvis autem non collocuti cum Photio fuerimus facie ad faciem, tamen diversimode et frequenter cum iis, qui unanimes et consentanei ac protectores ejus sunt, convenientes, didicimus ea quae pro sui defensione videntur esse inutilia et vana consistere. Quod enim dicunt patriarcham Ignatium post injustam depositionem suam, cum in exsilio esset in insula, fecisse refutationem, talem refutationem neque senior Roma neque nos recipimus, eo quod praeter canonem sit ecclesiasticum facta. Si autem dixerint aliqui, quia ii qui manus impositionem Photii fecerunt, et qui simul inventi sunt, digni eadem cum ipso poena et damnatione sint, hoc non veraciter dixerint: etenim cum simus infirmae naturae, non semper ferimus mortem imminentem nobis, et ideo formidantes, nonnunquam etiam ea quae nolumus agere inviti compellimur. Denique et isti, qui ex consecratione beati Methodii et sanctissimi Ignatii timoribus subacti, et pavore regio, et potestativa tyrannide incurvati sunt, et concurrerunt propter violentiam; deinde confestim et post pauxillum reprobaverunt quae ab illo praesumpta sunt contra Ignatium sanctissimum patriarcham, et recesserunt ab eo, venia sunt digni: et maxime ii qui mala passi sunt, et diversas ab eo tribulationes, et depositiones, et custodias, et exsilia pertulerunt; quos beatos esse et nos quoque judicamus, quemadmodum et ante nos definierunt Nicolaus et Adrianus sanctissimi patriarchae Romani. Haec ergo nos et his similia in posterum cognoscentes, verum et a primordiis comperientes, neque Photium recepimus, neque manus impositiones ejus admisimus; nihil enim incertum factum est nobis tanto hic tempore demorantibus. Haec quidem velut in compendio diximus, causam demonstrantes qua vocati sumus, et adhaesimus sanctissimo patriarchae Ignatio, et nequaquam provocavimus Photium ad examen vel iteratum judicium. Etenim et ipse Photius misit per quemdam imperialis dignitatis ad sanctissimum metropolitam Tyri, si forte aliquando receperit se in throno Antiochiae: et confessus est, et non negavit, et confessus est quia nunquam suscepimus Photium in throno Antiochiae. Itaque neque in seniori Roma, neque in throno Hierosolymorum, neque in throno Antiochiae susceptus Photius, quomodo putas esset apud nos retractione judicii dignus? Haec nunc dicimus, sufficienter valentia exhibere voluntatem et responsionem nostram super quibus interrogati sumus. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ecce contritionem nostram sanastis atque curastis, et omnes confitemur a Deo judicium sanctum sanctarum trium sedium: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, Christus ait, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ita moris est sanctae Romanae ecclesiae canonicam diligentiam possidendi, et propter ecclesiasticum ordinem eum, qui per fenestram ingressus est in caulas ovium, ut lupum persequendi; et gaudet sancta haec synodus de vestra honorabili responsione. Etiam hodie auribus nostris induxistis et ostendistis veram fidem; quod enim ore dicitis, opere desideratis finire. Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit: Habet aliquid vestra sanctitas hodie, ut disponat? Deo amicissimi vicarii sanctae Romanae Ecclesiae dixerunt: Vellemus ordinare de libello, quantum possemus, sed quia transacta est hora, hujus rei gratia, in alio conventu, Deo favente, faciemus quod debemus. Et surgens sacer senatus dixit: Benedictus Deus, quia meruimus videre sanctam diem istam, et honorabilem coetum nostrum: ecce haec omnia secundum rationem veritatis terminata sunt. Deinde stans in medio Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae et devotus notarius laudem hujuscemodi: Multos annos imperatorum! Basilii et Constantini magnorum principum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiae multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis et justitiae multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romaniae terna memoria! Adriani orthodoxi papae Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriachae Constantinopoleos multos annos! Orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! Orthodoxi senatus multos annos! sanctae et universalis synodi aeterna memoria!

ACTIO SECUNDA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi vere Dei et Salvatoris nostri. Consulatus protectorum et tranquillissimorum imperatorum nostrorum dominorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini autem filii ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, Nonis Octobris, praepositis pretiosis et vivificis lignis ac intemeratis et sanctis Evangeliis, conveniente autem sancta et universali synodo, Donato Deo amantissimo episcopo Ostiensi, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepesino, atque Marino reverendissimo diacono sanctae Romanae Ecclesiae, locum obtinentibus sanctissimi Adriani papae Romani, et Ignatio sanctissimo patriarcha Constantinopoleos, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum obtinente sedis Antiochiae, ac Helia Deo colendissimo presbytero et syncello locum obtinente throni Hierosolymorum: praesente quoque sacro senatu, videlicet Theodoro magnificentissimo proconsule ac magistro, Bahane magnificentissimo patricio et praeposito, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Theophilo magnificentissimo proconsule ac patricio, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Joanne magnificentissimo patricio et logotheta okeos dromi, Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Paulo magnificentissimo patricio et praefecto praetoriorum, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Horeste laudabilissimo protosphatario et domestico ycanatorum: atque sanctissimis episcopis, videlicet Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Joanne Deo amicissimo metropolita Sylaei, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnae, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Georgio Deo amicissimo episcopo Heliopoleos, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Niceta Deo amicissimo episcopo Cephaludii, Athanasio Deo amicissimo episcopo Magnesio, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Cotronae, Antonio Deo amicissimo episcopo Alisii, Michaele Deo amicissimo episcopo Cercirorum: his ita convenientibus, stetit in medio, Paulus Deo amicissimus chartophylax, et dixit: Ipsi qui ceciderunt sub Photio venerunt cum libello quid videtur vobis? expetunt enim ingredi sanctam hanc et universalem synodum. Sanctissimi vicarii senioris Romae et Orientis, et omnis sancta synodus dixit: Ingrediantur. Et ingressi sunt praedicti episcopi praeferentes libellum in manibus suis, et adorantes proposita intemerata judicia prociderunt sanctae synodo. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Qui estis vos qui intrastis huc episcopi, et a quo consecrati estis? Theodorus metropolita Cariae dixit: A domino nostro sanctissimo patriarcha Ignatio et beatissimo Methodio. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et quot estis? Theodorus reverendissimus metropolita Cariae dixit: Numerum nescimus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quid dicitis? quid habetis? quid vultis? Episcopi dixerunt: Procidimus sanctae et universali huic synodo, poenitentiam expetentes. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quid est hoc quod fertis? Episcopi dixerunt: Libellus confessionis, super quibus peccavimus in dominum nostrum sanctissimum patriarcham Ignatium. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Confitemini vos peccasse in hac causa? Episcopi dixerunt: Confitemur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: In libello ita habet ut ore vestro dicitis? Episcopi dixerunt: Legatur libellus, et tum ea quae de nobis sunt certissime comperietis. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt ad Dei cultores vicarios Orientis: Aptum apparet vobis, ac omni sanctae synodo, ut suscipiatur libellus confitentium se peccasse? Sanctissimi vicarii Orientis et tota sancta synodus dixerunt: Si placet sanctitati vestrae, ac honorabilissimo patriarchae Ignatio, et nobis bonum videtur, ut suscipiatur et in conspectu synodi legatur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ergo quoniam omnibus placet, suscipiatur et legatur. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus et notarius sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae de manibus jam denuntiatorum episcoporum, legit magna voce in audientiam omnium.

LIBELLUS. Si quidem essent ignota in seniori Roma, quae dira contigerunt a Photii mente, impugnatoris Ecclesiae, oporteret humilitatem nostram multum texere sermonem, roborantem quae circa nos perpetuata sunt, et quibus et quot ab ipso atrocitatibus submissi sumus: quia erat vir alia quidem loquens, et alia cogitans, et operam dans mendacio: ex arte gentilium semper proponebat bona, deveniebat autem in mala, et erat potens ad superandum et decipiendum, ut non est factus, nec fiet ullus hominum. Unde cum talis esset, supplantavit nos, sed sermonem prolixum supra modum facere nolumus, habentes vos eorum quae dicuntur testes. Nam scitis utique vos, qui meruistis obsecundare sanctissimo papae Nicolao, lucernae ecclesiae, ac luminari totius orbis, et ipsius comministri estis effecti, quia incomparabilis erat in sacerdotibus, vita et sermone resplendens, quem pene nec macula tetigit: sed hic in talem et tantum virum non segnis exstitit fingere mente infelicissima detentus (quem non vidit, nec cognovit) maculam plurimam, innumeram et coacervatam: et post multitudinem etiam, magnitudine praevaluit in vanitate sua: et si mendaces, attamen de Oriente ex omnibus patriarchis apocrisiarios quasi concordantes, et certissime quae a se dicebantur noscentes, multo studio duxit, ut hujusmodi virum depositioni submitteret: et habens consentaneos testes falsos, transmisit commenta, mendacia, et viros deceptos, et veniabant ad complendum quae sibi visa exstiterant. Et nisi Deus omnes operibus manuum suarum compeditos ligasset, nos utique cum hujusmodi caderemus; nimirum qui pro pastore lupus esse videbatur. Diximus de Nicolao parum. Non solum autem huic talia operatus est, sed et ipsum sanctissimum sacerdotem ac pastorem nostrum, qui nos impositione sanctarum manuum suarum, cum esset summus antistes, sanctificavit, multis prius studiis, cum saecularis esset, impugnans, et in nos inspirans postea hypocrisim, cuncta negavit, et omnibus consentaneis suis, vel qui sub ipso eramus, suasit ut se chirographis terribilibus profiterentur eum se habituros patriarcham patriarcharum, et summum sacerdotem summorum sacerdotum; et tunc quidem in nobis ita faciebat. Postera vero die fraudes consuebat adversus eum, et mendaciorum infinitam multitudinem, quasi criminum materiam habentium, quemadmodum et adversus beatissimum Nicolaum gessit: quae et volebat in omnia patriarchia transmittere; ut sicut ipse post modicum depositionem ac anathematismum in eum fecit, ut olim voluit, ita et caeteri patriarchae facerent. Sed hujus fraudem non celavit Deus, sed omnibus patefecit; et hi qui dolum manifestum fecerunt, exsiliis et proscriptionibus, ac flagris, atque multis taediis submissi sunt: sed nec sic valuit se reprimere, sed quemadmodum impetum habuit miseri voti sui, depositionem et anathematismum fecit, et in eum, his factis, quid malorum in ipsum ex tunc non egit? Nonne dentes ejus radicitus evulsit, faciens eum in facie percuti? Nonne pedes ejus ferreis vinculis munivit? Nonne cum fuga lapsis, et fugacibus servis, in foetoribus et sordibus damnavit eum, ut moraretur tempore non pauco? Nonne denudans eum vestimentis, quae induebat absque prima parvula tunica, hujus crura scidit, et in sepulcro, quod in modum rogi factum est, delusum locari fecit, candelas fundens quae ibidem elucebant, ne, aquam eis habentibus, cum siti uteretur, ad refocillationem potaretur ex illis? Nonne hunc erectum stare facientes, tulerunt virgam, quam tenens in manibus fulciebatur, senectutis imbecillitatem consolans? Nonne sine cibo ac potu multis eum diebus transigere fecerunt? Nonne exsulem illum fecit, ubi dunt frequenter incursus barbarorum, et rapiuntur homines, qui locis illis inhabitant, et gladii efficiuntur impendium? Sed quae ab eo sustinuit tantae multitudinis sunt, ut dinumerare in vanum laborare sit: neque enim sermo valebit haec enarrare. Et tunc, quem? imperatorum filium, et imperatorum nepotem, qui angelicam vitam subiens, habitu monasticae conversationis indutus est, qui Deo placabilis, et angelis reverendus, atque daemonibus metuendus apparuit. Ex his, quot exiguitatem nostram nseveritatibus submiserit, etsi dicere non possumus, vos colligere ac nosse valetis: si enim talibus summis sacerdotibus, scilicet papae Nicolao, et sanctissimo patriarchae Ignatio, talia operatus est, nobis utique humilibus mentis munditia qualia fecerit non ignoratis. Multi enim ex nobis cum infidelibus gentibus in praetorio mulctati sunt, fameque ac siti, seu caeteris miseriis afflicti, ad secandum marmora pro lignis damnati sunt: alii autem pro eo, ut cum lignis ferirentur, spatha percutiebantur, iis qui feriebant, non ut sacerdotes, neque ut homines carnem ferentes, sed ut inanimata corpora percutientibus. Illud vero, quod calcibus submittebant, et huic poenae subjectis viscera evellebant, ut leve tormentum habebant. Id praeterea, quo monilibus ferreis afficiebat, et catenis vinciebat, fenum post multos dies in escam praebens, humanitatem multam esse putabat. Quot autem in tenebrosis et umbra mortis, in foetoribus mortiferis includebant, nec tegebant, cum facerent? sed gloriantes, et cachinnantes magna voce, nescientibus cum feritate atque jactantia loquebantur, ludentes. Et rogati ut talibus misericordiam praeberent, magis insaniebant, ac deterius causabantur. Alios etiam in extremitates orbis, et in alienigenarum loca fecit exsiliari. His atrocitatibus submissi nos, et in summum sacerdotem nostrum, et in eos qui cum illo perseverabant, pejora his et saeviora committi videntes, afflicti et fatigati sumus, videlicet tam in aliis fieri haec aspicientes, quam ipsi talia patientes; ideoque deterriti incidimus seductionem et errorem atque vim saevissimam; et non sponte fecimus quae dicere confitentes confundimur. Sed omnia haec facta sunt in nos, necessitate ab eo et vi non cessante, voluntateque nostra se nullo modo flecti consentiente: lacrymis enim et gemitibus penitus replebamur et facientes, et postquam faciebamus. Sed est nobis spes salutis non ex operibus nostris, neque exjustitia quam fecimus, neque enim fecimus: licet enim restiterimus, et multam vim perpessi, multisque tormentis subacti simus, in finem tamen in miseriis non substitimus. Est ergo spes ex eo, quo vos estis imitatores Dei, et qui vos miserunt, atque dominus et summus sacerdos noster simili modo. Etenim et Deus luxuriosum filium propterea in paradigma posuit, qui, omni vita sua male consumpta, veniens ad patrem suum, susceptus est, et non utcunque sed cum symphonia, et epulis, et vestitus a proprio patre, pristinum indumentum et primam stolam recepit (Luc XVIII): ut daret formam temperantiae ac moderationis faciendae super nos, qui recidimus; et publicanum humiliatum justificavit (Luc VII), et meretricis lacrymas suscepit (Luc XXIII), atque latronis confessionem admittens, hunc ipso die in paradisum introduxit (Matth. XX). Hos vero qui in vinea pondus totius diei sustinuerunt, et qui una hora tantummodo perseveraverunt, ut media praetereamus, pari fecit dignos mercede (Luc VII); ac ei cui multum debebat, et cui pauca, ex aequo donavit, ut ad majorem dignitatem attraheret, quibus multum dimisit. Cum hujusmodi spe in humilitate animae, et contritione cordis, ad sanctitatem vestram accedentes, hunc vobis libellum dedimus, non in labiis dolosis, neque in dolo mentis. Ipse Deus testis est, qui etiam vades est noster: sed ex sinceritate ac munditia sperantes in miseratione Dei nostri, qui hominem amat, et intercessiones sanctae ac intemeratae Dei genitricis Mariae, et sanctorum apostolorum, et beatissimi ac sanctissimi papae Nicolai, atque sancti patris nostri et summi sacerdotis Ignatii, vestraeque beatitudinis orationes, nec non et sanctissimorum vicariorum Orientis, jam non taliter nos expavescere, sed manum accipientes a vobis, quae nos confortet, et in rectitudine statuat; et quantum ex proposito usque ad sanguinem decertare in ecclesiasticis causis, ut et culparum quas fecimus, ex hac correctione, in satisfactione cordis ( al., et satisfactione cordis) indulgentiam percipiamus: et non ulterius Photio, vana sapienti vel consentaneis ejus, dum permanserint in exsecratione sua, et sanctae Dei catholicae Ecclesiae dissonaverint, concordabimus, nec erroris ejus et seductionis turbulenta fluenta gustabimus. Ecce enim ea, quae ab ipso bibimus, et amarum et dolosum, ac exitiale poculum exspuentes, nosmet in hanc sanctam synodum projicimus, profitentes etiam accepturos nos esse libenter a sanctissimo summo sacerdote nostro epitimium definitum. Si autem post hanc erectionem, quae in nos sine calliditate atque conturbatione facta est, nos callide agere contra Ecclesiam Dei in aliquo voluerimus; sit nobis depositio a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et nulla ad erectionem ulterius revocatio. Donatus sanctissimus episcopus Ostiae, et Stephanus sanctissimus episcopus Nepae, et Marinus Deo amicissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae vicarii Romani interrogaverunt episcopos: Cujus estis consecratio? Episcopi dixerunt: Diximus quia beati Methodii et sanctissimi Ignatii. Sanctissimi vicarii Romani dixerunt: Suscipimus vos secundum praeceptionem sanctissimi papae nostri Adriani propter confessionem libelli poenitentiae vestrae. Reverendissimi episcopi dixerunt: Et nos adoramus vos, et suscipimus vos judices, et judicium vestrum tanquam ex persona Filii Dei habemus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: quot estis numero? Illi autem dixerunt: Et antea diximus quia nescimus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ecce sancta Romana Ecclesia non claudit viscera sua omnibus vobis, si offertis libellum ex toto corde vestro. Et iterum iidem ipsi sanctissimi vicarii senioris Romae ad episcopos dixerunt: Detulimus libellum a sancta Romana Ecclesia, a sanctissimo papa Adriano, mandatum ab eo accipientes, exigere a vobis fieri ipsum libellum, et sic vos suscipere: vultis ergo facere quod jussum est a sanctissimo papa Adriano? Episcopi dixerunt: Volumus, et placet nobis, et subscribimus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Volumus et jubemus relegi eum in conspectu omnium. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus et notarius legit libellum Graece, qui a Romano fuerat transmissus, qui etiam in prima lectus est actione. Et post lectionem sanctissimi vicarii senioris Romae ad episcopos dixerunt: Libellum hunc audistis? Placet vobis? Scribite illum. Suscipitis omnia quae edita sunt a sancta Romana Ecclesia? Reverendissimi episcopi dixerunt: Placet, scribimus, et suscipimus omnia. Donatus reverendissimus episcopus Ostiensis, et Stephanus sanctissimus episcopus Nepesinus, et Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, dixerunt: Et scribite eum. Et suscipiens Theodorus Cariae, scripit illum. Deinde similiter Euthymius Catanae, Photius Nacoliae, Stephanus Cypriorum, alter Stephanus Cylirae, Theodorus Sinopes, Eustachius Acmoniae, Xenophon Milassi, Leo Daphnusiae, Paulus Meles; omnes isti scripserunt Romanum libellum, et dederunt hunc sanctissimis vicariis Romanis, etiam cum subscriptione testium. Et post hoc Thomas et Helias sanctissimi vicarii orientis ad sanctissimos vicarios Romanos dixerunt: Omne quod disposuistis placet nobis. Sanctissimi vicarii Romani dixerunt: Quoniam bonum diligitis, ideo, fratres nostri venerandi, placet nobis et vestra dispositio. Et rursus iidem episcopi ad Orientales vicarios dixerunt: Si videtur vobis bonum esse, detur decidentium episcoporum poenitentiae libellus. Patriarchae sanctissimi vicarii Orientis dixerunt: Videtur nobis esse bonum. Ignatius sanctissimus patriarcha Constantinopoleos dixit: Ponatur libellus super preciosa ligna, et sancta Evangelia, et sic eum accipiant, et dent mihi. Sanctissimi vicarii senioris Romae una cum orientalibus dixerunt: Ponatur. Et ponentes episcopi libellum super sancta Evangelia et preciosa ligna, et rursus sumentes eum, dederunt Ignatio sanctissimo patriarchae Constantinopoleos: et sumens patriarcha superhumeralia, tradidit eis. Primo autem omnium dedit Theodoro metropolitae Cariae, et dixit ei: Ecce sanus factus es, jam nolli peccare, ne deterius tibi aliquid fiat (Joan. V). Theodorus reverendissimus metropolita Cariae dixit: Confugimus ad sanctitatem tuam tota anima, et mente munda, tradentes propria manu libellum confessionis nostrae, ac profitentes usque ad totam vitam nostram conservare quae illic scripta sunt inconvulsa. Ignatius sanctissimus patriarcha Constantinopoleos dixit: Bene ac decenter fecistis, filii dilectissimi nostri. Ecce suscipio vos sicut misericors et benevolus pater prodigum filium suum reversum ad poenitentiam; propterea quia et sancta Romanorum Ecclesia benigniori affectu mota est erga reverentiam vestram, quibus et concordaverunt etiam Orientales sedes. Et post hoc Theodorus reverendissimus episcopus Sinopae dixit: Non solum epitimiis sumus digni, sed et poenis; sed misericordia tua magna est, domine. Xenophon reverendissimus episcopus Milassi dixit: Cum sim multis poenis dignus, superhumeralia accipio. Et postquam acceperunt superhumerale sua, sederunt singuli in ordine suo. Et iterum Paulus Deo amicissimus chartophylax stans in medio dixit: Postquam ingressi sunt in hanc sanctam synodum episcopi, qui ceciderunt, ecce praesto sunt et presbyteri, habentes eumdem libellum, et rogantes sanctitatem vestram, ut intrent in hanc sanctam synodum: quid ergo placet sanctitati vestrae? Sancta synodus dixit: Cujus consecrationem habent? Paulus Deo amicissimus chartophylax dixit: Beatissimi Methodii, et sanctissimi Ignatii. Sanctissimi vicarii dixerunt: Intrent. Et intraverunt, Thomas primus presbyterorum, Cosmas secundus atque defensor, Pantaleo presbyter, Joachim presbyter et defensor, Megistus presbyter, Nicephorus presbyter, Theodosius presbyter, Epiphanius presbyter, Theophylactus presbyter, Sisinnius presbyter, Gregorius presbyter, et paria episcopis facientes, tradiderunt libellum poenitentiae: deinde scribentes et ipsi Romanum libellum, susceperunt a patriarcha oraria sua, dicente ad eos: Cognoscite quia verax homo sum, et sermo meus finem habet. Ecce enim magnam meruistis compassionem et veniam a sancta Romanorum Ecclesia, et omnibus nobis. Postquam ergo ingressi sunt episcopi ac presbyteri, rursus stans Paulus Deo amicissimus chartophylax in medio dixit: Similiter et diaconi, qui ceciderunt, habentes prae manibus libellum poenitentiae, deprecantur sanctam synodum ut introeant. Sancta synodus dixit: Cujus consecratio sunt? Paulus Deo amicissimus chartophylax dixit: Beatissimi Methodii et sanctissimi Ignatii. Sanctissimi vicarii senioris Romae et Orientis, ac sancta et universalis synodus, dixerunt: Introeant. Et introierunt, Constantinus diaconus, Joannes diaconus, Stephanus diaconus, Michael diaconus, Christophorus diaconus, Leo diaconus, Theodosius diaconus, Nicolaus diaconus, Sophronius diaconus. Et ait Ignatius sanctissimus patriarcha ad eos: Utique ex proposito fecistis libellum quem fertis? Reverendissimi diaconi dixerunt: Deus scit, domine, quia ex multa alacritate illum fecimus; ipse enim novit conscientias nostras quo modo erant circa sanctitatem tuam, cum tyrannidem patereris. Quae vero Photio fecimus, coacte ac inviti fecimus: sed gratias agimus Deo et sanctitati tuae, o domine, quia non retribuisti nobis secundum peccata nostra et culpas nostras; sed compassus nobis, miseratus et misertus es nostri, et dimisisti nobis peccata nostra. Et facientibus eis similia episcopis et presbyteris. Et accipiens patriarcha oraria ipsorum, reddidit eis. Et post hoc, iterum stans in medio Paulus Deo amicissimus chartophylax dixit: Venerunt et subdiaconi qui ceciderunt in sanctam hanc synodum, eumdem libellum prae manibus habentes, ingredi postulantes. Sanctissimi vicarii senioris Romae et Orientis dixerunt: Ingrediantur, placet enim nobis. Et ingressi sunt. Thomas domesticus subdiaconorum, Eustachius, Stephanus, Photinus, Joannes, Paulus, Thomas: et facientibus similia pari modo, dedit et ipsis proprii honoris insignia. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Secundum formam hanc, secundum quam hodierna die suscepimus episcopos, et presbyteros, et diaconos, et subdiaconos qui ceciderunt, suscipi deinceps decernimus omnes qui similiter peccaverunt, et peonitentiam agunt. Et post haec sanctissimus patriarcha Ignatius dixit; Epitimia quae indicta sunt iis qui ceciderunt episcopis, et presbyteris, et diaconis, et subdiaconis, ab hac sancta et universali synodo, in audientiam omnium legantur; quatenus fiant omnibus manifesta. Et accipiens Stephanus diaconus et notarius legit: Sit remedium et salutem animae ferens, ac valde discretum epitimium sacerdotum qui per multam consuetudinem ceciderunt et negaverunt propria chirographa, quae bene ac regulariter edita sunt ad spiritalem conflictum et unitatem sanctae catholicae Ecclesiae. Si quidem carnibus vescuntur, abstinere se a carne, caseo et ovo: ii vero qui carnes non comedunt, abstinere a caseo et ovo, et piscibus quarta feria et parasceve [edere] legumina et olera cum oleo et pauco vino, facereque genuflexiones quinquaginta per singulos dies, et dicere Kyrie eleison, centies, et Domine peccavi, centies, et Domine ignosce mihi peccatori, centies; recensereque sextum psalmum, et trigesimum septimum, et quinquagesimum: haec mando tibi custodire usque ad Christi Nativitatem, non autem habeas potestatem ministrandi, nec agendi quoquo modo quae sacerdotum sunt, et tunc in natalitiis magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi recipies sacerdotium tuum, et mecum eris sacerdotio fungens, et ministrans immortali aeterno Deo. Et post lectionis epitimiorum completionem, rursus ipse Stephanus collaudavit: Multos annos imperatorum Basilii et Constantini! magnorum dictatorum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiae multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis et justitiae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romani aeterna memoria! Adriani orthodoxi papae Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Orthodoxi senatus multos annos! Sanctae et universalis synodi aeterna memoria. Deus deposuit molimina Photii, quae incipiunt in divino loco, et simul deposuit eum, ut mendacii amicum et conculcatorem venerandae figurae.

ACTIO TERTIA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri. Consulatus Deo coronatorum dominorum nostrorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini autem filii ejus anno secundo, imperatorum perpetuorum Augustorum, indictione tertia, quinto Idus Octobris. Propositis et vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis in dextris partibus catechumenorum opinatissimi templi sanctae ac magni nominis Sophiae, convenientibus autem Donato Deo amicissimo episcopo Ostiensi, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepesino, ac Marino reverendissimo diacono sanctae Romanae Ecclesiae: locum habentibus? Adriani sanctissimi et beatissimi archiepiscopi senioris Romae et Ignatio honorabilissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae ac sanctissimis vicariis Orientis, Thoma scilicet sanctissimo metropolita Tyri, locum habente sedis Antiochiae, eo quod viduata esset eadem Ecclesia, et Helia Deo colendissimo presbytero et syncello, locum possidente Theodosii sanctissimi archiepiscopi sedis Hierosolymorum: Deinde per jussionem amicorum Christi et Dei cultorum magnorum imperatorum Basilii et Constantini; praesentibus et audientibus etiam magnificentissimis principibus, videlicet Christophoro magnificentissimo magistro, Bahane magnificentissimo patricio et praeposito, Paulo magnificentissimo patricio et praefecto, Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Joanne magnificentissimo patricio et logotheta acuti [ lege velocis] cursus, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petrona magnificentissimo patricio, Oreste famosissimo protospathario et domestico icanatorum: considentibus autem et Deo amicissimis episcopis, id est, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Metrophane Deo amicissimo Smyrnae, Theodoro Deo amicissimo metropolita Cariae, Euthymio Deo amicissimo metropolita Catanae, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Photio Deo amicissimo Nacoliae archiepiscopo, Athanasio Deo amicissimo episcopo Anilii Magnesiae, Georgio Deo amicissimo episcopo Heliopoleos, Stephano Deo amicissimo episcopo Cibyrae, Niceta Deo amicissimo episcopo Cephaludis, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum, Theodoro Deo amicissimo episcopo Sinopae, Basilio Deo amicissimo episcopo Pyrgii, Gregorio Deo amicissimo episcopo Mesinae, Eustathio Deo amicissimo Aemoniae, Xenophonte Deo amicissimo episcopo Milassi, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Samuele amicissimo episcopo Antri, Antonio Deo amicissimo episcopo Aliseos, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Crotonae, Michaele Deo amicissimo episcopo Cercyrorum. His ita convenientibus, surgens Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae, una cum Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, et Niceta metropolita Athenarum, dixit: Omnia honeste, et secundum ordinem facere Paulus magnus apostolus jubet et sancit. Videtur autem omnibus nobis honestum esse, ac perfecto ordini proximum, ut deinceps haec sancta et universalis synodus audiat epistolas amici Christi imperatoris nostri, quas misit ad sanctissimum papam Romanum, et Orientis praesules; et rursus sanctissimi patriarchae nostri, deinde beatissimi papae Adriani ad sanctissimum dominum nostrum; ut et sancta synodus satisfactionem adhuc majorem accipiens, glorificet Deum, qui cooperatus est piissimo imperatori nostro in conciliis et optimis studiis, gratiasque agat et sanctissimo patriarchae nostro, et vobis sanctissimis vicariis. Donatus et Stephanus sanctissimi episcopi, et Marinus reverendissimus diaconus, vicarii senioris Romae dixerunt: Audivimus quia sunt quidam errantes ex consecratione beatissimi Methodii et sanctissimi Ignatii, et nesciunt quid sit pietas et misericordia sanctae Dei Ecclesiae atque judicium; et ideo renuunt scribere Romanum libellum, quem misit sanctissimus papa Adrianus. Ante omnia ergo mandamus bono cultui vestro, ut eatis ad eos, et secundum canonicam auctoritatem accersatis eos, ita dicentes: Sancta synodus advocat vos, ut faciatis quod decretum et censitum est auctoritate, et suscipiamini a sancta synodo; neque enim vult claudere viscera sua; invitat ergo vos venire: ac secundum libelli satisfactionem facite, quemadmodum et caeteri fratres vestri fecerunt; et suscipit vos sancta et universalis synodus. Thomas et Helias sanctissimi vicarii Orientalium sedium dixerunt: Secundum solitas et canonicas praeceptiones apostolorum ac sanctarum synodorum et nos providemus, nutu misericordiae ducti, ut adsciscantur ad hanc viam salutis, ad quam et fratres eorum succurrerunt [ al., cucurrerunt]. Congruum ergo est, ut eatis ad eos, et provocetis illos ad salutem animarum suarum. Dicite itaque eis cum benevolentia et convenienti fraterno affectu: Advocamus vos: si ergo feceritis quae videntur sanctae synodo, introite in ea, et suscipiet vos. Et abeuntes Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae, et Nicephorus Deo amicissimus metropolita Amasiae, ac Niceta Deo amicissimus metropolita Athenarum, dixerunt quae sibi fuerant impetrata ad Theodulum reverendissimum metropolitam Ancyrae, et Nicephorum reverendissimum metropolitam Nicaeae, qui responderunt ita: De proposita subscriptione rationem reddimus sanctitati vestrae, quia propter rationabiles et irrationabiles subscriptiones, quae ante factae sunt, gravati definivimus nos, et vinculum imposuimus non ulterius subscribere, praeter id quod subscripsimus, et professi sumus fidei nostrae symbolum, quod jacet in chartophylacio venerabilis patriarchae, tempore consecrationis nostrae. Propter quod dicimus vobis, et rogamus sanctam synodum, si possibile est, indulgeat nobis quod deliberavimus conservare usquedum vixerimus. Deo amicissimis metropolitis deferentibus hujusmodi responsionem, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Legatur responsio eorum in audientiam omnium. Et accipiens Thomas venerabilis subdiaconus ac devotus vicarius in auditionem sanctae synodi legit. Et iterum vicarii senioris Romae dixerunt: Legatur epistola a Deo muniti imperatoris nostri, quam misit ad sanctissimum papam Nicolaum. Et accipiens Theodorus devotus a secretis legit.

« In nomine Patris, et Filii, et sancti Spiritus unius, et solius, et veri Dei, Basilius fidelis imperator Romanorum Nicolao sanctissimo papae Romano, et spirituali quoque Patri nostro.

« Qualiter se habet mentis nostrae voluntas super ecclesiasticis negotiis nostris, o divinum et sacrum atque instar Aaron reverendum caput, in priori epistola innotuimus. Nescientes autem, si sanctis vestris, et secundum Moysen Deo gratissimis, sit posita palmis (multae namque in longinquo itinere impedientes accidunt causae), necessarium conspeximus primum quae in eadem continebantur epistola in brevi commemorare, et nunc quae defuerunt supplere. Habebat itaque in quibus malis Ecclesiam nostram, quando imperii divinis orationibus vestris gubernacula suscepimus, invenerimus male jacentem, insanabiliter languentem, legitimo rectore denudatam, tyrannide detentam, alieni pastoris servituti subjectam, omnia instar ancillae patientem magis, quam more reginae quidquam gerentem. Haec sunt quae illa significabat epistola. Et quaedam a nobis agenda fore visa sunt, quaedam vero paternae sanctitati vestrae penitus relinquenda. Verum nobis nihil amplius debere fieri visum est, nisi, ut Photius quidem a sede removeretur, et secum quiescere hortaremur: quippe qui multa contra veritatem et contra sacrum pontificium vestrum commovit; in tantum enim rabies illius profecit. At vero Ignatius sanctissimus et spiritalis pater noster, qui clare injurias et tyrannidem pertulit secundum judicium et justificationem, quae in diversis epistolis vestris inventa est (quanquam per easdem litteras vix nunc omnibus manifestum constituimus: sic enim ipsae litterae obrutae, et nullatenus quibusdam ostensae fuerint ab iis qui ante nos principatum tenuerunt) per aequam et justam veritatem ad proprium thronum revocaretur: reliquis autem finem imponendum, imo vero et haec eadem approbandum, atque horum sequentia terminandum, spirituali sanctitati vestrae dimisimus. Videlicet de his sacerdotibus qui ex utraque parte peccaverunt, et ante a sanctissimo patriarcha Ignatio consecrati secundum scripturae suae confessionem, in veritate minime permanserunt, quam qui a Photio viro impudenti manus impositionem susceperunt: nec non et de his summis sacerdotibus, et sacerdotibus, atque abbatibus, qui diversimode scripserunt: quorum quidem alii vi vel tyrannide, alii vero simplicitate aut levitate, quidam vero seductione ac versutiis, quidam vero muneribus et honoribus diversimode decepti sunt. Pauci enim superiores laqueo illius prorsus effecti sunt; imo vero dicendum est, quia pene omnes sacrati, tam priores, quam posteriores, qui sub nobis sunt, male, et ut non oportebat tractati sunt. De quibus decretum et judicium mittere paternam sanctitatem vestram praescribentes poposcimus, et nunc expetimus: addentes huic epistolae pro his, qui ceciderunt benignissimam postulationem, et maxime de iis qui poenitentiae locum requirunt, et ad legitimum summum sacerdotem recurrunt: quatenus non Ecclesiae nostrae summis sacerdotibus, et sacerdotibus qui sub omni regimine nostro consistunt, commune occurrat naufragium, propemodum universis illis de falsis et impotabilibus gustantibus iniquitatis rheumatibus. Super his itaque postulamus compatientissimum sacerdotium tuum, ut manum porrigat humanitatis, et eorum dispenset salutem, qui proprium duntaxat peccatum pronuntiant, et veniam accipere de eo [ut veniam accipiant ab eo] qui male ac nequiter ab ipsis molestatus est summo sanctissimo sacerdote deposcunt: eos enim qui permanent in malitia, et nolunt ad veritatis semitam repedare, nullus modus vel ratio a condemnatione liberabit. Ut autem manifesta etiam iis qui ex sorte sunt Photii vestra divina et apostolica fiat sententia, tam de sanctissimo patre nostro et patriarcha Ignatio, quam de miserrimo Photio, destinati sunt ab amabili Christo imperio nostro ad paternam sanctitatem vestram ab utraque parte apocrisiarii; a sanctissimo quidem patriarcha Ignatio Joannes metropolita Silaei, a Photio vero Petrus metropolita Sardis, cum quibus et a divinitus munito imperio nostro missus est Basilius spatharius; quos volumus ut paterna sanctitas vestra suscipiat, et in conspectu episcoporum, qui ex utraque parte directi sunt, quae videbuntur sanctitati tuae ecclesiasticis legibus atque canonibus de summis sacerdotibus et sacerdotibus sanciat: cum hisque mittat nobis reverendissimos apocrisiarios, ut certificetur expressius et purius sanctissima ecclesia nostra, cujus voluntatis sanctitas tua super utrisque consistat. Ita pater spiritalis, et divinitus honorande summe pontifex, accelera pro Ecclesiae nostrae correctione et conflictu contra injustitiam atque ad veritatis satisfactionem multam nobis congeriem bonorum donare, id est unitatem mundam, compagem spiritalem ab omni contentione ac schismate liberam, Ecclesiam in Christo unam, et ovile uni obsecundans pastori, cujus tu minister ac immolator existis verissimus. Saluto sanctum et desiderabile mihi caput quasi labiis per litteras. Vale. Missa est mense Decembris, die undecimo. »

Et post lectionem praedictae epistolae accipiens Stephanus Deo amabilis diaconus et devotus notarius epistolam sanctissimi patriarchae Ignatii, quam ad sanctissimum papam Adrianum miserat, legit:

Deo honorabili, dilecto fratri et comministro Nicolao sanctissimo papae senioris Romae Ignatius misericordia Dei archiepiscopus Constantinopolitanus.

Eorum vulnerum atque livorum qui in membris hominis consistunt multos medicos protulit ars; hanc quidem passionem alio accipiente et alteram altero, ex per experientiam amputante et medente; eorum vero quae in membris sunt Christi et Dei salvatoris, omnium nostrum capitis, et sponsae catholicae et apostolicae Ecclesiae, unum et singularem praecellentem atque catholicissimum medicum ipse princeps summus, et fortissimus sermo, et ordinator, et curator, et solus ex toto magister Deus omnium produxit, videlicet tuam fraternam sanctitatem et paternam almitatem: propter quae dixit Petro magno et summo apostolorum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Et iterum: Tibi dabo claves regni coelorum: et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Ibid.). Tales enim beatas voces non secundum quamdam utique sortem apostolorum principi solum circumscripsit et definivit, sed per eum ad omnes qui post illum secundum ipsum efficiendi erant summi pastores, et divinissimi sacrique pontifices senioris Romae, transmisit: et ideo ab olim et prisco tempore in exortis haeresibus et praevaricationibus eradicatores et interemptores malorum zizaniorum, et tabefactorum, et penitus insanabiliter aegrotantium membrorum, multi multoties facti sunt eorum, qui sanctitatem et summam paternitatem tuam illic praecesserunt; successores scilicet principis apostolorum, et illius zelum in fide, quae secundum Christum est, imitantes: et nunc nostris temporibus beatitudo tua digne tractavit datam sibi a Christo potestatem. Et quemadmodum quis peritus belli, et optimus praetor, sanctissime et amantissime frater noster, omnibus potentiorem et omnia vincentem veritatem, tanquam quaedam valde fortia et inexpugnabilia proponens arma, hujus aemulos dejecisti, et cum Christo et per Christum mundum vicisti, et eum qui divina furatus est, et dispoliavit aliena, et per fenestram in atrium ovium more latronum intravit, et praedatus est animas multorum, deinde etiam se arroganter extulit, et cervices erexit contra Deum omnipotentem, et in tantum jactanter elatus est, ut conventum sine subsistentia et sine persona fingeret contra irreprehensibile et divinissimum et sacrum pontificium tuum, quemadmodum fabula hippocentauros et tragelaphos; quod etiam latenter ad principem misit. Hujusmodi ergo non sanctum operatorem, atque omni opere malo repletum, videlicet eum qui secundum antiphraseos tropum Photius nominatur, opere manus pontificalis, et apostolicae potestatis tuae a communi Ecclesiae resecasti corpore, et summo te Petro aequiparans, tanquam novum Ananiam, sententia potentium verborum tuorum occidisti (Act. V), et privatione spiritalis vitae, ut alterum Simonem, per anathema morti transmisisti; et nos qui injuriam passi sumus, sicut justissimus et fratrum amicissimus, et juste justificasti, et Ecclesiae, quae apud nos est, et proprio throno, propter quae sategisti atque scripsisti, utpote apostolicae et summae potestatis susceptor, digne ac rationabiliter restituisti, et fluctum qui hic inerat dissipasti, et tranquillitatem Ecclesiis contulisti. A Deo quippe provectus et a Christo dilectissimus et mansuetissimus et justissimus noster imperator, voto et consilio et decreto et judicio tuae sanctitatis, favens olim, etiam nunc alacriter obediens, ut filius vester proprius, et fidelissimus utrique, quae digna sunt exhibuit, et multa tribulatione fessam nostram senectutem, adhuc etiam omnes qui pro justitia Dei multas et varias tribulationes sustinuerunt, imperialissima prudentia usus, animavit et consolatus est. Pro quibus omnibus gratificas laudes atque voces referentes super omnia Deo et vestrae beatitudini, misimus debite Joannem beatissimum et sanctissimum metropolitam Sylaei, virum Dei cultorem, et divino intellectu repletum, qui etiam per totos novem annos pro verbo veritatis cum nobis ipsis persecutionem et mala caetera passus est, et Petrum Dei amantissimum episcopum Troadis, qui eadem et ipse passus est, et pariter decertavit cum regali homine, rationem simul vobis posituros pro nobis, et quae epistolae desunt viva voce adimpleturos et manifestaturos qualem et quantam et quam magnam dilectionem habeat et affectum humilitas nostra circa fraternam sanctitatem vestram: simul autem et de caeteris ecclesiasticis ordinibus accepturos, quae Deo placeant, et vestro intellectui et sapientiae et potestati distinctiones atque dispositiones. Duplex est enim sacerdotalis catalogi consecratio: nam quidam a nobis hanc susceperunt, et propria manu pro nobis sua sponte scripserunt; quidam vero ab iniquo et interfectore Photio. Multi quidem de nostra consecratione, gratia Dei confortati, restiterunt ei fortissime, per nullum modum in inhonorantiam et contumeliam nostram, et in eam quam putant depositionem communicantes; sed et multas et varias tribulationes, et angustias, ac dira exsilia, et custodias perpetientes; quos praecipue suscipiens et tua beatitudo, bene scio quod supremis extollat honoribus, ut certatores veraciter pietatis. Plures autem propria chirographa transgressi sunt, et ceciderunt, et pro temporis et utilitatis suae causa in omnibus Photii temeritatibus et malignis actibus ab initio usque ad finem sectatores et communicatores et cooperatores effecti sunt, frequenter contra nos subscribentes, licet non voluntarie, sed vim et tyrannidem passi. Sunt autem apud eos, qui contra veritatem postea in rabiem versi, et quemadmodum quadam Satanae operatione furentes, validissimam etiam contra nos ostenderunt insaniam. Primum igitur de hujusmodi imploramus dari dispositionem; deinde de his qui ab illo manus impositionem susceperunt et secundum ea etiam ipsi similiter per omnia frustra nequiter egerunt; insuper de presbyteris, qui ex nostra consecratione consistentes, semel ei communicaverunt, vel fortassis bis et ter ex arcta angustia, non tamen subscripserunt injustitiae chirographo, et rursus recesserunt, et usque in praesens voluntarie vacant; adhuc etiam de iis qui cum communione etiam subscriptionem gesserunt, mox autem otium complexi sunt; et super hos etiam de his qui manus quidem impositionem a Photio et voluntarie, et non voluntarie susceperunt, reveriti tamen, sacerdotio prorsus nullo modo functi sunt. Porro manus impositionem ab eo accepit Caesareae Cappadociae archiepiscopus reverentissimus et perseverantissimus Paulus post concilium vanitatis, quod contra humilitatem nostram tenuit prius: in secunda vero synodo reproborum, ut dicit propheta, viriliter valde propugnans ob veritatem et triumphans, et divulgans eorum interfectricem mentem, et nullo tempore vel modo contra humilitatem nostram subscribens, sed ob idipsum multa passus, et multimodas necessitates sustinens, alio quodam melior scilicet affectu dignus habebitur a fraternitate vestra. Haec igitur sunt capitula, pro quibus exposcimus solutionem et ordinationem in scriptis mitti humilitati nostrae. Insuper autem et vicarios vestrae beatitudinis episcopos dignos et rationabiles, ut cum eis bene et convenienter disponamus ecclesiam, quae apud nos est, quam providentia Dei per intercessionem summi Petri, et instantiam atque interventionem vestram recepimus: et accipiant negotia finem utilem et congruentissimum in gloria Dei, et vestrae fraternae sanctitatis, Christique imitatricis beatissimae paternitatis.

Et post lectionem hujus epistolae, accipiens Marinus reverendissimus diaconus et vicarius senioris Romae epistolam, quae missa est a sanctissimo Adriano papa ad sanctissimum patriarcham Ignatium, legit Latine, voce grandi in audientiam omnium, in Graecum sermonem eam vertente ac interpretante Damiano reverendissimo regio clerico ac interprete.

« Adrianus episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri et comministro nostro Ignatio patriarchae Constantinopolitano.

« Nec scriptura pandere . . . » Reliqua vide inter epistolas Adriani II, Patrologiae tom. CXXII.

Et post lectionem epistolae sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Est canonice ac synodice acta epistola haec. Sancta et universalis synodus dixit: Canonica, et ordinata, et plena justitiae est epistola, quae lecta est sanctissimi papae Adriani. Et post hoc surgens Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae dixit: Ex epistolis quae nobis lectae sunt modo, liquidius cognovimus amici Christi, imperatoris nostri diligentiam, et studium quod habet ad pacificandam Ecclesiam Dei, et sanctissimi domini nostri et patriarchae Ignatii humilitatem, et quomodo impleat eloquium Scripturae quod perhibet: Omnia cum consilio fac; nec non et sanctissimi papae Romani solertem locutionem et pudorem, quem in divinis, circa divinorum canonum custodiam et observantiam habet, et ejusdem imitantem, quantum fieri potest, misericordiam et benignitatem; quos et magnifice suscipientes, omnes gratias egimus Deo, qui dignos nos fecit hujusmodi sanctissimos vicarios contueri.

Et post hoc stans in medio Stephanus Deo amicissimus diaconus et devotus notarius laudavit ita: Multos annos imperatorum Basilii et Constantini! Magnorum imperatorum et dictatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiae multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis et justitiae multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romanae aeterna memoria! Adriani orthodoxi papae Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! Orthodoxi senatus multos annos! Sanctae ac universalis synodi aeterna memoria.

VERSUS IAMBICI. Chorus patriarcharum honorabilis et magnus Pessimum inimicum prosequitur, ut lupum, A thalamo casto, et venerabilibus locis; Photium aio amarissimum apostatam. ACTIO QUARTA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri. Consulatus a Deo coronatorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini vero filii ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum indictione tertia, tertio Iduum Octobris, propositis preciosis et vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis in dextris partibus catechumeniorum opinatissimi templi sanctae ac magni nominis Sophiae: convenientibus autem Donato Deo amicissimo episcopo Ostiensi, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepesino, et Marino Deo amicissimo diacono sanctae Romanae Ecclesiae, locum retinentibus Adriani sanctissimi et beatissimi archiepiscopi senioris Romae, et Ignatio sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, ac sanctissimis vicariis Orientis, videlicet Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum retinente sedis Antiochiae, eo quod vidua existeret eadem Ecclesia, et Helia Dei cultore presbytero et syncello, locum retinente Theodosii sanctissimi archiepiscopi sedis Hierosolymorum: deinde secundum jussionem amicorum Christi et piissimorum magnorum imperatorum nostrorum Basilii et Constantini: praesentibus et audientibus etiam magnificentissimis principibus, videlicet Christophoro magnificentissimo patricio et magistro, Bahane magnificentissimo patricio et praeposito, Leone magnificentissimo patricio et proconsule, Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Joanne magnificentissimo patricio et logotheta oxeos cursus, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Oreste magnificentissimo protospathario et domestico icanatorum, Sisinnio magnificentissimo spathario: confidentibus Deo amicissimis episcopis, id est Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnae, Theodoro Deo amicissimo metropolita Cariae, Euthymio Deo amicissimo metropolita Catanae, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Photio Deo amicissimo archiepiscopo Nacoliae, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum, Athanasio Deo amicissimo episcopo Anilii Magnesiae, Georgio Deo amicissimo episcopo Helii, Stephano Deo amicissimo episcopo Cibyrae, Niceta Deo amicissimo episcopo Cephaludii, Theodoro Deo amicissimo episcopo Sinopae, Basilio Deo amicissimo Pyrgii episcopo, Gregorio Deo amicissimo episcopo Mesinae, Eustathio Deo amicissimo Aemoniae, Xenophonte Deo amicissimo episcopo Milassi, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Samuele Deo amicissimo episcopo Antri, Niceta Deo amicissimo episcopo Photiae, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Cercyrorum. His itaque taliter convenientibus, stans in medio Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Sunt episcopi duo, consecrationem habentes beatissimi Methodii, Theophilus et Zacharias vocati, qui Photium recipientes diffamant, quod recepisset Romanorum Ecclesia Photium. Si ergo placet sanctitati vestrae, ingrediantur in sanctam et universalem synodum, et rejudicentur. Donatus Deo amicissimus episcopus Ostiensis, et Stephanus Deo amicissimus Nepesinus, et Marinus Deo amicissimus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, locum retinentes Adriani sanctissimi papae Romani, dixerunt ad sanctissimos vicarios sedium Orientis, et ad universam sanctam synodum: Si consideretis aptum esse, mittantur aliqui ad praedictos viros, ut interrogent illos, cujus consecrationis sunt, et cui communicant. Sancta et universalis synodus dixit: Aptum est et conveniens. Et missi a vicariis senioris Romae, Pancratius religiosus clericus, ab Orientis vero vicariis, Ananias religiosus clericus, a senatu autem Gregorius inclytus spatharii cubicularius, dixerunt illis: Sancta et universalis synodus misit nos, ut interrogemus vos, cujus consecrationis sitis et cui communicetis. Theophilus et Zacharias quondam episcopi dixerunt: Nos domini Methodii sumus consecrationis; communicavimus autem domino Photio patriarchae. Et reversis his qui missi sunt lecta est vox Theophili et Zachariae dudum episcoporum per Theodorum virum devotum a secretis in medio sanctae et universalis synodi in audientiam omnium, et sancta synodus exclamavit: Sit portio Theophili et Zachariae cum Photio. Post haec magnificentissimi et gloriosissimi principes per Bahanem magnificentissimum patricium et praepositum dixerunt: Imperatores nostri sancti miserunt servos suos, qui senatus vocatur, qui voluntate Dei hic honoratus est secundum omnia, ut simus districti eorum quae geruntur auditores, Si vultis ergo a nobis, sicut se habet ordo synodicus, in fine sanctae ac universalis hujus synodi exigere proprias subscriptiones per me indignum servum sanctorum imperatorum nostrorum, cuncti fratres mei et compatricii dicunt sanctissimo domino nostro patriarchae, et sanctissimis vicariis, tam senioris Romae, quam Orientalium sedium: Nisi audierimus et ab ipso Photio in conspectu nostro stante, et ab episcopis ejus, et iis qui habentes consecrationem beatissimi Methodii et sanctissimi Ignatii apostatae facti sunt, ut in conspectu nostro obstruantur ora ipsorum ex canonicis et synodicis praeceptionibus, non scribet manus nostra unam litteram in synodo ista: audiant quae judicata sunt a seniori Roma in conspectu nostro, et si nihil contradicere potuerint, sanabitur mundus ex consensu ipsorum. Si hoc autem factum non fuerit, scimus quia nostri non egetis ad scribendum in fine a vobis gestorum. Quomodo enim subscribemus in hujusmodi judicio, illis clamantibus atque dicentibus: Audiamus depositionem nostram, damnemur, audientibus nobis ut postulat justitiae ratio, et nullus sermo ipsorum fit? Hoc non est justum, uti nos arbitramur: quid ergo videtur vobis, facite: nos enim, et antequam veniret sanctitas vestra a Deo conservandam in civitatem sanctorum imperatorum nostrorum, eamdem opinionem habuimus, tam de judicio beatissimi papae Nicolai, quam de receptione sanctissimi papae Adriani, ac certificatione et confirmatione honorabilis sacerdotis sanctissimi domini patriarchae nostri. Post vicarios autem Orientis vidimus et vos, et suscepimus tanquam sanctos apostolos. Rogamus ergo ut hi qui languent sanentur, et corrigamus qui non habent certitudinem veritatis, et erigamus qui deorsum jacent. Nisi enim ita haec omnia discutiantur, conscientiae hominum non curabuntur. Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae surgens dixit: Divinus apostolus ita inquit: Prophetias nolite spernere; omnia autem probantes, quod bonum est retinete (I Thess. V). Sanctissimos itaque vicarios senioris Romae ut prophetas suscipientes, nequaquam spernimus. Probantes autem verba magnificentissimorum principum, invenimus ea justa et congruentia; et propterea etiam episcopi omnes, et sancta haec synodus, favemus postulationi magnificentissimorum principum, ut examinentur illi et interrogentur, si recipiant eos judices: et accepto loco satisfactionis, si quidem justificati fuerint, ut cuncti libenter suscipiamus: si vero damnati exstiterint, ut omnes acquiescant. Nunc ergo exigantur in scriptis fateri, si hanc sanctam et universalem synodum, et quae ab ea judicantur admittunt, et jure ingrediantur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et quos dicitis introduci ignorant quid judicavit sancta Romana Ecclesia? Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Ignorant: cum enim non essent ibidem, nec audissent opus vestrum in faciem, qualem certitudinem habere illos ex auditu vultis ad suam ipsius condemnationem? Donatus et Stephanus Dei amicissimi episcopi, et Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Nobis non licet rescindere judicium sacrorum Romanorum pontificum; hoc enim contrarium est canonicis institutis: quoniam praesentes illic per proprios missos, et Romae demorantes contra se sententiam et prolatam damnationem in Photium, et in manus impositionem ejus, et audierunt, et liquido didicerunt. Verumtamen ut manifestiorem eis justam judicationem sanctae Romanae Ecclesiae faciamus, ingrediantur, et exaudiant legi synodicas definitiones, et judicia beatissimi papae Nicolai, et certificentur magis ac magis. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Hoc bonum est et optimum: audiant illi judicium beatissimi papae Nicolai in conspectu nostro, et si habuerint quod ad contradictionem, dicent, aut persuasi acquiescent; quod si habent, contradicendi suscipiant propriam damnationem; si vero non susceperint, tunc fiet quod fuerit visum canonibus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Excusationem quaerunt, totus mundus, Oriens, Occidens, et sancta Constantinopolitana Ecclesia, novit quia judicium datum est adversus eos. Ab undecima enim indictione damnavit eos synodice sanctissimus papa Nicolaus, et per tot spatia temporum non cognoverunt sententiam quae in eos prolata est: non est hoc excusatio; fugere volunt judicium. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Imo non fugiunt judicium, si enim voluisseut fugere, non oporteret eos clamare magna voce: Quia judicemur, sed potius oporteret eos seorsum recedere et fugam arripere; sed quod per multum temporis per voces et sermones absolutos creatura omnis audivit, volunt per opus et ipsa gesta certificari. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ingrediantur et stent illic deorsum in ultimo loco, et audiant epistolam quam misit ad imperatorem Michaelem sanctissimus papa Nicolaus per Radoaldum et Zachariam. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ut jubetis: rogamus autem sanctitatem vestram, ut et convocentur, et ex iis qui Photii sunt saltem tres vel quatuor, ut audiant, vel ut isti saeculares qui stant post nos: bonum habet fieri multum. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Si fateantur tres illi, quod ex omnibus illis veniant, qui sunt ex parte sua, patiemur ingredi eos huc. Bahanes magnificentissimus praepositus et patricius dixit: Rogamus ut fiant vel quinque. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ingrediantur, sed nos non propter contentionem advocamus eos, sed ut tantum beatissimi papae Nicolai epistolam audiant. Et missi quidam assistentium ad convocandum eos, non invenerunt illos. Magnificentissimi et gloriosissimi principes ad vicarios senioris Romae ac Orientalium sedium dixerunt: Nescientes quod quaererentur a sancta et universali synodo, discesserunt, et non sunt inventi: duo autem illi, qui paulo ante interrogati sunt a vestra sanctitate, Theophilus scilicet et Zacharias, praesto sunt, et sicut jubetis. Idcirco enim et illi, ut apparet, discesserunt, eo quod dimiserunt hos duos, et se, opinati quia nobis opus non habent hodie; caeterum, si jubet sanctitas vestra, negotium duorum quaeratur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Duae personae illae habent libellum quem porrigant, an sermonem tantum habent ad sanctam synodum? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Non; sed isti sunt illi duo, qui omnimodis laedunt multitudinem illam, eo quod certificent eos hujusmodi, quia comministravit nobis papa Nicolaus. Et in hoc habet satisfactionem multitudo; quoniam si recepit hos duos, et communicavit eis, recepit utique et Photium, et communicavit ei: si autem illum recepit et communicavit, utique una die vocatus est patriarcha; et si vocatus est una die patriarcha, habemus quod dicamus multum. Istis autem duobus convictis, quia ea quae dicunt ad multitudinem suam et mendacia, et inania, seu invalida sunt, ex modico isto fiet utilitas multis. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Absit, quod beatissimus Nicolaus in sancta Romana Ecclesia recepisset aliquando Photium patriarcham Constantipolitanum uno die vel una hora in collegio sacerdotali. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Benedictus Deus: certificentur et isti, ut accedant ad veritatem. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quoniam dicunt se communicasse cum sanctissimo papa Nicolao, ingrediantur, et stent in uno loco, et audiant quod definitum est de illis. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Imo interrogentur et discutiantur, quomodo dicant: Quia communicavimus beatissimo papae Nicolao; cum omni enim certitudine hoc perhibent. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Intrent. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ut quis eos afferat? ipsi consecratio sunt Methodii: et omnino expositio libelli vestri sancit eos qui consecrationem habent beatissimi Methodii et sanctissimi patriarchae Ignatii, quaecunque, et quantacunque deliquissent et in eum, volentes poenitere, veniam et justificationem mereri; ac ideo hujuscemodi etiam vos advocantes, nihil peccatis. Donatus et Stephanus Deo amicissimi episcopi, et Marinus venerabilissimus diaconus, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quoniam pridem commissi sunt ad eos, qui a nobis abierunt, dixerunt illi: Quia cum Photio communicamus, ideo non vocamus illos. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Et multi eorum qui hic sedent episcoporum, Photio communicabant usque in finem. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Attamen isti per libelli satisfactionem recepti sunt. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Sed illi libellum non audierunt; non est malum litigare verbis utiliter. Duodecim discipulos habuit Dominus noster Jesus Christus, Thomas vero, qui dubitavit, et incredulus et infidelis damnatur? non. Ad multorum enim certitudinem facta est incredulitas ejus: veniant et isti, si forte magis per infidelitatem impiorum, et verborum impugnationem, lucrum multum per duos multis efficiatur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ingrediantur. Et intrantibus Zacharia et Theophilo dudum episcopis, dixerunt sanctissimi vicarii senioris Romae ad sacram synodum et inclytum senatum: Isti sunt, qui desideraverunt [ al. petierunt] intrare in sanctam synodum: quid desiderant audire? quid dicunt? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Interrogentur ipsi, et dicent desiderium suum. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Nomina ipsorum qui vocantur? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Zacharias et Theophilus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Hi qui petierunt introire in sanctam synodum, faciunt libellum hunc quem exposuit sanctissimus papa Adrianus, et implent omnia quae praecepit? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Interrogentur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Interrogate illos. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ut obsecundantes verbo vestro, ex praeceptione vestra interrogamus eos, non per potestatem nostram; potestas enim haec vestra est. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Interrogate illos, si volunt facere libellum qui missus est a sancta Romana Ecclesia. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad jam dictos dudum episcopos: Desideratis audire libellum? Zacharias et Theophilus dudum episcopi dixerunt: Nec libellum desideramus audire, nec volebamus huc venire: jussit imperator ut inveniremur in palatio, et coram praesentia ejus reperti sumus illic hoc modo, non propter libellum. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Dixistis in palatio: Quia ostendere habemus per omnia, quia ut sacerdotes sanctissimo papae Nicolao comministravimus? Zacharias et Theophilus quondam episcopi dixerunt: Diximus, et iterum dicimus, quia ut summi sacerdotes suscepti sumus a papa Nicolao, et comministravimus ei, et recepti sumus ab illo. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Absit; mendaces sunt, et non dicunt veritatem. Zacharias et Theophilus dudum episcopi dixerunt: Et si mendaces sumus ne interrogetis nos. Marinus Deo amicissimus diaconus et vicarius Romanus dixit: Et quid vobis videtur, nunquid omnis qui interrogatur, ut profecto verax interrogatur? Theophilus dudum episcopus ad sacram synodum ait, ostendens Marinum reverendissimum diaconum vicarium senioris Romae: Ipsum qui loquitur mihi interrogate; Romae erat, cum haec agerentur, annon? Marinus honorabilissimus diaconus et vicarius senioris Romae dixit: Ego subdiaconus Romanae Ecclesiae eram in diebus illis, consecratus a Leone sanctissimo papa Romano, et in Ecclesia Romana ministrabam a duodecimo anno temporis nativitatis meae; et quando isti venerunt Romam cum Arsabir, ego ministrabam in ecclesia Romana sanctae Dei genitricis Mariae, quae dicitur Praesepis. Illic eos suscepit sanctissimus papa Nicolaus per satisfactionem libelli, et juramenti, et non contulit eis communionem in loco episcoporum. Si vero contradixerint, ostendant quod susceperit eos in communionem ut episcopos. Theophilus dudum episcopus dixit: Nunquid ignotus eram ego? Ab imperatore ac a synodo missus sum. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Detulistis litteras, quando ascendebatis cum vicariis Radoaldo et Zacharia? Theophilus et Zacharias dudum episcopi dixerunt: Nescimus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: In hoc cognoscat omnis sancta et sacra synodus, quia mendaces sunt, dicentes: Apocrisiarii missi sumus cum epistolis; et epistolam si detulerimus, ignoramus. Theophilus dudum episcopus dixit: Ego non scrutabar de litteris, sed ad accipiendum apocrisiarios perrexi, non ad epistolam. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt Theophilo: Quid habebat epistola, quam Romam portastis? Et Theophilus: Nescio. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Credit sancta haec et universalis synodus, quia Romana Ecclesia nunquam aliquando suscepit patriarcham Photium, nec eos qui manus impositionem habent ab illo. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Et quomodo dicunt quia suscepti sunt? Donatus et Stephanus Dei amicissimi episcopi, et Marinus venerabilissimus diaconus sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quia mentiuntur adversus sanctam Romanam Ecclesiam. Ut autem certificemini quia veritatem dicimus, legantur epistolae beatissimi papae Nicolai, tam quae ad Michaelem imperatorem et ad ipsum Photium, quam quae diverso tempore per nonnullos apocrisiarios huc missae sunt. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae ac devotus notarius legit:

« Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Michaeli glorioso imperatori Graecorum.

« Principatum divinae potestatis . . . » Reliqua vide inter epistolas Nicolai papae, Patrologiae tomo CXXVI, col. 000.

Et post lectionem magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ex his quae nunc audivimus satisfacti sumus, quia veritatem dixistis. Epistola enim repellit illos, et innotuit nobis, quia Photium et manus impositionem ejus sanctissimus papa Nicolaus non recepit: sed legatur et altera epistola, quae ad Michaelem imperatorem a sanctissimo papa Nicolao missa est per Leonem a secretis. Et accipiens idem Stephanus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae ac notarius legit.

« Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, piissimo et glorioso ac dilecto filio Michaeli magno imperatori.

« Serenissimi imperii vestri gloria . . . » Reliqua vide inter epistolas Nicolai papae, Patrologiae tomo CXXVI, col. 000.

Cumque adhuc epistola legeretur, respondit Theophilus dudum episcopus, et dixit: Si damnatur Photius, damnentur et introducentes et consecrantes eum. Sancta et universalis synodus dixit ad eum: Ergo et tu damnatus es, tanquam qui susceperis et communicaveris ei. Theophilus dudum episcopus dixit: Ego non damnor, eo quod non adfuerim quando consecratus est, sed inveni eum patriarcham et ita recepi eum. Post completionem vero epistolarum, surgens Theodorus Deo amicissimus metropolita Cariae dixit: Usque in praesentem horam ego humilis certitudinem habebam in mente mea, et ideo rejiciebam beatissimum papam Nicolaum, et causabar eum, quia credens hominibus istis, putabam quod prius receperit Photium, et novissime hunc interimere tentaverit. Sancta et universalis synodus dixit ad Theophilum dudum episcopum: Hae litterae inde venerunt, an non? Theophilus dudum episcopus dixit: Ego nescio utrum hae sint, an aliae. Theodorus Deo amabilis metropolita Cariae dixit: Unde habes ostendere quia comministrasti papae Nicolao? et Theophilus: Det mihi verbum imperator in scriptis, hinc huic demonstro (in conspectu Dei dico) quia communicavi ei et comministravi; etenim iterum dico, et comministravimus ei, et communicavimus ei. Et post haec sancta synodus hortata est Stephanum Deo amabilem diaconum sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae et devotum notarium, ut legeret epistolam quae per Leonem a secretis missa est ad Photium, et accedens legit.

« Nicolaus episcopus servus servorum Dei prudentissimo viro Photio.

« Postquam beato Petro principi apostolorum . . . » Reliqua vide ubi supra, col. 777

Cumque adhuc epistola legeretur, et de Ambrosii et Nectarii receptione ratio redderetur, respondit Theophilus dudum episcopus: Ego haec et a Romanis audivi, Romae attamen dominum Photium receperunt. Theodorus Deo amabilis metropolita Cariae dixit: Quomodo dicis quia receptus est a papa, cum scribat eum moechum? Et Theophilus: Et tu quomodo illum recepisti? Theodorus Deo amabilis metropolita Cariae dixit: Usque ad hesternum diem tecum sapiebam; sed quoniam sanctissimus Nicolaus fiduciali voce promulgat, quia neque Ignatium rejecimus, neque Photium recepimus, ideo adhaesi reverendissimo patriarchae Ignatio. Theophilus dudum episcopus dixit: Ex hoc discite qualis sit Nicolaus. Et Theodorus: Quomodo habes ostendere quod susceperit vos sanctissimus papa Nicolaus? Et Theophilus: Dixi tibi, quia hodie det mihi verbum impunitatis imperator, ut quos attulero testes nil patiantur, et ostendo. Sanctissimi loci servatores senioris Romae dixerunt: In hoc potest tota sancta synodus nosse, quia per nullam occasionem rationabilem demonstrare Photius valet, quod receptus aliquando fuerit a Romana sede, sed semper inter laicos eum computabat, et moechum et invasorem hunc appellabat: et quoniam non audivit verbum apostolici Romanae Ecclesiae praesulis, obligatus et repulsus ac reprobatus est, sicuti continetur in epistolis quas audistis. Magnificentissimi et gloriosissimi principes ad Orientis vicarios dixerunt: Habemus nos quod dicamus etiam ad vos: interrogamus etiam sanctitatem vestram: Utique audistis sententiam Romanorum Ecclesiae, quomodo habet Antiochiensium Ecclesia de praedicto Photio? suscepistis eum? misistis ad eum litteras receptionis? Et respondens Thomas Deo amabilis metropolita Tyri, et locum retinens sedis Antiochiae dixit: Non suscepimus aliquando Photium in Antiochiensium Ecclesia, neque misimus ei litteram receptionis, neque ab illo recepimus. Helias sanctissimus syncellus et locum retinens Theodosii sanctissimi patriarchae Hierosolymorum dixit: Si quidem credulus est tam apud Photium, quam apud communicatores ejus piissimus et a Deo coronatus noster imperator, ipse certificabit per proprios et apocrisiarios, Isaiam scilicet et Spyridonem Cyprios cum litteris suis, quas ad patriarcham nostrum misit, quia de manu Theodosii sanctissimi patriarchae Hierosolymorum extorsit me, cum essem syncellus apostolici throni sancti Jacobi Hierosolymorum. Dico igitur, ac si coram Deo et electis angelis ejus, quia nequaquam recepimus Photium in episcopatu, neque litteras ab eo suscepimus, neque ad eum transmisimus. Si vero incredulus est apud eos Dei cultor imperator noster, quod visum fuerit piissimo et justissimo imperio ejus, in eos faciat. Nos enim, quod novimus certissime, hoc et testamur. Metrophanes Deo amabilis metropolita Smyrnae dixit: Divinam Scripturam scimus liquido dicentem: Omnia manifesta iis qui intelligunt, et recta iis qui inveniunt scientiam (Prov. VIII). Et nos itaque intelligentes et scientiam habentes divinarum et humanarum rerum per Christi gratiam, intelleximus et cognovimus ex iis quae hodie gesta sunt, quia nunquam aliquando admissus est Photius in sancta Romana Ecclesia, ut episcopus, neque in aliis patriarchalibus thronis, sed abjectus erat, et reprobatus, atque damnatus ab initio usque in finem. Et dixit ad reliquos episcopos: Quid ergo dicitis, fratres, et vos? Theodorus metropolita Cariae dixit: Gratias ago Deo, quia per sacram hanc et universalem synodum solutus sum a cogitationibus illis, quae inquietabant per singulos dies animam meam, utrum receptus Photius in patriarchiis fuerit, necne fuerit? Per apocrisiarios enim ejus, qui primum de his mihi satisfaciebant, et per litteras quas misit, et quas recepit, satisfactus sum, quod non fuerit Photius apud ea receptus unquam in episcopatus dignitatem. Ideo confiteor delictum meum, quod errabundus eum secutus sim, et nunc huic sanctae connumerari synodo merui. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Habetis quid hodie aliud dicere: si jubeatis, interrogemus vos. Mos est in Romana Ecclesia ab omni homine hospite libellum fidei exigendi, et ita permitti hunc in sanctum Petrum intrare: fecerunt isti secundum hanc formam, an non? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ita fecerunt. Zacharias et Theophilus dudum episcopi dixerunt: Unum, an duos fecimus? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Duos libellos fecistis. Zacharias et Theophilus dudum episcopi dixerunt: Ergo non erant ibi. Magnificentissimi et gloriosissimi principes interrogaverunt sanctos vicarios, quid circumferebat libellus? Sanctissimi vicarii Romae dixerunt: Ut secundum catholicam Ecclesiam teneant et defendant veritatem, et per omnia sequantur judicium sanctae Romanae Ecclesiae. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Ita confessi sunt et heri in secretariis, ut per omnia consentiant Romanorum Ecclesiae. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Interrogate ergo praevaricatores ipsos, utrum faciant Romanum libellum, necne. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt ad Zachariam et Theophilum dudum episcopos: Facitis libellum, an non? Zacharias et Theophilus dudum episcopi dixerunt: Nec audire illum volumus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Emittite illos foras. Et postquam exierunt, Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Causam Zachariae non quaesivimus: heri enim confessus est, quia obligatus est a Benedicto papa, ut non haberet potestatem pontificium peragere, donec veniret, et descenderet iterum cum iis qui se absciderant a sanctissimo patriarcha Ignatio, et sumerent judicium, et hoc non custodivit, neque descendit illuc. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Partem habet cum iis qui non concordant cum Ecclesia, et comparticeps eorum est qui fecerunt contra Ecclesiam Constantinopoleos, et contra sanctissimum patriarcham Ignatium. Sed quoniam hora tarda est, non possumus hodie hoc requirere; in alia vero examinatione id faciemus. Deinde stans in medio Stephanus Deo amabilis diaconus et notarius laudem dixit ita: Multos annos imperatorum Basilii et Constantini! Magnorum imperatorum et dictatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiae multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis et justitiae multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romae aeterna memoria! Adriani orthodoxi papae Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! Orthodoxi senatus multos annos! Sanctae ac universalis synodi aeterna memoria!

ACTIO QUINTA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei nostri et Salvatoris. Consulatus a Deo redimitorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini vero filii ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, XIII Kalendas Novembris: propositis pretiosis ac vivificis lignis, et intemeratis ac sanctis Evangeliis: conveniente autem sancta et universali synodo, Donato Deo amicissimo episcopo Ostiensi, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepesino, et Marino venerabilissimo diacono sanctae Romanae Ecclesiae, locum retinentibus Adriani sanctissimi papae Romani, et Ignatio sanctissimo patriarcha Constantinopoleos, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum retinente sedis Antiochiae, et Helia Deo colendissimo presbytero et syncello, locum retinente sedis Hierosolymorum: praesente quoque sacro senatu, dicimus autem, Theodoro magnificentissimo patricio et praeposito, magistro Bahane magnificentissimo patricio et praeposito, Leone magnificentissimo patricio proconsule, ac Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Joanne magnificentissimo patricio et logotheta okeos dromi, Petronate magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio, altero Manuele magnificentissimo patricio, Oreste magnificentissimo protospathario et domestico icanatorum: insuper etiam considentibus et Deo amicissimis metropolitis, videlicet Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Ephesi, Barnaba Deo amicissimo metropolita Cyzici, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Theodoro Deo amicissimo metropolita Cariae, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnae, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Photio Deo amicissimo archiepiscopo Nacoliae, Euthymio Deo amicissimo archiepiscopo Catanae, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum. Athanasio Deo amicissimo episcopo Magnesiae, Theodoro Deo amicissimo episcopo Sinopae, Eustathio Deo amicissimo episcopo Aemoniae, Theodoro Deo amicissimo episcopo Lacedaemoniae, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Zacynthi, Euthymio Deo amicissimo episcopo Mosynorum, Basilio Deo amicissimo episcopo Pyrgii, Georgio Deo amicissimo episcopo Helil, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae, Niceta Deo amicissimo episcopo Photiae.

His ita convenientibus, stans in medio Paulus Deo amicissimus chartophylax, dixit: Secundum praecedentem actionem, ut jussit sanctitas vestra, praesens est hic iterum Zacharias solus, sed et Christianissimus imperator noster misit ad synodum Photium. Donatus Deo amicissimus episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amicissimus Nepae, ac Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae, locum retinentes Adriani sanctissimi papae Romani, dixerunt: Desiderat venire in conspectum nostrum et sanctae synodi Photius? Paulus Deo amicissimus chartophylax dixit: Nescimus utrum desideret, an non; sed, si jubetis, discamus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Interrogetur, si desideret venire in sanctam et universalem synodum hanc. Paulus Deo amicissimus chartophylax dixit: Quem jubet sanctitas vestra ire et interrogare eum? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Laici vadant. Et misit senatus ad Photium Sisinnium gloriosissimum protospatharium, Eutychianum primum mandatorum excubitorum, Georgium primum mandatorum icanatorum, Leonem mundanum hominem vicariorum senioris Romae, Cyriacum et Joseph mundanos homines vicariorum Orientis; et praeceperunt eis ita dicere: Sancta et universalis synodus denuntiat tibi: Vis venire in sanctam synodum, an non? si dixerit quia nolo, interrogate eum quare? Euntibus ergo qui missi fuerant, et facientibus quemadmodum fuerant imperati, respondit Photius ad eos: Me in synodo nunquam aliquando advocastis, et modo miror quia hoc fecistis, et advocastis me. Verumtamen sponte non venio, nunquam enim interrogantes me de synodo hac quam dicitis, quomodo in eam me trahitis? Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in via mea. Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII), et reliquum vos legite. Cumque reversi fuissent praefati viri, jussus est Gregorius devotus notarius divinorum secretariorum, et ascendens legit Photii voces in audientiam omnium. Et post lectionem, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quid dicit ad haec sancta synodus? Non nos convocamus eum, ut discamus aliquid ab eo, sed ut laborem, quem habuit sancta Romana Ecclesia, simul et Orientales Ecclesiae propter eum, nunc terminemus, eodem ipso praesente. Deo amicissimi episcopi dixerunt: Veniat. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et placet vobis? Deo amicissimi episcopi dixerunt: Placet. Sanctissimi vicarii senionis Romae dixerunt: Veniat. Dictata vero sunt ad Photium a sancta synodo per Heliam syncellum haec: Quoniam conclusione tacita peccatores hanc a Deo electam pronuntiasti synodum, non solum sanctissimorum thronorum vicarios, et summos sacerdotes, verum etiam et honorabilem senatum sanctorum Patrum nostrorum, habentem extra tempus, et non apte propheticum dictum inducens, justum est ad haec dicere, quia opera tenebrarum habens in temetipso formidasti sanctam et universalem synodum, quae in lumine veritatis est congregata, ne manifestareris divulgatus per eam, quemadmodum sanctum perhibet Evangelium, quia: Omnis, qui prava agit, odit lucem, et non venit in lucem, ut non arguantur opera ejus (Joan. III). Sed scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI). De caetero ergo synodica auctoritas imperiali consensu opportune ac apte illud terminabit propheticum. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt ad sanctam synodum: Placet vobis? Sancta synodus dixit: Placet. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Veniat. Euntibus illis qui missi sunt, eique praedicta acclamatione lecta, Photius ait: Quemadmodum usque modo etiam invitos nos traxistis? hoc si vultis adhuc facere, non debuistis nos ad conveniendum interrogare? Sed etiam placuit vobis ab initio imperative ac potestative perficere. Itaque etiam hac voce in synodo lecta, iterum sancta et universalis synodus acclamavit ad Photium ita: Ecclesiasticum ordinem sequentes ultroneam praesentiam tuam per primum sermonem exspectavimus; sed cum vere peccator sis et manifestus, injustius in concilium justum sponte ingredi recusasti, ne acciperes evidentiorem damnationem: ejus rei gratia et nolentem te per secundum sermonem, ut praefati sumus, adducimus. Lecta praeterea Photio et hac allocutione, introductus est Photius, et stetit in medio. Et dicunt ad magnificentissimos principes sanctissimi vicarii senioris Romae: Quis est ille qui in novissimo loco sanctae hujus synodi astat? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Photius. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ille est Photius propter quem sancta Romana Ecclesia per septem annos et amplius sustinuit labores multos? qui etiam sanctam Constantinopolitanam Ecclesiam funditus subvertit, et non modo has Ecclesias conturbavit, verum etiam et Orientalium sanctas Ecclesias, quae ab ipso usque in praesens labores perpetiuntur? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Iste est. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Recipit constituta sanctorum Patrum? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Interrogetur. Et hortatus a principibus Georgius gloriosissimus custos palatii, et Papias ostiarius, interrogavit Photium: Suscipis constituta sanctorum Patrum? Et non respondit. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Recipis constituta sanctorum pontificum Romanorum? recipis expositionem quam fecit beatissimus Nicolaus sanctissimus papa Romanorum? Et non respondit. Recipis quae denuo fecit sanctissimus Adrianus successor ejus Romanorum sedis papa? dicat, dicat. Photius vero nihil respondebat. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Audivimus quia homo est rationabilis, et scimus quia est praevaricator et adulter: dicat, dicat. Photius dixit: Vocem meam, etiam me tacente, Deus audit. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Per silentium non effugies manifestiorem damnationem. Photius dixit: Nec Jesus tacendo evasit damnationem. Sanctissimi vicarii apostolicarum sedium dixerunt: Non dignum est nos responsum tibi reddere de hujusmodi locutione, quoniam iis quae Domini nostri Jesu Christi sunt assimilasti quae tua sunt. Nulla autem communicatio lucis ad tenebras, neque participatio justitiae ad iniquitatem, nec conventio Christi ad Belial, neque consensus templo Dei cum idolis (II Cor. VI). De his autem unde interrogatus es a fratribus et comministris nostris sanctissimis vicariis senioris Romae, responde utrum suscipias judicia sanctorum pontificum Romanorum, an non? Et non respondit Photius. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Inclinet cervicem suam, verbo et scripto enuntiet peccatum suum, anathematizet quae injuriose scripta et acta sunt, quae contra sanctissimum patriarcham Ignatium bis abrupte gessit; profiteatur se nullam contra eum machinationem aut commotionem deinceps acturum, sed hunc sicuti verum pontificem suum magno pudore suscepturum, et apostolicae cathedrae judicia, tam de se, quam de Ignatio patriarcha promulgata, honorabiliter amplectatur. Et Photio tacente, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ecce homo qui obturavit aures suas, sicut aspidis surdae (Psal. LVII), et non audit vocem quam ei sancta synodus objicit, sed vult per silentium hanc effugere condemnationem, quam sancta Romana Ecclesia ante multos annos promulgavit adversus eum. Verum legantur epistolae quae de eo missae sunt a sancta Romana Ecclesia. Placet ergo omnibus ut legantur? Sancta synodus dixit: Placet. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae et notarius, legit epistolam quae ad Michaelem imperatorem transmissa est per Rhadoaldum et Zachariam.

Et post completionem primae epistolae, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ad haec quid dicit sancta synodus? est canonica expositione plena epistola haec, an non? Sancta et universalis synodus dixit: Canonicam legem complet, et synodicam praeceptionem et legislationem. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Legatur et alia epistola quae ad ipsum Photium missa est. Deo amabiles metropolitae dixerunt: Legatur. Et accipiens praedictus Stephanus legit.

Et post completionem epistolae, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Propter quod obturavit aures suas, et non respondit ad ea quae leguntur? Sanctissimi metropolitae dixerunt ad Photium: Quamobrem non respondes ad haec? Et non respondit. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Legatur et epistola quae per Leonem a secretis missa est. Et accipiens Stephanus, Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae ac notarius, epistolam quae missa fuerat ad Michaelem imperatorem, legit.

Et post completionem ejusdem epistolae, iterum sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Sequens et altera, quae ad Photium est, legatur. Et accipiens idem Stephanus, legit.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei Photio Constantinopoleos.

« Omnis utilitas et profectus animarum catholica fide munitur. » . . . Reliqua vide inter epistolas Nicolai papae I, Patrologiae tomo CXXVI, col. 785.

Et post completionem epistolae, Thomas et Helias sanctissimi vicarii Orientalium sedium ad magnificentissimos principes dixerunt: Volumus aliquid loqui ad sanctam synodum; placet hoc vobis? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Hoc in vestra potestate est. Et ascendens Helias, Deo colendissimus presbyter et syncellus throni Hierosolymorum, in auditionem omnium affatus est ita: In praecedenti die, nobis hic congregatis, amici Christi patres et fratres, paucissima quaedam elocuti sumus ad reverentiam vestram: nunc vero et eadem dicimus. Scitis quia in praeteritis temporibus imperatores erant qui congregabant synodos, et ex toto terrarum orbe vicarios ad dispositionem hujusmodi causarum colligebant: quorum more et Dei cultor imperator noster universalem hanc synodum fecit, non in abstruso, neque in clandestino, sed evidenter ac manifeste fecit, videlicet sanctissimorum vicariorum senioris Romae nostrorumque collegium. Cum enim multa sint et alia quae nos probent verissimos esse vicarios Orientalium sedium, major tamen ac promptissima, evidentissima et paratissima species est haec, qua piissimus et Christi amicus imperator noster per multam diligentiam et studium convocavit, et accepit nos ab Ecclesiis nostris, quanquam dena millia essent impedimenta prohibitionum. Ipse ergo testificetur, unde et a quo missi pervenerimus ad vos, et satisfactionem pro nobis idoneam faciat. Nobis autem pervenientibus, et degentibus hic per duos circiter annos, anticipantibus sanctissimos vicarios senioris Romae, imposuit super colla nostra encolpium suum, et dixit: Ecce judicium Ecclesiae exigat Deus a cervicibus vestris in die judicii, ut nihil faciatis per favorem, neque per gratiam, vel odium. Congruum enim vobis est, ad tantam senectutem pertingentibus, nil facere secundum acceptionem personarum, vel praeter justitiam. Scriptum est enim: Ne miserearis pauperis in judicio, nec accipias personam potentis (Prov. XXIV). Et nos igitur ab amico Christi imperatore suscipientes judicium, ita disposuimus ex tunc usque nunc, ut expetit justitiae ratio. Neque enim, quoniam sanctissimus patriarcha Ignatius praesidet in hoc throno, et potens est, in tali positus principatu ideo accipiemus faciem ejus: neque, quia vir iste Photius astat, et idcirco pauper esse putatur, propterea condemnabimus eum, aut miserebimur irrationabiliter. Itaque profundum silentii ejus aspicitis, pene nil patientis loqui ad sanctam synodum, eo quod abjiciat utique illam, nullo modoque recipiat, sicut etiam per propria verba significavit. Ego autem quoniam Dei gratia per omnes septem annos syncellus sum Hierosolymitanorum Ecclesiae, scio plane quia neque litteras suscepimus, neque remisimus penitus ei, sed et iste sanctissimus Thomas metropolita Tyri quid locutus fuerit frequenter audistis; similiter et nunc affirmans dicit quod sedes Antiochena neque susceperit litteras a Photio, neque remiserit unquam: et multo ante sanctae Romanorum Ecclesiae super ipso decretum didicistis, et agnovistis quod beatissimus papa Nicolaus promulgavit: et consequenter successor ejus Adrianus. Hoc autem in praecedentibus nostris et praediximus et demonstravimus, et ob hoc etiam nunc dico coram eo, et in facie ipsius, videntibus oculis ejus et audientibus auribus ipsius. Est condemnatus quippe qui non est receptus apud aliquam patriarchalium sedium, et male ac injuste studuit hodie silentio, ut hinc videatur per taciturnitatem habere quasdam rationes: neque enim habet quod opponat ad sui justificationem. Universi enim scimus, et qualiter vi ac tyrannide thronum Constantinopolitanum insilierit, et quales operatus sit, obtinens adhuc eumdem thronum, inquietudines atque tyrannides. Nunc ergo consilium damus ei, et admonemus, quo cognoscat peccatum suum, et si quidem poenitentiam egerit manifeste ac sinceriter super injustitiis suis, et omnibus malis quibus orbem replevit, suscipiatur in Christi Salvatoris nostri Ecclesia, quemadmodum unusquisque fidelium, tanquam habens spem vitae perennis, et non suscipiat a Deo certitudinem aeternae ruinae atque damnationis per anathema, quod multo ante datum est ei.

Et post hujusmodi allocutionem, magnificentissimus patricius et praepositus Bahanes dixit: Et nos hoc commonemus cum et consiliamur. Deinde accipiens Theodorus devotus a secretis, legit quae a sanctissimis vicariis senioris Romae breviter edita sunt, habentia ita: Vidistis, fratres, vidistis et audistis quae ex multo tempore dicta et gesta sunt de hujusmodi causa: et apparuit omnibus vobis, quia irreceptibilis erat promotio hujus viri, et depositio sanctissimi patriarchae Ignatii de sede sua sine justitia et sine legibus fuerat acta. Nos ergo non novum aliquod vel recens judicium judicabimus, aut introducemus, sed vetus ex multo tempore judicatum quidem a sanctissimo et beatissimo papa Nicolao, firmatum autem a sanctissimo papa Adriano; et non possumus transferri vel commoveri a paternis definitionibus et legibus, neque declinare ad dexteram vel ad sinistram; scriptum est enim: Audi, fili mi, leges patris tui, et ne repellas jura matris tuae (Prov. I). Sed etiam ex fratribus nostris vicariis Orientis audistis, quia nunquam aliquando receperunt eum in summum sacerdotem. Quem ergo neque sedes nostra apostolica, neque sedes receperunt Orientalium, quis de caetero ulterius, Christianus esse volens, suscipiet. Sed talem conatum abjicimus et anathematizamus, ne ulterius contra Ecclesiam talis quaelibet alia forte in omne saeculum maligna introducatur actio, neque temere ac facile a mundana potestate ejiciatur legitimus pontifex, et pro eo subrogetur alter inique ac illegaliter. Quid ergo? placet vobis sensus iste, an non? Et si quidem placet, talia sunt nostra, et nostrae sedis; quod si apud vos non fuerint acceptabilia, nos tamen super montem excelsum synodi ascendemus, et exaltabimus in fortitudine vocem nostram, evangelizantes vobis et consequentiam, quae facta est, et ore promulgata est sanctorum Patrum nostrorum a gratia Spiritus sancti. Et post lectionem, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ad haec quid dicit sancta synodus? Sunt haec quae a nobis per lectionem dicta sunt et apud vos accepta? Sancta et universalis synodus exclamavit: Recipimus omnia; valde quippe sunt discreta, et congrua, et consona ecclesiasticis regulis atque legibus. Donatus Deo amicissimus episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amicissimus episcopus Nepae, ac Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae dixerunt: Ergo admonemus eum, uti procidat sanctae huic synodo, et inclinet cervicem suam sanctissimo patriarchae Ignatio suo ad poenitendum super iis quae gessit, et efficiendum membrum sanctae Ecclesiae, ac se sociandum Christianorum sanctae communioni, uti mos [ al., ut unus] fidelium laicorum, uti fiat in lucrum suae ipsius animae atque suorum; licet sint quidam eum sequi proponentes. Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit: Loquere, domine Photi, quodcunque habes justitiae opus: totus mundus hic est, ne claudat viscera sua sancta et universalis synodus: quo namque vis ex hoc confugere? Romam? Ecce a Roma: In Orientem? En ab Oriente hic adsunt: vide, ne claudatur janua: si isti clauserint, nemo est qui aperiat. Dic, homo Dei, quam habes justificationem? Photius dixit: Meae justificationes non sunt in hoc mundo; si in mundo hoc essent, inde videretis. Bahanes laudabilissimus patricius et praepositus dixit: Nos tenemus quia confusione et metu depressus desipis, nesciens quid dicas: propter quod concedit tibi sancta et universalis synodus spatium ad meditandum salutem tuam. Vade, et rursus jubet tibi venire huc. Photius dixit: Spatium quidem non deprecor; ut autem emittar a vobis, vestrae potestatis est. Bahanes laudabilissimus patricius et praepositus dixit: Bonum est tractare tecum, et considerare quod expediat, et procidere huic sanctae synodo. Judicium enim non accipiens personam, ac divinitus inspiratum, et sancta universalis synodus non ex uno est tantum, sed, ut praediximus, ex mundi finibus est; et ideo monemus ut poenitearis, et solvatur anathematis sententia quae in te prolata est. Post discessum enim sanctorum vicariorum cuncta inutilia et invalida erunt quae a te dicta et acta constiterint. Scimus quia nihil potes; quod si habes aliquam justificationem, loquere; sine personarum acceptione constat esse concilium. Photius autem crebro compulsus ut rationem daret, manebat nihil omnino respondens. Deinde dixit sancta et universalis synodus: Vadat, et perpendat quod sibi conveniens sit. Et exivit Photius.

Deinde stans in medio Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae et devotus notarius laudavit ita: Multos annos imperatorum Basilii et Constantini! Magnorum principum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiae multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romani aeterna memoria! Adriani orthodoxi papae Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! Orthodoxi senatus multos annos! Sanctae et universalis synodi aeterna memoria!

ACTIO SEXTA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri. Imperii a Deo coronatorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini vero filii ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum, octavo Kalendas Octobrias, indictione tertia; propositis pretiosis ac vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis; praesidente eodem piissimo et amico Christi imperatore, in dextera parte magni nominis templi magnae ecclesiae: conveniente sancta ac universali synodo, id est Donato Deo amicissimo episcopo Ostiensi, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepesino, et Marino reverendissimo diacono sanctae Romanorum Ecclesiae locum obtinentibus Adriani sanctissimi papae Romani, et Ignatio sanctissimo patriarcha Constantinopoleos; et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum obtinente sedis Antiochiae, et Helia Deo colendissimo presbytero et syncello, locum obtinente Hierosolymorum: praesente autem et sacro senatu, videlicet Theodoro magnificentissimo patricio et magistro, Christophoro magnificentissimo patricio et magistro, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Stephano magnificentissimo patricio et sacellario, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Marino magnificentissimo proconsule, patricio et protoscriniario, Theophilo magnificentissimo proconsule et patricio, Tarasio magnificentissimo proconsule ac patricio, Paulo magnificentissimo patricio et eparcho, Barbatio magnificentissimo patricio, Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio nec non et considentibus Deo amicissimis metropolitis, scilicet Basilio Deo amicissimo archiepisc. Ephesi, Theophilo Deo amicissimo metropolita Ancyrae, Barnaba Deo amicissimo metropolita Cyzici, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Nicaeae, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Theodoro Deo amicissimo metropolita Cariae, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnae, Basilio Deo amicissimo metropolita Gangrensium, Cypriano Deo amicissimo metropolita Claudiopoleos, Hilarione Deo amicissimo metropolita Corinthi, Nicolao Deo amicissimo metropolita Synnadorum, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Euthymio Deo amicissimo metropolita Catanae, Photio Deo amicissimo archiepiscopo Nacoliae, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum, Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Misthiae, Theophane Deo amicissimo archiepiscopo Selges, Paulo Deo amicissimo archiepiscopo Apamiae, Joanne Deo amicissimo episcopo Cii, Athanasio Deo amicissimo episcopo Anhelii Magnesiae, Theodoro Deo amicissimo episcopo Sinopae, Eustachio Deo amicissimo episcopo Aemoniae, Theodoro Deo amicissimo episcopo Lacedaemoniae, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Zacynthi, Euthymio episcopo Mosynorum, Basilio Deo amicissimo episcopo Pyrgii, Georgio Deo amicissimo episcopo Helii, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae, Niceta Deo amicissimo episcopo Photiae, Basilio Deo amicissimo episcopo Gratiae, Damiano Deo amicissimo episcopo Miletopoleos, Theophane Deo amicissimo episcopo Trallae, Leontio Deo amicissimo episcopo Neopoleos, Joseph Deo amicissimo episcopo Palaeorum et Georgio Deo amicissimo episcopo Adraniae: his ita convenientibus, surgens Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae, et in medio sanctae universalis synodi stans, pronuntiavit magna voce in audientiam omnium ita: Justitiae sol, qui est magnum et verum ac divinum principaleque lumen, quique solus est infinitae potentiae Dominus et Deus noster, qui dixit: Fiant luminaria in firmamento coeli ad illuminationem terrae; fecit duo magna luminaria, luminare quidem majus in principio diei, minus autem in principio noctis, et posuit ea in firmamento coeli, ut praesint diei ac nocti (Gen. I); et tanquam quaedam magna luminaria, videlicet quinque patriarchalia capita in illuminationem totius terrae, quo praesint diei ac nocti, et separent inter lumen et tenebras, id est, inter eos qui agunt opera lucis, hoc est divinae justitiae, et inter eos qui agunt opera tenebrarum, id est injustitiae; ut quorumdam quidem illuminent magis ac magis gressus, qui secundum Deum sunt; quorumdam vero redarguant, et ostendant atque divulgent absconditos actus tenebrarum, id est, injustitiae, ac filios Dei ac lucis exhibeant atque demonstrent. Ad tales dicit Christus Deus noster: Vos estis lux mundi (Matth. V); tales nominavit et Paulus magnus apostolus luminaria in mundo, verbum vitae continentia (Philip. III). Tales ergo, magna luminaria, piissime et Christo dilectissime, ac divinitus gubernate domine, quemadmodum in magna domo multas lampades, in civitate tua per multam diligentiam et studium ac prudentiam collegisti et congregasti, et splendidiorem temet ostendisti, et jucundiorem conversationem tuam, et Christi Ecclesiam nitidiorem exhibuisti. Imo vero, piissime domine, per temet, hoc est praesentiam tuam, quasi quoddam maximum Orientis luminare sanctae huic et universali synodo etiam praedicta, et nunc visa luminaria, lucidiora monstrasti. Verum per alia divina eloquia compendiose valde praesentem sanctam synodum figuremus. Haec enim est olim paradisus, quem plantavit Deus ad orientem, in cujus medio est lignum vitae; in quem ingreditur, ex intelligibili Eden, fluvius ad irrigandum eum, sicut scriptum est: Quia fluvius egreditur de Eden irrigans paradisum (Gen. II). Liquet autem nunc nobis talis fluvius, divinus videlicet ac principalis, et sanctissimus Spiritus, de quo dicit divinum et principale Verbum Christus Salvator noster: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum sicut, dixit sanctus Joannes evangelista (Joan. VII). Hic est enim Spiritus de quo dixit propheta David: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLVII), videlicet sanctam Ecclesiam. Iste fluvius segregat impetus suos nunc in quatuor initia, in sanctissimos scilicet vicarios senioris Romae, et in Constantinopolitanum imitatorem Dei patriarcham Ignatium, atque in eos qui ex ambabus sedibus Orientis advenerunt, sanctissimos vicarios. Haec itaque sancta et universalis synodus arca salutis est, ad quam confugiunt et introibunt omnes qui praeordinati sunt in vitam aeternam. Et tu es, amice Christi domine, Noe, justus inventus in conspectu Dei in generatione tua; quia talem arcam fabricasti, benedixitque tibi Deus, et proli ventris tui, et timor tuus et tremor tuus erit secundum veterem Noe super omnes bestias agri, et super omnia volatilia coeli, hoc est super omnia quae bella amant, et infidelia, quae scilicet sub universo coelo consistunt. Haec sancta et universalis synodus est benignus et bonus puteus, quem fodisti tu, Deo amantissime, Abraham servus et amicus Dei excelsi: cui et invident quidem Philistiim, non autem penitus obruent; sed superabuntur operibus et studiis tuis, quemadmodum illi olim amici et beatissimi patriarchae Abrahae et sub operibus et studiis. Propter quod etiam sicut ad illum, ita et ad te Deo amicissimum imperatorem nostrum dicit omnium consultor et princeps, per vocem sanctissimi patris tui, et summi pastoris nostri, ac Deo amicissimorum vicariorum: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris, et haereditate possidebit semen tuum et populus tuus civitates adversariorum (Gen. XXII): ipse enim est Deus noster, qui benedicit benedicentes se, qui solus est benedictus per infinita saecula saeculorum. Amen.

Et post pronuntiationem hanc, per jussionem amici Christi imperatoris nostri, legit devotus a secretis Leo epanagnosticum sanctissimorum Romanorum vicariorum, cujus initium est hoc:

Credimus nequaquam latere sanctam et magnam hanc synodum, qualiter hic piissimus et Christianissimus et a Deo protectus imperator initio imperii sui, cui monarchiam suam magis praestitit imperator, confestim de statu ac recuperatione sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae, quae diutius possessa erat ab invasore ac tyranno Photio, cogitare coeperit, quomodo ex eadem illum pelleret Ecclesia; sed et divinitus inspiratus, et sanctorum et Patrum praecepta in omnibus adimplere desiderans, projecit de Ecclesia Dei jam dictum adulterum Photium, et restituit ei sanctum virum senem et bonum cultorem Ignatium beatissimum patriarcham. Post haec nil moratus, praedecessorum suorum Christianissimorum imperatorum secutus exempla, transmisit legatos suos nobilissimos viros Romam, Joannem scilicet honorabilissimum metropolitam Sylaei, ac Basilium fidelissimum spatharium suum, deposcens sanctam Romanam Ecclesiam sacris etiam litteris suis: qui venientes invenerunt in ea praesulatum gerentem sanctissimum et honorabilissimum Adrianum, a Deo destinatum pontificem summum, dantes ei litteras ipsius magni imperatoris, et exponentes per ordinem etiam verbis, quanta turbatio et vexatio apud hanc Deo conservandam provinciam a Photio tyranno ac invasore peractae sunt. Tunc beatissimus Adrianus papa Romanus, hoc comperto, advocans quosdam episcopos Occidentalium partium, collegit synodum in ecclesia sancti apostoli Petri, non ad destructionem judicii ac decretorum quae decessor ejus beatae memoriae papa Nicolaus de jam dicti Photii invasoris expulsione, ac de sanctissimi Ignatii patriarchae peregit restitutione, sed ad roborandum atque firmandum cuncta decessoris sui mandata; qua pro causa nos famulos suos et sanctae Romanae Ecclesiae misit huc cum epistolis suis ad piissimum et Christianissimum imperatorem, et ad sanctissimum virum Ignatium patriarcham hujus sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae, significans in eisdem epistolis quatenus locum et vicem ejus tenere ac defendere in hac sancta synodo debeamus: qui etiam, duce Deo, salvi et sani in hanc pervenimus regiam provinciam. Etiam patefecimus in praecedentibus actionibus quid definitum sit de Photio, et de Ecclesia Constantinopolitana a sanctissimis et laudabilissimis viris: Nicolao beatae recordationis papa Romano, et ab Adriano divina gratia successore ipsius; et credimus quia superfluum est frequenter eadem dicere vel repetere. Idcirco petimus a piissimo et Christianissimo imperatore ut expositio illa quae delata est sub praevaricatoribus ac protectoribus calumniarum, ne amplius retardetur. Verumtamen quemadmodum ad Romanam Ecclesiam quod nunquam Photius fuerit admissus in patriarchali dignitate manifestum est, ita et ab Orientalibus sedibus per honorabilissimos viros litteris et verbis jam edocti sumus, Photium moechum et pervasorem aliquando in patriarchico throno nullatenus fuisse receptum. Ecce, scientes unitatem sanctarum Dei Ecclesiarum, utquid propter injustitiam et verborum conflictum, ab iniquis et non intelligentibus viris exaudiri exspectamus?

Et post completionem epanagnostici jussus Theophilus laudabilissimus protospatharius et praepositus ab amico Christi et magno imperatore nostro, introduxit in sanctam synodum eos qui episcopi Photii dicebantur; quibus in medio stantibus, confestim jussus Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae ac devotus notarius legit epistolam quam misit sanctissimus papa Nicolaus per Leonem a secretis ad Michaelem imperatorem, et quam ad Photium, quae praescriptae sunt in quarta actione. Et post harum lectionem, surgens Elias Deo colendissimus presbyter et syncellus, locum obtinens Theodosii patriarchae Hierosolymorum, dixit: Dei circa nos bonitatis divitias necessarium est annuntiare et praedicare: non solum enim pretiosis muneribus vilitatem nostram dignam exhibet, sed et facinorum multifarios compescit et reprimit impetus. Praenoscens enim turbationem quae inerat huic amicae Christi civitati, quemadmodum in praesentibus videmus negotiis, piissimum et Christi amicum imperatorem nostrum suscitavit ad stabilitatem et erectionem ecclesiasticarum rerum: cujus cornu exaltet Deus in sempiternum, et perficiat in beneplacito suo, subjiciens ei omnes barbaras nationes. Itaque demorantibus nobis hic, evidenter apparuit, quia Ignatius sanctissimus patriarcha pastoralibus officiis evellere ac recidere injustitiam properans, projectus a throno suo ad novissimum est exsilium traditus: pro ipso vero alius quidam Photius, qui apud nos noscebatur, subrogatus est in hoc throno. Piissimus autem imperator noster, ut per se inspector et cognitor causarum existens, et sciens certissime qualiter facta sint talia, sciens etiam prolatum pro sanctissimo Ignatio et contra Photium judicium a seniori Roma, eum, qui inique ac sine lege a proprio throno dejectus est per legitimam et justam sententiam rursus ad proprium thronum reduxit, et locum suum pervasori Photio secundum ordinem impertitus est. Quoniam vero cum esset justus et piissimus, volens perfectius ac manifestius veritatem confirmari, bene judicavit et ab omnibus patriarchiis vicarios huc colligere. Perfecit Dominus Deus bonum consilium ejus ad id quod melius et ecclesiasticae ordinationi aptius existat, convenientibus videlicet hic senioris Romae sanctissimis vicariis ac humilitate nostra. Cuncta namque emergentia perquirentes, didicimus certius, quod, cum esset Ignatius sanctissimus patriarcha in exsilio, quod pertulit violentius et iniquius ac injustius, diffamatum fuerit, quia thronum Constantinopoleos refutavit; sed ad hoc nos dicimus (quod et nobis sancta Romanorum Ecclesia multum ante praedicavit) quia non credimus factam fuisse refutationem: si vero et facta est, irreceptibilis est apud nos, eo quod tyrannice facta fuerit, et coacte, atque invite; siquidem hoc facile perspicit. Itaque incertum non est: neque enim quis, cum sit in exsiliis et extremis poenis, etiam refutans existimabitur secundum verum refutandi modum. Nam omnimodis vivere desperabat, per singulos dies mortem praestolans, et suae ipsius vitae quotidie pati detrimentum exspectans: sed propitia Dei misericordia salvavit eum, quatenus benignitas Dei manifestetur, et cognoscatur ab omnibus lucidius, quia qui pro veritate, ac propter Dei justitiam sustinet tribulationes, non oblivioni tradetur in finem. Igitur, ideo huic sanctae synodo magna voce denuntians, quia nunquam aliquando depositionem sanctissimi patriarchae Ignatii admisimus, neque litteras a Photio recepimus, neque ad eum transmisimus; neque enim a communione sanctissimi patriarchae Ignatii aliquando scissi fuimus. Et idcirco, etiamsi veraciter dicant, qui dicunt: Coactam violentiam refutationem non existimamus; si vero et ad rationabilem excusationem sui hi qui Photio haerent dixerint, quod undique metropolitae ac episcopi collecti Photium ad promotionem pertulerint, et idcirco si ille dejectione dignus erat, et illi multo magis, talia dicimus ad eos, quia in secunda sancta et universali synodo, quae collecta est in hac amica Christi urbe sub Dei cultore Theodosio magno imperatore, Maximus quidam Cynicus, et omnis ejus manus impositio repulsa est, qui autem promovit eum ad praesulatum dejectus non est a sorte sua, Timotheus videlicet Alexandrinorum provinciae episcopus. Non solum autem ipse minime est repulsus, sed nec quisquam episcoporum Timothei, qui pariter inventi, et in Maximi ordinationem et provectionem cooperati sunt, damnatus est, quin potius honores et praemia meruerunt: quoniam Timotheus primus factus est praedictae sanctae synodi praesidens, utpote Alexandriae patriarcha, et una cum episcopis qui secum erant provexit Nectarium Constantinopoleos patriarcham. Itaque non damnandi apud nos sunt episcopi qui inventi sunt, et consecrationem Photii fecerunt, eo quod maxime coacti ab imperatoria potestate ac potentia ad talem impulsi sunt actionem; maxime cum in praedicto Timotheo Alexandrino patriarcha justiores monstrentur: nihil enim habebat ille quod sibi tyrannidem inferret, et impelleret ad Maximi consecrationem. Verum ille solus, qui ante depositus et anathematizatus est, tam a patriarcha Ignatio, quam ab apostolica Romanorum Ecclesia, Gregorius Syracusanus damnatus et depositus est. Neque enim beatissimum et deiferum patriarcham Ignatium alienum a propria cathedra judicavimus aliquando vel judicamus, neque Photium unquam in summo sacerdotio recepimus. Sanctus enim Spiritus, qui locutus est in sancta Romanorum Ecclesia, credimus quod et in Ecclesiis nostris locutus exstiterit. Haec enim plurimi eorum, qui Photii factionis erant, scientes, confugerunt salubriter ac reverenter atque sensate ad sanctam synodum, et convenientem veniam meruerunt: qui autem contentiosius et favorabilius hunc amplectendum putaverunt, fortassis hoc habent in animo, quia propria scripta, et juramenta, et cruces quas fixerunt, reprobare nolunt. Sanctissimi autem vicarii senioris Romae, et nos, qui reliquarum sedium vicarii sumus, haec omnia dissolvimus hodie, gratia Jesu Christi, qui dedit nobis summi sacerdotii potestatem juste ac congrue ligandi atque solvendi, quoniam violenter et coacte omnia facta sunt. Ille enim Photius praenoscens oppido, quod non per ostium intraverit ovium, sed aliunde ascenderit, multitudinem episcoporum ad se per varias machinationes attraxit, opinatus per hoc inconcussum se ac immobilem habiturum proprium praesulatum, se videlicet chirographis et juramentis, quae ipse confecit, foliis ficulneae obumbrans, simul et in acra verberans, et frustra pugnans, et aranearum filis semetipsum operiens. Neque enim folia ficulneae dedecus velare potius quam revelare videntur, cum sint undique scissa sive pertusa. Sententiam ergo, et judicium nostrum coram amico Christi imperatore, ac sancta synodo manifesta fecimus. Pacis autem principem Deum flagitamus, quo tranquillissimum imperium dominationis piissimi imperatoris nostri in saecula conservet. Amen.

Deinde dicit Basilius amicus Christi et magnus imperator post hujusmodi acclamationem ad episcopos Photii: Ecce audistis sensum patriarchiorum tam Romani quam Hierosolymitani et Antiocheni. Quid vobis videtur ad haec? Photii episcopi dixerunt: Respondemus ad haec. Et dixit Euthymius qui fuerat factus a Photio Caesareae Cappadociae episcopus: Domine imperator, novimus ex Deo imperium tuum justum, longanime, ac personas non sumens, et poscimus illud, ut et erga nos humiles, et indignos servos suos haec agantur, et accipiamus verbum in scriptis ex Deo imperii tui, ut quamcunque habeamus justificationem, sine prohibitione loquamur, et quotquot voluerint nobiscum dicere, non prohibeantur: et speramus in Deum, et in imperium tuum, quod ex Deo est; quia et chartas has et disputationes istas ostendere habemus in vanam fuisse locutas, sed tumultuatas. Basilius piissimus et amicus Christi imperator dixit: Vane locuti estis, ut qui ausi estis dicere vana quae lecta sunt, eo quod ex talibus et tam magnis patriarchalibus capitibus dicta sint; quemadmodum omnes certissime norunt. Vos principali manu synodos inordinatas soli, ac singulariter, sine patriarchiis thronis facientes, sanctas vocare ausi estis, et huic praesenti, quae ab omnibus patriarchalibus thronis celebrata est, Dei cooperatione ac gratia, qui imperium nobis commisit, detrahere non erubescitis. Utique nostis et vos et universitas, quae sub sole est, quia protectioni veri Dei nostri quinque patriarchia orbis terrarum recta sentiunt, et non est laesio fidei: et ideo quidquid judicant, necessario debetis recipere. Ut autem apparet, non creditis quod ea quae dicta sunt illinc existunt: si enim credidissetis, non utique judicium eorum reprobare penitus auderetis. Interrogo ergo vos: Diffiditis, an creditis, quod inde sint? Photii episcopi dixerunt: Non diffidimus. Basilius piissimus et Christianissimus imperator dixit: Ergo si creditis, suscipite prolatum ab eis judicium. Si vero non creditis, ego et necessariorum opus praebeo; et ite ad patriarchia, et certificamini, atque denudentur illic negotia. Photii episcopi dixerunt: Hic denudentur negotia. Zacharias a Photio Chalcedonensis episcopus dixit: Et papae Nicolai et caeterorum patriarcharum canon princeps est, et secundum illum agentes, nil faciunt extra id quod docent. Cum vero extra hunc faciunt, sive papa Nicolaus, sive alius quis, non acquiescemus. Etenim Marcellum Ancyranum Julius Romanus suscepit, et Sardicensis synodus trecentos episcopos habens, justificavit eum; sed usque in praesens ut haereticus anathemati submittitur: et lugendum Apiarium justificatum a Romanis praesulibus, Africana synodus non justificavit, sed repulit, mittens, ut propria curaret, et extra fines suos non excederet; et alia dena millia paradigmata habemus hujusmodi. Et nunc, siquidem facta sunt haec a Nicolao cum canone, sequimur, et convenimus et roboramus, et contraria illis non sapimus: si vero facta sunt extra canonem, non nos illa vituperamus, aut projicimus, sed canon: etenim duobus conatibus, quibus utitur contra patriarcham qui consecravit nos, reor neminem duntaxat promotum posse damnari. Nam in eo quod dicit non debuisse hunc ex laicis provehi, consecrantes quidem cautos reddit, consecratum autem non damnat: et consuetudo canonem illum exsuperavit. Etenim Tarasius ita consecratus est, et Nicephorus, et Nectarius, et Thalassius Caesareae, ac Eusebius, et Ambrosius Mediolani, atque alii mille. Si ergo sunt illi obnoxii, est et hic; quod si illi innoxii, et iste utique.

Quod autem dicitur, quia a depositis est promotus, primum non opinamur hoc verum esse, neque enim pro criminibus isti depositi fuerunt, sed pro eo quod restiterunt Ecclesiae: uniti autem rursus et apostasiam illam reprobantes, suscipiendi consistunt. At vero etsi Gregorius depositus est qui eum consecravit, non est Photius obnoxius, sed ii qui eum promoverunt obnoxii comprobantur. Verumtamen, licet sit Gregorius depositus, possunt et promoventes eum nullas poenas hic perpeti. Etenim Flavianus deposuit Eutychem, et Anatolius suscepit eum. Et episcopi, qui quartam fecerunt synodum, comministrum eum habuerunt: sed nequaquam damnati sunt. Sed et Petrus Moggus depositus est a Proterio, quod esset haereticus, et quartam non susciperet synodum. Deinde cooperatus est in mortem ejusdem Proterii, et postea post Timotheum factus est patriarcha, sed nullus eorum qui ab eo consecrati sunt condemnatus est; sed et Acacius Constantinopolitanus damnatus est a papa Romano, eo quod cum haereticis haberet communionem, et ille quidem damnationis sermonem nullum fecit. At vero post eum patriarchae, Phaetas [Flavitas] et Euthymius, et Macedonius, recipientes eum, suscepti ab Ecclesia et sunt et putantur. Et nunc hoc dicimus: Si sit canon qui deponat nos, depositionem recipimus; si vero non est, nequaquam. Etenim Flavianum Antiochiae patriarcham Romani non receperunt, sed eum canon nullatenus condemnavit. Basilius piissimus et Christi amicus imperator dixit: Omnes casus, quod dicitis, quod facti fuerint per diversa tempora et loca, in Ecclesiis ab aliis patriarchis restituti et erecti sunt, et ideo digni receptione judicati sunt, tanquam sanati ab iis qui potuerunt mederi vulneribus Ecclesiae. Vestrum autem casum et vulnera nullus ecclesiasticorum medicorum sanavit: neque aliquis patriarchalium capitum erigere vos ex ruina vestra passus est, aut voluit, sed usque in praesens in peccato vestro estis, et in sepulcro nequitiae vestrae jacetis mortui, unde omnes summi pastores patriarchae concorditer vos condemnant. A Deo vero munitum imperium nostrum placidum, et benignum est, et vestri curam gerit, et consulit, ut percipiatis misericordias, quas deliberaverit sancta et universalis synodus. Nam omnes novimus quia laici estis, et non adduximus vos latrare, et sine ordine facere verba; omnia enim vestra mendacia sunt et seductio. Photii episcopi dixerunt: Hoc nec diabolus ausus est dicere. Basilius piissimus, et Christi amicus imperator dixit: Si velletis dicere, quia temporibus, quibus permisit Deus episcopatu vos fungi, et aliud miserabilius permisit fieri propter peccata vestra, quod et videbitis assidue oculis vestris: et hic testimonium perhibet, de Eulampio dicens perfectius et manifestius: Habemus ergo et alios episcopos, et alii quidem patricii sunt, alii autem protospathariorum dignitatem habent, quidam vero et spathariorum, alii vero et stabularii sunt; et si hoc vultis, exhibebo coram vobis, quia Theophilus protospatharius ferens superhumerale ut patriarcha, incensum offerebat summo sacerdoti vestro Photio coram isto; ad quem et dixit: Non videbas eum? Eulampius dixit: Si vidi eum aliquando, domine, destruat me servum tuum Dominus Deus de libro vitae. Verumtamen, domine bone, refutavit dominus Ignatius. Imperator dixit: Quis eum deposuit de throno? Eulampius dixit: Imperator eum deposuit. Basilius piissimus et amicus Christi imperator dixit: Et ubi erat, quando fecit refutationem? Eulampius dixit: Foris erat in insula sua, et eum propter senectutem suam, vel etiam propter languorem. Basilius piissimus et Christi amicus imperator dixit: Utique misit aliquem nuntians imperatori, quia volo refutare. Et rogavit eum: Da nobis personam per quam nuntiavit imperatori. Marinus reverendissimus diaconus et vicarius senioris Romae dixit: Quis est iste, qui ante conspectum sancti imperii tui astat et loquitur? Basilius piissimus et Christi amicus imperator dixit: Eulampius est. Donatus, et Stephanus, et Marinus sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Iste est qui depositus et anathematizatus est a sancta Romana Ecclesia; et quomodo talia loqui praesumpsit in conspectu imperii tui? nos cum deposito et anathematizato loqui non patimur. Etenim pater noster spiritalis, Adrianus papa Romanus sancto et a Deo protecto imperio tuo demonstravit legem et judicium, quod sancta Romana Ecclesia de nefandis et praevaricatoribus definivit; et nos cum eis colloqui te non patimur, eo quod scriptum sit: Contradictiones excitat omnis malus (Prov. VI). Volumus autem ut legatur in auribus eorum libellus sanctae Romanae Ecclesiae, et si desiderant converti et poenitere, ut vel communionem tanquam Christiani accipere mereantur. Non enim claudit miserationes suas in hujusmodi contentionibus sancta catholica et apostolica Ecclesia ad eos qui sincere poenitentiam agunt. Persistentibus autem iis et obturantibus aures suas et corda, et nolentibus audire quae exposita sunt a sanctis patriarchis, nos nihil aliud facimus, neque subvertimus, neque rejudicamus judicium sanctae Romanae Ecclesiae sub undecima indictione factum contra Photium moechum et tyrannum ac pervasorem, atque sequaces ejus: si voluerint audire nos, quotquot sunt digni, per libelli satisfactionem recipimus eos, et convenientem eis scribimus locum; si vero noluerint, anathematizamus, et maledicimus eis, et ab omni sorte Christianorum separamus, quia non habemus alium sermonem ad eos, sed et ethnicis et publicanis transmittimus eos. Basilius piissimus et amicus Christi et magnus imperator ad sanctissimos vicarios senioris Romae dixit: Ego crebro et multum rogavi ne perirent, et ideo eos dimisi huc; si nolunt concurrere ad Ecclesiam, quidquid judicaverunt patriarchae, etiamsi noluerint, confirmamus. Nemo enim potest datam eis potestatem a Christo Deo et Salvatore nostro reprobare. Sanctissimi vicarii senioris Romae ad episcopos Photii dixerunt: Qui ex vobis ordinati estis a sanctissimo patriarcha Ignatio? Et steterunt in medio Heracliensis, Cretensis, et Celenderensis, et dixerunt: Nos sumus ejus consecrationis; et dicunt eis sanctissimi vicarii senioris Romae: Subjacetis justo judicio catholicae synodi, et juxta libellum qui expositus est a sancta Romana Ecclesia facitis et scribitis, an non? Qui dixerunt: Ne fiat, Deus. Sed si jusserit imperator noster sanctus audire omnia quae acta sunt, dicemus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Si non vultis obaudire sanctam synodum, ite ad patres vestros. Et his se ad alios conferentibus, dixit Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae ad Zachariam Chalcedonensem Photii episcopum: Ad ea quae dixisti respondemus tibi: Leges sanciunt, tam ecclesiasticae quam civiles, omnem, qui elegerit aliquem judicem, modis omnibus sequi ac obedire praeceptis ejus, et nequaquam refutare penitus ac repellere prolatas ab eo et depromptas definitiones et leges: cum itaque pars vestra petierit et proposuerit judicem beatissimum papam Nicolaum, quomodo vos, extra positas Ecclesiae ac reipublicae leges ac regulas, eum redarguere ac judicare praesumpsistis, asserentes non secundum canonem egisse, neque secundum justitiae ac veritatis rationem decrevisse, quae sibi visa sunt definiendo? Invenimini ergo in parte hac et ecclesiasticas et civiles reprobare leges, pro eo quod quem elegistis et praetulistis judicem nunc abjiciatis. Nemo enim electum a se judicem ex propria optione vice versa judicare vel condemnare penitus debet. Nam nunquam aliquando quis judicatus, dum condemnatus fuerit, firmavit prolatam damnationem: et ideo per nullum tempus vel modum firmum erit judicium. Quoniam vero veluti nullatenus audientes solutiones quae lectae sunt litteris beatissimi papae Nicolai de promotione Nectarii et Ambrosii ac Nicephori, memorabilium hierarcharum, iterum illas in paradigma producitis ad justificationes praesulis vestri, dicimus ad vos quia sapiens quidam dicit: Etenim eorum, qui multum inter se distant, manifestae prorsus diversitates consistunt, porro similitudo valde perspicienda est. Perspiciamus ergo et nos valde compendiose, si secundum similitudinem aliquam jam nominatorum summorum sacerdotum praesul vester promotus est sic, quemadmodum unusquisque illorum receptus. Itaque beatum Nectarium synodus universalis, et sancti patriarchae diversi, et elegerunt et promoverunt archiepiscopum Constantinopoleos, nullo modo imperatore cogente illos, neque ulla principali manu in causa penitus mediante; sed neque quempiam viventem ab hujusmodi cathedra manus imperialis tyrannice pepulit, et tunc provectus est Nectarius. Similiter etiam et Ambrosius memorandus, Auxentio defuncto Ariano, a synodo, quae tunc a Mediolanensibus est de orthodoxis dogmatibus congregata, promotus est in episcopum praedictae civitatis, nullo modo principali manu impellente episcopos in electionem ejus vel promotionem: pari quoque modo et beatus Tarasius ab illo ipso novo confessore Paulo, qui propter orthodoxam fidem sequestratus a cathedra Constantinopoleos, et testimonio approbatus est et promotus; eo illum dignum esse tali throno asseverante, ac omnibus propugnatoribus pietatis, qui tunc aderant, orthodoxae fidei propter zelum ac irreprehensibilem vitam ejus, sed non tyrannice vel coacte ad receptionem ejus conducti sunt: similiter etiam et post dormitionem beatissimi Tarasii beatissimus Nicephorus patriarcha synodice electus et consecratus est archiepiscopus Constantinopoleos, sponte ac voluntarie collectis episcopis, qui decretum illius et consecrationem fecerunt: in Photio vero nihil omnino tale invenitur, eo quod et ille, vivente legitimo Ecclesiae viro, subrogatus sit, et provehentes eum et consecrantes violenter, et coacti, ac inviti, atque sine proposito ac voluntate in illius et promotionem et consecrationem ex imperatoris necessitate ac tyrannide impulsi sunt et secuti, et nulla patriarchalium sedium in sacerdotio eum recipere passa fuit. Cum ergo diversitas hic omnimoda reperiatur, quomodo in dissimilibus introducis similitudinem? In quibus enim est causae diversitas, existimationis quoque et opinionis diversitas debet accidere. Quoniam vero ratione morsus, dixisti de beatissimo papa Nicolao: Quod si secundum canonem judicium protulit, et admittimus et amplectimur damnationem nostram; sin autem, nequaquam: et post pusillum dixisti, quia, quod dixit: Non oportuit Photium ex laicis promoveri, eos qui consecraverunt cautos reddit, non consecratum condemnat, et consuetudo regulam illam vicit, in contrariam disparationem cecidisti; eo quod confessus quidem sis, et ostenderis papam Nicolaum canonice restitisse, ac secundum regulam Photium reprobasse, non autem acquieveris canonico judicio Nicolai, quemadmodum pollicitus es, consuetudinem in subversionem canonis objiciens; quanquam liquido sciens, quia ea quae raro fiunt, positas leges non subvertunt, neque particularia universalibus et generalibus principantur vel dominantur; et maxime cum plurima esse differentia reperiatur in Photio, et praecedentibus, qui ex laico provecti sunt, sicut et multifarie demonstravimus. Verum et quod dixisti: Multos, Romanorum Ecclesia justificante, damnatos arbitramur, et rursus damnante justificatos habemus, falsum est et procul a veritate.

Denique Marcellum quidem anathematizantem omnem haeresim, et eam maxime quam habere dicebatur, juste ac regulariter Julius papa Romanus, et Sardicensis synodus recepit. Similiter enim eum facientem et Athanasius magnus et Paulus confessor, turres et columnae orthodoxae fidei, et acceptaverunt et comministrum habuerunt. Novissime autem ad proprium vomitum reversum et deprehensum haereticum, hi, qui circa Silvanum erant, anathematizaverunt, quibus et Liberius per litteras suas, qui post Julium fuit, concordat dicens: Marcellum denuo impie dogmatizantem. Hoc autem non est utique reprobatio judicii Julii, vel Sardicensis synodi, ob factam Marcello mentis mutationem. Similiter etiam Apiarium, cum esset presbyter Ecclesiae Synicensis [Siccensis] Africanae provinciae, propter aliquam causam segregavit proprius episcopus Urbanus: postea vero deposuit omnimodis synodus quae ibidem collecta est: Zosimus autem papa Romanus recurrentem ad se, et semet insontem exhibentem, justificavit, et ad Africanam synodum mittens cum litteris, ut iterum susciperetur, egit rationem reddente synodo per scripta Bonifacio post Zosimum papae Romano de depositione quae facta est in Apiarium, et de iterata justificatione: et quia nunc justificatum eum arbitramur, judicavimus autem non operari eum quae sunt presbyteri in Ecclesia Synicensi propter scandala quae subsecuta sunt: porro accipientem litteras commendatitias a nobis, in omnibus aliis Ecclesiis sacerdotio fungi. Invenitur igitur Africana synodus paruisse potius judicio Zosimi papae Romani, ac per hoc propriam reprobasse sententiam, et justificasse Apiarium, non, ut fassus es, restitisse voto Romanorum pontificum. Porro patriarcham Antiochiae Flavianum recusabat quidem Romanorum Ecclesia suscipere: interim propter magni Eustachii dilectionem Paulinum stabilientes, qui princeps erat eorum qui propter Eustachium resistebant et disjungebantur, ac seorsum colligebantur, non tamen et usque in finem hanc habuerunt mentem. Piissimo enim imperatore Theodosio mediante, acceptum reddiderunt eum et patriarcham habuerunt eum Antiochiae; ita ut et in hoc mendaciter loquens apparueris. Si enim usque in finem abjecissent eum; bene utique invenireris fuisse locutus. Si vero, lite cum Paulino detenta, restiterunt quidem propter causam, quam dixi, deposuerunt autem hujusmodi contentionem, et receperunt eum, frustra dixisti receptum fuisse Flavianum contra Romanam Ecclesiam. Dicere autem Petrum Moggum Alexandriae depositum esse, quin etiam et Acacium Constantinopolitanum, nequaquam vero depositos eos qui ab utroque manus impositionem acceperunt, nihil confert ad vestram vel Photii justificationem, eo quod aliter ecclesiasticae leges eos qui ex haeresibus redeunt episcopos judicant, et aliter eos qui a moechis et qui sine canone promoventur: eos enim qui libellum dant, et propriam haeresim anathematizant, recipi sanciunt, quemadmodum et tunc Orientis episcopi synodum celebrantes, et Felix post Simplicium papa Romanus synodice Petrum quidem Moggum damnavit, et omnimodis abdicavit: similiter etiam Felix et Acacium abrogavit. Nullatenus autem qui adversus eos ab utroque consecrati sunt, promulgaverunt sententiam, propter evidentes leges, ut dixi, Ecclesiae; et certe Petrus parum, magis autem et Acacius, alterantes circa fidem apparuerunt. Consecratos autem, quemadmodum Photius et vos, nullo modo recipiunt, sicuti sancta et universalis synodus secunda de Maximo Cynico, et iis qui ab eo manus impositionem habuerunt, et egit et censuit. Gregorium autem, qui consecravit Photium, ut dixisti, non tanquam desertorem Ecclesiae deposuit sanctissimus patriarcha Ignatius, sed propter criminales causas. Et bene dixisti, quia: Sive sit depositus Syracusanus Gregorius, innoxii sunt qui Photium provexerunt. Isti enim revera justificantur propter necessitatem et tyrannidem, atque vim receptionis utriusque, Photii scilicet et Gregorii; secundum paradigma quod tibi datum est depositi et impii Eutychetis, et susceptionis ac sacerdotii functionis Anatolii patriarchae Constantinopoleos, et eorum episcoporum qui sub ipso erant, quippe recepti et justificati per quartam synodum habiti sunt: non vero per id et Photius innoxius dicitur, et quod schismaticus fuerit antea, multorum scandalorum auctor effectus sit, et multos ab ecclesiastica communione recedere fecerit, et ultroneus ac volens consecrari a Gregorio proposuerit, nulla in hoc necessitate impulsus; sed et protestationem a quibusdam electorum hic consistentium episcoporum accipiens. Et Zacharia dicere etiam denuo tentante, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt ad amicum Christi imperatorem: Ecce multoties audivimus contradictiones, et verborum pugnas eorum, quae nihil illis prosunt, eo quod dissonantes sint a recta ratione ac synodicis et regularibus dispositionibus. Nunc ergo dicimus etiam rursus ad eos: Sinite excusare excusationes in peccatis, et in verba malitiae declinare, atque in vanum laborare (Psal. CXL), et procidite sanctae huic synodo, et salvamini ab anathematis condemnatione: sin autem, ite ad lumen ignis vestri, et flammam quam accendistis. Novit enim omnis sancta et universalis synodus, quae gratia Dei in ecclesia hac congregata est, quia sancta Romana Ecclesia ab undecima indictione, collectis Occidentalibus episcopis in ecclesia beati Petri, ubi virtutibus floret, et requiescit, obligavit, et anathematizavit ac projecit Photium pervasorem, una cum omnibus sequacibus ejus, praesulatum adhuc gerente beatissimo papa Nicolao. Iterum autem successor ejus Adrianus, divinitus constitutus pontifex Romanorum, sicut ille definivit atque praecepit, ita et iste successor ejus definivit et promulgavit, nosque indignos famulos suos direxit ad hanc Deo conservandam urbem, ad manifestationem et certitudinem veri et justi judicii ipsorum in conspectu justi imperii vestri, et hujus sanctae ac magnae universalis synodi; ita ut non habeant vocem repedationis, vel appellationis; sed quemadmodum jam judicati sunt et dejecti, in saeculum maneant. Et Ecclesiae Orientalium, gratia Dei, nobiscum sentiunt, stabiliunt, damnant et anathematizant similiter usque in consummationem saeculi.

Et post haec ascendens Constantinus a secretis, legit exhortatorium sermonem imperatoris, in audientiam omnium:

Multae quidem communes passiones sunt, quas praecedentibus diebus audiens et intuens a Deo provectum imperium nostrum, lugere ac contristari operae pretium duxit. Majus autem malum, et calamitatum arx, est Ecclesiae tempestas, malignus aspirans adversus eam diaboli turbo, pacis expulsio, et veteris ordinis dissolutio, ausus irruendi junioris in seniorem, et inhonorati adversus honorabilem, ac omnimoda subversio status ecclesiastici, et, apud exteriores quidem in consiliis justitia conversante, apud Ecclesiam injustitia fiducialiter agens, amor principatus, ac amor privatus, atque nullius severitatis propter haec reputatio; nec non et contra spiritalem patrem rabies et insania. Haec sunt quae meam obtinebant et turbabant animam, et tanquam nubes crassa obtenebrabant animum, ac oculos cogebant fontes mihi largiri lacrymarum: et divinitatem in auxilium et solutionem existentis moeroris invocabam, et opus erat mihi haec cogitatio, si forte possem in primis de ecclesiastica curam gerere unitate: quod et factum est, et in effectum devenit quemadmodum et vos omnes nostis, quotquot ad sacrum hoc convenistis collegium. Alia enim imperii, quod sub me est, dimittens, ad id solum in exordiis acceleravi, et secundum utriusque dissidentium partis petitionem, et priscam ecclesiasticam traditionem perspiciendi causa, etiam judices eorum, quae in Ecclesia nostra gesta sunt, ex reliquis patriarchalibus thronis collegi, rem perficiens cooperatione sancti Spiritus: quam multi quidem ante nos imperantium videre desideraverunt, ex aequo autem omnes minime consecuti sunt: et quotquot pertinent ad ecclesiasticam unitatem ac ordinationem, omnia solerter a me peracta sunt, cum nulla penitus imperiali manu et potentia, ut quidam, parvum vel magnum effecerim. Neque enim, ut sacratissimus patriarcha ad proprium regrederetur thronum, imperii mei opus vel excogitatio facta est. Sed multum ante sanctissimus et beatissimus papa Nicolaus, quae circa illum erant certissime discens, synodice decrevit reddi ei jus proprii throni, et anathema cum tota Romanorum Ecclesia pronuntiavit contra resistentes hujuscemodi decreto atque sententiae. Hic autem nos olim scientes et paventes judicium anathematis promulgati, obsecundare synodico judicio Romanae Ecclesiae necessarium duximus, et hujus rei gratia reddidimus ei proprium thronum. Verum non modo Romanae, sed et ad orientem solem sitarum sedium, providentia melioris, vicarii pervenerunt, nihil deinceps vel impedire, vel adversari, aut favere utique parati justissimo imperio nostro consensuro. Cujus rei gratia in nullo synodico judicio inveniri voluit multorum garrulitates recidens, ne quis dixerit quod imperialis manus, et gladii, et protectores, ac mundanus potentatus concilium subadulteraverit. Unum solum nobis desiderium, et ad praefatos judices, postquam illos vidimus, supplicatio fuit, ne quemquam permitterent deperire, vel ab Ecclesia Dei quemquam, si fieri posset, projici. Hoc solum est nostrum, si voluerit quis nominare crimen: alia vero omnia canonibus, et iis, quibus imperium synodi creditum est, tradidimus, multum pro praesenti judicio conjurantes et condemnantes, nil ad gratiam, vel per odium decernendum, humane autem magis circa eos qui ceciderant affectandum; quos non proprie tantum, sed et communiter hodie, omnibus videntibus, deprecamur, manum iis qui compassione opus habent porrigere, et unam Ecclesiam celebrantium festivitatem perficere. Ita Patres spiritales et veritatis defensores, qui figuratis secundum chrisma, Aaron, et secundum zelum, Phinees, ac secundum judicium, Salomonem; requirite ovem quae perierat, convertite quae erraverat, super humerum tollite solitariam, et confractam compassionis vinculis alligate; quae ulcerata est, emplastro condescensionis sanate; quae extranea et abjecta est a spiritali mandra, nonaginta novem ovibus dispensationis more conjungite: relinquite memoriam sempiternam posterioribus generationibus compassionis vestrae ad imitationem Christi. Et vos quoque, qui curatione indigetis, ac medela opus habetis, pretiosa membra Christi, etsi nescio quomodo a malo daemone detenti, a capite separati estis: Vitis vera, quae propter contentionem importunam, imo vero injustam, in amaritudinem conversa es (Jer. II), amici et proximi nostri, etsi propter odium irrationabile ex adverso appropiantes et stantes, ac vanitates respicientes, suscipite admonitionis sermonem; non autem confundor dicere, etiam deprecationis; in id enim nos adduxit misericordia, quam circa vos habemus. Scrutamini intima conscientiae vestrae, et invenietis vos male ab Ecclesia esse disjunctos. Novissima hora est, et judex prae foribus est, fratres; ne praeoccupemur ab ejus Ecclesia sequestrati, et longe ab illius gloria projiciamur. Nihil turpe ducamus passionem manifestare, et vulnus ostendere, ac locum poenitentiae ac medicinae requirere, atque intra atrium salvantium fieri, ne confusionem obedientiam arbitrando, confusionis aeternae sumamus experimentum. Qualis autem et est confusio, fratres, procidere Deo, et veniam expetere: Deo enim procidunt, qui Ecclesiae et spiritalibus istis patribus procidunt. Confusio quidem revera est, et maximus pudor, imo vero in Deum dimicatio, nolle unumquemque proprium confiteri peccatum, et humiliari propter Christum, et lucrari et se et multos. Si autem omnino hoc confusionem arbitramini, ego, cui imperii superposita est corona, forma vobis efficiar hujus optimae humilitatis; ego, qui imperitus, et insipiens sum, bonum initium ero vestrum, qui sapientes estis et clari scientia: qui in peccatis volutatus sum, primus vobis typus fiam, qui mundi estis, et virtuti operam datis: ego primus memet super pavimentum projicio, purpuram et diadema parvipendens. Ascendite ad genas meas, et per oculos meos incedite, nec reputetis magnum imperatoris calcare scapulas, neque vereamini pedibus tangere verticem, qui superimponitur a Deo donata corona. Omnia pati promptum habeo, et promptius agere quae vobis quidem confusionem, mihi autem gloriam et maximam claritatem conferre videantur. Neque enim in hoc curam gero gloriae meae; tantum, ut videam communionem, unitatem et unam Ecclesiae festivitatem; tantum, ne animae detrimentum patiar, et gaudeat super me ille omnium inimicus diabolus captivum sumens. Quod mihi desiderandum est, tantum spei meae lampas insperate non exstinguatur, per quam festinabam omnium illustrari laetitia simul et gaudio. Nescio quod erat satagendum et efficiendum, et non feci: vel quos proponendos admonitionis et deprecationis sermones non proposui; vos de caetero videbitis: innocens enim sum a perditione vestra. Si vero ad magnum et horrendum illud judicium futurae diei vos remittitis, quasi pro vobis rationem daturos, noscite quia bene novi quod nullus vobis justitiae sermo sive hic adest, sive illic aderit, nisi quantum in hac controversia inventum exstiterit. Verum si vultis et ante illud judicium conscientiae vestrae interrogare judicium, discetis amplius nihil, quam quod ab imperio nostro dicitur. Deponite igitur contentionem, fratres, et resumite amorem fraternitatis: fugite dissensionem, et unitatem amplectimini; odium avertite, et dilectionem in sinu recipite: state cum probabilibus, et capiti conjungimini; recipite per patientiam divinae communionis gratiam, et nihil ob saecularia sitis solliciti. Sunt enim apud compatientissimum imperium nostrum susceptionum modi diversi, per quos consolabimur, et incessanter, quae secundum saeculum vobis opportuna fuerint, faciemus, rursusque multimode decertabimus, obsecrantes, rogantes, et omne ingenium commoventes ad spiritales patres nostros, et patriarchas, ut dispensent quid eorum quae insunt animo vestro: tantum ne temere contra salutem vestram agatis, neque perditionem vestram amplectamini; non enim est tempus ad poenitentiam et receptionem praesenti acceptius: qui namque hodie ligare ac solvere Ecclesiae negotia possunt, praesto sunt. Dimittite importune tempus explorare, et rerum immutationem exspectare, quae et si fiat aliquando, nihil vobis conferet. Etenim, etsi alia tempus immutaverit, hoc commovere non poterit; nam si actio unius viri vestri nil rationabile habens, cum tota erronea esset, tantum aestum operata est, ut hunc vix ac difficile dissolvere quiverimus; actionem, dic mihi, et judicium quatuor patriarchalium sedium quis dissolvere poterit? Ad quem enim effugietis, solutionem obligamenti petentes? Ad Romanum praesulem? sed finetenus vos condemnavit. Ad Antiochenum? sed consentaneus Romano et consonus factus est. Ad Hierosolymitanum, vel Alexandrinum? sed et illi vestrae damnationi consenserunt. At etsi thronum aliquando Constantinopolitanum cuncta destruens tempus vobis commiserit, et per vosmetipsos convenire volueritis; quis vos sequetur? vel quomodo aperire oculos, et aspicere quempiam poteritis, impugnati ab omnibus sacerdotibus ac patriarchalibus sedibus? Ne ergo, fratres, ipsi vos decipientes, tempus salutis vestrae perdatis: neque enim tale invenietis aliquando; sed importunas contentiones et obstinationes deserentes, communi medelae occurrite, et medicinae remedium sumite, ac adhaerete spiritali capiti vestro, et Ecclesiae Dei communicatores estote; ut et crimine exuamini, et Deum propitium habeatis, ac Ecclesiam laetificetis, imperiumque nostrum exsultare ac spiritaliter festivitatem celebrare faciatis, atque rempublicam universam gaudio maximo ac tripudio repleatis; nec non et in communi omnes benedicamus pariter Domino gloriae nostrae, et principi pacis, et auctori dispersa congreganti, et bene coaptanti, intercessionibus sanctae Dominae Dei genitricis, Deum videntium angelorum, et omnium sanctorum. Amen.

Et post lectionem ascendens Theodorus a secretis vicariorum senioris Romae, legit: Ecce quomodo sanctissimus et Christi amicus imperator, divinitus sibi concesso imperio, non vult perire unam ovem a Christo sibi in custodiam creditam, transferens omne exsilium, omnem tribulationem et omnem angustiam in admonitionem et precem; quas sanctissimi vicarii et fideles Ecclesiae Dei propter Photium invasorem et tyrannum, non suscipientes eum, perpessi sunt: sed invitat vos ut verus pastor ad mandram rationabilium ovium, quatenus ante tribunal Christi digne valeat dicere: Ecce, Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam (Joan. XVIII). Videte quantam benignitatem, quantam misericordiam, quantam compassionem vobis dat; desiderat enim vos ad sinum sanctae communionis suscipere. Thomas Deo amicissimus metropolita Tyri, et Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus, vicarii Orientalium sedium dixerunt: Dignae imperatorio et justissimo sensu sunt admonitiones, quas facit bonus imperator noster ad illos, deinde vero et ad omnes qui post nos futuri sunt. Nos autem ad hoc dicimus: Hominibus quidem suademus, Deo autem manifesti sumus (II Cor. V). Porro revereamur coelum et terram, et caniciem nostram, si quid praeter divinas leges judicamus vel definimus, quod et piissimus imperator noster denuo commonuit. Et nos quidem si irrationabilia animantia pasceremus, fortasse coacte, ac violenter tractaremus ea, ducentes etiam quo nollent: quoniam vero rationabile animal est homo, potius admonitionibus ducendum, sufficienter ab imperatoriis admonitionibus instruimini. Si ergo vultis viam nostram, et Christi, arripite; sin autem viam vestram, abite. Basilius piissimus et amicus Christi et magnus imperator dixit: Ecce qualiter et quoties admonuerimus vos, et audistis, et certificati estis, et non est vobis rationis sermo. Si enim vultis subjici admonitionibus omnium nostrum, ecce portus et medicina: quod si non, imperium nostrum praebet vobis inducias septem dicrum, ut si quidem curam gesseritis salutis vestrae, bene et optime: si vero minime, ventura sexta feria, in sancta et universali synodo state omnes, et quidquid definierit sancta et universalis synodus in vos, fiet.

Et post haec ascendens Stephanus Deo amicissimus diaconus Constantinopolitanorum Ecclesiae et notarius dixit: Multos annos imperatorum Basilii et Constantini! Magnorum imperatorum et dictatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiae multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis et justitiae multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romani aeterna memoria! Adriani orthodoxi papae Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! Orthodoxi senatus multos annos! Sanctae et universalis synodi aeterna memoria!

ACTIO SEPTIMA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri, consulatus a Deo coronatorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini vero filii ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, quarto Kalendarum Novembrium: propositis pretiosis et vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis: praesidente autem eodem piissimo imperatore, in dextera parte magni nominis templi magnae ecclesiae: conveniente vero sancta et universali synodo, hoc est Donato Deo amicissimo episcopo Ostiae, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepae, et Marino reverendissimo diacono sanctae Romanorum Ecclesiae, locum tenentibus Adriani sanctissimi papae Romani, et Ignatio sanctissimo patriarcha Constantinopoleos, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum tenente sedis Antiochiae, et Helia Deo colendissimo presbytero et syncello, locum tenente sedis Hierosolymorum: praesto autem simul existente sacro senatu, videlicet Theodoro magnificentissimo patricio ac magistro, Christophoro magnificentissimo patricio ac magistro, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Stephano magnificentissimo proconsule et sacellario, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Marino magnificentissimo proconsule ac patricio, Theophilo magnificentissimo proconsule ac patricio, Tarasio magnificentissimo proconsule ac patricio, Paulo magnificentissimo proconsule et praefecto, Barbatio magnificentissimo patricio, Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio: considentibus quoque et Deo amicissimis metropolitis, id est Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Ephesi, Theodulo Deo amicissimo archiepiscopo Ancyrae, Barnaba Deo amicissimo metropolita Cyzici, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Nicaeae, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Theodoro Deo amicissimo metropolita Cariae, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnae, Basilio amicissimo metropolita Gangrarum, Cypriano Deo amicissimo metropolita Claudiopoleos, Hilarione Deo amicissimo metropolita Corinthi, Nicolao Deo amicissimo metropolita Synnadorum, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Euthymio Deo amicissimo metropolita Catanae, Photio Deo amicissimo archiepiscopo Nacoliae, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum, Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Misthiae, Theophane Deo amicissimo archiepiscopo Selges, Paulo Deo amicissimo archiepiscopo Apamiae, Joanne Deo amicissimo archiepiscopo Cii, Athanasio Deo amicissimo episcopo Magnesiae, Theodoro Deo amicissimo episcopo Sinopae, Eustachio Deo amicissimo episcopo Aemoniae, Theocleto Deo amicissimo episcopo Lacedaemoniae, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Zacynthi, Euthymio Deo amicissimo episcopo Mosynorum, Basilio Deo amicissimo episcopo Pyrgii, Georgio Deo amicissimo episcopo Helii, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae. Niceta Deo amicissimo episcopo Photiae Basilio Deo amicissimo episcopo Cratiae, Damiano Deo amicissimo episcopo Miletopoleos, Theophane Deo amicissimo episcopo Trallae, Leone Deo amicissimo episcopo Neapoleos, Joseph Deo amicissimo episcopo Palaeorum, et Georgio Deo amicissimo episcopo Adrianae: his ita convenientibus, jubente Basilio piissimo et amico Christi magno imperatore, stetit in medio Bahanes magnificentissimus patricius, et praepositus dixit ad sanctissimos vicarios senioris Romae et Orientalium sedium: Induciis Photio datis jam completis, duximus eum rursus ad sanctam hanc et universalem synodum. Si jubet ergo sanctitas vestra, introducatur. Sanctissimi vicarii senioris Romae ac Orientalium sedium dixerunt: Introducatur. Et introductus est Photius baculo innixus, et cum eo Gregorius dudum Syracusanus. Marinus Deo amicissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae et vicarius dixit: Tollite baculum de manu ejus, signum est enim dignitatis pastoralis, quod hic habere nullatenus debet, quia lupus est, et non pastor. Et, eo ablato, Donatus Deo amicissimus episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amicissimus episcopus Nepae, et Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae, vicarii senioris Romae, dixerunt: In praecedenti actione venit ad nos vir iste forensis et curialis Photius, et admonuimus illum per apostolicam auctoritatem ad revertendum in Ecclesiam per libelli expositionem, ut recipiamus eum in communionem saecularis. Interrogate illum, si forte intellexit bonum, et conveniens sibi, et vult facere libellum. Et pergens Bahanes famosissimus patricius et praepositus ad Photium, dixit ei: Sanctissimi vicarii senioris Romae ac Orientalium sedium mandant tibi: Facis libellum sanctae ac universalis synodi, quemadmodum exigit? Photius dixit: Dominus imperatorem nostrum sanctum custodiat in multos annos, et Gregorius, et nos similiter oramus. Imperatori nostro sancto, vicariis autem rationem non praebemus. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad Photium: Aliud aliquid ad hoc non dicis? Photius dixit: Si audissent quae diximus nudius tertius, non utique hanc interrogationem praetenderent; si vero definitionem suam posuerunt in poenitentia sua, hanc per opera demonstrent. Bahanes magnificentissimus patricius dixit: Quam? Gregorius dixit: Ut ipsi poenitentiam agant, super quibus deliquerunt. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad sanctissimos vicarios senioris Romae ac Orientalium sedium: Jubetis fieri responsum ad sermonem ejus, an non? etiam vere justum est ut respondeatis. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quomodo? Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Pro eo quod dixerunt: Quia ipsi magis vana operamini, et ad poenitentiam vos hortantur. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt, in Graecum Damiano venerabilissimo regio clerico interpretante: Nos non convenimus ut accipiamus ab eis increpationem vel poenitentiam, sed ipsi a nobis haec debent accipere. Hoc ad confusionem Ecclesiae dicunt; nos nihil aliud interrogamus eos, nisi voluerint facere libelli satisfactionem; propter hoc enim interrogavimus eos; nihil aliud petimus nos ex illis. Et sancta haec et universalis synodus ita dicit nobiscum: Nos scimus quia a pedibus usque ad caput vulnerati sunt propriis injustitiis, et non est super illos integritas, et non respondemus eis. Et post hoc legit Theodorus devotus a secretis, ut ex persona Orientalium sedium: Ita primo quidem ingressu tuo, non solum nos, et hos qui nobiscum inventi sunt, sed et sanctum senatum imperatoris peccatorem pronuntiasti, non intelligens neque quae loquaris, neque de quibus affirmes; nunc autem conclusionem pravae mentis tuae evomuisti, admonitiones imperatorias, et sanctae ac universalis synodi, quae vociferatae sunt ad poenitentiam tuam, in sanctum imperatorem nostrum et sanctam ac universalem synodum transferens, uti nosmetipsos admonentes ad poenitentiam veniamus; sed non quia vertiginosis terra moveri videtur, propter hoc et movetur: ergo tu quidem ipse exorsus es etiam antea, nunc vero conclusisti. Ad ea itaque quae interrogata sunt a sancta et universali synodo acute responde. Si ergo accesseris sano sensu in quibus vocatus es, quod commodum est tibi ipsi, et iis qui tecum sunt, facies: si vero in hujusmodi pertinacia et contumacia permanseris, audies: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, et fiet pax super Israel (Psal. CXXIV). Et Photius dixit cum aliis: Et haec accusatio abundavit. Deinde interrogatus est Photius a Bahane magnificentissimo patricio et praeposito: Habes quid dicendum ad haec? Et Photius dixit: Quae diximus, bene transivimus; addamus et alia: in calumnias nos circumposuerunt, nil tale sentientes. Et post hoc ingressi sunt episcopi Photii. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: In praecedenti actione admonuimus eos, ut faciant libelli satisfactionem, et recipiamus eos in communionem, tanquam saeculares, et non declinent in contrariam viam, sicut magister ipsorum. Interrogate ergo illos sigillatim, utrum faciat quis ex ipsis libellum: aliud nolumus ab ipsis audire; etenim et sanctissimi Orientis vicarii, atque nos, eadem dicimus. Pergens itaque Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit ad partem Photii: Facit aliquis vestrum libellum? Episcopi Photii dixerunt: Absit. Amphilochius et Zacharias Photii episcopi dixerunt: Qualem libellum facere exigimur? fidei nostrae? Et pergens Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit sanctissimis vicariis senioris Romae: Cujusmodi libellum expetitis ab illis? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quem a sancta Romana Ecclesia detulimus, ut reprobent Photium, et omnia acta ejus, et anathematizent Gregorium Syracusanum, et recipiant Ignatium sanctissimum patriarcham, et subjiciantur sub pedibus ejus, et quod sancta Romana Ecclesia exposuit per omnia faciant. Sanctissimi vicarii Orientalium sedium dixerunt: Et nos ita sapimus et ita volumus. Et pergens iterum Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus ad episcopos Photii, dixit eis, ore proprio, sanctissimorum vicariorum vocem. Et respondit Joannes quondam episcopus Heracliae: Qui anathematizat summum sacerdotem istum, sit anathema! Zacharias, qui fuit a Photio Chalcedonensis episcopus, dixit: Nos iis quae contra [ al., extra] rationem facta vel acta aut agenda sunt, parere neque disposuimus, neque volumus: et super quibus nos exigitis, quo niam novimus ea quae facta sunt, secundum nullum modum-suscipimus. Euschemo, qui fuit apud Photium Caesareae Cappadociae episcopus, dixit: Ego iis quae per rationem non sunt acta, et qui non sectantur canones sanctorum apostolorum, et sanctarum ac universalium synodorum, non tantum si Romanus vel Hierosolymitanus sit, sed et si angelus de coelo veniat, et non conveniat sano verbo, neque pareo, neque sequor. Sanctissimi vicarii Orientalium sedium dixerunt: Quoniam nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant (Psal. LXXXI). Bahanes magnificentissimus patricius ac praepositus dixit ad sanctissimos vicarios senioris Romae: Sanctus imperator noster vult facere allocutionem ad illos per me indignum servum suum. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Sicut jubet imperium ipsius. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad Photium, et ad episcopos ejus: Hortatorie vos alloquitur imperator: Homines, dicite, unde estis? de coelo estis? de abysso estis, an de terra, in qua nos degimus? et ostendite hac hora, quia sive haeresis mota est, sive schisma emersit in qualibet parte, et sensit aliquis extra quatuor patriarchia, et salvatus est? et audio vos. Hodie quatuor patriarchia, imo vero quinque, condemnatione condemnant vos; quid vobis videtur ad haec? est qui adjuvet vos? dicite. Episcopi Photii dixerunt: Canones sanctorum apostolorum et sanctorum conciliorum. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit, jussus a Basilio amico Christi et magno imperatore, ad episcopos Photii: Dicite qui canon vos adjuvet, et ubi posuerit Dominus canones; in Ecclesiis suis, an in aliquo alio loco; et ubi Ecclesiae sint hodie, et ubi praedicetur Evangelium: est alius locus praeter quem tenent sanctissimi isti vicarii? dicite. Photii episcopi dixerunt: Deus custodiat sanctissimum imperium vestrum; verbum petivimus impunitatis, ut diceremus negotia nostra cum fiducia, et non accepimus. Qualiter ergo habemus loqui? Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Sanctus imperator noster admonentis affectu ad vos dicit: Utique Deus ideo audivit deprecationem meam, et adduxit hos sanctos viros ex omnibus partibus mundi, ne quid secundum faciem fiat, sed ex aequo ponatur judicium justissimum: dicitis, Ut accipiatis verbum securitatis: et quando quis a me tristatus vel laesus fuerit, volo ut dicatis. Idcirco sunt hic sanctissimi vicarii omnium sedium, ut quidquid habetis in justificationem vestram loquamini. Photii episcopi dixerunt: Scimus imperium sanctissimum ejus, quia neminem vult contristari; quid volumus dicere? si dixerimus justitias nostras, non fient. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Propter imperatorem nostrum sanctum, nihil prohibemini; jubet enim et vult, et acquiescit ut loquamini; sed videntes judices convicia vestra, nec audire vos volunt. Photii episcopi dixerunt: Et nos judices eos non suscipimus. Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit: Et rejicit regula patriarchia, et irrationabiliter judicant? Amphilochius a Photio Cyzici episcopus dixit: Irrationabilissime. Bahanes famosissimus patricius et praepositus dixit: Et extra sensum regulae ac patriarcharum suorum judicant? Photii episcopi dixerunt: Extra. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Et ite ad patriarchia, et certificamini. Basilius piissimus et amicus Christi dixit: Quotquot dicitis per omnia, quod a patriarchiis venerint homines isti cum commendatitiis litteris, et non habetis aliquam ambiguitatem; suscipite illos, et quae judicantur ab ipsis: quotquot autem dubitatis ad hoc, et non habetis eos justos, neque secundum verbum patriarcharum suorum agentes; ite ad eos, et discite ab illis, et adducite etiam ad nos: imo vero, quo plus certum existat, et disponemus ita. Photii episcopi dixerunt: Nos judicium non videmus, neque factum audivimus: et quomodo habemus sequi quod nos non vidimus? Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus jussus ab imperatore dixit: Sanctus imperator noster dicit: Ne dicatis, fratres, quod velim vos mittere illuc, ut pereat quis vestrum: testis est Deus quoniam quem misero illo, in conspectu totius senatus et sanctae synodi dico, iterum reducam eum huc. Photii episcopi dixerunt: Hic examinentur negotia. Donatus et Stephanus et Marinus sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ecce audivit tota sancta et universalis synodus quae ab undecima indictione beatissimus papa Nicolaus judicavit cum omnibus Occidentalibus praesulibus de Photio tyranno, et moecho, ac invasore Constantinopolitanae Ecclesiae, et de omnibus sequacibus ejus, secundum apostolicam et canonicam auctoritatem et sententiam, quam protulit tam contra eumdem Photium, quam eos qui ex parte ipsius erant, hunc videlicet damnans, eo quod invaserit Constantinopolitanam Ecclesiam, et rejecerit ac deponere ausus fuerit atque anathematizaverit Ignatium sanctissimum patriarcham. Volumus ergo interrogare et de hoc, utquid ipse repulsus, et vinctus, ac anathematizatus, atque saecularis existens, praesumpserit etiam contra magnae ac primae sedis summum pontificem depositionem facere, et anathema dicere, ac adversus eum figmenta et praestigia componere? Quem et vindicans sanctissimus successor ejus Adrianus, misit tam ad piissimum imperatorem, quam ad sanctissimum patriarcham Ignatium. Imploramus ut legantur primum quidem beatissimi papae Nicolai gesta et acta, sicque demum, quae a sanctissimo papa Adriano synodice celebrata sunt tam de hujuscemodi infando conciliabulo, quod ab eo factum est, quam de iterata sententia, quae data est contra eum a sanctissimo papa Adriano et sancta synodo quae ab ipso est convocata. Et post hoc jussus est Stephanus Deo amicissimus diaconus et notarius; et ascendens legit epistolam quam misit sanctissimus papa Nicolaus ad clerum Constantinopolitanum.

« Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, reverendissimis fratribus nostris archiepiscopis, metropolitis, et episcopis Constantinopolitanae sedi subjacentibus, atque universo venerabili clero Constantinopolitanorum Ecclesiae.

« Ea quae nuper apud Constantinopolim gesta sunt . . . . » Reliqua vide inter epistolas Nicolai papae I, Patrologiae tomo CXXVI, col. 1067.

Et post completionem praenominatae epistolae, ascendens Theodorus devotus a secretis legit epistolam, quae delata est per Theognostum reverendissimum exarchum ad Basilium piissimum imperatorem, quae et missa fuerat ab Adriano sanctissimo papa Romano.

« Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio et Christianissimo imperatori Basilio, a Deo protecto, semper Augusto.

« Quoniam, tranquillissime imperator . . . » Reliqua vide inter epistolas Adriani II, Patrologiae tomo CXXII.

Deinde post hanc legit Nicephorus devotus notarius epistolam, quam misit idem sanctissimus Adrianus per jam dictum reverendissimum exarchum ad Ignatium sanctissimum patriarcham.

« Adrianus episcopus, servus servorum Dei, honorabilissimo fratri et consacerdoti nostro Ignatio sanctissimo patriarchae Constantinopolitano.

« Convenerat sanctitatem tuam, . . » Reliqua vide ubi supra.

Sicque lecta est epistola a Leone gloriosissimo protospathario et a secretis, quae missa est ad Basilium piissimum et amicum Christi imperatorem ab Adriano papa Romano per Donatum et Stephanum et Marinum honorabilissimos vicarios. ( Haec scripta est in prima actione. ) Deinde ascendens Damianus reverendissimus regius clericus et interpres legit epistolam quae ad sanctissimum patriarcham Ignatium ab Adriano sanctissimo papa missa est, quaeque allata est per jam dictos reverendissimos vicarios. ( Et haec praescripta est in tertia actione. ) Et post legit Thomas reverendissimus subdiaconus gesta synodi quae facta est ab Adriano sanctissimo Romanorum papa.

Allocutio papae Adriani ad concilium quod convenit contra Photium, lecta per Joannem archidiaconum sanctae Romanae Ecclesiae.

Cum debeamus, o fratres et filii dilectissimi, Dominici agri strenui et solertes esse cultores, et spiritualibus ad purgationem ipsius coelestium praeceptorum, uti ligonibus, oportet ut si quas in eo spinas, si qua germinare venenosa conspicimus, pari labore unanimique zelo haec radicitus exstirpare studentes, arripiamus examinis rastrum, et falcem judicii concordi certamine proferamus, ne, quaeso, in nos exprobrantis affectu dicatur: Messis quidem multa; operarii autem pauci (Matth. IX). Consonanter autem, charissimi, laboremus, et in agro Dominico jugiter quidem, sed nunc potissimum operemus, quando videlicet in Ecclesia, quae apertissime Dominicus ager appellatur, auctore Photio nova praesumptio et inaudita est orta temeritas. Siquidem hic Photius, cum adhuc mundanus minister esset, genuinam quodammodo semper invidiam adversus fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium Constantinopolitanum patriarcham in pectore gestans; et ad praesulatus culmen non gradatim, vel sensim conscendere, sed praecipitibus eo superstite passibus transilire gestiens, semetipsum ab ejusdem beatissimi praesulis communione fecit extraneum: et per hoc ab universali Ecclesia, quae ipsi beatissimo patriarchae communicabat, se reddidit prorsus extorrem, atque inter schismaticos procul dubio constitutus, contra sacros apostolicos canones saecularibus usus potestatibus, ecclesiam Constantinopolitanam tyrannica et adulterina temeritate pervasit tandem, videlicet indebita usurpando, foras ostendens, quod intus, prohibita concupiscendo, cordis antro gerebat, et simulationis velamine contegebat, nil esse profecto intelligi dans causam scissionis a patriarcha suo, vel desertae communionis a tota Ecclesiae, nisi pessimos anhelitus ambiendi pontificatus infulas, et sublimioris obtinendi dignitatis et potestatis habenas; quibus nimirum deinceps abusus, et repente non mente sed habitu mutatus, exsilia et diversa discrimina, sed et mortes in Christi sacerdotes et caeteros fideles, tot ac tantas intulit, ut Diocletiani saevitiam imitari per omnia videretur. Propter quae vel his similia sanctae memoriae decessor meus Nicolaus hujus apostolicae sedis antistes, fraterna victus charitate, primo quidem non solum per missos, sed et per litteras illum merito reprehendens, competenter admonuit, et nullo se pacto in ejus posse promotione praebere consensum, scriptis idoneis patefecit. Deinde vero intuens nihil se proficere, sed magis ac magis ad ulteriora ejus extendi tyrannidem, auctoritate simul divina et apostolica fretus, sedis apostolicae, cui praesidebat, pontificum morem secutus, in promptu habens secundum Apostolum, omnem ulcisci prorsus inobedientiam (II Cor. X); hunc ad erectionem ab eo elisorum, et innumerabilium refrigerium afflictorum, regulari sententia, quia, sicut ipsi nostis, corrigere non potuit, deponendo prostravit, et anathematizando ab ordine, quem latronis more sortitus fuerat, sequestravit. Cujus rei gratia idem Photius inflammatus, non solum non est reversus ad percutientem se, nimirum qui durior silice nec dura verbera sensit, et imitatus diabolum, nec postquam e coelo cecidit, superbire cessavit, verum etiam conventicula malignorum saepe congregans, synagogam sanguinum, cui ut princeps latronum ipse praesedit, collegit: et ante quidem, ut saevissimus patricida, patrem suum Ignatium reverendissimum patriarcham proprium perculit, et ad lucem pervenire, nisi exstinctione parentis, posse desperans, hunc instar atrocis viperae perimere crudeli morsu non metuit. Post haec vero posuit in coelum os suum, et lingua ejus transiit super terram, dum videlicet contra divinam ordinationem, coelitus in beati Petri principis apostolorum primatu dispositam, putridi gurgitis guttur aperuit, et adversus ejusdem regni coelestis clavigeri apostolicam sedem, et praecipuam ac summam dignitatem et potestatem, linguam suam more serpentis exacuit; vitam scilicet decessoris mei beatae recordationis papae Nicolai lacessere nullo modo metuens, nec nobis, qui ejus vix digni famuli, ut non dicam sequaces, exstitimus, parcere utcunque consentiens, sed utrosque maledictis impetere, quantum in se fuit, et blasphemis inficere verbis existimans, falsitatis praestigia fingere conatus, et nescio quae Phytonica est somnia vel argumenta, compilando procul dubio, commentatus. Et certe quis ille Pater noster, vel quantus aut qualis exstiterit, omnes qui morum ejus insignia, vel virtutum tropaea recolitis, plenius agnovistis; quomodo scilicet in hujus tetri caliginoso saeculi cursu sero tandem sicut novum sidus apparuerit, quinimo quasi Phoebus in aethere prae cunctis astris effulserit; quomodo hunc nec blanda quaeque frangere potuerint, nec aspera perturbare; quomodo etiam nec mundi principibus, Michaeli scilicet et Bardae contra justitiam faverit; quos nimirum, se murum opponens pro domo Domini, saepe redarguit, et his inique agentibus frequenter intrepide restitit. Ergo, dilectissimi fratres et filii, considerate quid super hujusmodi temeritate sit nobis agendum, vel quid de conciliabulo illo, vel profanis ipsius actis per ministerium nostrum existat fore deliberandum, quid etiam de iis qui interfuerunt, vel manu propria subscripserunt, sic ab unanimitate omnium nostrum definiendum, intente tractate, et libere singuli quae sentitis edicite. Ego tamen pro lege Dei, pro paternis conservandis canonibus, pro veneratione apostolorum, pro privilegiis defendendis sedis ipsorum, proque sanctae mentionis decessoris mei papae Nicolai praedicanda memoria, et sequentibus actibus, atque celebrandis definitionibus, non solum varia incommoda perpeti, verum etiam more sanctorum praedecessorum meorum pontificum in promptu habeo, si necesse sit mortis sustinere discrimen.

Responsio concilii prima, quae lecta est a Gauderico honorabilissimo episcopo Veliternensium Ecclesiae.

Quia cor apostolatus vestri gratia sancti Spiritus conspicimus illustratum, repletum est gaudio os notrum et lingua nostra exsultatione; ideoque innumeras laudes et cantica spiritalia Domino decantamus, et pontificium vestrum divinae majestati perpetuo conservandum quotidie commendamus; quia paternarum traditionum strenuus exsecutor, et sedis apostolicae privilegiorum diligens conservator, atque apostolicae memoriae decessoris vestri constitutorum ferventissimus, ut cernimus, zelator existis, et ejus quodque salutiferum et apostolicum decretum, tanquam patrum testamentum, utpote pius haeres, exsequeris. Debes enim ipsius in omnibus flagrare zelo pietatis, cujus nimirum locum possides dignitatis. Ille vero Photius, qui pro eo quod forensis et curialis reipublicae minister existens, extemplo in ecclesiae septa transcendit, et ut lupus rapax gregi non parcens, non solum in alienorum stipendia meritorum quasi praedo saevus irrupit, verum etiam deinde in cathedra pestilentiarum sedens, tam praesulibus quam filiis Ecclesiarum longa exsilia, dira flagella, et, ut breviter omnia comprehendamus, extrema pericula, latronis instar, callide praeparavit, depositus et anathematizatus existit, concilium convocare non potuit, et damnatus alios damnare nequivit. Sicut etiam, cum sit ipse depositionis ruinae subactus, quemquam deponendi jura non possidet, et multiplicis obligationis retibus involutus, neminem quibuslibet innodandi nexibus uti facultate, patenti ratione convincitur. Ergo quia super hoc videmus impletum quod per Psalmistam canitur: Dixit injustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. Quoniam dolose egit in conspectu ejus: ut inveniret iniquitatem suam et odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit (Psal. XXXV). Succendatur sicut ignis zelus tuus, o domine beatissime papa, et accinge sicut vir lumbos tuos, et injuriam sedis apostolicae ut justus judex ulciscere. Ecce enim angelus Domini tua, ut quondam Petri (Act. XII), latera tundens, ut desidiae soporem deponas, admonet ut ad salutem gentium cum Petro surgas hortatur. Ecce alias Ananias fallax (Act. V), videlicet Photius, imo damnabilior Anania Photius comprobatur. Quapropter considera, quia si ille de proprio semel mentitus mortis poenam incurrit; quot Photius mortium reus est qui de eo super quod jus nullum habuit, non semel, sed crebro, non unum, sed plurima falsitatis figmenta composuit? Quapropter oramus te, domine coangelice papa, ut eumdem habens spiritum fidei, eumdemque zelum pietatis, quem et patres tui ferventissimi praesules, conciliabulum cum gestis suis, quod Constantinopoli nuper adversus sedis apostolicae gremium, imo contra veritatem sub tyrannice imperante Michaele congregatum est, ita sententiae vestrae falce recidatur, ut nullum de eo monumentum, nullum remaneat omnino vestigium, sed ad sui damnationem vel exsecrationem Ariminensi synodo vel Ephesino latrocinio sit modis omnibus comparandum. Ii vero qui vel interfuisse vel subscripsisse in eo noscuntur, nec non et ii qui vel ipsius conscripta profani conciliabuli gesta defendunt, vel quoquo modo celare conantur, iterato vinculis anathematis innodentur: et nisi propria voce ac subscriptione illa, quae in eodem latrocinio fetidis e faucibus eructata sunt, anathematizarint, nullatenus saltem inter laicos in communione catholicae et apostolicae Ecclesiae recipici mereantur. Recte namque latrocinio comparari potest, cui Photius fautor, et hujus Michael fautor, videlicet dictus Augustus, auctores et praesides ad hoc intererant ut consentientes quidem secundum animam, non consentientes secundum corpus perdere studuissent: quod plane sacerdotes Judaeorum in templo vendentes et ementes olim fecisse feruntur, dum scilicet isto bifario genere mortis plebem Domini dissiparent; unde Dominus, domum suam speluncam latronum per hujusmodi machinamentum factam causatus, hos e templo perplexo flagello pepulit, innuens profecto non ministros suos, sed esse latrones qui non ad hoc plebibus praesunt, ut has omni studio salvent, sed ut aut spiritali aut corporali prorsus interitu perdant.

Allocutio secunda pontificis, quae lecta est per Marinum diaconum.

Quod suggessit dilectio vestra valde placet, et quod ita gerendum sit ipse quoque perpendo. Verum quia codex in quo exsecrationes illius nefandi conciliabuli scriptae sunt, quem nobis per apocrisiarios suos, qui adsunt, tam et frater et coepiscopus noster Ignatius, quam etiam piissimus imperator Basilius destinavit, apud nos hactenus retinetur, praevidendum ducimus, quid de illo faciendum ratio dictet, vel quid agendum exempla diversa demonstrent; ego tamen illud interim recolo quod Apostolus dixit: Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV); et alia Scriptura: Qui tangit, inquit, picem coinquinabitur ab ea (Eccli. XIII). Ergo quia nihil ab haereticorum vel schismaticorum pravitatum commentis codex iste actu non dissentit, nimirum qui et ab schismatico, Dioscorum in hoc imitante, Photio fictus, et totus mendaciis et perversis dogmatibus fabricatus existit; hunc aeque ut illa, perpetuo anathemati duco subdendum, et contemplantibus cunctis, et praecipue Graecorum legatis, igni traditum, in cineres quoque conjicio redigendum; quatenus nec simpliciorum puritas illius contagione polluatur, nec fidelium mentes hujusmodi colluvione quoquo modo saucientur: a planta quippe pedis, ut ita dixerim, usque ad verticem ejus nulla est in eo sanitas. Honorandum concilium per Formosum episcopum sanctae Portuensis Ecclesiae exclamavit in haec verba: Pia consideratio summi pontificis; justa sententia universalis Ecclesiae praesulis omnibus placet: omnes ita dicimus, omnes ita volumus, omnes hoc rogamus, omnes hoc totis praecordiis consentimus.

Allocutio tertia praefati pontificis, quae lecta est per Petrum diaconum et scriniarium.

Intolerabilis est ista praesumptio, dilectissimi, et hanc aures praecordiorum, fateor, sustinere non possunt; quis unquam vestrum tale quid, precor, audivit, vel quis hujusmodi temeritatis, saltem lectione, immensitatem invenit? Siquidem Romanum pontificem de omnium Ecclesiarum praesulibus judicasse legimus; de eo vero quemquam judicasse non legimus. Licet enim Honorio ab Orientalibus post mortem anathema sit dictum, sciendum tamen est quia fuerat super haeresi accusatus, propter quam solam licitum est minoribus majorum suorum motibus resistendi, vel pravos sensus libere respuendi: quamvis et ibi nec patriarcharum nec caeterorum antistitum cuipiam de eo quemlibet fas fuerit proferendi sententiam, nisi ejusdem primae sedis pontificis consensus praecessisset auctoritas. Meminimus interea scriptum quod rege quondam Italiae Theodorico papam Symmachum usque ad damnationem impetere volente, et ideo quotquot potuit ex Liguria, Aemilia, Valeria, et ex diversis regionibus, et ex Sicilia insula hujus rei gratia episcopos Romam accurrere praecipiente, et his ad se venientibus dicente, plura ad se de papae Symmachi actibus horrenda fuisse perlata, et in synodi, si vera esset inimicorum ejus objectio, judicatione constare; venerabiles antistites, ipsum, qui dicebatur impetitus, debuisse synodum convocare perhibuissent, scientes quia ejus sedi primum Petri apostoli meritum, vel principatus, deinde secuta jussionem Domini conciliorum venerandorum auctoritas, ei singularem in ecclesiis tradidit potestatem, nec ante dictae sedis antistites minorum subjacuisse judicio, in propositione simili, facile formali qua testaretur. Ad postremum vero isti ipsi venerabiles praesules, cum vidissent quod non sine sui discrimine potuissent contra caput manus suas erigere, quidquid de saepe fati Symmachi papae actibus delatum fuerat, totum Dei judicio reservarunt, ita ut singuli quique in subscriptione sua hoc patenter judicent, perhibentes: Laurentius episcopus Ecclesiae Mediolanensis huic statuto nostro, in quo totam causam Dei judicio commisimus, subscripsi; similiter Petro episcopo Ecclesiae Ravennatis, et caeteris episcopis subscribentibus. Verum si haec Photius non legit, quia Graece forte non reperit, saltem Joannem Antiochenum episcopum in Ephesina synodo recolere voluisset, idcirco damnatum, quia Cyrillum anterioris, id est Alexandrinae sedis antistitem damnare non metuit: unde praefata universalis synodus ad Coelestinum summae sedis nostrae pontificem scribens, inter caetera dicit: Indignetur ergo tua religiositas competenter pro his quae facta sunt; si enim data fuerit volentibus licentia, et majores injuriis sedes afficere, et contra eas, in quibus non habent potestatem, contra leges, sic et contra canones proferre sententias, ibunt ad ultimam confusionem Ecclesiae res. His ergo ita se habentibus, exempla majorum quaerantur, et secundum haec temeratores sententiae proferantur.

Suggestio concilii ad summum pontificem, quae lecta est per Benedictum notarium et scriniarium.

Qui hanc temeritatem non extrema damnatione dignam existimat, nec Evangelium legit, nec Apostolum prorsus audivit, in quorum quidem uno, dicente Domino, legitur: Non est discipulus supra magistrum (Luc. VI); in altero autem sane praecipitur, ut omnia secundum ordinem fiant (I Cor. XIV). Quomodo ergo temeratores isti non sunt facti super magistrum, quando adversus apostolicam sedem, quae caeterarum quoque sedium magistra est, etiam os injurias evomens aperuisse probantur? Quomodo secundum ordinem omnia, juxta Pauli monita, facta sunt, quando quidem ordine praepostero, primo de secundis, et de antelato posteriores quique convicia potius quam judicia composuisse narrantur? Et praeterea sententia regularis, quae ita sensit per Africanum concilium, dicens: Unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo agnoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant.

Quam profecto regulam sancta tertia generalis synodus sequens Antiochenum damnavit Joannem; quod jampridem sapientia vestra meminit; quoniam adversus potioris sedis, id est Alexandrinae, pontificem, prima sede non consentiente, ausus est proferre sententiam. Quarta deinde magna et universalis synodus adeo hanc temeritatem exsecrata est, ut Dioscorum Alexandrinum sine restitutione damnaverit. Praesumpserat enim et ipse contra primae sedis privilegium, contraque jam memoratam regulam agens, cum esset posterior, se anteriori praeferre; et ordinem sibi a Deo decretum non recognoscens, de sedis praelatae pontifice magno, videlicet papa Leone, temere judicare: cum videlicet nec personam synodum convocandi habuerit, ut apostolicae sedis vicarii in eadem synodo protestantur: quippe qui secundum praelatum canonem, cum esset posterior, inconsulto anteriori agere aliquid praesumere non debuerit; quanto minus generalem sine ipso synodum convocare, aut, quod detestabilius est, adversus eumdem sententiam quamlibet promulgare? Secundum hanc regulam, et ista probabilium Patrum exempla, omnes qui vel os aperire, vel manus extendere in illo nefando conventu adversus sedis apostolicae dignitatem temere praesumpserint, nulla profecto ratione poterunt exsilire condignae poenae vindictam, nisi eis divinitus inspirata vestra supernae clementiae sequax occurrat apostolica moderatio: nemo quippe fidelium in injuriam beati Petri principatus impune prorupit, in cujus videlicet contumeliam, ut sanctus Bonifacius papa scribit, quisquis insurgit, habitator coelestium non poterit esse regnorum. Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum (Matth. XVI); in quod nullus absque gratia janitoris intrabit; et rursus: Nemo unquam apostolico culmini, de cujus, inquit, judicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit; nemo in hoc rebellis exstitit, nisi [qui] quasi de se voluit judicari. Verumtamen nos, domine beatissime papa et apostolice summe praesul et pontifex, omnes pro his rogamus, omnes unanimiter obsecramus, subveni miseris, erige lapsos, et resipiscentibus concede veniam et miserationem; quam non merentur, adhibe medicinam, quatenus erroris auctore, Photio videlicet amputato, caeteri sedis apostolicae circa se patula reperiant more solito viscera pietatis; ita ut si qua recte mota sit apostolicae sedis auctoritas, vel se recognoverint, vel si ad satisfactionis plenitudinem concurrentes, omnia quae ab his male sunt gesta viva voce et praesenti subscriptione damnaverint, non sit erga eos inflexibilis miseratio, sed sit humana tantae sedis per omnia moderatio. Denique quamvis Joannes Antiochenus atque Dioscorus labia contra potioris sedis praesules aperuerint, ac per hoc ambo sententiam damnationis subierint, uno tamen horum, Joanne scilicet humane recepto, alter damnationem, quam semel meruit, non evasit; cur hoc, nisi quia ille sane resipuit, iste insane desipuit? ille post aliquantum temporis corrigi consulte delegit, iste incorrectus in finem obstinate permansit? Et certe, ut Leo egregius apostolicae sedis pontifex meminit, Dominus noster verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse pietatis, ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat; tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur.

Hujus igitur almi beatique pontificis doctrinam beata vestra paternitas hoc circa hos poterit justum piumque tenere libramen, ut scilicet pertinaces et obstinatos justitia comprimat, resipiscentes vero atque obedientes misericordia non repellat. Verum quia quotidianis Ecclesiae negotiis apostolatus vester impeditus, requiei ferias nullas habet, de his omnibus quod sibi fuerit divinitus inspiratum tandem, si placet, statuat, et Constantinopolitanis legatis praesentibus, manifesta promulgatione decernat, nobis subsequenter voti nostri consensum vocis et subscriptionis indicio patenter, ut convenit, ostensuris. Quibus gestis, haec summus pontifex aperiens os suum dulci est prosecutus alloquio, dicens:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius et veri Dei.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei.

CAP. I. De profano Constantinopoli conciliabulo congregato penitus abolendo. --Conciliabulum vanitatis a Photio, et hujus fautore, Michaele videlicet, tyrannice imperante, Constantinopoli nuper adversus apostolicae sedis reverentiam et privilegium congregatum, utpote veritatis inimicum, et omni falsitate repletum, quin et sibi consentientium animas interficiens, Ephesino latrocinio comparandum fore statuimus, et ipsius exsecranda gesta, quibuscunque habeantur monumentis inserta, summi judicis Domini nostri Jesu Christi sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis auctoritate, penitus abolenda decernimus; ita ut igni voranda tradantur, et anathemate perpetuo percellantur. Similiter de caeteris scripturis, quae, viris jam nominatis auctoribus, contra eamdem sedem tempore diverso sunt editae, gerendum modis omnibus definimus. CAP. II. De conventiculis contra Ignatium patriarcham collectis similiter abolendis. --Pari etiam modo de conventiculis ab eisdem viris, Michaele scilicet imperante, seu Photio Constantinopolitano invasore, bis adversus fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium factiose collectis, deliberamus, haec videlicet tanquam parricidalia medullitus exsecrantes. CAP. III. De Photio invasore iterato damnato. --Photium, qui, licet sit a decessore meo et a nobis pro criminibus ante patratis jure damnatus et anathematizatus, nunc tamen quia recentioribus excessibus priores iniquitates valde transcendit, et ponens in coelo os suum adversus veneranda sedis apostolicae privilegia nova temeritate prorupit, dum scilicet ordinationi supernae, in beati Petri apostoli principatu dispositae, resistere minime formidavit, et in cathedra non sanitatis, sed pestilentiae sedens, congregavit conventicula de sanguinibus, cum videlicet sibi faventium simpliciorum animas interfecit, et utpote inventor mendacii, et fabricator perversorum dogmatum, non nisi falsitatis praestigia, et omnis mendacii figmenta solito more congessit, atque tam contra decessorem meum sanctae recordationis papam Nicolaum, quam etiam contra nos, ac per illum, in apostolicum culmen nec iniqua garrire fauce trepidavit, nec manus obvias, quod nemo unquam praesumpsit, audacter extendere formidavit, apostolicae auctoritatis censura iterato damnamus, et pro his specialiter anathematis nexibus innodamus, hunc scilicet cum Dioscoro, cujus in hoc imitator exstitit, merito sociantes, et sanctae magnae Chalcedonensi synodo, in tam pernicioso puniendo praesumptore, per omnia concordantes. Sane si viva voce, ac proprio scripto, nobis in omnibus, quae tam per nos quam per decessorem meum statuta sunt obedire spoponderit, et praedicti profani conciliabuli, ad satisfactionem poenitentiae motus, gesta damnaverit, laicae communionis ei gratiam non negamus. CAP. IV. De consentientibus praedicto conciliabulo, et de imperatoris Basilii mirandis praeconiis. --De iis vero qui eidem impio conciliabulo consenserunt vel subscripserunt, si decreta decessoris mei secuti fuerint, et ad reverendi patriarchae Ignatii communionem repedaverint, atque idem conciliabulum anathematizaverint, atque monumenta illius vel exemplaria inventa cremaverint, ecclesiae communione fruantur; alias autem ne hac digni reperiantur. Sane filium nostrum Basilium, clementissimum et orthodoxissimum imperatorem, quia et illius nomen in ejusdem profani conciliabuli gestis, ut ipsius et sanctissimi Ignatii patriarchae legatorum relatione didicimus, falso ascriptum est, et in omnibus eum apostolicae sedis constitutionum diligentissimum conservatorem esse cognovimus; non solum ab omni sinistra sententia extraneum reddimus, verum etiam inter catholicorum et piorum Augustorum numerum et nunc recipimus, et, si sic perseveraverit in finem, recipiendum statuimus. CAP. V. De iis qui gestorum illius conciliabuli scripta non produnt sed defendunt. --Ergo quandiu post notitiam hujus apostolicae sanctionis sibi perlata monumenta vel exemplaria gestorum ipsius exsecrandi conciliabuli penes se quisquam retinens celaverit vel defenderit, et non potius propalaverit, vel igni tradiderit, tandiu anathemate constrictus communionis Christi munere careat; quinimo, si clericus est, qui postmodum haec vel celare vel defendere convictus fuerit, gradum quo potiebatur amittat: similiter et de illo statuimus qui haec occultare putatur, et ipse hinc impetitus nec respondere, nec decretis apostolicae sedis in hac parte parere consenserit, quae non solum de Constantinopolitanis, sed et Alexandrinis, Antiochenis, Hierosolymitanis, atque de omnibus omnino fidelibus apostolica sanctione decernimus. Subscriptio papae Adriani.

Adrianus episcopus, servus, etc., catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, his sententiis nostris a nobis promulgatis, sicut superius legitur, manu propria subscripsi.

Joannes archiepiscopus Pergae Pamphyliae, apocrisiarius sanctissimi Ignatii patriarchae Constantinopoleos, locum et personam ejus retinens, et totius sanctae synodi quae sub ipso est, propositis sententiis conscripsi, et subscripsi manu propria.

Joannes sanctae Fanensis Ecclesiae episcopus, sententiis his quae a nobis promulgatae sunt, sicut superius legitur, consensi, et manu propria subscripsi.

Joannes episcopus sanctae Forosemproniensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Dominicus episcopus sanctae Eugubiensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Gerardus episcopus sanctae Lucarum Ecclesiae similiter subscripsi.

Petrus episcopus sanctae Gavensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Joannes episcopus sanctae Falaritanae Ecclesiae similiter subscripsi.

Sergius episcopus sanctae Sabinensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Bonifacius episcopus sanctae Bleranensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Hildericus episcopus sanctae Tudertinensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Joannes episcopus sanctae Ferentinensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Stephanus episcopus sanctae Nepesinae Ecclesiae similiter subscripsi.

Hildeprandus episcopus sanctae Berolanensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Florus episcopus sanctae Manturianensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Donatus episcopus sanctae Ostiensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Gandericus episcopus sanctae Belliternensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Formosus episcopus sanctae Portuensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Crescentinus episcopus sanctae Cerensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Petrus episcopus sanctae Ternensis [ al., Perusinae] Ecclesiae similiter subscripsi.

Abinus episcopus sanctae Anianensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Adoaldus episcopus sanctae Balneoregiensis Ecclesiae manu propria subscripsi.

Joannes episcopus sanctae Triumtabernensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Leo episcopus sanctae Alatrinensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Stephanus episcopus sanctae Gallisanae Ecclesiae similiter subscripsi.

Paulus episcopus sanctae Albanensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Martinus episcopus sanctae Narniensis Ecclesiae manu propria subscripsi.

Joannes diaconus locum retinens episcopatus Urbinensium Ecclesiae similiter subscripsi.

Petrus episcopus sanctae Senogalliensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Joannes episcopus sanctae Signiensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Josephus episcopus sanctae Pensauriensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Stephanus episcopus sanctae Suanensis Ecclesiae similiter subscripsi.

Georgius archipresbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sancti Laurentii, qui appellatur Lucinae, his sententiis a nobis promulgatis, sicut superius legitur, consensi et manu propria subscripsi.

Romanus presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sanctorum Joannis et Pauli similiter subscripsi.

Maio presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sancti Cyriaci similiter subscripsi.

Petrus presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sancti Chrysogoni similiter subscripsi.

Ursus presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sanctae Pudentianae similiter subscripsi.

Romanus presbyter sanctae Ecclesiae Romanae tituli sancti Sixti similiter subscripsi.

Joannes presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sanctae Priscae similiter subscripsi.

Joannes presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli sancti Eusebii similiter subscripsi.

Leoninus presbyter sanctae Romanae Ecclesiae tituli quatuor Coronatorum similiter subscripsi.

Joannes archidiaconus sanctae apostolicae sedis his sententiis a nobis promulgatis sicut superius legitur, consensi, et propria manu subscripsi.

Leontius diaconus sanctae apostolicae sedis similiter subscripsi.

Leo diaconus sanctae apostolicae sedis similiter subscripsi.

Marinus diaconus sanctae apostolicae sedis similiter subscripsi.

Petrus diaconus sanctae apostolicae sedis similiter subscripsi.

Et post haec ascendens Niceta Deo amicissimus archidiaconus et notarius legit commonitorium sermonem ad Photium et partem ejus a voce sanctissimorum vicariorum senioris Romae: Jam manifestum est, o dilectissimi fratres et consacerdotes, in praecedenti actione hujus sanctae ac magnae synodi, quomodo admonitus sit Photius forensis et curialis, et pervasor Constantinopolitanae Ecclesiae, ut poneret cervicem suam, et verbo et scripto pronuntiaret peccatum suum, et anathematizaret quae inique acta et scripta sunt ab eo bis contra Ignatium patriarcham suum, et profiteretur nullam machinationem in eum vel commotionem se ultra facturum, sed hunc ut verum pontificem suum cum magna reverentia suscepturum, apostolicaeque sedis decreta, tam de se quam de Ignatio patriarcha prolata, honorabiliter amplexurum. Et quoniam in his omnibus videmus eum non obedire, sed obturare aures suas ut aspidis surdae, idcirco non patimur taceri sententiam a beatissimo papa Romano Nicolao ab indictione undecima contra eum prolatam, et nunc iterum pronuntiatam per successorem ejus Adrianum sanctae Romanae Ecclesiae praesulem, cujus nunc nos famuli ejus locum tenemus in hac honoranda synodo, quae per jussionem sanctorum et a Deo protectorum imperatorum, Basilii scilicet et Constantini, in hac a Deo conservanda regia urbe congregata est, non in subversionem judicii quod de eo factum est in Romana Ecclesia, sed propter elationem sensus ejus, quam in pectore suo obstrusam conspicimus; et quia neque in communionem cum orthodoxis in Ecclesia Dei esse desiderat, propterea proferendam esse iterum super eum anathematis sententiam duximus.

Et post haec ascendens Stephanus Deo amabilissimus diaconus et notarius, legit acclamatorium Ignatii sanctissimi patriarchae sermonem.

Acclamatio Ignatii sanctissimi patriarchae ad sanctam synodum.

Fratres sancti et filii dilecti, rogo vos ergo humilis pontifex vester considerare et conspicere completum esse maxime nunc eloquium Scripturarum, quod perhibet: Aspicite ad antiquas generationes, et videte, quis credidit Domino, et confusus est; vel quis permansit in timore illius, sed is despexit eum (Psal. XXXIII). arbitror enim quod nequaquam ignoretis vos qui nobis praesentes estis, et propter Dominum hic congregati consistitis, sed nec totus quadratus orbis, quae in me acta sunt et patrata. Omnes namque norunt quae et quanta perpessus fuerim ab imperatore injusto, et revera juveni, et per illud tempus praevalente Barda, scholarium domestico, et pravissimo viro, una cum tunc quasi altero principe sacerdotum Caipha et Anna; nam et illorum isti habebant propositum, cujus non mos gradui, sed gradus mori creditus est, quemadmodum alicubi fatur ille qui a theologia sortitus est nomen: finxerunt enim recentem sanctum, et reverendissimum nominaverunt, nihil scientem, neque verentem, neque gradus dignum aliquid afferentem, praeter solummodo velle: sed pariter cum potentia maligni desiderii etiam sapientiorem semet omnibus existimans, per fenestram intravit in caulam ovium, et rapuit aliena, male sciens et sentire, a tyrannica mente sublatus; propterea dictum est ei illud David sacrati psalmographi melos: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. (Psal. LI.) Et ideo destruxit eum Deus in saeculum, et in saeculum saeculi. Misericors enim et omnipotens Deus, erecto alio principe, Dei cultore, recte sapiente, recte sciente, justitiam desiderante, divina exquirente et meditante in lege Dei sui die ac nocte, eum quidem, qui recedens erat, utpote alium quemdam recens formatum secundum fabulas gigantem, Photium videlicet, inconsideratum et inordinatum virum, qui a sancta Romanorum Ecclesia tabellarius nuncupatur, per pietatem justissimi imperatoris expulit, et a pontificali sede removit, humilitatem nostram, multas et diras tribulationes et poenas et exsilia perpessam, assumpsit, et revocavit ad proprium thronum et utrique quae digna fuerunt distribuit. Haec vero facit sapientissimus et a Deo munitus imperator noster, definitiones et regulas sequens beatissimi papae Nicolai senioris Romae, quas ille synodico promulgavit, et per proprias epistolas Constantinopolim destinavit. Quoniam vero, universali paci consulens, piissimus et prudentissimus imperator noster multam habuit curam et sollicitudinem colligendi sanctissimos vicarios et cunctis aliis patriarchalibus sedibus, et synodum universalem celebrandi, ad exhibitionem et satisfactionem perfectam, veritate sibi cooperante, Omnipotentis providentia, in finem prosperum adduxit consilium suum; et nunc videtis hos praesentes sanctae huic universali synodo et sapientia et gratia Dei plenos, atque opere et sermone decoratos et refulgentes. Ergo quoniam quae desideraverunt audire et videre multi reges et principes, et non viderunt, vos nunc videtis et auditis, atque ante oculos vestros habetis propositos, hos videlicet sanctissimos et sapientissimos vicarios, qui ex finibus orbis terrae profecti sunt, glorificate benignum et misericordem Deum, qui prospere direxit imperatorem nostrum piissimum ad hujusmodi bonorum impletionem. Et nemo illi molestus quoquo modo sit in ecclesiasticis negotiis, dicens male ac inconvenienter: Ego quidem sum Pauli, ego autem Cephae, ego vero Apollo (I Cor. I), et audeat dividere Christum, et dividatur a Christo, et decidat a regno ejus, atque privetur aeterna vita. Sed venite omnes simul, state nobiscum, et utpote unius existentes pastoris et unius ovilis, unum Deum et trium personarum Dominum collaudemus concorditer et magnificemus, quia eum decet gloria in saecula saeculorum. Amen.

Continuo vero post haec idem Stephanus diaconus et notarius fecit anathematismum Photii, et sequacium, et cooperatorum ejus, ita se habentem: Photio curiali et invasori anathema! Photio saeculari et forensi anathema! Photio neophyto et tyranno anathema! Photio schismatico et damnato anathema! Photio moecho et parricidae anathema! Fabricatori mendaciorum anathema! Inventori perversorum dogmatum anathema! Photio novo Maximo Cynico anathema! Novo Dioscoro anathema! Novo Judae anathema! Omnibus sequentibus et fautoribus ejus anathema! Gregorio dudum episcopo Syracusano anathema! Eulampio deposito et schismatico anathema!

Et post haec omnia, laudes dixit Stephanus diaconus sanctae Constantinopoleos Ecclesiae et notarius, egresso Photio: Multos annos imperatorum Basilii et Constantini ac Leonis! Magnorum principum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Erectorum ecclesiarum multos annos! Liberatorum Christianorum multos annos! Quia stupratores perfodit, quia seniores libidinosos et mentientes occidit, quia synodice patriarchas falsos abjecit, novo Constantino multos annos! Novo Theodosio multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Novae Judith multos annos! Novae Helenae multos annos! Novae Pulcheriae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romani aeterna memoria! Novi Phinees aeterna memoria! Novi Danielis aeterna memoria! Novi Martini aeterna memoria! Adriani sanctissimi papae Romani multos annos! Interemptoris novi Simonis multos annos! Percutientis novum mendacem Ananiam multos annos! Novi Coelestini multos annos! Ignatii sanctissimi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Novi Athanasii multos annos! Novi confessoris Pauli multos annos! Novi Flaviani multos annos! Novi Anatolii multos annos! Sanctissimorum et orthodoxorum patriarcharum Orientis aeterna memoria! Donati et Stephani et Marini sanctissimorum vicariorum senioris Romae multos annos! Thomae sanctissimi metropolitae Tyri et vicarii Antiochiae multos annos! Heliae sanctissimi syncelli et vicarii Hierosolymorum multos annos! Sacri Senatus multos annos! Sanctae ac universalis synodi aeterna memoria! Multos annos imperatorum, multos annos!

Versus iambici apud Graecos pro acclamatione concilii. Photius qui pridem insuperabilem petram Fraudibus malignis conturbavit insipienter, Pellitur nunc ut atrocissima fera A thalamo casto, et venerabilibus templis, Satanae pessimo, miserrimisque tenebris Bene praemissus, et passus digne A judicibus recte sentientibus atque sanctis, Beatissimo videlicet Nicolao, Adrianoque divino papa Romano, Et Ignatio martyrium passo, Et tribus reliquis sedibus orientis Orthodoxis et sapientibus valde. ACTIO OCTAVA. In nomine Domini et Dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri, imperii a Deo coronatorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini vero filii ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, Nonis Novembribus: propositis pretiosis et vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis; praesidente autem eodem piissimo et amico Christi Basilio in dextera parte magni nominis templi magnae ecclesiae, et sancta et universali synodo, id est, Donato Deo amabili episcopo Ostiensi, et Stephano Deo amabili episcopo Nepesino, atque Marino reverendissimo diacono sanctae Romanae Ecclesiae, locum tenentibus Adriani sanctissimi papae Romani, et Ignatio sanctissimo patriarcha Constantinopoleos, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum tenente throni Antiochiae, et Helia Deo amicissimo presbytero et syncello, locum tenente throni Hierosolymorum: praesente quoque simul et sacro senatu, hoc est Theodoro magnificentissimo patricio et magistro, Christophoro magnificentissimo patricio et magistro, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Stephano magnificentissimo patricio ac sacellario, Leone magnificentissimo proconsule et patricio, Marino magnificentissimo proconsule et patricio, Theophilo magnificentissimo proconsule et patricio, Tarasio magnificentissimo proconsule et patricio, Paulo magnificentissimo patricio et eparcho, Barbatio magnificentissimo patricio, Leone magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Manuele magnificentissimo patricio, Theophilacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio: sed et considentibus Deo amabilissimis metropolitis; aio autem, Basilio Deo amabilissimo metropolita Ephesi, Theodulo Deo amicissimo metropolita Ancyrae, Barnaba Deo amicissimo metropolita Cyzici, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Nicaeae, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiae, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Theodoro Deo amicissimo metropolita Cariae, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnadensium, Basilio Deo amicissimo metropolita Antiochiae, Theophylacto Deo amicissimo metropolita Iconii, Theodoro Deo amicissimo archiepiscopo Thessalonicensium, Ignatio Deo amicissimo metropolita Hierapoleos, Hilarione Deo amicissimo metropolita Corinthi, Euthymio Deo amicissimo archiepiscopo Catanae, Gregorio Deo amicissimo metropolita Iperii, Photio Deo amicissimo archiepiscopo Nacoliae, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum, Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Misthiae, Theophane Deo amicissimo archiepiscopo Selgae, Paulo Deo amicissimo archiepiscopo Apamiae, Joanne Deo amicissimo archiepiscopo Potii, Athanasio Deo amicissimo archiepiscopo Magnesiae, Theodoro Deo amicissimo episcopo Sinopae, Eustachio Deo amicissimo episcopo Aemoniae, Theocleto Deo amicissimo episcopo Lacedaemoniae, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Hiacynthi, Euthymio Deo amicissimo episcopo Mosbynorum, Basilio Deo amicissimo episcopo Pyrgii, Georgio Deo amicissimo episcopo Hylii, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae, Niceta Deo amicissimo episcopo Photiae, Basilio Deo amicissimo episcopo Cratiae, Damiano Deo amicissimo episcopo Melitopoleos, Theophane Deo amicissimo episcopo Trallae, Leone Deo amicissimo episcopo Neapoleos, Joseph Deo amicissimo episcopo Palaeorum et Georgio Deo amicissimo episcopo Adraniae. His ita convenientibus, jubente Basilio Christi amico et magno imperatore, stans in medio Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Propter multam versutiam et malitiam, praecedentibus temporibus subscripsit sacerdotium et senatus et tota civitas in causis injustis, quas noluerunt: hodie autem vult divinitus gubernatum imperium nostrum, intuens in misericordiam Dei benignissimi et compatientissimi, manibus vestris eas incendi, et sperat in miserationem ejus, et in sanctas orationes vestras, quod ignoscatur omni homini ignorantiam haec, tam a sancta catholica Ecclesia, quam a sacro senatu, et tota civitate nostra, simul et caeteris regionibus.

Quid ergo videtur sanctitati vestrae? placet hoc Deo, et vobis? Donatus sanctissimus episcopus Ostiensis, et Stephanus sanctissimus episcopus Nepesinus, et Marinus Deo amicissimus diaconus, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Deus conservet Christi amicissimum imperatorem per multos annos, qui gubernat Ecclesiam ejus; dedit enim ei Deus gubernationem totius mundi, et exaudivit vocem et deprecationem spiritalis patris sui papae Adriani per epistolam quam misit ille, et hodie adimplet desiderium Ecclesiae, sicut nuntiavit ei. Custodiat Deus imperium ejus multis annis ad mundanam gubernationem; quia dirupit vincula chirographorum quae ab inimicis Dei exquisita sunt contra omnem Ecclesiam. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Sanctus imperator noster Deo amicabiliter jubet dicere ad vos episcopos qui fecistis injusta chirographa: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. I.) Languor et dolor vester meus est; et ideo consilium do ut quae male a vobis et vi acta sunt, incendantur et exterminentur, non solum sensibiliter, sed providentia Dei, etiam intelligibiliter. Deo amicissimi episcopi dixerunt: Hodie completur sub a Deo muniendo imperatore nostro divinae scripturae sermo, qui dicit: Dissolve omnem colligationem iniquitatis, et obligationes violentorum contractuum, et evelle omnem scripturam injustam (Isa. LV). Pro quibus dei Deus mercedem animarum nostrarum et corporum Christi amico imperatori, et conservet imperium ejus per multa annorum curricula, donans ei etiam coeleste imperium. Et jubente Basilio Christi amico et magno imperatore, positum est in medio synodi vas aeneum ad id aptum, plenum igne, et delati sunt in marsupio a Theophylacto reverendissimo diacono et referendario omnes tomi chirographorum qui exacti sunt a Photio, ab omni sacrato catalogo, et ordine clericorum, tam magnae Ecclesiae, quam earum quae foris sunt: quamque etiam a magnis, et parvis, et omnibus senatoriae dignitatis, et cunctis aliis, tam illustribus quam ignobilibus, atque iis qui in omni arte ac disciplina et diverso studio esse videbantur, usque ad pellarios, et pisces vendentes, et lignarios, et acus facientes: insuper et libri qui ficte conscripti sunt contra beatissimum Nicolaum papam, et gestorum relationes ac synodos quae contra sanctissimum patriarcham Ignatium factae sunt a Photio. Et accipiens Georgius reverendissimus orphanotrophus singulos libellos et tomos tribuit hominibus utrorumque sanctissimorum vicariorum, qui miserunt omnia in ignem, et cremata sunt, et redacta in nihilum. Basilius amicus Christi et magnus imperator dixit ad sanctissimos vicarios senioris Romae: Imperio nostro jubente, adduxerunt falsos vicarios, quos Photius protulit contra beatissimum papam Nicolaum; quid ergo videtur sanctitati vestrae de illis? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ingrediantur sanctam et universalem synodum. Et intrantibus eis, interrogavit Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus Petrum monachum: Haec jubet sanctus imperator noster, et tota sancta synodus, interrogari te, Qui es et unde venis? et quid dicis? et quod est opus tuum quod egisti? inventus es in concilio quod fecit Photius contra beatissimum papam Nicolaum, aut dedisti libellum contra eum? Petrus dixit: Neque praesens illic inventus sum, neque hanc conscriptionem novi; etenim nunquid ego solus Petrus sum in hanc urbem a Roma ascendens? Alii dena millia ascenderunt Petri; verumtamen legatur iste libellus meus quem defero, et hic manifesta faciet quae mea sunt. Et accipiens Gregorius devotus notarius divinorum secretorum legit:

Libellus apologeticus Petri monachi.

Quoniam exiguitatem nostram quidam vestrum opinati sunt adversus sanctam Romanam Ecclesiam libellum dedisse, propterea quia mentio nostra in divulgata conscriptione continebatur, hujus rei gratia imperatoribus rationem redditurus veni, sed et in conspectu vestrae reverentiae saepe innocentem exhibens, rursus et nunc de eadem interrogatus causa, eamdem ipsam quam tunc immutabiliter profero vocem: quod neque libellum dedi, neque imperialibus auditibus molestiam intuli, sed neque synodo congregatae, si tamen congregata est, praesto repertus sum; et profecto confitebuntur ii qui nomen meum inseruerunt hujusmodi scriptis. Haec est fiducialis satisfactio mea ad eos qui me dijudicant, et hanc dabo multa confidentia cum munda conscientia, quotiescunque interrogatus exstitero; sed vestrae virtutis claritatem obsecro ut saltem amodo dimittatis me multum fatigatum, precibus vobis oblatis, remeare ad apostolorum vestigia; etenim jam usque, reor, placet sapientibus proceribus matris vestrae deprecationibus inclinare auditum, ut per occasionem redeundi, attrahar in ea cooperentur animae meae salutem.

Et post lectionem, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ecce per libellum audivimus quid dixerit iste; alii vero qui illic stant quid dicunt? Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad Basilium falsum vicarium: Imperator noster sanctus, cum sanctissimis vicariis, et sacro senatu, et sancta synodo, jubet interrogare te. In falso libro jacet nomen tuum, dic ergo tu; dedisti libellum contra Romanam Ecclesiam? sic se veritas habet? Basilius dixit. Absit. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Et anathematiza et eum qui dedit, et qui scripsit. Basilius dixit: Is qui dedit libellum contra Romanam Ecclesiam anathema sit. Deinde iterum interrogatus est Basilius: Unde es? Basilius dixit: A sancta civitate veni. Basilius amicus Christi et magnus imperator dixit ad Heliam sanctissimum vicarium Hierosolymorum: Cognoscis eum? Helias sanctissimus syncellus et vicarius Hierosolymorum dicit: Etiam, cognosco eum. Jubente vero Basilio piissimo et magno imperatore, Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad Basilium falsum vicarium: Dic, quamobrem ingressus es Constantinopolim? pro qua causa? et quis te misit illic? Basilius dixit: A Tripoli intravi Romam causa orationis, et infirmatus sum in via, et intravi in Venetiam ut transirem; et veni huc sub papa Benedicto, et feci menses viginti; et non habui quomodo dispensarer; et anno quando exivit patriarcha de throno suo descendi iterum sub domino Nicolao; habeo octo annos, et iterum reversus sum huc. Interrogatus est iterum: Non dedisti libellum? Basilius dixit: Ne faciat Deus; nunquid enim familiaris fui Nicolai? Deinde, jubente Basilio amico Christi et magno imperatore, interrogatus est Leontius falsus vicarius Alexandriae per Bahanem magnificentissimum patricium et praepositum: Quomodo inventus es in loco vicarii in ficte composito libro a Photio contra beatissimum papam Nicolaum? Leontius dixit: Dedit mihi auctor et senior antistes meus litteras ad imperatores nostros sanctos, neque vicarius sum, neque habeo aliquid in rebus istis, Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Jubente Basilio amico Christi imperatore ad sanctam synodum: Quid vobis videtur de his? quemadmodum is, qui primum locutus est, omnem ignorantiam insinuavit, et ita et hic; homines sunt negotiatores, et aliquid nesciunt, nec vicarii facti sunt; sed Photius finxit ut voluit et sermones et personas, Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt ad falsos vicarios: Facite libellos, et anathematizate eos qui fecerunt libros illos, ut suscipiamini in communionem. Leontius dixit: Neque scripsi in libro hoc, neque cognosco eum. Sancta synodus dixit: Anathematizate qui fecit eum, et conscripsit eum. Falsi vicarii dixerunt: Habet anathema qui cooperatus est in libro isto. Senatus dixit: Quoniam non vultis anathematizare, apparet quia comparticipes ejus estis, ut aut anathematizemini et ipsi, aut tradamini legibus. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quoniam non patiuntur anathematizare qui fecit malum hoc, quemadmodum scripsit sanctissimus Adrianus papa ad piissimum imperatorem, tradantur nobis, et descendant nobiscum Romam. Leontius dixit: Anathema et illi, et ei qui scripsit eum. Basilius dixit: Anathema ei qui dedit libellum contra papam Nicolaum. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Imperator noster sanctus admonens, et consilium dans, dicit ad sedentes in hac synodo, et stantes, et ad universum communem populum: Videte, qualiter apparet veritas, et lux in tenebris lucet, et non comprehenditur ab eis; mendacia et seductio quomodo apparent? et quomodo crevit veritas hodie? quisquis habet scandalum in anima sua, accedat ad sanctam Ecclesiam Dei; neque enim habet occasionem qualemcunque. Sic operatur sanctum imperium nostrum, ut excludat omnem occasionem, ut non habeatis cras excusationem. Sancta synodus: Deus conservet piissimum imperatorem. Interrogati sunt metropolitae qui subscripti erant in libro illo, de propriis scriptionibus quae erant in libro: Vestrae sunt hae subscriptiones? Et dixerunt omnes: Absit. Sanctissimi vicarii senioris Romae flagitaverunt Basilium Christi amicum et magnum imperatorem, ut legeretur canon sancti Martini papae Romani, quem deprompsit de omni falso vicario. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus et notarius, legit hunc canonem in audientiam omnium.

Caput XX concilii Lateranensis.

Si quis, secundum sceleratos haereticos, quomodocunque, aut verbo, aut tempore, aut loco terminos transmittens illicite, quos posuerunt firmius sancti catholicae Ecclesiae Patres, et sanctae et universales quinque synodi, novitates temere adinvenire, et fidei alterius expositiones, aut typos, aut leges, aut definitiones, aut libellos, aut relationes, aut epistolas, aut subscriptiones, aut testimonia falsa, aut synodos, aut actus monumentorum, aut ordinationes vacuas et ecclesiasticae regulae incognitas, aut loci servatores, id est vicarios incongruos et sine regula et compendiose dicere, si quid aliud impiissimis haereticis consuetum est agere per diabolicam operationem, tortuose et callide agit contra pias orthodoxorum catholicae Ecclesiae, id est paternas ejus et synodales praedicationes ad peremptionem [ al., eversionem] sincerissimae in Dominum nostrum et Deum Jesum Christum confessionis, et usque in finem sine poenitentia permanet; haec impie agens hujusmodi, in saecula saeculorum sit condemnatus, et dicat omnis populus: Fiat, fiat.

Et post completionem canonis, surgens Metrophanes Deo amabilis metropolita Smyrnae, allocutus est voce grandi in audientiam synodi ita: Veritas est pecunia [Graece χρῆμα] cunctis aliis rebus validior et fortior atque robustior: veritas est pecunia intractabilis, et omnibus hominibus ineluctabilis; veritas est omnia vincere, et valde competenter; est enim, exstat veritas, et rursus veritas exstat, est; hujusmodi namque verissimam opinionem approbat etiam Christus omnium nostrum Salvator et Dominus, atque principale et Verbum Dei ac Patris utroque se vocabulo nominans. Denique cum olim Deus loquens Moysi salutis exponeret leges et jura, sciscitanti ei, et diligenter interroganti, quod esset nomen ejus, dicit ad eum: Ego sum qui sum (Exod. III). In novissimis autem temporibus incarnatus propter ineffabilem misericordiam, et factus secundum nos, propter nos homo, ita dicit: Ego sum vita et veritas (Joan. XIV). Igitur veritas est cunctis aliis justior pecunia, et omnibus ineluctabilis, et sola quae vincat omnia. Cujus et ipse amator factus, amice Christi domine, triumphator et victor contra mendacium hodierno die apparuisti, et ab ipsa veritate ductus, et ope fretus, a Christo Deo nostro demonstrasti annihilatam injustitiam, et praestruxisti, ut divina eloquia prophetarum vera manifestius et liquidius ostenderentur etiam nunc omnibus hominibus, de quibus Scriptura fatur: Si justificabitur in statera injustus, et in marsupio pondus doli (Prov. II). Ex quibus divitias suas impietate repleverunt: et qui habitant eam loquebantur falsa et lingua eorum exaltata est in ore ipsorum, quemadmodum et alius propheta, Oseas videlicet, evidentius clamat: Hic est Achab, in manu ejus statera injustitiae, vim inferre dilexit. Et dixit Ephraim: Verumtamen ditatus sum, inveni refrigerium mihimetipsi: omnes dolores non invenientur ei propter injustitias quas peccavit (Ose. XII). Et iterum idem propheta, figurans mores hominum qui vana et inania loquuntur et scribunt, ita dicit: Corrupta seminaverunt, et eversio eorum excipit ea: manipulus non habens fortitudinem ad faciendam farinam; si vero et fecerit, alieni comedent eam (Osee III); adimplevisti autem hodie, Domine, sermonem beati prophetae, qui dicit: Reliquiae impiorum exterminabuntur (Psal. XXXVI); pro quibus te piissimum imperatorem interemptorem injustitiae, eradicatorem mendacii, plantatorem pietatis, innovatorem veracium dogmatum, omnium imperator et omnitenens Deus noster roboret, et secundum spiritum, et secundum carnem, et confirmet imperium tuum, et confirmet te prospere semper, et in omnibus per sanctas orationes coangelici et in coelo etiam conversantis patris, Ignatii videlicet sanctissimi patriarchae, et caeterorum sanctissimorum vicariorum senioris Romae, ac Orientalium sedium, et subjiciat tibi omnes barbaras nationes, et dignum te faciat coelesti regno suo cum omnibus qui pie regnaverunt, ut glorifices eum indesinenter, quia ipsum decet gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Et post completionem hujus declamationis, Basilius Christi amicus et magnus imperator ad sanctissimos vicarios senioris Romae et Orientis sedium dixit: Theodorus, qui dicitur Crithinus, cum sit auctor Iconomachicae haereseos, per praeceptionem pietatis vestrae, adductus est ad sanctam et universalem synodum: quid ergo videtur vobis de eo? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Mittantur, piissime domine, ad eum quidam magnificentissimorum principum, et dicant tanquam ex nobis ita: Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Per diversas litteras, et nobilissimos et fidelissimos viros, qui missi sunt a sancto et Christi amico imperatore ac principe Basilio ad spiritalem patrem suum sanctissimum papam Adrianum, rogante per praedictas epistolas suas, quatenus mitteret apocrisiarios suos ad hanc sanctam et a Deo conservandam, et regiam urbem; et exortam in ecclesia Dei temporibus suis seductionem, et errorem exterminaret. Et ecce per gubernationem sancti ejus imperii in hac sancta synodo congregati sumus una cum orientalibus vicariis, qui una nobiscum sentiunt. Audivimus autem vos errare et declinare ab orthodoxa fide, et nolle nobiscum honorare et colere pretiosas iconas Domini nostri Jesu Christi, et sanctissimae matris ejus, et omnium sanctorum ejus, et propter hanc causam admonemus vos, quia nunc ecce adjacet vobis portus salutis, vobis apertus, et suscipit vos sancta Ecclesia in ulnis suis per hanc sanctam, honorabilem, et universalem synodum, per satisfactionem et scriptionem libelli, et suscipiemus vos in communionem catholicae Ecclesiae. Quod si nolueritis exaudire nos, et sanctam et universalem synodum hanc, habebitis tam a nobis, quam a tota sancta Dei Ecclesia, et hac universali synodo, sententiam anathematis. Sanctissimi vicarii orientalium sedium dixerunt: Et nos de sacris et sanctis Christi locis, quae glorificavit Dominus apparitione gloriae suae, transmissi sumus ab eo ad communem salutem, tam vestram, quam omnium. Rogamus ergo, ut obediatis, et vosipsos a sancta catholica Ecclesia minime projiciatis; neque vobismet indeficiens detrimentum in posterum inferatis. Ecce nunc commonemus vos in hanc horam, ne forte obstruatur vobis ostium, et sine poenitentiae lucro vos poeniteamini. Bahane itaque magnificentissimo patricio et praeposito, et Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, per jussionem Basilii amici Christi imperatoris, missis ad praedictum virum Theodorum, qui appellatur Crithinus, lectae sunt voces sanctissimorum vicariorum senioris Romae, et orientalium sedium. At vero Crithino nihil respondente, dedit ei Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus numisma, characterem ferens Basilii Christi amici et magni imperatoris, et dixit ad eum: Imperator noster sanctus mandat ad te, monens: Suscipis numisma characteris mei? Theodorus, qui nuncupatur Crithinus dixit: Ego indignus sum, sed suscipio illud super millia auri et argenti. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Imperator noster sanctus admonens dicit ad te: Honoras numisma exarationis meae? Theodorus dixit: Secundum quod oportet honorari numisma reglum, honoro. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Jubet imperator? Inhonoras illud? Theodorus dixit: Utquid? non inhonoro illud. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Jubet imperator noster sanctus dicere tibi: Et si imaginem meam, id est mortalis regis, non vis inhonorare, sed honorabiliter suscepisti a manu mea qui sum praepositus; quomodo Dei virilem imaginem Domini nostri Jesu Christi, et sanctissimae matris ejus, quae proprie ac veraciter est Dei Genitrix, et omnium sanctorum, dicis inhonorare? Dic nobis: Inhonoras has, an honoras? Theodorus dixit: Omnes quidem homines Christianos subdi oportet sub sancto et justo imperio tuo, plus autem omnibus me indignum; quia et ex morte liberasti me, et ab exsiliis injustis eripuisti me, et a captivitate et fame et exitio adjuvisti; et quia multum debeo pro sancto imperio tuo super omnes Christianos orare: sed et capilli capitis mei et barbae omnes si fuerint ora, et exoraverint pro sancto imperio tuo, non sufficient: talis est in me benignitas tua, imperator juste et amice Christi. Numisma mihi misisti imperii tui, et suscepi illud, sciens quod tuum fuerit: exigis ut et Christi suscipiam notam et formam, si est hoc Christi praeceptum, et Christo placabile, deprecabile sit imperium tuum sanctum, et det dilationes, et det tempus induciarum, et det infirmitati nostrae spatium: et post haec quando jusserit a Deo decretum imperium tuum, si ostensum fuerit quod sit hoc Christi praeceptum, faciam quidquid jusseris. Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Imperator noster sanctus non vos adduxit ad hanc sanctam et universalem synodum ad disputandum, sed ad commonendum.

Nam utique nostis, quia Paulus Christi os liquido monet omnem haereticum ab una et secunda admonitione devitare (I Tim. III): tu autem senescens in malitia tua, et sciens cum omni certitudine tenebras in quibus es, in lumine ignis tui ambulabis, audiens ex quadrifido terrarum orbe, justo decreto sacrorum canonum, anathematis damnationem: quo enim fugies? vel quo ibis? Posuit Deus Ecclesiam suam in quinque patriarchiis, et definivit in Evangeliis suis, ut nunquam aliquando penitus decidant, eo quod capita Ecclesiae sint, etenim illud quod dicitur: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI); hoc denuntiat, quando duo ceciderint, currunt ad tria; cum tria ceciderint, currunt ad duo; cum vero quatuor forte ceciderint, unum, quod permanet in omnium capite Christo Deo nostro, revocat iterum reliquum corpus Ecclesiae: nunc autem toto terrarum orbe concordante, non habes excusationis modum quemadmodum olim factum est. Reversis vero magnificentissimis judicibus, lectae sunt voces Theodori, qui dicitur Crithinus, in audientia synodi, voce majori; et dixerunt sanctissimi vicarii senioris Romae, et orientalium sedium: Legatur sanctissimi Nicolai papae capitulum de imaginibus. Et accipiens Stephanus Deo amabilis diaconus et notarius, legit:

Caput VI Nicolai papae.

Quoniam oportet majorum nostrorum statuta immoto mentis intuitu conservare, et in omnibus sanctorum Patrum semper dogmata venerari, definimus de sacris et reverendis imaginibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque semper Virginis Mariae genitricis, omniumque sanctorum, qui Deo ab Abel justo placuisse creduntur, quae Ecclesia sancta in universo orbe diffusa antiquitus accepit, quaeque sedis apostolicae praesules pro eis decreverunt, ac statuerunt illibata persistere, atque intemerata manere. Quapropter Joannem quondam Constantinopolitanum antistitem, et sequaces ipsius, qui eas frangendas atque calcandas esse ore polluto asseverant, quandiu de his nobiscum non senserint, et juxta sanctorum pontificum Romanorum decreta, et aliorum catholicorum Patrum instituta non sapuerint; sancimus eos a Christo et ab Ecclesia catholica atque apostolica esse anathema.

Et post completionem lectionis hujus, Basilius piissimus et magnus imperator dixit ad sanctissimos vicarios senioris Romae, et occidentalium sedium: Sunt hic et alii quidam Crithino concordantes; intrent, si videtur sanctitati vestrae in medium synodi, et interrogentur, si forte velint poenitere, ac profiteri orthodoxam fidem. Helias Deo amicissimus presbyter et syncellus et vicarius sedis Hierosolymorum dixit: Qui diuturnae sectae deserviunt, difficile habent evelli a mala qua tenentur opinione; etenim ac si quibusdam ferreis compedibus, diabolicis circumventionibus capti, obcaecatam habent propriam mentem, et suspicere ad lucem veritatis non possunt. Hujus rei gratia et haereticus iste Theodorus, qui vocatur Crithinus, quaecunque audierit ad sui profectum atque salutem, non suscipit, terram infructuosam imitans et spinosam. Ut autem jussit a Deo munita potestas imperii tui, si sint alii aliqui, ingrediantur. Et ingressis Niceta clerico, et Theophilo saeculari, et Theophane tabellione, sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt ad eos: Anathematizatis Iconomachicam haeresim? profitemini sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae orthodoxam fidem, quae tradita est in orbis terrarum finibus a Christo et apostolis et omnibus sanctissimis doctoribus Ecclesiae? Nicetas clericus, et Theophilus saecularis, et Theophanes tabellio dixerunt: Decepti fuimus antea malitiosis sermonibus impiorum hominum, et male sapiebamus: nunc autem sanctae et universalis hujus synodi concordiam et conspirationem videntes, parvipendimus Iconomachorum haeresim, et anathematizamus omnem qui non adorat sanctas et venerabiles imagines. Et surgens unusquisque sigillatim super tribunal excelsum, anathematizavit haeresim Iconomachorum, et primores ejus, et patriarchas, Theodotum videlicet, Antonium, Joannem, et Theodorum nominatum Crithinum. Deinde advocans Basilius piissimus et magnus imperator unumquemque ipsorum, osculatus est eos, et dixit: Nunc erepti estis a diabolica possessione, et facti estis Christiani verissimi, et salvandi estis cum omnibus orthodoxis a Christo Deo nostro, et vita aeterna efficimini digni. Nam nisi haeresim Iconomachorum anathematizassetis, nil vobis Christus prodesset. Helias Deo amicissimus presbyter et syncellus orientis throni Hierosolymorum dixit: Magno beneficio dignos eos fecit interventio sancti imperii tui hodie, Christi amice domine, et plurimum laetificasti nos, imo Christum, qui tibi donavit imperium, qui et conservet te in zelo pietatis nunc et in saecula. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Sapientia ineffabilis Christus Deus noster ordinat mundum revera, quia et te piisimum et dominum imperatorem provexit ad correctionem omnium qui erraverunt, et custodiam et conservationem eorum qui recta sapiunt; et gaudet in te sancta Romana Ecclesia, hujusmodi zelum tuum pro pietate conspiciens: nunc ergo eum qui noluit intelligere, ut bene ageret, neque poenitere, et discedere ab impietate propria Theodorum videlicet, qui nominatur Crithinus, anathematizet sancta haec et universalis synodus, et omnes consentaneos ejus, tam qui nunc adhuc supersunt, quam qui in eodem sensu et opinione vita excesserunt. Et ascendens Stephanus Deo amicissimus diaconus et notarius, anathematizavit ita: Omnibus haereticis anathema! Concilio, quod adhuc fremit contra venerabiles imagines, anathema! Et qui recipit impias haereseos ipsorum ratiunculas, anathema! Iis qui sumunt divinae Scripturae dicta, quae sunt adversus idola contra venerandas imagines, anathema! Iis qui non amplectuntur sanctas et venerandas imagines, anathema! Iis qui vocant sacras iconas idola, anathema! Iis qui dicunt quia ut ad Deos Christiani ad imagines accesserunt, anathema! Iis qui communicant scienter, anathema! Iis qui conviciantur et inhonorant venerabiles iconas, anathema! Iis qui dicunt, quod praeter Christum Dominum nostrum alius quispiam nos liberavit ab idolis, anathema! Iis qui audent dicere catholicam Ecclesiam idola aliquando suscepisse, anathema! Anastasio, Constantino, et Nicetae, qui sub Isauricis praefuerunt haeresibus, ut inepiscopis insacratis, anathema! Theodoro, Antonio, et Joanni, qui sibi invicem malorum omnium exstiterunt conciliatores, et alter alterius sibi impietati successerunt, anathema! Paulo qui in Saulum conversus est, et Theodoro qui dicebatur Gastae et Stephano Molatae, et his similibus, anathema! Theodoro, qui cum sine ratione consistat, loqui se rationabiliter fingit, qui et vocatur Crithinus, anathema! Iis qui adhuc dubio quidem sunt sensu: insensati vero sunt ambiguitate, et obsessi quidem a tenebris impietatis suae, suspicantur a quibusdam consequi reversionem, anathema! Laludio, Leoni, et quisquis hinc similiter sapit, tam in episcopis, et presbyteris, ac monachis quam in iis qui quomodocunque attonsi consistunt, anathema! Photio curiali et invasori anathema! Photio saeculari et forensi anathema! Photio neophyto et tyranno anathema! Photio schismatico et damnato anathema! Photio moecho et parricidae anathema! Fabricatori mendaciorum anathema! Inventori perversorum dogmatum anathema! Photio novo Maximo Cynico anathema! Novo Dioscoro anathema! Gregorio dudem episcopo Syracusano anathema! Eulampio deposito anathema! Omnibus sequacibus et fautoribus ejus anathema! Multos annos imperatorum Basilii, Constantini, et Leonis Magnorum principum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Erigentium ecclesias multos annos! Liberatorum Christianorum multos annos! Novo Constantino multos annos! Novo Theodosio multos annos! Novo Marciano multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Novae Judith multos annos! Novae Helenae multos annos! Novae Pulcheriae multos annos! Nicolai beatissimi papae Romani aeterna memoria! Novi Phinees aeterna memoria! Novi Daniel multos annos! Interemptoris novi Simonis multos annos! Percutientis novum fallacem Ananiam multos annos! Novi Coelestini multos annos! Novi Martini aeterna memoria! Adriani sanctissimi papae Romani multos annos! Ignatii sanctissimi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Novi Athanasii multos annos! Novi confessoris Pauli multos annos! Novi Flaviani multos annos! Novi Anatolii multos annos! Sanctissimorum et orthodoxorum patriarcharum orientis multos annos! Donati et Stephani, et Marini sanctissimorum vicariorum senioris Romae, Thomae sanctissimi metropolitae Tyri et vicarii Antiochiae multos annos! Heliae sanctissimi syncelli et vicarii Hierosolymorum multos annos! Sacri senatus multos annos! Sanctae ac universalis synodi aeterna memoria! Multos annos imperatorum nostrorum, multos annos!

ACTIO NONA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri, imperii a Deo coronatorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii quidem ac Constantini anno tertio, Leonis vero anno primo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, pridie Idus Februarii: propositis pretiosis et vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis: in dextris partibus famosissimi templi sanctae ac magni nominis Sophiae: convenientibus autem Donato Deo amicissimo episcopo Ostiae, et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepae, ac Marino Deo amicissimo diacono sanctae Romanae Ecclesiae, locum obtinentibus Adriani sanctissimi papae Romani, et Ignatio sanctissimo archiepiscopo dentes, qui per occasionem quamdam dispensanter exiguitatem nostram dignatus est adjuvare, quo meum dominum ac dominatorem orthodoxum imperatorem alloqui et exorare meruissem. Etenim mihi magnae deliciae hoc apparuit, sanitas, et profectus, et magna gratia divinitus orta: arbiter enim Palaestinorum regionis, et Tiberiadem ac Tyrum obtinens, et horum praesidatum creditum habens, his diebus mittens ad nos, nuntiavit dominicorum et nobilissimorum apicum ad se destinatorum adventum, jubentium, quo sibi quempiam a sede Alexandrina ad imperia dirigeremus, una cum pausillis litteris nostris super dissensione, quae facta est duorum patriarcharum causa penes regiam urbem; et quod a Deo provectus et opinatissimus imperator anhelet ab exterorum ore audire, qualiter veritas exigat, et quae sit de his certa et firma cognitio, quae sic nos movit ad id quod antea desiderabamus, et pro eo quod fieri citius speramus propter viri justitiam, et amore dilectionis pavente potestatem, quae in nobis potentatum gerit, quempiam eorum, qui apud nos sedulo permanent, mittere; misimus ei contra pro nobis, requirentes hominem olim nostrum, et a multis annis in sua voluntate habitantem, venerabilem existentem, et monasticam conversationem ex mollibus ungulis excolentem monachum, Joseph nomine; quod et lecit: cum quo etiam hunc vilem codicillum transmisimus indignum existentem, et imperatoriae allocutioni inconvenientem: hoc autem volenter fecimus, quinimo confidenter praesumpsimus, non tanquam nosipsos odientes, absit, sed nosmet dejicientes, exiguitatem nostram ad eminentem et principantem, ac omnibus dignitatibus sublimiorem dignitatem veraciter comparantes. Neque enim hoc animo agere poteramus, nisi manifeste cognovissemus in te, Deo gratissime imperator, habitare imitatorem Christi et condescendibilem affectum, qui quondam viduae duo minuta recepit, et haec pluribus muneribus praetulit. Etenim ait quidam poetarum: Abest ille qui compedibus constrictus salit ad terminos, equitis more, summumque diligens, vix rejicit, audacter exsiliens. De duobus autem patriarchis, domine princeps, et imperator a Deo dirigende, in una sede, uno tempore, bene novit a Deo provecta pietas tua, quod impossibile sit mittere, et corporalibus terminis remotum, discernere tantum ac tale negotium, cum invisum sit et tanquam clanculo gestum, idque nequaquam sciatur a nobis, sed nec primordia ejus, vel media, aut novissima, vel finalia cognoscantur: etenim quidam sapientum iambo loquentium praedixit: Quis enim judex peregrinus quemquam solum usquam audivit, minime accusato praesente, vel judicavit protinus, hoc audito? Si enim ex uno sibi adversantium audire, pravum et nefas veritas aestimat, et hoc ut abominabile non admittit, quanto magis ab horum nemine? qui enim judicant quae nesciunt, paratam redargutionem in carminibus beatissimi Gregorii reperiunt, et aperte dicitur eis, quod caligo sit quae loquuntur. Bene autem novimus, quod apud vos sint, dictator et a Deo salvande imperator, summi pastores, praesules, ac abbates, clerici quoque, et azyges, qui omni sapientia ac scientia, intellectu etiam et discretione atque prudentia decorati consistunt, quorum princeps ac praeses et summus doctor tu constitutus es, sancte ac orthodoxe imperator, qui omnes propius existentes, quod opportunum est, scitis, et quod Deo sit acceptum, bene cognoscitis. Vos enim estis radix, ex qua [ fort. rami.] jam et immortalitatis intelligibilis oceanus, ex quo cuncti fontes, omneque mare, universi lacus, et fluenta procul emanant, ut exterior poeta Homerus affatur. Ita, domine imperator justissime, inveniemus in quibusdam veterum historiis, quod duo patriarchae quondam in Christi Dei nostri sancta civitate facti fuerunt, sed hoc modo. Dicit igitur Alexander monachus in historiis suis, quia trigesimus patriarcha Hierosolymis post gloriosam et celebrandam Domini nostri Jesu Christi ad coelos ascensionem, Narcissus vocabatur, apostolica gratia splendens, et quieti studens, sacrorum praesulatu relicto, anno duodecimo sui patriarchatus ad loca confugit incognita: sed quaesito a populo, et potestate, ac episcopis provinciae, nec tamen invento, pro ipso provehitur alius patriarcha, qui vocabatur Dius, qui octo annis vivens, in Christo defunctus est. Post hunc Germanus annis tribus; huic vero Gordius succedit quatuor annis, tum ecce tanquam ex abditis Narcissus rursus apparet, et erat cum consecrato Gordio in in uno sensu et consonantia. Gordio vero, qui cum eo erat, defuncto, et Narcisso supra modum senescente (siquidem erat quasi sexdecim et centum annorum) Alexandrum quemdam episcopum, ab alia regione adorationis gratia profectum ad venerabilia loca, per divinam revelationem praesulem Hierosolymorum constituunt, sene Narcisso multum eum rogante, qui et martyrio postea consummatur. Hoc almae Constantinopoleos novae Romae: et sanctissimis loci servatoribus orientis, videlicet Joseph Deo amicissimo archidiacono Alexandrinorum magnae civitatis, locum tenente Michaelis sanctissimi patriarchae Alexandriae, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum tenente sedis Antiochiae, eo quod viduata esset eadem Ecclesia, et Helia Deo colendissimo presbytero et syncello, locum obtinente Theodosii throni Hierosolymorum archiepiscopi: praesente quoque sacro senatu, dicimus autem Theodoro magnificentissimo patricio et magistro, Christophoro magnificentissimo patricio et magistro, Bahane magnificentissimo patricio ac praeposito, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Paulo magnificentissimo patricio et praefecto, Theodoro magnificentissimo patricio, Barbatio magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio: quin etiam et considentibus Deo amicissimis metropolitis, Basilio scilicet Deo amabilissimo archiepiscopo Ephesi, Theodulo Deo amicissimo metropolita Ancyrae, Nicephoro Deo amicissimo metropolita Nicaeae, Basilio Deo amicissimo metropolita Chalcedonis, Basilio Deo amicissimo metropolita Gangrensium, Theodoro Deo amicissimo metropolita Thessalonicae, Nicolao Deo amicissimo metropolita Synnadensium, Theophylacto Deo amicissimo metropolita Iconii, Ignatio Deo amicissimo metropolita Hierapoleos, Michaele Deo amicissimo metropolita Hod [ fort. Hadramiti], Hilarione Deo amicissimo metropolita Corinthi, Metrophane Deo amicissimo metropolita Smyrnae, Michaele Deo amicissimo metropolita Byziae, Euthymiano Deo amicissimo metropolita Euchartensium, Joanne Deo amicissimo archiepiscopo Pompeiopoleos, Theophane Deo amicissimo archiepiscopo Selgae, Stephano Deo amicissimo archiepiscopo Cypsallorum, Joanne Deo amicissimo archiepiscopo Cii, Photio Deo amicissimo archiepiscopo Nicoliae, Icoo Deo amicissimo archiepiscopo Methymnae, Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Russii, Gregorio Deo amicissimo archiepiscopo Parii, Paulo Deo amicissimo archiepiscopo Apamiae, Basilio Deo amicissimo archiepiscopo Pyrgii, Arsenio Deo amicissimo archiepiscopo Aureliopoleos, Georgio Deo amicissimo episcopo sanctae Cyriacae, Eustachio Deo amicissimo episcopo Aemoniae, Constantino Deo amicissimo episcopo Trallae, Germano Deo amicissimo episcopo Citri, Constantino Deo amicissimo episcopo Augustopoleos, Nicolao Deo amicissimo episcopo Documii, Petro Deo amicissimo episcopo Melitopoleos, Joseph Deo amicissimo episcopo Leriae, Tarasio Deo amicissimo episcopo Cineae, Stephano Deo amicissimo episcopo Gordoserbensium, Philippo Deo amicissimo episcopo Tabiae, Ignatio Deo amicissimo episcopo Juliopoleos, Constantino Deo amicissimo episcopo Tii, Sisinnio Deo amicissimo episcopo Bitinopoleos, Xenophonte Deo amicissimo episcopo Mylassi, Leone Deo amicissimo episcopo Neapoleos, Marciano Deo amicissimo episcopo Nicopoleos, Marciano Deo amicissimo episcopo Thebarum, Gregorio Deo amicissimo episcopo Mesinae, Joanne Deo amicissimo episcopo Poleosnomii, Theodoro Deo amicissimo episcopo Eurippi [ al., Eusippi], Nicephoro Deo amicissimo episcopo Crotonae, Nicolao Deo amicissimo episcopo Nusae, Constantino Deo amicissimo episcopo Synai, Gregorio Deo amicissimo episcopo Tripoleos, Leone Deo amicissimo episcopo Daphnusiae, Constantino Deo amicissimo episcopo Onumericensium [ al., Enumericensium], Basilio Deo amicissimo episcopo Adranii [ al., Eldrianii], Theophane Deo amicissimo episcopo Axanae, Joanne Deo amicissimo episcopo Tampsii, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Asponae, Macario Deo amicissimo episcopo Elizomenentium [ al., Elysomane], Michaele Deo amicissimo episcopo Cercyrensium, Nicephoro Deo amicissimo episcopo Zacynthi, Joseph Deo amicissimo episcopo Aventium, Theagnosco [ al., Theognosto] Deo amicissimo episcopo Parnassi, Meletio Deo amicissimo episcopo Heracliae, Asaphio Deo amicissimo episcopo Erythiae, Constantino Deo amicissimo episcopo Prusiadis, Cosma Deo amicissimo episcopo Adrianopoleos, et Ignatio Deo amicissimo episcopo Timonis: his ita convenientibus, Bahanes famosissimus patricius et praepositus ex persona sacri senatus ad vicarios senioris Romae et orientalium sedium dixit: Nostis, patres mei sanctissimi, quia in praecedentibus actionibus ecclesiastica dispositio facta est a vobis sanctissimis loci servatoribus senioris Romae, ac orientalium sedium, secundum congruentiam et ordinem synodicum; nunc vero patriarchae Alexandriae venit vicarius, et hoc procul dubio Dei cooperatione et voluntate factum est. Quid ergo de caetero videtur sanctitati vestrae? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et nos quidem vidimus eum, et locuti sumus ei, et per sermonem ejus satisfactionem accepimus. Verumtamen juxta canonica praecepta legatur commendatitia ejus epistola in audientiam omnium, in hac sancta et universali synodo, et ita connumeretur omnibus nobis vicariis patriarchalium sedium. Deo amicissimi episcopi, et tota sancta synodus dixit: Bonum et justum est, et ideo cunctis placet: et hoc manifeste habetis a consequentia ecclesiastica et synodica. Et post hoc accipiens Gregorius devotus notarius divinorum secretariorum, legit epistolam patriarchae Alexandriae ad piissimum imperatorem missam.

Piissimo et magnificentissimo imperatori victori Basilio, Augusto, triumphatori, et Christi Deo placabili famulo, Michael inutilis servus puerorum Domini mei Alexandrinus.

Ab olim quidem scribere ad divinitus actam et maximi decoris dictaturam tuam, optime imperator, gestientes, ab alterius tribus formidine inhibiti exstitisse dignoscimur. Nunc vero jussi, et quod desiderabamus, et quod metuebamus, impigre peregimus, immortali et supercoelesti regi copiosas grates repen vero solum historice novimus, et de his nobis humilibus tuis famulis sufficiat. Supplicamus autem, ut inutiles servi, et obsecramus te, benignissime imperator, ut eos, qui ad divinitus gubernandam sublimitatem tuam ex nostratibus destinati sunt, beneficiis cumules, non solum autem illos, sed et omnes omnino qui Christi nomine censentur, et cum eis pro eadem redemptione legatione funguntur, ad cripiendum videlicet a suspicione hos qui missi sunt, et nos qui misimus, ut cuncti penes omnes qui apud nos sunt bonam faciem, et temporis redemptionis fructum capessere valeamus: quatenus divinae bonitatis et Christi amator mundi principatus tuus pro suo voto ac libito jubeat et agat, omnitenentis Dei auxilio ductus, ac continuis et indeficientibus bonis accumulandus, et post vitam plurimam et copiosorum annorum curricula immortali imperio fruiturus, deprecationibus immaculatae Dei genitricis Mariae, Marcique mirabilis apostoli, evangelistae ac martyris, simul et praeceptoris nostri, et omnium sanctorum mandata Dei perficientium. Amen.

Commendatitia ergo epistola lecta, Donatus Deo amicissimus episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amicissimus episcopus Nepae, ac Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, dixerunt: Ecce defert hic honorabilissimus vir commendatitias litteras, quas a patriarcha suo Michaele accepit: didicimus quis sit, et unde venerit, et suscipimus eum ut veraciter loci servatorem Alexandrinae sedis. Dicant ergo ad hoc et sanctissimi loci servatores orientalium sedium, et sacra synodus, et Deo amabiles episcopi, quid sibi videatur super hoc, et quomodo certificentur in epistola. Sancta et universalis synodus dixit: Perfecte creduli facti sumus, et certificati sumus omnes ex epistola quae modo lecta est coram nobis, quia non fictus, sed verissimus vicarius est throni Alexandriae; propter quod et recipimus eum, et glorificamus Deum universorum, qui quod deerat universali synodo supplevit, et eam nunc perfectissimam demonstravit. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt ad Joseph reverendissimum diaconum et loci servatorem Alexandriae: Habemus, Pater, sermonem ad sanctitatem tuam loquendi. Priusquam huc perveniret sanctitas tua, factae sunt actiones octo; tam de sanctissimo patriarcha, quam de Photio praevaricatore atque tyranno, seu de impositione manus ejus, et aliis quibusdam capitulis. Audisti ex eis quidquam, quomodo judicata sint, vel qualiter deposita fuerint? Didicisti enim de duobus his necessariis capitulis, de receptione scilicet sanctissimi patriarchae Ignatii, quomodo stabilitus et confirmatus sit, et de objectione Photii, qualiter dejectus et projectus existat, cum tota promotione, ac manus impositione sua. Joseph reverendissimus archidiaconus et loci servator Alexandriae dixit: Audivi, et didici cum multo scrutinio et diligentia cuncta quae acta sunt. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ergone placent ea quae judicaverunt sanctissimi vicarii senioris Romae ac orientalium sedium? Joseph reverendissimus archidiaconus et vicarius Alexandriae dixit: Complacet mihi in omni ecclesiastica actione et dispositione sanctissimorum loci servatorum senioris Romae, ac orientalium sedium, et quod sancte ac juste disposuerint: et ecce prae manibus in scriptis sensum meum, et si jubetis legatur coram hac sacra synodo; in residuis vero, prout cognovero per gratiam Christi, quod justum et sanctum fuerit, et dicam et agam. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ecce audivimus ea quae dixisti, et placent nobis omnia, et ideo volumus ut in medio istius sanctae universalis synodi legatur opinio quam habes. Et post hoc surgens Joseph reverendissimus archidiaconus et loci servator Alexandriae, posuit sensum suum scriptum inter pretiosa ligna, et intemerata Evangelia: sicque demum jussus Thomas reverendissimus diaconus et devotus notarius, in medio synodi stans, legit:

Joseph monachus et archidiaconus ac vicarius Michaelis sanctissimi patriarchae Alexandriae haec dicit ad sanctam et universalem synodum:

Nunc dignum est dicere cum propheta David: Voluntatem timentium se faciet Dominus, et orationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos (Psal. CXLIV). Nam quia per omnia mansuetissimus et piissimus imperator noster Basilius fundamentum et crepidinem in anima sua timorem Dei posuit, cuncta vero studia sua secundum hunc modum produxit; idcirco oculi Domini consequenter super eum respiciunt, secundum illum qui dixit: Ecce oculi Domini super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus (Psal. XXXII): hinc etiam voluntatem suam piissimam et justissimam ad stabilitatem suae fidei, et catholicae Ecclesiae ornamentum dirigere deliberavit, et perfecte in completionem prosperam destinavit: ea enim quae videbantur hominibus esse impossibilia et facilia hic constituta sunt, Scriptura dicente: Ex ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (I Tim. V). Per quatuor testes irreprehensibiles et sine mendacio exhiberi illi Dominus voluit veram instantium negotiorum examinationem; ita ut semper satisfactio perfecta iis qui volunt intelligere praebeatur: quia per Deum et apud Deum prosperatur a Deo redimitus imperator noster: et de Hesperiis quidem partibus vicarios sanctae Romanorum Ecclesiae abduxit; de locis autem quae tenentur a contrariis nationibus, quae inimico animo Christianae tribui adversantur, cooperatores et suffragatores veritatis ostendere diebus imperii sui, et coexcitare dignatus est. Almo enim fratre nostro, Thoma scilicet sanctissimo praesule Tyri primae metropoleos Antiochensium throni, qui etiam ecclesiasticas res ejus, eo quod non sit ibidem patriarcha disponit, huc accedente, una cum Helia sanctissimo presbytero et syncello apostolici Hierosolymorum throni, putavit, ne forte perfecta non esset universalis synodus, duae hic congregata erat. Hanc ergo consummare ac opere pleno perfectam exhibere volens Deus, qui super omnia et prae omnibus est perfectus, etiam nos ex meridianis locis attraxit, vicem supplentes apostolici throni magnae Alexandrinorum Ecclesiae, qui divina gratia et regia inspiratione piissimi imperatoris huc pervenientes, omnia diligenter investigavimus; ita ut nihil lateat nos eorum quae gesta sunt a fratribus nostris ante perventionem nostram: insuper et causas quae prius motae sunt hic inter sanctissimum patriarcham Ignatium et Photium, qui more latronis et moechi in thronum insiliit Constantinopoleos; quin etiam et de venerabilium et sanctarum imaginum sensu ac opinione, non perfunctorie neque transitorie has examinantes, sed oppido sufficienter, ut decuit, discurrentes, admirati sumus, certius comperientes de hujusmodi rebus, quam manifesta sit vox Salvatoris, quae dicit: Nihil absconditum quod non sciatur, et in manifestationem veniat (Luc. XII). Et rursus: Spiritus, ubi vult, spirat (Joan. III). Etenim veraciter et inextricabiliter a Deo inspirati, et a divina gratia ejus, isti per Deum in hac collecta synodo sanctissimi vicarii senioris Romae et Orientalium sedium omnia lege justitiae et judicio veritatis disposuerunt, nequaquam reverentes quid legitimorum ecclesiasticae consequentiae negotiorum loqui, quemadmodum decet sanctos et sacerdotio decoratos, verbum veritatis amplexos. Non enim in vacuum cucurrerunt, neque in vanum laboraverunt, neque praetulerunt quippiam aliud congruentis sibi reverentiae atque clementiae, quo minus investigatores essent justi Dei judicii. Unde et nos, hoc liquido ac manifeste agnito, consentimus et convenimus in iis quae ab ipsis judicata et jure deprompta sunt, scientes diligenter conservare sententiam Domini nostri Jesu Christi, quae dicit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, sum in medio eorum (Matth. XVIII). Neque enim in nomine alterius cujusquam, neque propter aliud quid eorum quae sunt convenerunt Deo amabilia patriarchia tria, sed propter nomen Domini nostri Jesu Christi, a quo videlicet mercedem et retributionem percipient. Vivo enim, dicit Dominus, sed glorificantes me, glorificabo. Et qui abjicit me, inhonorabitur (Prov. VIII). Cum quibus efficiamur et nos cooperatores eorumdem laborum, participes a Deo tribuendae mercedum recompensationis in eodem Deo, qui dat salutem imperatoribus nostris, Basilio, et Constantino, et Leoni, et per eos instaurat regionem et patriam parochiae nostrae, quae pridem per desidiam eorum qui prius imperaverunt ablatae sunt, orationibus et intercessionibus dominae nostrae Dei genitricis, et omnium sanctorum. Amen.

Et post lectionem sancta universalis synodus dixit: Littera, quae lecta est, certificavit nos super omnia, quod consonet judicio sanctae Romanorum Ecclesiae, ac Orientalium sedium. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Juste abiit vir iste Deo amabilis, pro eo quod secutus sit, et concordaverit actis quae prius a nobis disposita sunt: et modo habemus omnes eum, veluti si a prima actione usque in hodiernum diem nobis cooperator exstiterit, nobiscumque consonaverit: propter quod et recipimus eum, ut verum et justissimum loci servatorem sedis Alexandrinae. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt ad sanctissimos loci servatores senioris Romae, ac Orientalium sedium: Modo itaque hoc capitulum terminum accepit, et non est sermo de hoc alius, sed intuemur eum ut nos ipsos. Terminato ergo hoc capitulo, quid consiliamini, vel quid vultis ut ordinetur hodie? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Per nuntios quorumdam nobilium virorum, et per quaedam diffamata verba cognovimus, quia quidem viri mendaciter locuti et testificati sunt contra Ignatium sanctissimum patriarcham Constantinopoleos, et si sunt aliqui praesentes hic de viris praedictis, jubemus ut introeant ad hanc sanctam synodum, et cognoscamus quid dixerint, et quid testati sint. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Hoc audistis? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et audivimus, et scripto vidimus Romae per librum qui descendit per Rhadoaldum et Zachariam qui missi sunt huc illo tempore episcopi: et postquam ingressi sumus huc, amplius certificati sumus. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt ad sanctissimos vicarios Orientalium sedium: Vos sancti Patres nostri audistis de capitulo hoc, de quo locuti sunt sanctissimi loci servatores senioris Romae: vultis et ipsi quaerere capitulum hoc, an non? Joseph Dei cultor, diaconus et vicarius Alexandriae, et Thomas Deo amabilis metropolita Tyri, et primas throni Antiochiae, et Helias honorabilissimus presbyter et syncellus throni Hierosolymorum dixerunt: Radice instantium pravarum rerum, una cum malitia quae inest illi opportune purgata, congruum est iniquas etiam propagines quae hic pullularunt emundari, et in convenientem bonamque culturam restitui. Cupimus igitur et nos hoc intimari. Et hortatus Stephanus reverendissimus diaconus et notarius a sanctissimo patriarcha Ignatio, stans in medio, ad sanctam synodum dixit: Placet omnibus vobis ut examinetur capitulum hoc? Tota sancta synodus exclamavit: Placet omnibus. Et post hoc per jussionem sanctae synodi intromissi sunt testes, qui fallaciter juraverunt contra Ignatium patriarcham, coram Rhadoaldo et Zacharia quondam episcopis: et stantibus eis in medio, magnificentissimi et gloriosissimi principes ad sanctissimos loci servatores dixerunt: Quomodo vobis videtur de illis? omnes habetis interrogare communiter, an unumquemque? Sanctissimi vicarii dixerunt: Unusquisque eorum interrogetur. Et ante omnes interrogatus est Theodorus a sanctissimis vicariis senioris Romae: Qui vocaris? Qui dixit: Theodorus. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et quam dignitatem habes? Theodorus dixit: Protospatharius sum in vita imperatorum. Sanctissimi vicarii dixerunt: Voluntarie venisti ad hanc synodum, an vi? Theodorus dixit: Voluntarie veni. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et quare venisti? Theodorus dixit: Propter jusjurandum quod juravimus in sanctis apostolis. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et de quo fecisti jusjurandum? Theodorus dixit: De Ignatio patriarcha. Sanctissimi vicarii dixerunt: Sponte jurasti, an violenter? Theodorus dixit: Invitus juravi; imperator enim dixit mihi: Quia tum obsequium eras illa die quando factus est patriarcha dominus, et electionem illius non vidisti, intra, et jura. Et intravi, et juravi: Non enim vidi electionem ejus. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et utique didicisti quia patriarcha erat duodecim annis, et ex illo communicabas? Theodorus protospatharius dixit: Sciebam quidem, sed dixit mihi imperator: Quia metropolita non es, episcopus non es: et intravi, et juravi. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et quomodo jurasti? Theodorus dixit: Juravi quia non vidi ejus electionem. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et nosti quia peccatum faciebas in juramento illo? Theodorus dixit: Sciebam, sed non habebam quod facerem. Sanctissimi vicarii dixerunt: Fecisti confessionem, et accepisti poenas de peccato illo repoenitens? Theodorus dixit: Etiam. Sanctissimi vicarii dixerunt: Cui confessus es, et a quo accepisti epitimium? Theodorus dixit: Qui dedit mihi epitimium defunctus est. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quis vocabatur? Theodorus dixit: Nescio; id tantum scio quia chartularius erat, et tonsus est, et fecit in columna quadraginta annos. Sanctissimi vicarii dixerunt: Sacerdos erat? Theodorus dixit: Nescio; abbas erat, et habebam fidem in hominem, et nuntiavi ei. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et custodisti epitimia? Theodorus dixit: Si vult Deus, custodivi ea, quia Christianus sum. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Complesti ea, an non? Theodorus dixit: Ecce homo, compleo illa. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Juste revocatus est in sedem suam dominus Ignatius? Theodorus dixit: Juste; si enim noluisset Deus ut revocetur, non haberet ei vitam dare. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ergo recipis sanctam hanc synodum, et omnia quae judicata sunt ab ea? Theodorus protospatharius dixit: Imperator noster sanctus recipit eam, et omnes Christiani, et ego quomodo non suspicio? etiam, suspicio illam, quia orthodoxus sum. Deinde interrogatus est et Leo consul, qui et factus est scriba, a sanctissimis vicariis: Quomodo ingressus es in hanc sanctam synodum? Leo dixit: Nuntiaverunt nobis, et venimus. Sanctissimi vicarii dixerunt: Propter quam causam? Leo dixit: Dixerunt nobis: Quia venite et accipiatis indulgentiam. Sanctissimi vicarii dixerunt: De quo peccato? Leo dixit: De hoc quod juravi ad sanctos apostolos. Sanctissimi vicarii dixerunt: Quis te duxit illuc? Leo dixit: Imperator illius temporis et Caesar. Sanctissimi vicarii dixerunt: Per potentiam et vim, an sponte? Leo dixit: Interrogaverunt me, Quia vidisti electionem patriarchae Ignatii? Et dixi: Non. Sanctissimi vicarii dixerunt: Sponte fecisti juramentum, an violenter? Leo dixit: Hoc interrogaverunt, Quia fortasse non eras tunc in hac urbe, quando electus est patriarcha, et intra, et jura; et intravi, et juravi. Sanctissimi vicarii dixerunt: Quot anni sunt ex quo consecratus est patriarcha Ignatius? Leo consul dixit: Dico, sunt anni viginti quatuor. Sanctissimi vicarii dixerunt: Antequam juraris, communicabas cum patriarcha Ignatio? Leo dixit: Etiam. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et quare, frater, novissime factus es contra eum? in hoc apparet quia tu cucurristi ut occideres patrem tuum et pastorem tuum. Scis quia peccatum fecisti, et poenitentiam egisti, et accepisti epitimia? Leo dixit: Epitimia non accepi. Sanctissimi vicarii dixerunt: Neglexisti accipere epitimia? communicasti post haec, an non? Leo dixit: Non. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Recipis patriarcham Ignatium modo? Leo dixit: Quidquid recipit mundus et vos, recipio et ego. Sanctissimi vicarii dixerunt: Vis accipere epitimia? Leo dixit: Si mihi dederitis, accipio. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Recipis sanctam hanc synodum? Leo dixit: Recipio eam. Sanctissimi vicarii dixerunt: Anathematizas Photium et omnes quos synodus anathematizavit? Leo dixit: Quis sum ego, ut anathematizem? Anathematismus in causa fidei fit; at vero Photius orthodoxus est, et utquid anathematizabo eum? Sanctissimi vicarii dixerunt: Opera ejus pejora sunt omni haeresi, quia diaboli operarius est. Leo consul dixit: Cum vos judicetis fieri et excepta haeresi anathematismum, anathematizo et ego cunctos quos anathematizavit sancta haec et universalis synodus. Et post horum duorum examinationem virorum interrogatus est Eustachius regius spatharius candidatus (spatharo-candidatus), Constantinus regius spatharius, Basilius regius mandator, Photius spatharius et factus chartularius militaris logothesii, Paulus regius scriba, Christophorus regius spatharius, et secundus vulgi Prasinorum, Anastasius dudum diaconus, Marinus [ al., Marianus] vestitor et factus epoptes, Constantinus chartularius, Arsabir regius candidatus, et Constantinus regius protospatharius. Et interrogati admodum et discussi omnes, objiciebant violentiam et timorem regium, et privationem pecuniarum, et exsilium, et una voce, quod non sponte ad hujusmodi actum compulsi fuerint, asseveraverunt. Quidam quidem ex eis se fassi sunt statim fuisse confessos, et accepisse convenientia epitimia: quidam vero etiam usque in praesens sine poenitentia permansisse, qui apta epitimia a sancta et universali synodo susceperunt, quemadmodum posthac manifestabitur, cum videlicet omnes hi susceperint sanctam et universalem synodum, et anathematizaverint omnia quaecunque haec anathematizavit, et susceperint similiter animo libenti quaecunque suscepit. Bahanes, magnificentissimus patricius et praepositus, dixit, sicut ex persona senatus ad sanctissimos vicarios senioris Romae: Omnes viri qui falso juraverunt contra sanctissimum patriarcham, non sunt hic praesentes: quidam enim et mortui sunt, alii propter infirmitatem vel alias causas huic praesentiae desunt: audistis veritatem. Sanctissimi vicarii dixerunt: Volumus audire et ab absentibus quemadmodum ex praesentibus. Bahanes, magnificentissimus patricius et praepositus, dixit ad sanctam synodum: Quid desiderat sancta haec synodus? judicentur isti sine illis, an non? Sanctissimi vicarii dixerunt: Exspectemus eos. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Non potest alia synodus fieri causa illorum: verumtamen, licet alii praesto non sint, epitimium audire habent quod habetis dare; et si quidem cucurrerunt ad pedes vestros, et sanctissimi patriarchae Ignatii, accipient epitimium definitum a sanctitate vestra: si vero non venerint, sed permanserint in malitia sua, crescet epitimium ipsorum, sicut sanctitati vestrae placuerit. Ignatius sanctissimus patriarcha dixit: Impossibile est ut non discutiantur homines illi, et appareant quales et qui sint: multi enim ex eis actuarii, et stabularii, ac equorum medici sunt; propter quod justum est ut veniant in conspectum hujus sanctae synodi, et arguantur, et confiteantur veritatem, quemadmodum et isti. Magnificentissimi principes dixerunt: Sicuti praediximus, domine, non potest propter eos qui reperti non sunt alia synodus fieri, sed, si jubeas, coram sanctitate tua et omnium metropolitarum venient. Ignatius sanctissimus patriarcha dixit: Placet. Et post hoc ascendens Stephanus Deo amabilis diaconus et notarius; legit epitimium quod definierunt sanctissimi vicarii, et tota sancta synodus, habens ita:

Considerante pariter hac sancta et universali synodo virorum istorum qui ultro ingressi sunt ad eam, quique contra Ignatium sanctissimum patriarcham mendaciter juraverunt olim sub Michaele imperatore, et Barda domestico, compulsi in ecclesia Sanctorum Apostolorum in conspectu nefandi concilii, definimus et promulgamus eos qui non poenituerunt, neque annuntiaverunt, neque epitimium acceperunt, sed permanserunt in duritia cordis sui, et non cognoverunt peccatum quod egerunt; non solum contra sanctissimum patriarcham Ignatium, sed et contra sanctissimam Dei Ecclesiam, per septem annos epitimium habere; propter manifestatum peccatum tale, esse illos in duobus annis extra Ecclesiam, et in aliis duobus annis intra Ecclesiam audire divinas Scripturas usque ad catechumenos, non tamen ullo modo communicare, sed abstinere a carnibus et vino quatuor annis praeter Dominicos dies, et praeter Dominicas festivitates, et in aliis tribus annis stare cum fidelibus, et mereri divinam communionem in solis Dominicis solemnitatibus cum eleemosynis, et orationibus atque jejuniis; ita ut tribus diebus hebdomadis, secunda videlicet, quarta et sexta feria, abstineant a carnibus et vino. Peccamen enim ipsorum non fuit modicum, sed, ut jam dictum est, contra Deum magnum, et primum pastorum principem, et per pontificem qui unctus est ab ipso: et quicunque sunt, qui non venerunt hodie in hanc sanctam et universalem synodum, et se occultant, nolentes annuntiare peccatum quod egerunt, et effugere volunt sententiam epitimii, sint omnino ab Ecclesia segregati, et anathematis ligamento constricti, donec conversi per poenitentiam salvi fiant: qui vero accipiunt epitimia prius, et custodiunt, post completum epitimium, digni fiant sanctis et divinis mysteriis.

Et post lectionem, magnificentissimi et gloriosissimi principes ad sanctissimos vicarios dixerunt: Justam constat esse damnationem super iis qui perjuraverunt, et fallaciter juraverunt, et recipiunt epitimium quod datum est a sancta synodo: sed petimus, et rogamus vos, ut veniam ostendatis et compassionem in eos; quia multum tempus positum est epitimii, et quia peccatum propter quod peccaverunt in pastorem et pontificem nostrum patratum est; detur et potestas sanctitati ejus, ut quisquis erit ad illum contrito corde, quaerens misericordiam, sicut Deus deduxerit eum, epitimium minoret. Etenim imitator est illius qui pro eis qui se crucifixerunt oravit: hoc petimus, hoc rogamus sanctitatem vestram, hoc deprecamur vos. Sanctissimi vicarii dixerunt: Nos non solum propter praesentem rem, vel causam, hanc posuimus definitionem, sed et propter futuram cautelam: verumtamen in pastorem in quem peccaverunt committimus hodiernam dispensationem eorum qui in hac causa praesentes existunt. Et praedixerunt ad sanctissimum patriarcham Ignatium: Sancta quidem synodus consonanter dedit eis epitimium eorum, peccato suo condignum, imo vero multae compassioni propinquum, verumtamen potestatem habet sanctitas tua secundum contritionem cordis uniuscujusque, et fervorem ac studium, poenitentiae allevandae, vel etiam augendi epitimium quod datum est: quoniam in te peccaverunt, et per te in Deum. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Benedictus Deus qui et in hac parte ostendit vos imitatores pietatis suae. Honorabilissimi episcopi dixerunt: Placet omnibus judicium istud. Bahanes, magnificentissimus patricius et praepositus ad sanctissimos vicarios, dixit: Capitulum hoc jam finem accepit. Habetis aliud quid ad disponendum, an non? nam hora praeteriit: quod si non habetis, dicite. Donatus Deo amicissimus episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amicissimus episcopus Nepae, et Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, dixerunt: Habemus et aliud quid ad requirendum hodie. Postquam enim ingressi sumus in hanc a Deo conservandam urbem, auditum est a nobis quia malos homines et contemptores inveniens diabolus organa malitiae suae, operatus est novam rem et plenam impietate; ita ut laici homines, et senatores vestirentur superhumeralibus, et facerent, quantum putatur, ea quae sunt sacerdotum. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Voluntas vestra fiat; conspicimus enim et nos hoc justum fore. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Ingrediantur tales. Et ingressi sunt, et steterunt in medio, Marinus spatharius candidatus, et Basilius spatharius, et Georgius spatharius, et interrogati sunt a sanctissimis loci servatoribus: Quamobrem introistis in hanc sanctam synodum, et ut quam causam nuntietis? Marinus et ii qui cum ipso erant, dixerunt: Ludum faciebat Michael imperator, mittens nobis pontificalem stolam, verum non solum nobis, sed et aliis pluribus spathariis. Sanctissimi vicarii dixerunt: Veraciter mittebatis sacerdotalem stolam? Marinus et caeteri dixerunt: Veraciter mittebamus eam. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et posuerunt super vestra capita sancta Evangelia? Marinus et qui cum ipso erant dixerunt: Veraciter posuerunt ea. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et faciebat quis aliquam orationem in vos? Marinus et qui cum ipso erant dixerunt: Etiam. Sanctissimi vicarii dixerunt: Quis? Marinus et reliqui dixerunt: Theophilus protospatharius. Sanctissimi vicarii dixerunt: Vivit, an mortuus est? Marinus et Gregorius dixerunt: Mortuus est, Deo volente. Sanctissimi vicarii dixerunt: Utique vere mortuus est, et abiit in infernum. Vos sciebatis quod malum esset: ut quid hoc fecistis? Marinus et qui cum ipso erant dixerunt: Et quid poteramus adversus imperatorem dicere, feminas et pueros et saeculum habentes? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et si obtulisset vobis idolum, adorare illud habuissetis? Marinus et caeteri dixerunt: Absit. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: A cunabulis et ab aetate infantiae ecquis vos induxit in Ecclesiam Dei? vel quis vos illuminavit; sacerdotes, an saeculares? Marinus et caeteri dixerunt: Sacerdotes. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et cur, si sacerdotes induxerunt vos in Ecclesiam et in communionem, vos depravastis divina et terribilia mysteria, illusistis et fecistis ridiculum sacerdotium? Marinus et Basilius et Gregorius responderunt: Diximus, et iterum dicimus: Per diem illam quidquid faciebat imperator, et praecipiebat, nos faciebamus; si enim loqueremur, et resisteremus, moreremur; et tamen quidam ex nostris resistentes caesi sunt. Sanctissimi vicarii dixerunt: Bonum esset, quoniam inchoastis bonum, etsi caesi essetis, et permansissetis usque in finem, et servassetis veritatem. Marinus et qui cum eo erant dixerunt: Homines sumus infirmi, et non tolerassemus mortem. Verumtamen epitimium accipimus, confitentes sanctissimo domino Ignatio patriarchae; et interrogetur. Sanctissimi vicarii dixerunt: Et custoditis epitimia? Marinus et caeteri dixerunt: Etiam, Deus scit quia custodivimus ea. Sanctissimi vicarii dixerunt: Quis vobis dedit ea? Marinus et qui cum ipso erant dixerunt: Patriarchae diximus, et dixit nobis: Ite singuli, ubi habetis satisfactionem, et accipite. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quando hanc pompam, et injuriam, et ridiculum faciebatis in sacerdotium, videbat vos Photius? Marinus et qui cum ipso dixerunt: Nescimus si videbat, an si non videbat; testis autem est Deus, quia totus mundus illud sciebat. Sanctissimi vicarii dixerunt: Quot eratis? Marinus et caeteri dixerunt: Multi eramus. Sanctissimi vicarii dixerunt: Vere multi fuistis in inhonorantiam et confusionem unius et solius veri Dei nostri: ideo et vos praesentes, et illi absentes epitimium habetis accipere a sancta hac et universali synodo ad indulgentiam impietatis vestrae. Et post haec ascendens Thomas reverendissimus subdiaconus et devotus notarius, ut ex persona sanctissimorum vicariorum senioris Romae legit ita:

In novissimis temporibus nova pravitas, et valde reprehensibilis apparuit adinventio. Homines enim laici ad dedecus et confusionem Christi Dei nostri, et Ecclesiae ipsius, ac sacerdotalis dignitatis, amicti sacerdotalibus stolis, et episcopalibus superhumeralibus, et accipientes orationem sacerdotalem ab aliquo laico, quasi patriarchalem formam habente, praesumpserunt sacerdotio fungi, et agere putativa, veluti digni summi sacerdotes, divinae administrationis mysteria in derisionem et vituperationem dati a Deo principibus sacerdotum honoris, et detractionem immaculatae Christianorum fidei: quos coram sancta synodo introducentes, et discutientes, didicimus perfectius adhuc de eisdem ipsis auditam ab aliis impietatem: et ideo justum duximus et hos aptis et convenientibus epitimiis submittere, ut nequaquam amodo hujusmodi nefas in Ecclesia Dei, et Christianissimo populo, et in plenitudine fiat. Volumus ergo componere capitulum de illicito hoc conamine, quod in alio conventu, Deo favente, legetur.

Et post lectionem hanc ascendens Stephanus Deo amabilis diaconus et notarius, ut ex persona Orientalium sedium, ita legit: Quoniam sub imperiali timore, et periculo consistebant: quod potius ipse imperator faciens apparebat, et subsequenter illos agere cogebat, non autem talem animum vel sensum gerebant, ut persisterent ad capitalem animadversionem suscipiendam, secundum infirmitatem eorum definietur epitimium in alio conventu.

Et post lectionem, magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Ecce capitulum hoc convenientem accipit terminum: quid ergo vult sanctitas vestra? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt, ac duarum Orientalium sedium: Volumus falsos vicarios, quos Photius adduxit contra beatissimum papam Nicolaum, quasi ab aliis patriarchalibus sedibus, ingredi huc, ut cognoscat Photii versutias et fraudes etiam reverendissimus frater noster et comminister Joseph, vicarius patriarchae Alexandriae. Introierunt Leontius, Gregorius, et Sergius. Stantibus autem illis in medio, Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Quis ex vobis est qui a Photio diffamatus est esse vicarius Alexandriae? Et factus est proprius Leontius et dixit: Ego sum. Joseph Deo amicissimus archidiaconus et vicarius Alexandriae ad Leontium dixit: Unde, et quis es? Leontius dixit: Graecus fui genere, captivus vero perrexi Alexandriam. Joseph vicarius Alexandriae dixit: Et a quo emptus es? Leontius dixit: A Michaele patriarcha. Joseph vicarius Alexandriae dixit: Ubi est episcopium patriarchae? Leontius dixit: Intus ad ecclesiam sanctae Dei Genitricis, apud ea quae sunt Eulogii. Joseph vicarius Alexandriae dixit: Et quomodo intrasti huc? Leontius dixit: Homo eram captivus, et liberum me fecit, et veni huc propter benedictionem. Joseph reverendissimus archidiaconus et vicarius Alexandriae dixit: Misit te sanctissimus Michael sicut vicarium? Leontius dixit: Saepe dixi quia non misit me, sed propter benedictionem ego ipse veni usque huc. Photius autem misit me Romam, ut quidquid dicerent metropolitae facerem. Deus autem novit quia sicut pecus descendebam, nihil sciens. Sanctissimi vicarii, et tota sancta synodus dixit: Hic peccatum suum confitetur, et non jam egemus testibus. Pluribus ergo interrogatus et discussus, nihil aliud dixit, nisi quae in octava actione in conspectu sanctae et universalis synodi. Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Nos vero haec quae nunc a te dicta sunt et antea multoties audivimus, modo vero ideo intromissus es huc, ut videat te verus vicarius patriarchae Alexandriae, quia mendax et seductor eras, sicut etiam tu ipse confessus es. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quae sunt duae personae illae quas videmus? Magnificentissimi et gloriosissimi principes dixerunt: Falsi vicarii. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Nos adhuc non vidimus eos: et veniant ad nos, ut interrogemus illos. Et appropinquantibus, interrogaverunt sanctissimi vicarii: Qui estis? et unde venistis? ut vicarii venistis, an ut litterarum delatores? pro qua occasione venistis? dicite. Georgius dixit: Ut litterarum delator veni tantummodo. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: A quo missus es? Georgius dixit: A Constantino oeconomo Antiochensium Ecclesiae; ab eo enim missus sum ad Photium et Michaelem imperatorem, causa benedictionis. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Subscripsistis in libro contra sanctissimum papam Nicolaum, qui a Photio factus est? Georgius dixit: Absit. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Et quomodo descendebatis ad urbem Romam? ad quod opus faciendum? Georgius dixit: Credite mihi, quia utquid descendebam illuc nescio. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quomodo tenetis? Georgius et qui cum ipso dixerunt: Sicut tenet sancta Dei Ecclesia, et Christiani. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Recipitis hanc sanctam synodum? Georgius et qui cum ipso erant dixerunt: Sicut eam recipiunt omnes Christiani, recipimus illam et nos. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Dicite tantum vos, quomodo eam recipitis? Georgius et qui cum ipso erant dixerunt: Diximus quia recipimus eam. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt Anathematizatis quos anathematizavit sancta synodus? Georgius et qui cum ipso erant dixerunt: Qui sumus nos ut anathematizemus? Sanctissimi vicarii dixerunt: Et quomodo descendebatis Romam cum libro nefandi concilii? Georgius et qui cum ipso erant dixerunt: Coacti et inviti; dixit enim nobis Photius: Quia apparuerunt Romae capitula contra papam Nicolaum, ite, et certificamini si sunt veracia. Nos vero diximus ei: Homines rustici sumus; si pervenerimus Romam, quam dabimus rationem? Et ille dixit nobis: Quia docent vos episcopi quae debeatis dicere. Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Vos homines peregrinos et advenas, sicut dicitis, litterarum gerulos, oportebat accipere litteras, et iterum reverti ad propria, verumtamen anathematizatis concilium quod Romam ferebatis? Georgius et qui cum ipso erant dixerunt? Anathema ei qui fecit, et qui consensit, et qui defendit illud! Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Recipitis beatissimum papam Nicolaum, et sanctissimum patriarcham Ignatium? Georgius et qui cum ipso erant dixerunt: Ut recipit eos sancta haec universalis synodus, recipimus et nos: qui enim sumus nos ut contradicamus tantae synodo, in qua omnes patriarchae praesto sunt per loci servatores suos? Donatus Deo amabilis episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amabilis episcopus Nepae, et Marinus reverendissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae dixerunt ad Joseph archidiaconum et vicarium throni Alexandrini: Ecce et ipse, charissime frater noster, cognovisti per haec quae nunc audisti Photii maligna opera et versutias: et quia dolosus erat et mendax, et veritas non erat in eo. Hos autem homines, cum sint pauperes et peregrini, judicamus venia dignos propter violentiam quam se pertulisse confessi sunt; sed gloria Christo Deo propter omnia, qui dixit: Quid occultum, quod non manifestabitur (Matth. X)? Qui etiam sanctam hanc et universalem synodum congregare dignatus est in gloriam benignitatis suae, et sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae pacificam ordinationem. Helias Dei cultor presbyter et syncellus sedis Hierosolymorum dixit: Magna beneficia consecuti in completione sanctae hujus et universalis synodi a vero Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, magnas illi quoque gratiarum actiones, et gloriae laudes referre debemus; quia dignatus est post tot tempora patriarchalia capita invicem adunare ad gloriam benignitatis suae, et salutem Ecclesiae. Et post hoc ascendens Stephanus diaconus et devotus notarius, laudes dixit ita: Multos annos imperatorum Basilii, Constantini et Leonis! Magnorum principum et imperatorum multos annos! Eudoxiae piissimae imperatricis multos annos! Nicolai beatissimi papae Romani aeterna memoria! Adriani sanctissimi papae Romani multos annos! Ignatii sanctissimi patriarchae Constantinopoleos multos annos! orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! sacri senatus multos annos! sanctae et universalis synodi aeterna memoria!

VERSUS. Scissionibus mundum replentem, Duas vero fides impie habentem, Animas autem duas mortalium dicentem, Et imperium multipliciter incidentem, Et patriarcham omnem deponentem, Alienumque thronum invadentem, Moechum rursus omnibus exprimentem, Ignobilemque populum advocantem, Subscribere invitos minitantem Compatriarchae mimi existentem, Pauperum clerum orphanorumque insontes punientem, Fideliumque fidem in maledictionem ponentem, Et Nicolai fidem projicientem, Et Sacacium in vicis invenientem, Hujus vero socios ex semitis congregantem, Et scandalum omnibus excitantem, Inimicum Dei dixerimus, impie agentem. ACTIO DECIMA. In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi veri Dei et Salvatoris nostri, consulatus a Deo coronatorum et tranquillissimorum dominorum nostrorum, Basilii et Constantini anno tertio, Leonis vero anno primo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, pridie Kalendarum Martiarum, feria tertia: propositis pretiosis et vivificis lignis, et intemeratis salutis nostrae Evangeliis, in dextris partibus famosissimi templi sanctae ac magni nominis Sophiae: insuperque praesidentibus amicis Christi imperatoribus nostris Basilio et Constantino, et convenientibus Donato Deo amabili episcopo Ostiae, et Stephano Deo amabili episcopo Nepae, et Marino Deo honorabilissimo diacono locum retinentibus sanctissimi papae Adriani senioris Romae et Ignatio sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae: et sanctissimis loci servatoribus Orientis, videlicet Joseph Deo amabili archidiacono Alexandrinorum magnae civitatis, locum retinente Michaelis sanctissimi patriarchae Alexandriae, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, et loci servatore sedis Antiochiae, et Helia Dei cultore presbytero et syncello, locum retinente Theodosii patriarchae Hierosolymorum: praesentibus quoque sacro senatu, scilicet Theodoro magnificentissimo patricio et magistro, Christophoro magnificentissimo patricio et magistro, Bahane magnificentissimo patricio ac praeposito, Joanne magnificentissimo patricio et protospathario, Stephano magnificentissimo patricio et sacellario, Marino magnificentissimo patricio et logotheta militari, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Theophilo magnificentissimo proconsule ac patricio, Michaele magnificentissimo proconsule ac patricio, Leone magnificentissimo proconsule ac patricio, Palatino magnificentissimo patricio et domestico excubitorum, Paulo magnificentissimo patricio, et praefecto, Constantino magnificentissimo patricio, Theodoro magnificentissimo patricio, Barbatio magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio, Michaele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Manuele magnificentissimo patricio, et Fetronate magnificentissimo patricio. Similiter consederunt in dextera parte gloriosissimi principes et apocrisiarii perspicui Ludovici imperatoris Italorum atque Francorum, videlicet Anastasius Deo amabilis bibliothecarius Romae, suppoprimus concofanariorum, et consobrinus uxoris ejus, et Eurardus praepositus mensae ipsius; similiter et gloriosissimi judices Michaelis sublimissimi principis Bulgariae Stasiszerco borlas nesundicus vagantur il vestrannatabare praestit zisunas campsis, et Alexius Sampsi Hunno: necnon et considentibus Deo amabilissimis metropolitis, id est Basilio Deo amabili archiepiscopo Ephesi, Theodulo Deo amabili metropolita Ancyrae, Barnaba Deo amabili metropolita Cyzici, Nicephoro Deo amabilissimo metropolita Amasiae, Basilio Deo amabili metropolita Chalcedonis, Nicephoro Deo amabili metropolita Amasiae, Basilio Deo amabili metropolita Gangrensium, Cypriano Deo amabili metropolita Claudiopoleos, Styliano Deo amabili metropolita Neocaesareae, Niceta Deo amabili metropolita Athenarum, Theodoro Deo amabili archiepiscopo Thessalonicensium, Theophylacto Deo amabili metropolita Iconii, Nicolao Deo amabili metropolita Synnadorum, Nicolao Deo amabili metropolita Myrorum, Sisinnio Deo amabili metropolita Laodiceae, Metrophane Deo amabili metropolita Smyrnae, Euthymio Deo amabili metropolita Catanae, Michaele Deo amabili metropolita Rhodi, Hilarione Deo amabili metropolita Corinthi, Basilio Deo amabili metropolita Antiochiae, Ignatio Deo amabili metropolita Hierapoleos, Michaele Deo amabili metropolita Bisiae, Joanne Deo amabili archiepiscopo Pompeiopoleos, Stephano Deo amabili archiepiscopo Amestriadis, Stephano Deo amabili metropolita Cypsallorum, Photio Deo amabili archiepiscopo Nacoliae, Joanne Deo amabili archiepiscopo Cii, Jacobo Deo amabili archiepiscopo Methymnae, Hypatio Deo amabili archiepiscopo Garihelae, Leone Deo amabili archiepiscopo Neapoleos, Euthymio Deo amabili archiepiscopo Euchaitorum, Basilio Deo amabili archiepiscopo Mistiae, Theophane Deo amabili metropolita Selgae, Marciano Deo amabili archiepiscopo Thebarum, Paulo Deo amabili metropolita Apamiae, Gregorio Deo amabili archiepiscopo Parii, Joanne Deo amabili archiepiscopo Nisae, Joanne Deo amabili archiepiscopo Polemani, Paulo Deo amabili episcopo Hyberorum, Anthe Deo amabili episcopo Hiunopoleos [ al., Himyopoleos], Theodoro Deo amabili episcopo Rurreppi [ al., Rurippi], Xenophonte Deo amabili episcopo Mylassi, Basilio Deo amabili episcopo Cratiae, Arsenio Deo amabili episcopo Aureliopoleos, Gregorio Deo amabili episcopo Iripoleos, Basilio Deo amabili episcopo Adranii, Michaele Deo amabili episcopo Hadramiti, Eustachio Deo amabili episcopo Aemoniae, Leone Deo amabili episcopo Daphnusiae, Basilio Deo amabili episcopo Pirgii, Gregorio Deo amabili episcopo Messinae, Paulo Deo amabili episcopo Baris, Nicephoro Deo amabili metropolita [ al., episcopo] Crotonae, Melesio Deo amabili episcopo Heracliae, Photio Deo amabili episcopo Ypsi, Stephano Deo amabili episcopo Gordoservorum, Euthymio Deo amabili episcopo Sebastae, Joanne Deo amicissimo episcopo Tampsii, Nicephoro Deo amabili episcopo Aspinae, Theognasto Deo amabili episcopo Parnasii, Sisinnio Deo amabili episcopo Berinopoleos, Teophane Deo amabili episcopo Azani, Philito Deo amabili episcopo Tabiae, Leone Deo amabili episcopo Agrorum, Basilio Deo amabili episcopo Adadorum, Constantino Deo amabili episcopo Tii, Michaele Deo amabili episcopo Cercyrorum, Nicephoro Deo amabili episcopo Zacynthi, Athanasio Deo amabili episcopo Magnesiae, Ignatio Deo amabili episcopo Simmei, Petro Deo amabili episcopo Troadis, Niceta Deo amabili episcopo Cephaludii, Georgio Deo amabili episcopo Diascilii, Ignatio Deo amicissimo episcopo Dorylaei, Stephano Deo amicissimo episcopo Pirgi, Constantino Deo amicissimo episcopo Augustopoleos; Georgio Deo amabili episcopo Cyriacae, Nicolao Deo amabili episcopo Docimii, Niceta Deo amabili episcopo Photiae, Paulo Deo amicissimo episcopo Melae, Tarasio Deo amabili episcopo Cynii, Germano Deo amabili episcopo Cytri, Theophane Deo amabili episcopo Trallae, Nicolao Deo amabili episcopo Adramiae, Constantino Deo amabili episcopo Numericorum, Michaele Deo amabili episcopo Leontopoleos, Joseph Deo amabili episcopo Berrae, Petro Deo amabili episcopo Palaeorum, Basilio Deo amabili episcopo Zuruli, Michaele Deo amabili episcopo Metelupoleos, Phoca Deo amabili episcopo Sororum, Constantino Deo amabili episcopo Synai, Ignatio Deo amabili episcopo Basilii, Damiano Deo amabili episcopo Melitopoleos, Theoclito Deo amabili episcopo Lacedaemoniae, Cosma Deo amicissimo episcopo Adrianopoleos, Constantino Deo amabili episcopo Plusiadis, Macario Deo amabili episcopo Chyzomenae, Arsapio Deo amabili episcopo Erithreae, Luca Deo amabili episcopo Magnesiae, Nicephoro Deo amabili episcopo Neapoleos, Joseph Deo amabili episcopo Aneorum, et Georgio Deo amabili episcopo Turitunii: his ita convenientibus, jussu Basilii et Constantini magnorum et amicorum Christi imperatorum, stans in medio Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus dixit ad santissimos vicarios senioris Romae, et Orientalium sedium: Quid videtur sanctitati vestrae? quid agemus hodie? Sanctissimi vicarii dixerunt: Prae omnibus necessarium arbitramur, ut primum legantur canones, quos debet haec sancta synodus firmare: si ergo placet ei, dicat. Sancta synodus exclamavit. Placet. Et ascendens Stephanus Deo amicissimus diaconus, et notarius, legit canones in superiori parte synodi, magna voce, in audientiam omnium. Similiter et Thomas reverendissimus diaconus et notarius, et in inferiori parte synodi easdem regulas legit.

REGULAE SANCTAE AC UNIVERSALIS OCTAVAE SYNODI QUAE CONSTANTINOPOLI CELEBRATA EST. I. De custodiendis et conservandis omnino expositis antea et traditis Ecclesiae canonibus. Per aequam et regiam divinae justitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum Patrum definitiones et sensus retinere debemus. Quapropter et has ut secunda eloquia, secundum magnum et sapientissimum Dionysium, arbitrantes et existimantes, etiam de eis cum divino David promptissime canamus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII); et: Lucerna pedibus meis lux tua, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII): et cum Proverbiatore dicimus: Mandatum tuum lucidum, et lex tua lux (Prov. VI): et cum magna voce cum Isaia clamamus ad Dominum Deum, quia Lux praecepta tua sunt super terram (Isa. LX). Luci enim veraciter assimilatae sunt divinorum canonum hortationes et dehortationes, secundum quod discernitur melius a pejori, et expediens atque proficuum ab eo quod non expedire, sed et obesse dignoscitur. Igitur regulas, quae sanctae catholicae ac apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis apostolis, quam ab orthodoxorum universalibus, necnon et localibus conciliis, vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam, et mores regentes, et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes qui Christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus, et e diverso receptionibus, ac justificationibus quae per illas prolatae sunt et definitae, subjici canonice decernentes; tenere quippe traditiones, quas accepimus, sive per sermonem, sive per epitolam sanctorum qui antea fulserunt, Paulus admonet aperte magnus apostolus (II Thess. II).

II. De conservandis etiam definitionibus synodice a beatissimo papa Nicolao et sanctissimo papa Adriano Romanis patriarchis pro defensione Constantinopolitanorum Ecclesiae ac restitutione Ignatii sanctissimi patriarchae, atque neophyti expulsione ac condemnatione Photii expositis. Obedite praepositis vestris, et subjacete illis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri (Hebr. XIII), Paulus magnus apostolus praecipit. Itaque beatissimum papam Nicolaum tanquam organum sancti Spiritus habentes, necnon et sanctissimum Adrianum papam successorem ejus, definimus atque sancimus etiam omnia quae ab eis synodice per diversa tempora exposita sunt et promulgata, tam pro defensione ac statu Constantinopolitanorum Ecclesiae, et summi sacerdotis ejus, Ignatii videlicet, sanctissimi patriarchae, quam etiam pro Photii neophyti et invasoris expulsione ac condemnatione, servari semper et custodiri cum expositis capitulis immutilata pariter et illaesa, et nullum episcoporum, aut presbyterorum, vel diaconorum, aut quempiam de catalogo clericorum, aut quempiam de catalogo clericorum evertere, vel reprobare aliquid horum audere. Quisquis autem post hanc definitionem nostram comprehensus fuerit spernens quidquam capitulorum et decretorum quae ab illis exposita sunt, siquidem sacerdos fuerit, aut clericus, a proprio decidat honore simul et ordine: monachus autem, vel laicus, cujuscunque sit dignitatis, segregetur, donec poenitens profiteatur se conservaturum praedictorum editionem.

III. Ut honoretur et adoretur imago Domini nostri Jesu Christi, aeque ut sanctorum libri Evangeliorum, et figura praetiosae crucis, similiter et intemeratae matris ejus et Dei genitricis Mariae, et omnium sanctorum, necnon coelestium ministrorum. Sacram imaginem Domini nostri Jesu Christi et omnium liberatoris et salvatoris aequo honore cum libro sanctorum Evangeliorum adorari decernimus. Sicut enim per syllabarum eloquia, quae in libro feruntur, salutem consequemur omnes, ita per colorum imaginariam operationem, et sapientes et idiotae cuncti, ex eo quod in promptu est, perfruuntur utilitate; quae enim in syllabis sermo, haec et scriptura [ al., pictura], quae in coloribus est, praedicat, et commendat; et dignum est, ut secundum congruentiam rationis, et antiquissimam traditionem propter honorem, quia ad principalia ipsa referuntur, etiam derivative iconae honorentur, et adorentur aeque ut sanctorum sacer Evangeliorum liber, atque typus pretiosae crucis. Si quis ergo non adorat iconam Salvatoris Christi, non videat formam ejus, quando veniet in gloria paterna glorificari et glorificare sanctos suos; sed alienus sit a communione ipsius et claritate: similiter autem et imaginem intemeratae matris ejus et Dei genitricis Mariae; insuper et iconas sanctorum angelorum depingimus, quemadmodum eos figurat verbis divina Scriptura; sed et laudabilissimorum apostolorum, prophetarum, martyrum, et sanctorum virorum, simul et omnium sanctorum, et honoramus et adoramus. Et qui sic se non habent, anathema sint a Patre, et Filio, et Spiritu sancto.

IV. De eo quod neophytus Photius nunquam fuisse videatur episcopus, neque illi qui in quolibet sacerdotali gradu consecrati sunt, putentur tales esse quales eos ille nominavit, neque dimittendi sunt eis honores, qui ab eo collati sunt, sed subvertenda esse omnia quaecunque ille ad dandum aliis gradum sacerdotii operatus est. Amorem principatus, utpote quamdam malam radicem exortorum in Ecclesia scandalorum, radicibus excidentes, eum qui temere et praevaricatorie ne irregulariter, veluti quidam gravis lupus, in Christi ovile insiliit, Photium scilicet, qui mille tumultibus et turbationibus orbem terrae replevit, justo decreto damnamus, promulgantes nunquam fuisse prius aut nunc esse episcopum, nec eos qui in aliquo sacerdotali gradu ab eo consecrati vel promoti sunt manere in eo ad quod provecti sunt: insuper et eos qui ab illo consuetas orationes ad praepositurae promotionem susceperunt, ab hujusmodi patrocinio coercemus. Sed et ecclesias quas, ut putatur, tam Photius quam ii qui ab ipso consecrati sunt, dedicaverunt, vel si commotas mensas stabilierunt, rursus dedicari et intronizari atque stabiliri decernimus; omnibus maxime quae in ipso, et ab ipso ad sacerdotalis gradus acceptionem vel damnationem acta sunt in irritum ductis. Dicit enim universorum Deus per prophetam: Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legum Dei tui, et ego obliviscar filiorum tuorum. Si secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi, gloriam ipsorum in inhonorantiam ponam: peccata populi mei comedent, et in injustitiis suis accipient animas suas (Ose. IV). Et iterum dicit: Quia multiplicavit Ephrem altaria in peccatum, facta sunt ei altaria delicta: scribam in ea multitudinem (Ose. VIII).

V. Quod non oporteat de senatoria dignitate, vel de aliquo laicorum ordine, nuper tonsum eligi vel suscipi patriarcham, nisi secundum definitionem, quae prolata est ab hac sancta et magna synodo, inveniatur. Omnem canonicam stabilitatem in Ecclesiis semper manere in Christo providere cupientes, renovamus et confirmamus terminos et vacationes [ al., variationes], quae olim a sanctis apostolis et beatis Patribus nostris editae, legem in Ecclesia posuerunt, non oportere antistitem promovere quemquam, qui est vel secundum fidem, vel secundum sacerdotalem sortem neophytus, ne inflatus in judicium incidat, et laqueum diaboli, sicut dicit Apostolus (I Tim. III). Prioribus ergo canonibus concordantes, definimus: neminem de senatoria dignitate, vel mundana conversatione nuper tonsum super intentione vel exspectatione pontificatus, vel patriarchatus honoris, clericum, aut monachum factum, ad hujusmodi scandere gradum; licet per singulos ordines divini sacerdotii plurimum temporis fecisse probetur: neque enim propter religionem vel amorem Dei, aut propter exspectationem transeundi viam virtutum, sed ob amorem gloriae, ac principatus tonsus hujusmodi reperitur: magis autem coercemus hujusmodi, si ab imperatoria dignitate ad hoc compellatur. Si vero quis per nullam suspicionem praedictae concupiscentiae exspectationis, sed propter ipsum bonum humilitatis, quae est circa Christum Jesum, abrenuntians mundo, fiat clericus, aut monachus, et omnem gradum ecclesiasticum transigens, per definita nunc tempora irreprehensibilis inventus exstiterit, et probatus, ita ut in gradu lectoris annum compleat, in subdiaconi vero duos, sitque diaconus tribus, et presbyter quatuor annis, bene placuit huic sanctae et universali synodo elegi hunc et admitti. Circa hos autem qui religiose morati sunt ordine clericorum, et monachorum, digni judicati sunt pontificatus dignitate pariter et honore; praedictum tempus abbreviamus, nimirum secundum quod episcoporum praelati probaverint qui per tempora fuerint. Si vero praeter hanc definitionem nostram quisquam ad jam fatum supremum honorem provectus exstiterit, reprobetur, et ab omni sacerdotali operatione prorsus abjiciatur, utpote qui extra sacros canones sit promotus.

VI. De prolato anathemate contra Photium, etiam propter falsorum vicariorum contra beatissimum papam Nicolaum inventionem, et contra eum ficte ac falso scriptorum libellorum, et quod oporteat omnes qui simile quid egerint abjicere et anathematizare. Quoniam quidem apparuit Photius post prolatam contra se justissimam sententiam, et damnationem a sanctissimo papa Nicolao propter nequissimam invasionem Constantinopolitanorum Ecclesiae cum aliis malis operibus suis, etiam quosdam nequam et adulatores de plateis et vicis invenisse, et vicarios hos sanctissimarum trium patriarchalium sedium Orientis nominasse ac proposuisse, atque cum his ecclesiam malignantium, et concilium vanitatis colligens, depositorias accusationes et crimina contra beatissimum papam Nicolaum commovisse; et anathema procaciter et audacter contra eum, et cunctos communicantes ei, saepe promulgasse, quorum quasi monumentorum libros nos quoque vidimus, ab ipso maligno opere ac fallaci dictatione consutos, qui etiam synodice ab igne consumpti sunt: hujus rei gratia pro cautela ecclesiastici ordinis anathematizamus quidem primitus praedictum Photium etiam propter hujuscemodi causam: deinde vero et omnem qui amodo in calliditate fraudulenter egerit, et verbum veritatis adulteraverit, et falsos vicarios simulaverit, vel libros dictatus mendacis finxerit, et ad propriorum favorem votorum commentatus fuerit, quemadmodum et fortissimus pietatis athleta Martinus, sanctissimus papa Romanus, tales synodice pepulit.

VII. Quod non oporteat anathematizatos a sancta et universali synodo honorandas et sanctas imagines pingere, vel docere disciplinas divinae ac humanae sapientiae. Quod justum est, et juste exsequendum, deiloquus Moyses evidenter lege promulgat (Deut. XVI). Cum bonum non sit bonum, nisi secundum rationem efficiatur; bonum ergo profecto et valde proficuum est, sanctas et venerabiles iconas pingere, sed et proximos disciplinas divinae ac humanae sapientiae docere: non autem bonum est, nec omnino proficuum, ab indignis horum aliquid fieri. Hujus rei gratia nequaquam iconas operari in sacris templis, sed neque in quovis loco docere anathematizatos ab hac sancta et universali synodo definimus et promulgamus, usquequo a propria seductione ac malitia convertantur. Quisquis ergo post hanc definitionem nostram ad picturae sanctarum imaginum in ecclesiis aut doctrinae actionem quoquo modo eos admiserit, si quidem clericus fuerit, proprio gradu periclitetur, si vero laicus, separetur, et divinorum mysteriorum communione privetur.

VIII. Quod non oporteat quemcunque patriarcham sanctae et Constantinopolitanorum Ecclesiae exigere chirographa a sacerdotali catalogo ad propriam quasi stabilitatem atque securitatem. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt; omnia mihi licent, sed non omnia aedificant, dicit alicubi Paulus magnus apostolus (I Cor. VI). Igitur quoniam omnia ad utilitatem et perfectionem sanctae Dei Ecclesiae, et nihil omnino per contentionem vel inanem gloriam facere debemus; et quoniam auditibus nostris fama sonuit, quod non solum haeretici, et ii qui sanctae Constantinopolitanorum Ecclesiae sacerdotium sortiti, sed et orthodoxi ac legitimi patriarchae a sacerdotali catalogo propriae manus scripta facere ad propriam tutelam, favoremque suum, et quasi stabilitatem exigant et compellant; visum est sanctae huic et universali synodo, nequaquam id ex hoc a quopiam fieri, excepto eo quod secundum formam et consuetudinem pro sincera fide nostra tempore consecrationis episcoporum exigitur; quod enim aliter fit, omnino non expedit, sed neque ad aedificationem Ecclesiae pertinet. Quisquis ergo ausus fuerit solvere hanc definitionem nostram, aut expetierit, aut paruerit expetentibus, honore proprio decidat.

IX. De subvertendo et solvendo vinculo proprii scripti, quod Photio excogitatum et exactum est ab omnibus volentibus exteriorem discere sapientiam. Variam et diversam malitiam antiquitus in Ecclesia Constantinopolitana infelix operatus est Photius. Didicimus enim quod et multo ante tyrrannicum praesidiatum propriae manus subscriptionibus muniebat adhaerentes sibi clientes, ad discendam sapientiam, quae a Deo stulta facta est, cum manifeste nova esset inventio, et sanctis Patribus nostris et magistris Ecclesiae penitus aliena. Igitur quoniam omnem colligationem iniquitatis solvere, et chirographa violentorum contractuum dirumpere praecipimus, definivit sancta et universalis synodus, neminem ex his omnibus a nunc tale tenere vel servare chirographum, sed absque quolibet offendiculo indubitanter et intrepide tam docere, quam discere omnes, qui ad utrumque consistunt idonei, praeter eos qui erroris inveniuntur et haereticae impietatis servituti redacti; hujusmodi enim certissime et docere et discernere interdicimus. Si quis autem deprehensus fuerit hanc definitionem nostram spernens atque praevaricans, si quidem clericus est, a proprio gradu decidat; laicus vero sequestretur, utpote qui non credit Dominico verbo perhibenti: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI).

X. Ut ante distinctam examinationem, et synodicam judicationem nullus clericus a proprio episcopo, aut episcopus a proprio metropolita, vel a proprio patriarcha se ullo modo segreget. Divina manifesto clamante Scriptura: Ante examinationem ne vituperes: et intellige primum, et tunc increpa (Eccli. XI); et nunquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab eo, et cognoverit quid faciat? juste et congruenter et haec sancta et universalis synodus definit et statuit, quod nullus laicorum, vel monachorum, aut aliquis ex catalogo clericorum, ante diligentem examinationem et synodicam sententiam a communione se separet proprii patriarchae, licet criminalem quamlibet causam ejus se nosse praetendat, sed neque recuset nomen ipsius referre inter divina mysteria, vel officia. Similiter autem episcopos et presbyteros, qui in exterioribus civitatibus et regionibus sunt, erga proprios metropolitas affectare mandamus: quod etiam circa patriarcham suum facere metropolitas oportet. Si vero quis adversus hanc sanctam synodum deprehensus fuerit agere, si quidem episcopus aut clericus est, ab omni sacerdotali operatione decidat et honore; monachus autem aut laicus segregetur ab omni ecclesiastica communione atque collegio, quousque conversus per poenitentiam recipiatur.

XI. Quod oportet anathematizare omnem qui impie ac laesis sensibus habere hominem duas animas opinatur. Veteri et Novo Testamento unam animam rationabilem et intellectualem habere hominem docente, et omnibus deiloquis Patribus et magistris Ecclesiae eamdem opinionem asseverantibus, in tantum impietatis quidam, malorum inventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere animas impudente dogmatizare, et quibusdam irrationabilibus conatibus per sapientiam, quae stulta facta est (I Cor. I), propriam haeresim confirmare pertentent. Itaque sancta haec et universalis synodus, veluti quoddam pessimum zizanium, nunc germinantem nequam opinionem, evellere festinans: imo vero ventilabrum in manu veritatis portans, et igni inexstinguibili transmittere omnem paleam, et aream Christi mundam exhibere volens, talis impietatis inventores et patratores, et his similia sentientes, magna voce anathematizat, et definit, atque promulgat, neminem prorsus habere, vel servare quoquo modo statuta hujus impietatis auctorum. Si autem quis contraria gerere praesumpserit huic sanctae et magnae synodo, anathema sit, et a fide atque cultura Christianorum alienus.

XII. De non recipiendis ullo modo electionibus episcoporum per principale suffragium et potentiam factis. Apostolicis et synodicis canonibus, promotiones et consecrationes episcoporum et potentia [ al., potentatu] et praeceptione principium factas penitus interdicentibus, concordantes definimus, et sententiam nos quoque proferimus, ut si quis episcopus per versutiam vel tyrannidem principum hujusmodi dignitatis consecrationem susceperit, deponatur omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei, et ritu ac decreto ecclesiastico, sed ex voluntate carnalis sensus ex hominibus et per homines Dei domum [ al., donum] possidere voluit, vel consensit.

XIII. Quod oporteat in magna ecclesia, in minori gradu constitutos ad majores honores opportune contendere; sed non eos qui foris sunt inter illos admitti, sed nec eos in eadem ecclesia connumerari, aut constitui, qui procurant, seu tuentur proastia, vel saecularium domos. Quoniam quidem dicit alicubi divinum eloquium: Dignus est operarius mercede sua (Luc. XI), hujus rei gratia et nos decernimus, et promulgamus, ut magnae ecclesiae clerici, qui in subjectis ordinibus morati sunt, ad majores gradus ascendant, et si digni claruerint, melioribus perfrui mereantur honoribus; cum aliqui eorum, qui in ipsis sunt, aut per incrementum ad superiora ministeria advocati fuerint, aut per communem naturae terminum dormientes defuerint; sed non ex illis, qui foris sunt, aliqui se his innectentes, debitas eis, qui multo tempore laboraverunt, dignitates vel honores recipiant; ac per hoc inveniantur ecclesiae clerici nullo modo proficere. Nullatenus autem habeant potestatem, qui principum domorum, seu suburbanarum rerum curam gesserint, inter clerum magnae ecclesiae colligi, vel constitui: Nemo quippe Deo militans saeculi negotiis implicatur (II Tim. II). Si vero quis praeter definitionem quam nunc protulimus promotus fuerit in quocunque magnae ecclesiae gradu, reprobetur omnimodis ab omni ecclesiastico gradu, tanquam qui contra magnam synodum provectus exstiterit.

XIV. Quod oporteat eos, qui per divinam gratiam ad episcopale officium convocantur, omnem reverentiam et honorem mereri ab iis qui per tempora aut strategatus ministerium sortiuntur, aut aliter principari videntur. Eos qui a divina gratia ad episcopale advocantur officium, tanquam imaginem et figuram ferentes sanctorum coelestium hierarcharum, id est angelorum, secundum hierarchicum plane gradum et morem, omni honore dignos ab omnibus principibus et subditis sancimus haberi. Et nequaquam strategis, vel quibuslibet aliis principibus obvios procul ab ecclesiis suis occurrere, sed neque semet a multo spatio de equis vel mulis ejicere, aut cum timore ac tremore procidere ac adorare; sed nec cum saecularibus principibus ad mensam intrare hora prandii, eosdem quos illi honores strategis exhibentes, sed secundum congruentiam spiritalis dignitatis, ac honoris sui, reddere quidem omnibus debita, cui vectigal, vectigal, cui honorem, honorem: praeferri autem et multam a principibus amicorum Christi imperatorum venerationem, et reverentiam promereri consessores eorum, et honoris similis existentes; ita ut fiduciam habeant episcopi arguere strategos multoties, et alios principes, atque omnem saeculi dignitatem, cum injustum et irrationabile agere quid illos invenerint, et per hoc corrigere et reddere meliores. Si vero aliquis episcopus, post definitionem sanctam synodi, debitum et canonice collatum sibi contempserit honorem, et quid secundum veterem et inhumanam ac inordinatam consuetudinem, praeter quae nunc definita sunt, fieri permiserit, sequestretur anno uno, et princeps ille duobus annis non mereatur percipere mysteriorum nec sanctificationum communionem.

XV. Quod non oporteat alienare cimelia, vel per emphyteusim salaria ecclesiarum tribuere. Apostolicos et paternos canones renovans sancta haec universalis synodus, definivit neminem prorsus episcopum vendere vel utcunque alienare cimelia et vasa sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata, videlicet quae accipiuntur in redemptionem captivorum; sed nec tradere salaria ecclesiarum in emphyteutica pacta, nec alias rusticas possessiones venundare, ac per hoc ecclesiasticos redditus laedere, quos ad propriam utilitatem, et ob escam pauperum et peregrinorum sustentationem esse decernimus: omnem vero ecclesiasticarum rerum potestatem habentem et has meliorare, ac dilatare prout oportuerit ecclesiastica loca, per quae redditus fiunt; et insuper propriarum rerum dispositionem distribuere, ac committere seu conferre quibuscunque voluerit et judicaverit juxta propriam potestatem ac dominatum. Quisquis autem apparuerit post hanc definitionem nostram contrarium quid huic sanctae et universali synodo agere, deponatur ut praevaricator divinarum legum et praeceptorum, cassata videlicet omnino quae facta est in scriptis vel sine scriptis ab episcopo venditione, vel emphyteutica traditione, vel alia quavis alienatione, cimeliorum scilicet et salariorum locorum. Qui vero emerit aut perceperit aliquid ex praedictis cimeliis vel salariis, et non restituerit ecclesiae, iterum, quae ecclesiae sunt vel non reddiderit ad incidendam chartam venditionis vel emphyteuseos, sit anathema usquedum fecerit quod ab hac sancta et universali syuodo confirmatum est. Si autem episcopus convictus fuerit construxisse monasterium de redditibus ecclesiasticis, tradat ipsum eidem ecclesiae monasterium; si vero de propriis rebus, aut de aliis quibusdam conventionibus, habeat id secundum propriam potestatem et voluntatem omni vita sua; et post finem vitae dimittat et conferat hoc quibuscunque voluerit, non tamen saeculare diversorium fiat.

XVI. De non utendis penitus adinventionibus ad exhonorantiam sancti sacerdotii. Imperator vero vel princeps, si talia fecerit, redarguatur, et separetur: si autem non poenituerit, etiam anathematizetur. Magnis ululatibus et multis lacrymis dignum opus a multis fidelibus ad nostros pervenit auditus: aiunt enim fuisse quosdam laicos sub eo qui nuper imperavit in ordine senatorio, qui secundum diversam imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere, et gradum quasi sacerdotalem per quaedam inducia et vestimenta sacerdotalia sumere, et, ut putabatur, episcopos constituere, superhumeralibus, id est palliis, circumamictos, et omnem aliam pontificalem indutos stolam; qui etiam proprium patriarcham ascribentes eum qui in adinventionibus risum moventibus praelatus et princeps erat, et insultabant, et illudebant quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones et consecrationes, modo autem acute calumnias, damnationes et depositiones episcoporum quasi ab invicem, et per invicem miserabiliter et praevaricatorie agentes et patientes. Talis autem actio nec apud gentes a saeculo unquam audita est, ita ut pejores et miserabiliores infidelibus nationibus exhibeat et demonstret hos quos nunc manifestos effecimus: qua de re sancta et universalis synodus definivit et promulgavit, illos quidem malitiae nixus omnino ut scelestos abominari, neminem autem fidelium qui Christiana censentur appellatione deinceps conari tale quid faciendi, vel admittendi aut silentio tegendi quemquam eorum qui hujusmodi operantur impietatem. Si vero quispiam imperator, vel potentum, aut magnatum, taliter illudere divinis, et talem ac tantam injuriam impie in divinum sacerdotium facere vel admittere tentaverit, primo quidem arguatur a patriarcha illius temporis, et episcopis qui cum ipso fuerint, et segregetur, et indignus divinis mysteriis judicetur; deinde vero accipiat quosdam alios in duram observantiam labores, et poenas quae visae fuerint: et nisi celeriter se poeniteat, etiam anathema sit ab hac sancta et universali synodo, tanquam qui sincerae et immaculatae fidei mysterium dehonestaverit. Si vero, praesumentibus quibusdam hujusmodi nefas operari, patriarcha Constantinopolitanus, et suffraganei ejus episcopi, quod factum fuerit cognoscentes, neglexerint debitum adversus eos ostendere zelum, deponantur et a proprio sacerdotio ac honore pellantur: qui autem quoquo modo hujusmodi ministraverunt vel ministraturi sunt impiissimae actioni, et minime confessi acceperint conveniens epitimium definivimus per triennium sequestratos esse, anno quidem uno extra ecclesiam flentes, alio vero anno intra ecclesiam stare usque ad catechumenos; porro tertio, consistere cum fidelibus et ita dignos fieri mysteriorum sanctificationibus.

XVII. De potestate patriarcharum, et metropolitanorum ad eos adventu. Sancta et universalis Nicaena prima synodus antiquam consuetudinem jubet servari per Aegyptum, et provincias quae sub ipsa sunt, ita ut horum omnium Alexandrinus episcopus habeat potestatem, dicens: Quia et in Romanorum civitate hujusmodi mos praevaluit: qua pro causa et haec magna et sancta synodus tam in seniori et nova Roma, quam in sede Antiochiae ac Hierosolymorum, priscam consuetudinem decernit in omnibus conservari, ita ut earum praesules universorum metropolitanorum, qui ab ipsis promoventur, et sive per manus impositionem, sive per pallii dationem, episcopalis dignitatis firmitatem accipiunt, habeant potestatem, videlicet ad convocandum eos, urgente necessitate, ad synodalem conventum, vel etiam ad coercendum illos et corrigendum, cum fama eos super quibusdam delictis forsitan accusaverit. Sed quoniam sunt quidam metropolitanorum, qui ne secundum vocationem apostolici praesulis occurrant a mundi principibus se detineri sine ratione causantur, placuit talem excusationem omnimodis esse invalidam. Cum enim princeps pro suis causis conventus frequenter agat, impium est ut summos praesules ad synodos pro ecclesiasticis negotiis celebrandum impediant, vel quosdam a conciliis eorum prohibeant, licet tale impedimentum, et fictam prohibitionem metropolitanorum suggestione diversis modis fieri didicerimus. Consueverunt autem metropolitani bis in anno synodos facere, ideoque, sicut dicunt, ad patriarchale penitus non posse concurrere caput. Sed sancta haec et universalis synodus, nec concilia quae a metropolitanis fiunt interdicens, multo magis illa novit rationabiliora esse ac utiliora metropolitanorum conciliis quae a patriarchali sede congregantur; et idcirco haec fieri exigit: a metropolita quippe unius quidem provinciae dispositio efficitur, a patriarcha vero saepe totius causa dioeceseos dispensatur. Ac per hoc communis utilitas providetur, propter quod et speciale lucrum propter generale bonum postponi convenit, cum a majoribus super haec facta fuerit advocatio: quamvis apud quosdam metropolitanorum antiqua consuetudo, et canonica traditio per contemptum ipsorum postposita videantur, non currentibus eis ad communem profectum, quos leges Ecclesiae severe condemnantes, omni excusatione remota, subjacere vocationibus proprii patriarchae, sive cum communiter, sive cum sigillatim factae fuerint, exigunt. Illud autem tanquam perosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperitis dicitur, non posse synodum absque principali praesentia celebrari: cum nusquam sacri canones convenire saeculares principes in conciliis sanxerint, sed solos antistites. Unde nec interfuisse illos synodis, exceptis conciliis universalibus, invenimus: neque enim fas est saeculares principes spectatores fieri rerum quae sacerdotibus Dei nonnunquam eveniunt. Quisquis ergo metropolitanorum proprium patriarcham contempserit, et vocationem ejus, quae sive ad unum solum, sive ad plures, sive ad omnes sit absque validissima aegrotatione, vel paganorum incursu, non obedierit, et per totos duos menses post notitiam vocationis, ad proprium venire patriarcham minime festinaverit, vel si quocunque modo latitare, aut non cognoscere nuntium ab illo missum tentaverit, segregetur: si vero intra unum annum eamdem contumaciam et inobedientiam demonstraverit, deponatur omnibus modis, et ab omni sacerdotali operatione decidat, atque a dignitate et honore, qui metropolitanis convenit, propellatur. Is autem, qui huic definitioni non obedierit, etiam et anathema sit.

XVIII. Quod non oporteat ecclesiarum res ac privilegia violare seu decidere. Placuit huic sanctae et magnae synodo, ut res vel privilegia, quae Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, et sive a divae recordationis imperatoribus, sive ab aliis Dei cultoribus in scriptis vel sine scriptis donata, et ab eis per annos triginta possessa sunt, nequaquam a potestate praesulis earum quaecunque persona saecularis per potestatem subtrahat, aut per argumenta quaelibet auferat, sed sint omnia in potestate ac usu praesulis ecclesiae, quaecunque intra triginta spatium annorum ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis ergo saecularium contra praesentem definitionem egerit, tanquam sacrilegus judicetur, et donec se correxerit, et ecclesiae propria privilegia, seu res restituerit, et reservaverit, anathema sit.

XIX. Quod non oporteat archiepiscopos aut metropolitas sub obtentu quasi visitationis proficisci ad alias ecclesias, et subjectos sibi episcopos per avaritiam damnis afficere vel gravare. Avaritiam utpote secundam idololatriam Paulus magnus exsecratur apostolus, cunctos videlicet qui Christiano vocabulo censentur ab omni turpi lucro abstinere volens; multo magis ergo iis qui sacerdotio funguntur nefas est coepiscopos et suffraganeos suos per quemcunque modum gravare. Hujus rei gratia definivit sancta haec et universalis synodus, nullum archiepiscoporum, aut metropolitanorum, relinquere propriam ecclesiam, et sub occasione quasi visitationis ad alias accedere, et potestate propria in inferiores abuti, et consumere reditus qui apud illos inveniuntur ad ecclesiasticam dispositionem, et alimenta pauperum, ac per hoc aggravare avaritiae modo conscientias fratrum et comministrorum nostrorum; excepta hospitalitate, quae aliquando ex necessario transitu fortassis accesserit; sed et tunc non alia, nisi ex iis quae ad praesens de compendio praeparata inveniuntur, cum reverentia et cum timore Dei dignantur accipiat, et maturius propositum iter perambulet, nihil omnino eorum quae sunt ecclesiae illius vel suffraganei episcopi petens et exigens; si enim unumquemque episcoporum ecclesiae propriae rebus cum multa parcitate uti, et nullatenus in proprias utilitates importune ac sine ratione dispendere vel consumere redditus ecclesiasticos sacri canones decernunt; qua, putas, impietate judicabitur dignus, qui aliis episcopis commissas ecclesias gravare vel ambire, et per hoc sacrilegii crimen incidere non formidat? Quisquis ergo post hanc definitionem nostram tale quid facere tentaverit, poenam subeat a patriarcha qui per tempus fuerit, secundum congruentiam injustitiae ac avaritiae suae, et deponatur et sequestretur ut sacrilegus, et aliter ut idololatra factus, juxta magnum Apostolum.

XX. Quod non oporteat quemquam episcoporum apud se vel per se collata loca recipere sine illius judicio qui urbi aut regioni illi praeesse dignoscitur. Et hoc sancta nunc synodus didicit, quod in quibusdam locis quidam propria usi auctoritate, ac sine volontate illorum quibus hujusmodi dispositiones commissae sunt, audacter et tyrannice pellunt eos qui per emphyteusim perceperint aliquid ex iis locis quae possederunt, occasione quasi ruptae fidei circa pensionis pactum. Non autem licet omnimodis hoc fieri, nisi prius accipiat protestationem per quosdam idoneos et fideles homines is qui emphyteusim contraxit: quod nisi dederit, usque ad tres annos destinatum tributum census, propellatur a locis a se detentis. Oportet enim post trium annorum census retentionem accedere ad praepositos urbis vel regionis illius, et arguere in conspectu eorum eum qui emphyteusim consecutus est, et exhibere contemptum ejus, et tunc sententia et judicio praedictorum recipiat ecclesia propria in possessionem. Sed nequaquam quisquam apud se vel per se faciat praedictorum ablationem locorum; suspectivum quippe tale, quin et multi turpis lucri et avaritiae consistit indicium. Si quis ergo episcopus aut metropolita praeter hanc definitionem nostram abstulerit aliquem locum a quoquam, putans quod ecclesiam propriam defendat, sequestretur a proprio patriarcha per aliquod tempus, dans primo quod per potestatem suam abstulit vel subripuit. Si vero contentiosus quis perstiterit, non obediens his quae sanctae ac universali synodo visa sunt, deponatur omnimodis.

XXI. Quod non oporteat papam Romanum, vel quempiam aliorum patriarcharum, a quolibet inhonorari. Dominicum sermonem, quem Christus sanctis apostolis et discipulis suis dixit, quia: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X), ad omnes etiam qui post eos secundum ipsos facti sunt summi pontifices et pastorum principes in Ecclesia catholica dictum esse credentes, definimus, neminem prorsus mundi potentum, quemquam eorum qui patriarchalibus sedibus praesunt inhonorare, aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos judicare; praecipue quidem sanctissimum papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae, ac Antiochiae, atque Hierosolymorum; sed nec alium quemcunque conscriptiones contra sanctissimum papam senioris Romae, ac verba complicare, et componere, sub occasione quasi diffamatorum quorumdam criminum; quod et nuper Photius fecit, et multo ante Dioscorus. Quisquis autem tanta jactantia et audacia usus fuerit, ut secundum Photium, vel Dioscorum, in scriptis, vel sine scriptis injurias quasdam contra sedem Petri apostolorum principis moveat, aequalem et eamdem quam illi condemnationem recipiat. Si vero quis aliqua saeculi potestate fruens vel potens pellere tentaverit praefatum apostolicae cathedrae papam, aut aliorum patriarcharum quemquam, anathema sit. Porro si synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit etiam de sancta Romanorum Ecclesia quaevis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter, et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari, et solutionem accipere, aut proficere, aut profectum facere, non tamen audacter sententiam dicere contra summos senioris Romae pontifices.

XXII. De summorum sacerdotum electione atque decreto. Promotiones atque consecrationes episcoporum, concordans prioribus conciliis, electione ac decreto episcoporum collegii fieri sancta haec et universalis synodus definit et statuit; atque jure promulgat, neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitae, aut cujuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio, vel contentio, praesertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestativorum vel caeterorum laicorum habere conveniat, sed potius silere, ac attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis: si vero quis laicorum ad concertandum et cooperandum ab Ecclesia invitatur, licet hujusmodi cum reverentia, si forte voluerit, obtemperare se asciscentibus; taliter enim sibi dignum pastorem regulariter ad Ecclesiae suae salutem promoveat. Quisquis autem saecularium principum et potentum, vel alterius dignitatis laicus, adversus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit, anathema sit, donec obediat et consentiat in hoc quod Ecclesia de electione ac ordinatione proprii praesulis se velle monstraverit.

XXIII. Quod non oporteat quemquam episcoporum alienarum locare possessiones ecclesiarum, sed nec clericum quemlibet in aliena ecclesia sacra celebrare mysteria. Venit et hoc nunc ad aures nostras, quod quidam episcoporum a quibusdam rogati, possessiones, quae ad alias ecclesias pertinent, irrationabiliter conferant; et per hoc, quantum possunt, ad propriam voluntatem in aliorum potestatem episcoporum usurpent. Hoc autem et propheticam illis manifeste maledictionem acquiret, quae dixit: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum ad agrum, ut proximo auferatis aliquid (Isa. V); et criminis eos sacrilegii reos constituit. Hujus rei gratia placuit magnae huic et universali synodo, quod nullus fratrum et coepiscoporum nostrorum, vel quisquam, talem sibi facere nequissimam locationem roget, vel ab aliquo ipse rogatus quamlibet alienarum et extranearum conferat ecclesiarum possessionem, nec etiam constituat presbyteros aut quemlibet alium clericum in ecclesiis quae sibi subjectae non sunt, praeter voluntatem episcopi cui ecclesia illa commissa est; sed neque quisquam presbyterorum vel diaconorum, qui sacris officiis dediti sunt, ultro ac per se ecclesias ingrediens, sacrum aliquid operetur, in quibus ab initio sortem minime consecutus est; illicitum enim est hoc et omnimodis a canonicis praeceptionibus alienum. Quisquis ergo post hanc definitionem nostram visus fuerit faciens aliquid horum quae nunc interdicta sunt, separetur aliquo indicto tempore, discisso videlicet et dirupto modis omnibus locatorio pacto, quod sive scripto, sive sine scripto praeter canonem factum est. Similiter et presbyter ille vel diaconus segregatus sit, donec ab aliena recedat ecclesia. Quod si et segregationem contempserit, omnimodis deponatur, et ab omni honore sacrato dejiciatur.

XXIV. Quod non oporteat metropolitas suffraganeis suis episcopis ecclesiastica suae metropoleos committere ministeria. Divina Scriptura dicente: Maledictus omnis homo qui facit opus Domini negligenter (Jer. XLVIII), quidam metropolitanorum in extremam negligentiam et desidiam delapsi, praeceptionibus suis subjectos ad se adducunt episcopos, et committunt eis ecclesiae proptiae divina officia, et litanias, et cuncta omnino sacra quae ad se pertinent ministeria; ita ut per illos celebrent omnia quae per semet alacriter agere debuerint, ac per id eos, qui episcopalem dignitatem meruerunt; quodammodo clericos sibi subjectos exhibeant. Vacant autem iidem praeter ecclesiasticas leges saecularibus curis atque dispositionibus, dimittentes perseverare in orationibus et obsecrationibus pro suis delictis ac populi ignorantiis; quod nusquam apud aliquos penitus invenitur, cum sit canonicis nimirum contrarium omnino praeceptis: et, quod saevius est, quia suis stipendiis per distinctas mensium vices praecipi dicuntur praedicta perficere ministeria; quod ab apostolico munimine modis omnibus ostenditur alienum. Haec autem omnia magnis et multis ac vehementissimis damnationibus dignos hujusmodi statuunt; probantur enim tales per haec quae faciunt, etiam satanica jactantia et superbia languere. Quisquis ergo metropolitanorum post hanc sanctae ac universalis synodi definitionem eadem audacia vel superbia et contemptu abusus, non per se cum timore et alacritate, seu conscientia bona, debita ministeria in propria civitate, sed per suffraganeos episcopos suos efficere tentaverit, poenas exsolvat coram proprio patriarcha, et aut corrigatur aut deponatur.

XXV. Quid semper depositi teneantur qui consecrationem in quocunque gradu Methodii et Ignatii sanctissimorum patriarcharum habuerunt, et Photio invasori etiam post sententiam quae synodice facta est Constantinopoli, consenserunt. Et hoc debite sancta synodus definivit, quatenus episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi magnae ecclesiae, qui consecrationem Methodii et Ignatii sanctissimorum patriarcharum habuerunt, et secundum insolens illud et durissimum cor Pharaonis obdurati sunt, et usque nunc minime cum hac sancta et universali synodo convenerunt, sed nec nobis consonare in verbo veritatis voluerunt, quinimo invasori Photio concorditer consenserunt, depositi sint, et omnino sacerdotali operatione privati, quemadmodum nec multum ante beatissimus papa Nicolaus judicavit, et nequaquam tales in sacerdotii catalogo recipiantur, etiamsi ex hoc converti voluerint; nisi in perceptione sanctificationum [ al., mysteriorum], qua dignos nullatenus eos, nisi per multam misericordiam, judicamus; non enim sunt digni ad priorem honorem restitutionis locum per poenitentiam invenire, secundum exosum illum Esau, licet cum lacrymis expetisset eam.

XXVI. Quod clericus depositus, vel injuriam passus ab episcopo suo, potestatem habeat recurrere ad majores Ecclesiae catholicae principes, id est, ad summos pontifices. Placuit et hoc sanctae synodo, ut quicunque presbyter aut diaconus a proprio episcopo depositus fuerit, propter aliquod crimen, vel si quamlibet in justitiam se pati dixerit, et non acquieverit judicio proprii episcopi, dicens eum suspectum se habere, et vel propter inimicitiam quam erga se tenuerit, vel propter gratiam quam aliis quibusdam praestare voluerit, idcirco in se fuisse tale quid operatum, potestatem habeat ad metropolitam ipsius provinciae concurrere, et eam quam putat in justam depositionem, vel aliam laesionem denuntiare: metropolita vero ille libenter suscipiat hujuscemodi, et advocet episcopum qui deposuit, vel alio modo clericum laesit, et apud se cum aliis etiam episcopis negotii faciat examen, ad confirmandum scilicet sine omni suspicione, vel destruendum per generalem [ al., amphorem] synodum et multorum sententia clerici depositionem. Similiter etiam episcopos concurrere ad patriarchale caput decernimus, qui a metropolitis suis talia se pertulisse fatentur, ut apud patriarchani et metropolitas qui sub ipso sunt, justam et sine suspicione sententiam quod movetur negotium accipiat. Insuper etiam nullo modo quisquam metropolitanorum vel episcoporum a vicinis metropolitis vel episcopis provinciae suae judicetur, licet quaedam incurrisse crimina perhibeatur, sed a solo patriarcha proprio judicetur: cujus sententiam rationabilem, et judicium justum, ac sine suspicione fore decernimus; eo quod apud eum honorabiliores quique colligantur, ac per hoc ratum et firmum penitus sit quod ab ipso fuerit judicatum. Si quis autem non acquieverit iis quae a nobis edita sunt, excommunicatus existat.

XXVII. De eo quod non oporteat palliis praeter tempora et loca definita vestiri, et de eo quod nequaquam eos, qui ex ordine monachico facti sunt, conveniat schemate ac stola monachicae conversationis exuere. Secundum traditas formas per singulas provincias, ac regiones et urbes, in ecclesiasticis promotionibus et consecrationibus illa quae indicia et signa sunt ordinis qui unicuique inesse videtur, retineri decernimus, ita ut episcopi, quibus concessum est palliis uti, certis temporibus, in eisdem temporibus et locis, iis induantur, et tanto et tali non abutantur amictu propter typhum, et inanem gloriam, et humanum placorem, atque sui amorem; omni videlicet tempore divini sacrificii, et omnis alius ecclesiastici mysterii, hunc inepte portantes: illos autem qui reverenter monasticam vitam sectati sunt, et episcopalem meruerunt honorem, conservare schema, et amictum monachicorum indumentorum, et ipsam beatam vitam decernimus: et nullus omnino habeat potestatem deponere jam dictum schema, propter typhum et arrogantem voluntatem, ne per hoc inveniatur propriorum transgressor pactorum: sicut enim ibi continuus palliorum amictus fastigiosum et suae gloriae deditum demonstrat episcopum, ita et hic depositio ac denudatio monachici habitus nihilo minus eisdem submittit criminibus eum qui hoc fecisse captus exstiterit. Quisquis ergo episcopus praeter definita sibi scripto tempora se pallio induerit, aut monasticarum vestium schema deposuerit, aut corrigatur, aut a patriarcha proprio deponatur.

Et post lectionem canonum, iterum stans in medio Bahanes magnificentissimus patricius et praepositus per jussionem Christi amicorum imperatorum dixit ad sanctissimos loci servatores: Post lectionem divinorum et sacrorum canonum quid deliberat sanctitas vestra adhuc fieri? Sanctissimi vicarii senioris Romae ac orientalium sedium dixerunt: Subsequatur expositus terminus, in quo cursim omnia continentur quae acta sunt in hac sancta synodo, et legatur in audientiam omnium, si placet hoc sanctae synodo. Sancta synodus dixit: Placet, justum enim et bonum est. Et post hoc ascendens Metrophanes Deo amicissimus metropolita Smyrnae in superiori parte synodi, legit terminum. Similiter et Cyprianus Deo amicissimus metropolita Claudiopoleos in inferiori parte synodi eumdem terminum legit in audientiam omnium.

Terminus sanctae ac universalis octavae synodi, quae facta est Constantinopoli.

Sancta, magna, et universalis synodus, quae per divinam voluntatem et gratiam et sanctionem amicorum Christi ac Deo confirmatorum imperatorum nostrorum Basilii et Constantini congregata est in hac a Deo conservanda regia urbe, in famosissimo templo sanctae ac magni nominis Sophiae, definivit subter annexa:

Connaturale omnipotentis Dei et Patris Verbum, quod firmavit coelum sicut cameram, et construxit fines terrae ac caeterorum universorum statum, ut insubstantialiter esset, effecit, et regit, et continet, et salvat, qui dicit per Isaiae prophetae vocem: Aspice in coelum, quia coelum, ut fumus, solidatum est; terra autem, ut vestimentum, veterascet: qui autem habitant eam, sicut haec, morientur; salutare autem meum in aeternum erit, et justitia mea non deficiet (Isa. LI): qui propter nos secundum nos factus est, et coelestem justitiam super terram plantavit, et dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XI): qui dixit ad omnes qui in eum crediderunt: Si vos manseritis in verbo meo, veri discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII). Iste solus infinitae potentiae Dominus et Deus noster multos quidem alios ab olim, et longe ante, homines mancipatos mendacio, et veritatis inimicos, in agro suo, id est in Ecclesia, mala zizania secundum evangelicam significationem seminantes (Matth. XIII), et mundum frumentum divinae justitiae operire tentantes, veluti quidem sapientissimus et omnipotentissimus agricola, evulsit atque disperdidit, et ad id quod omnino non est jure convertit: salutare autem suum semper ad monendum praeparavit, et justitiam suam firmavit, et manifestiorem exhibuit. Sed nihil minus, et in instantibus temporibus zizaniorum satore, per quosdam pravissimos et impiissimos homines, ecclesiasticum agrum inutilem reddere tentante, aequali eademque providentia et hunc sollicitudine dignum exhibuit, et a sordibus iniquitatis eripuit, atque ad puritatem revocavit antiquam; piissimum enim et tranquillissimum imperatorem nostrum, qui divinae justitiae amator, et injustitiae hostis, et in mandatis ejus manentem discipulum ipsius demonstratum incorruptum et scientem, et conservantem veritatem, excitavit ad injustitiae confirmationem: qui per supernum auxilium, et gratiam ecclesiastici tabernaculi, architectos a finibus orbis terrarum in hanc a Deo construendam et regiam urbem convocavit, et universalem synodum congregavit, quae evangelicarum sanctionum, et Mosaicarum, et propheticarum legum, atque apostolicorum ac paternorum, necnon et synodicorum mandatorum munimina custodiens, pietatis terminos renovavit, et veritatem et justitiam in ecclesiasticis atriis praedicavit. Hinc ergo et Christianorum sinceram et immaculatam fidem, et dogma orthodoxae religionis omnes; qui apud eam convenimus sacrati, roborantes, credimus in unum Deum in tribus consubstantialibus et divinis ac principalibus personis, utputa quemadmodum in tribus solibus invicem indissimilibus, vel in totidem splendoribus, unam luminis intuemur naturam: unum quidem et singularem Deum secundum rationem substantiae, trinum autem, vel tria, si eum secundum rationem personarum praedicamus: et neque a se, ut esset factus, neque ab alio quomodolibet hoc accepisse fatemur: sed sine initio et aeternum et solum semper existentem, et secundum eadem, et similiter habentem, et nullam commutationem vel conversionem admittentem, factorem et conditorem omnium intelligibilium et sensibilium existentem: sic enim et sancta et magna Nicaena synodus exponens fidei symbolum ait: Lumen de lumine, Deum verum Filium de Deo vero Patre manifeste praedicans, et reliqua, ut catholica Ecclesia accepit, quam et nos suscipientes uno sensu, vesanum et veritatis inimicum Arium anathematizamus, et omnes qui cum ipso vel secundum ipsum de thearchica et beata Trinitate τὸ ἑτεροούσιον, id est alteritatem substantiae, et dissimilitudinem laesis sensibus opinantur; nihilominus autem et secundam sanctam et universalem synodum suscipientes similiter pneumatomachum [ id est, Spiritum impugnantem], quinimo theomachum [ id est, Deum impugnantem] anathematizamus Macedonium, neque in personarum discretione differentiam substantiae Patris, et Filii, et divini et principalis Spiritus juxta praedictos haeresiarchas recipientes, neque in una eademque substantia personas secundum amentissimum Sabellium confundentes. Insuper et confitemur unicum Dei Verbum incarnatum, et factum fuisse propter nos, secundum nos. Non enim angelus, non legatus, sed ipse Dominus venit, et salvavit nos, et nobiscum factus est Emmanuel: et iste erat Deus verus, Deus Israel, et omnium salvator, secundam divinas et propheticas voces. Unde et sanctissimam et nuptiarum ignaram Mariam, quae illum peperit, proprie ac veraciter Dei genitricem fatemur, quemadmodum universalis tertia synodus quae prius apud Ephesum congregata est praedicavit; cum qua et nos hominis cultorem et jactantissimum atque Judaicum sensum habentem Nestorium anathematizamus, duplicem docentes unum eumdemque Christum et Dominum. Deum scilicet perfectum et hominem perfectum in una persona, utriusque naturae differentia; sed proprietates inconvertibiles et inconfusas perpetuo conservantem, quemadmodum et sancta universalis quarta synodus dogmatizavit: quam cum jam numeratis tribus conciliis, tanquam sanctorum evangeliorum quaternitatem suscipientes, anathematizamus delirum Eutychetem, et vecordem Dioscorum: quin et duas naturas in uno Christo secundum manifestiorem expositionem sanctae quintae et universalis synodi praedicantes, anathematizamus Severum, et Petrum, et Zoaram Syrum; Origenem etiam qui vana sapuit, et Theodorum Mopsuestiae; Didymum quoque pariter, et Evagrium, qui etiam, secundum easdem et diversas opiniones eodem perditionis irretiti sunt barathro, et cum praedictis synodis consonantem et eadem sentientem sanctam et universalem sextam synodum suscipientes, quae in unius Christi duabus naturis consequenter etiam duas operationes ac totidem voluntates sapienter asseveravit. Anathematizamus autem Theodorum, qui fuit episcopus Pharan, et Sergium, et Pyrrhum, et Paulum, ac Petrum, impios praesules Constantinopolitanorum Ecclesiae, atque cum eis Honorium Romae, una cum Cyro Alexandriae, necnon et Macarium Antiochiae, ac discipulum ejus Stephanum, qui male opinionis Apollinarii, et Eutychetis, ac Severi, impiorum haeresiarcharum dogmata sectantes, sine operatione ac sine voluntate animatam anima rationabili et intellectuabili Dei carnem, sensibus laesis, et revera sine ratione, praedicaverunt. Si enim Deus perfectus et homo perfectus unus idem Christus et Deus exstitit, certissimum est, quod nulla secundum partem naturarum, quae sunt ei, sine voluntate vel sine operatione consistat, sed secundum utramque substantiam volens et operans consummaverit magnum dispensationis mysterium, quemadmodum et omnium deiloquorum chorus, ab apostolis usque ad nos, hoc certissime sciens, etiam imaginem humanae illius formae depingens, erexit; impendens utrique parti unius Christi distinctas invicem naturales proprietates: per quas procul dubio significationes, et notiones divinae ipsius et humanae naturae inconfuse permanere creduntur; sicut etiam septimam sanctam et universalem, in Nicaea secundo celebratam, synodum orthodoxe dogmatizasse novimus, unum et eumdem Christum et Dominum invisibilem et visibilem professam, et incomprehensibilem et comprehensibilem, et incircumscriptum et circumscriptum, impassibilem etiam et passibilem, atque inscriptibilem et scriptibilem. Cui concordans et sancta haec et universalis synodus magna voce anathematizat Anastasium, Constantinum, et Nicetam, irrationalem stercoralis nominis praesulatum, vel quod est magis dicendum putredinem, necnon et Theodosium Ephesium, et Sisinnium Pastilam, et Basilium Tricacabum, quin potius et Theodoretum, et Antonium, atque Joannem quondam praesules novae Romae, regiae civitatis Christianorum, imo Christi calumniatores: quem videlicet nequaquam valuisse idolorum exterminare statuas, ut de eo pronuntiavit prophetarum catalogus, operibus et verbis praedicaverunt: adhuc etiam et Theodorum, qui dictus est Crithinus, quem et haec sancta et magna synodus convocans, et redarguens, magna voce anathema ipsius auribus intulit: simili quoque modo anathematizamus et omnes consentaneos et fautores eorum, a quibus dicebatur quod sermo divinae incarnationis per phantasiam et putative factus exstiterit, per abolitionem scilicet imaginis Christi et Salvatoris nostri, simul etiam sublatae formae cum ea, verissimae illius et deiferae carnis: bifarie quippe intelligitur omne quod nequaquam imagine comprehenditur, aut velut nos existens, aut velut existens quidem, sed minime comprehensibile, utpote invisibile et obstrusum. Si quis igitur horum aliquid forte super Christo omnium nostrum Deo et Salvatore perhibuerit, impius liquido declarabitur, quandoquidem unum horum non fuisse factum secundum veritatem hominem Emmanuel ostendit, alterum vero factum quidem fuisse, sed humanis proprietatibus caruisse, et assumptam carnem deposuisse, ad divinam atque incomprehensibilitatem per omnia recursum fecisse demonstrat: quod alienum est ab omnibus divinitus inspiratis Scripturis: quae etiam iterum eum venturum judicem omnium prorsus affirmant, similiterque videndum, quemadmodum visus est discipulis et apostolis suis ad coelos assumptus. Illud autem Manichaeica opinione ac impietate plenum est, quo insensate dicitur, de eo divini David eloquium pronuntiatum fuisse, et quod perhibet: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII); cum videlicet haec impietas abjectionem ac depositionem significari per id Dominici ac Deifici corporis opinetur: sed Verbum veritatis et de pheronymo Manete et de singulis qui cum eo sapiunt, et Iconomachicae sunt auctores haereseos, atque de aliis omnibus haeresiarchis ac impiis fiducialiter ait: Non cognoverunt neque intellexerunt, sed in tenebris ambulaverunt. Etenim, o qui derelinquitis vias rectas, et ambulatis in viis tenebrarum: o qui laetamini in malis, et exsultatis in eversione mala: quorum semitae pravae sunt, et curvi gressus eorum, ut longe faciant a via recta, et alienos a justa sententia. Et rursus: Qui a vento corrupta seminaverunt, et eversio eorum excepit eam (Ose. VIII). Et iterum: Qui innititur mendaciis, hic pascet ventos (Prov. X). Idem autem ipse persequetur aves volantes; derelinquit enim vias vineae suae, in axiis autem agri sui errat: deambulat enim per inaquosum desertum, et terram extensam in siti, congregat autem in manibus suis sterilitatem: propter quod hos omnes transmittit anathemati, et dinumeratas nobis sanctas et universales septem synodos recipiens, et hanc octavam universalem synodum congregavit per gratiam omnipotentis Christi et Dei nostri, et pietatem ac studium tranquillissimi et divinitus roborati imperatoris nostri, ad excidendum et disperdendum per eas exortas propagines injustitiae, ac iniquos nisus seu promotiones, ad efficiendum pacificum Ecclesiae ordinem et orbis stabilitatem. Non enim sola verorum dogmatum privatio novit perdere male opinantes, et tumultuari ac turbare Ecclesiam, sed et divinorum mandatorum praevaricationes nihilominus eamdem perditionem non vigilantibus excitant, et aestu ac fluctibus implent orbem qui Christi appellatione censentur: quod etiam et per Photii miseri insipientiam et astutiam et malignam operationem per instantia tempora factum est, qui non per ostium, sed per fenestram in caulam ingressus ovium, quasi fur et latro, animarum grassator, quemadmodum Dominicus sermo designat, omni tempore ac omni fortitudine furari et mactare ac perdere rationabiles pecudes Christi tentavit, multasque persecutiones operans, plures custodias, et carceres, ac rerum publicationes, atque longissimos exsulatus, et super haec insimulationes, sed accusationes et falsiloquia et scriptiones fictas, contra omnes zelatores pietatis, et propugnatores veritatis, commentando, non destitit justissimum videlicet et legitimum atque canonicum summum sacerdotem Constantinopolitanorum Ecclesiae, sanctissimum scilicet patriarcham Ignatium, ut alter quidam Severus seu Dioscorus, expellere machinans, et instar latronis adulteri sedem illius invadens, et mille depositoriis sententiis ac totidem anathematibus affatim eum submittens, atque multifarie multisque modis incessantem turbationem et aestum cunctis Christi et Salvatoris nostri ecclesiis excitans. Verumtamen non est infatuatum sal terrae, neque oculus Ecclesiae penitus extenebratus, neque luminare, malitiae spiritibus, pietatis exstinctum est; neque ignis divinae charitatis consumptoriam et incendentem operationem peccabilis et levis materiae perdidit, neque sermo Domini, qui est acutior gladio ancipiti, et cogitationum discretor, inefficax inventus est, neque solidae petrae fundamentum collusionibus vel inundationibus fluminum et pluviarum demersum concidit; sed lapis angularis et pretiosus, qui in Sion, id est in Ecclesia positus, super quem fundamentum apostolorum et prophetarum in aedificationem Ecclesiae positum est, multos quidem alios in generatione nostra emisit volubiles lapides super terram, ut propheta dicit, ab omni ordine catalogi ecclesiastici etiam in regnante urbe, ac Roma nova, confringentes scilicet et conterentes machinamenta eorum qui devastare veritatem et divinam justitiam voluerunt et tentaverunt: potius autem atque praecipue veluti quemdam alterum angularem lapidem illius quodammodo conservantem, quantum fieri potest, imaginalem similitudinem contra Photii propugnacula, tanquam a quodam excelso et perspicuo loco, Nicolaum beatissimum et pheronymum papam senioris Romae desursum misit, qui jaculis epistolarum suarum atque verborum et Photii fautores principes ac potentes perculit, et versa vice veteris historiae, quemadmodum alterum quemdam Madianitam Photium cum Israelitide ecclesia moechantem, secundum zelatorem, Phinees, veritatis mucrone pupugit, et acquiescentem remedia medicinalis disciplinae suscipere ad adulterii vulneris sanitatem, et cicatricem consequendam, etiam penitus interfecit: atque cum conjuncta ei quasi sacerdotali dignitate per anathema, ut alter Petrus Ananiam et Sapphiram, qui divina furati sunt, morti transmisit (Act. V). Hujus autem definitionibus ac decretis innixus piissimus et Christi amicus imperator noster, quem coelestis imperator et dominus majestatis in salutem orbis terrarum erexit, Photio quidem convenientem impartitus est locum; sanctissimum vero patriarcham Ignatium ad thronum proprium revocavit; porro ad perfectam discretionem et distinctionem ejus quod bonum esse constat, et expedit. Vicarios etiam ex omnibus patriarchalibus thronis, necnon et omnem episcoporum catalogum, qui sub potestate sua degit, in idipsum collegit: qui videlicet convenientes magnam hanc et universalem celebravimus synodum, et cum multo scrutinio, et probatione, atque tractatu, delimate ac convenienter scandalorum et zizaniorum radices, una cum germinibus, gladio spiritus excidimus, insontem scilicet et sanctissimum patriarcham Ignatium in proprii throni cardine stabilientes, et Photium pervasorem atque adulterum cum omnibus sequacibus suis et nequitiae fautoribus condemnantes. Dicit enim quodam loco per prophetae vocem universorum Deus: Propter malitias adinventionum suarum de domo mea ejiciam eos; et ultra non addam, ut diligam eos. Doluit Ephraim, radices suas aruit, fructum ultra non afferet (Ose. IX). Et iterum: Chanaan in manu ejus statera injustitiae, vim inferre dilexit: et dixit Ephraim: Verumtamen dives factus sum, inveni refrigerium mihi. Omnes labores ejus non invenientes et propter injustitias, quas peccavit (Ose. XII). Et iterum: Et haereditabunt domus Jacob eos qui haereditate recuperant eos: et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma: domus autem Esau in stipulam, et exardescent in eos et comedent eos, et non erit qui ignem ferat domui Esau, quia Dominus locutus est (Abd. I, 18). Miser namque Photius erat veraciter ut homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine versutiarum suarum, et praevaluit in vanitatem malitiarum suarum, secundum veterem illum Ephraim, discedens a divinis justificationibus: quem irridens et subsannans propheticus sermo, ita dicit: Ephraim factus est subcineritius panis, qui non reversatur, et manducaverunt alieni fortitudinem ejus. Ipse autem non agnovit, et cani effloruerunt ei, et ipse non cognovit, et humiliabitur injuria Israel in faciem ipsius, et in omnibus his non est conversus ad Dominum Deum suum. Ephraim columba, a mensa Aegyptum invocabat, et in Assyrios ibat: cum profecti fuerint, immittam super eos rete meum, sicut volatilia coeli, et attraham et corripiam eos in auditionem tribulationis eorum (Ose. VII): in supremam quippe arrogantiam elatus est contra beatissimum papam Nicolaum senioris Romae, malitiae suae venenum evomuit: et falsos vicarios trium quasi Orientalium sedium congregans, et concilium synodale, ut putabatur, constituens, et accusatorum ac testium componens nomina, et personas ac verba formans, quae singulis eorum quasi aptari viderentur, qui in synodica judicatione inveniuntur, et quasi monumenta horum libros falsidicos fingens, et scribens, atque componens, anathematizare praesumpsit praedictum beatissimum papam Nicolaum, et omnes communicatores ejus; ita ut ex hoc etiam universos qui sub coelo erant pontifices et sacerdotes, id est et caeteras patriarchales sedes, et omnem sacrum catalogum qui sub ipsis degit, sub eodem comprehenderet anathemate. Erant enim omnes certissime communicatores praelati pontificis, in quibus eum et qui cum ipso sunt propheticus sermo redarguens et diffamans, ita dicit: Multiplicaverunt, ut impie agerent, et legerunt foris leges, et invocaverunt confessionem (Isa. LIX). Et rursus I Et meditati sunt in corde suo sermones injustos, et posuerunt retrorsum judicium, et justitia longe recessit ab eis: quia consumpta est in viis eorum veritas: et per vias rectas non potuerunt transire, et veritas sublata est: et transtulit mentem suam, ut non intelligeret. Et qui declinat a malo, impugnatur: et vidit Dominus, et non placuit ei, quia non erat judicium (Ibid.). Et rursus: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Juda, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod repulerunt legem Domini, et praecepta ejus non custodierunt (Amos II). Hunc itaque qui sic affectavit, et talibus ac tot conatibus et temeritatibus turbavit et concussit totam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, et nullatenus converti ac poenitere voluit, neque subdi decreto et judicio sanctarum patriarchalium sedium consensit, ut eum et multum ante anathematizavit beatissimus papa Nicolaus, ac deinde successor ejus sanctissimus Adrianus papa, ita et sancta haec et universalis synodus reprobavit, et anathema magis ac magis mandavit, dicens ad eum ex persona cunctorum Dei per Isaiae prophetae vocem: Quomodo vestimentum in sanguine coinquinatum non erit mundum (Isa. IX), ita nec tu eris mundus, quia Ecclesiam Christi adulterasti, et populum Domini multis partibus et multis modis scandalizasti et perdidisti eos autem qui se sic non habent, sed illi faventes adhaerent, si quidem episcopi vel clerici sunt, in perpetuum depositos fore praecipimus; monachos autem seu laicos anathematizamus, quousque a sua seductione atque malitia convertantur.

Basilius piissimus et Christi amantissimus imperator ad sanctam synodum dixit:

Dicat nunc sancta et universalis synodus, si omnibus sanctissimis episcopis concordantibus atque consentientibus praesens terminus sit depromptus. Oportet enim divina quaeque cum universorum consensu et consonantia in ecclesiasticis praedicari et confirmari collegiis. Sancta synodus exclamavit: Omnes ita sapimus! Omnes ita praedicamus! Omnes concinentes et consentientes prompte subscribimus! Hoc est veritatis judicium! Hoc est justitiae decretum! Haec est canonum expositio! Haec est ecclesiasticae ordinationis defensio! Hanc synodum zelator Deus congregavit! Sanctissimos vicarios senioris Romae et aliarum trium patriarchalium sedium ultionum Dominus idipsum convocavit! Piissimum imperatorem nostrum, et divinitus gubernandum dominum Deus direxit! Nos haec synodica ligamenta et apostolica sine ulla evacuatione custodimus! Non jam locum habebit tyrannis eorum qui Ecclesiae injuriam inferunt! Non jam timore potentatum tenentium mundi violenter et coacte ad illicita labemur! Haec sancta et universalis synodus sine scandalo de caetero conservabit Ecclesiam per gratiam omnipotentis Dei nostri Jesu Christi! Multos annos imperatorum Basilii, Constantini, ac Leonis; multos annos! Basilii orthodoxi imperatoris multos annos! Amatorem veritatis, Domine, conserva! Renovatorem ac custodem divinae justitiae, Domine, muni! Basilio novo Constantino aeterna memoria! Novo Theodoro aeterna memoria! Novo Marciano aeterna memoria! Novo Justiniano aeterna memoria! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Eudoxiae novae Judith aeterna memoria! Novae Helenae aeterna memoria! Novae Pulcheriae aeterna memoria! Deus conservet imperium vestrum! per vos universalis Ecclesia pacem obtinuit! Princeps pacis Deus pacificet imperium vestrum! Coelestis rex terrestres conservet! Photio invasori et adultero Constantinopolitanorum Ecclesiae anathema! Gregorio Syracusae, et Eusampio Apamiae depositis, et veritatis apostatis et hostibus, anathema! Repulerunt divinarum justificationum agnitionem, repulit illos Dominus! Adriani beatissimi papae Romani et sanctae ac universalis synodi septimae Nicaeae secundo celebratae constitutoris aeterna memoria! Germani, Tarasii, Nicephori, et Methodii venerabilium patriarcharum aeterna memoria. Nicolai beatissimi papae senioris Romae aeterna memoria! Propugnatoris veritatis aeterna memoria! Adriani beatissimi papae Romani multos annos! Ignatii sanctissimi patriarchae Constantinopoleos multos annos! Theodosii sanctissimi patriarchae Hierosolymorum multos annos! Michaelis sanctissimi patriarchae Alexandriae multos annos! Sanctissimorum vicariorum senioris Romae et aliorum patriarchalium sedium multos! Sanctae et magnae ac universalis octavae synodi aeterna memoria! Photio et Gregorio ac Eulampio triplici funiculo nequitiae anathema! Vivifica Trinitas trium typhum deposuit. Omnibus consentaneis et sequacibus eorum anathema! Multos annos imperatorum Basilii, et Constantini, et Leonis! Magnorum imperatorum et dictatorum multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Deus conservet imperium ipsorum! Quisquis eis tyrannis obsistere tentaverit, vel obsistentes nequam consilium contra eos moventes comperiens minime propalaverit, anathema sit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et Ecclesia primogenitorum, qui scripti sunt in coelis, et a sanctis et universalibus octo consiliis.

Basilius piissimus imperator ad sanctam et universalem synodum dixit:

Licet manifeste laboraverit sanctitas vestra, tam loci intercapedine, quam temporis mora in munienda divinitus urbe nostra conservata; sed magnis muneribus ac divitiis Christus Deus noster recompensabit vobis condignas vicissitudines, et tranquillissimum et a Deo muniendum imperium nostrum praestabit vobis, quidquid ab eo expetieritis ad Ecclesiarum vestrarum commoditatem, et venerationis vestrae consolationem; ut et deinceps orationes et preces semper faciatis ad Dominum Deum pro universali statu et continua pace ac salute tranquillissimi et mitissimi imperii nostri. Et post lectionem termini, Basilius piissimus, et Christo amabilis imperator ad sanctam synodum dixit: Utique audistis quae lecta sunt; quid ergo videtur reverentiae vestrae? Bene expositus est terminus iste? Placuit vobis canonum expositio? an est aliquid in mente vestra ad ambiguam opinionem pertrahens? veram fecit allocutionem ad sanctam hanc synodum imperium nostrum, et si conspicitis bonum esse, legatur. Sancta et universalis synodus dixit: Quae pertinent ad utilitatem Ecclesiae Dei legantur. Et ascendens Leo famosissimus regius protospatharius et a secretis, legit:

Basilius piissimus et Christo amabilis imperator dixit:

Multam quidem vexationem et laborem vestra divinitus collecta pertulit sanctitas, singulis vobis hincinde confluentibus ad felicissimam urbem nostram, causa ecclesiasticae ordinationis et constitutionis; pro qua etiam diuturnam in eo moram sustinuistis, et propter quam multi et senectutem contempsistis, et corporalem infirmitatem parvipendistis, et exortes facti eorum [ al., fortes facti ea quae, etc.], quae requiei congruunt, tolerastis, et diuturnam separationem spiritualium filiorum vestrorum magnanimiter pertulistis. Sed ecce dolorum et laborum vestrorum videtis quam sit finis suavis, et Ecclesiae Dei valde proficuus. Nam communis concursus, et in Spiritu sancto magnae hujus et universalis synodi consensus, omne scandalum et offendiculum e medio removit Ecclesiae, hujusque multi temporis procellas compescuit, et ad limpidam tranquillitatem traduxit. Gratias ergo agimus Domino, Patres venerabiles, de omnibus bonis quae nobis a Deo concessa sunt, et admittimus etiam zelum vestrum, qui secundum Deum est; et optamus a munificentia magni Dei et regis universitatis opulentam retribui vobis mercedem, dolores vestros et labores recompensantem: pro quibus et tranquillitas nostra festinabit reficere et animare vos, et omne desiderium vestrum implere. Justum autem duximus in omnium audientiam expresse fateri, pro communi omnium nostrum munimine, et sanctae Dei Ecclesiae perseveranti tranquillitate, propter eos qui communi invident felicitati; et vulnerantur quidem sagitta serpentis super ecclesiastica ordinatione, congratulantur autem ejus commotioni et aestui, atque delicias existimant, si viderint eam in tempestate fluctuantem. Talibus ergo expresse hodie dicimus: Quisquis habet aliquid adversus hanc sanctam et universalem synodum dicendum, vel contra hujus canones, aut terminum, stet in medio, et quae sibi videntur, dicat, sive episcopus sit, sive quisquam de ecclesiastico clero, sive laicis, aut ex iis qui civilibus officiis mancipantur, existat; quanquam non datum sit istis secundum canonem dicendi quidquam penitus de ecclesiasticis causis (opus enim hoc pontificum et sacerdotum est): sed ex abundanti, omne os iniquum obstruere volentes, licentiam praestamus omnibus, ut qui in mente habet quid ambiguum de his quae decreta sunt ab hac sancta synodo, hoc in medium exhibeat et suscipiat satisfactionis salubre remedium. Non modicum certamen certavimus, neque labori cuilibet cessimus, ut et ipsi nobiscum nostis, ad congregandum eos qui a Romana et ab Orientalibus patriarchalibus sedibus convenerunt: quos conducere multi quidem et ante nos conati sunt, sed nullo modo valuerunt. Non modicam vexationem et contritionem etiam Deo amantissimi summi sacerdotes sustinuerunt, a longe concurrentes ad sanctae hujus synodi tractatum: qui ergo habet quid dicendum, dicat, dum haec celebratur. Nam, soluta sancta et universali synodo, qui apparuerit Ecclesiae Dei contradicens, aut non communicans ei, sive episcopus sit, sive absolute sacerdos, sive dignitate aliqua praeditus, vel aliter conversatus, aliqua praeditus, vel aliter conversatus, veniam ab imperio nostro minime consequetur; sed juste condemnabitur et a civitate nostra pelletur ut corruptor et pestilens, et membrum putridum et inutile, et commune corpus Ecclesiae violans. Vos autem amatores virtutum, et Deo amicissimi summi sacerdotes, qui episcopali decoramini dono, singuli commonere proprium gregem, et ad salutem ducere ne pigritemini, demonstrantes quantum malum sit, eos, Ecclesia Dei manente in tranquillitate, ab illa desilire, et contra eos qui praesunt animabus suis insanire, et divinis mysteriis propter irrationabiles seu viles occasiones sese coercere. Et quidem subjectum vobis gregem per unumquemque Dominicum diem verbis doctrinae confirmantes, ad divinarum voluntatum dirigite perfectionem: eos vero qui errore haereseos cujusquam detinentur, tanquam pastores boni convertite. Noverit enim virtutibus plena perfectio vestra, quia si notum fuerit nobis quod haeresis quaecunque in provincia cujusquam vestrum latitans, non per assiduam doctrinam vestram radicitus evellatur, et omnes ad orthodoxam fidem manu ducantur ( al., reducantur), canonice hujusmodi episcopus a proprio patriarcha condemnabitur: et sacris quidem doctrinis atque admonitionibus taliter sacratissimus grex vester per pascua salutaria pascatur. Ipsi autem in alterutrum pacifici estote, et Ecclesiae vinculum indisruptum conservate, in quo laborastis et concordastis, quodque verbo et manu in praesenti sancta et universali synodo confirmastis, ne per contentionem, et pertinaciam mutuam, disruptionem rursus communis Ecclesiae corporis faciatis, et non habeatis veniam in die justissimae retributionis; sed amicitia vestra et consensus sit ad ordinationem totius ovilis districtissima norma: in vos contemplentur subditi, quemadmodum pictores: ad principalia, et ad vitam vestram et mores, seu conversationem moderari probantur. Sed et qui in clero deputati estis Ecclesiae Dei, eamdem conservate constitutionem, et alternam concordiam, in nullo declinantes, vel praeter quae sancita sunt Spiritu sancto, ab hac magna et universali et synodo praedicantes. Nam et ipsi in omnibus convenistis, et sole clarius veritatem resplendere vidistis, in quam et consensistis, et concordantes apparuistis. De vobis autem laicis, tam qui in dignitatibus, quam qui absolute conversamini, quid amplius dicam non habeo, quam quia nullo modo vobis licet de ecclesiasticis causis sermonem movere, neque penitus resistere integritati Ecclesiae, et universali synodo adversari. Hoc enim investigare et quaerere patriarcharum, pontificum, et sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt, qui sanctificandi, qui ligandi et solvendi potestatem habent: qui ecclesiasticas et coelestes adepti sunt claves: non nostrum qui pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari, vel a ligamento solvi egemus. Quantaecunque enim religionis et sapientiae laicus existat, vel etiam si universa virtute interius polleat, donec laicus est, ovis vocari non desinet: rursusque quantacunque episcopus sit irreverentia et irreligiositate plenus, et nudus omni virtute, donec antistes est, et veritatis verbum recte praedicaverit, pastoris mentionis et dignitatis damna non patietur: quae ergo nobis ratio est in ordine evium constitutis pastores verborum subtilitate discutiendi, et ea quae super nos sunt quaerendi et ambiendi? Oportet nos cum timore et fide sincera hos adire, et a facie eorum vereri, cum sint ministri Domini omnipotentis, et hujusmodi formam possideant: et nihil amplius quam ea quae sunt nostri ordinis requirere. Nunc autem videmus adeo multos malitia in insaniam accendi, ut obliviscentes proprii ordinis, et quod pedes sint minime cogitantes, legem ponere velint oculis, non ut natura se habet, sed ut ipsi cupiunt, et singuli ad accusandum quidem majores existunt semper promptissimi, ad corrigendum autem quidquam eorum in quibus accusantur et criminantur pigerrimi. Sed moneo et exhortor omnes qui tales sunt, ut maledictum et alternum odium avertentes, et judicare judices desinentes, attendant sibi, et secundum divinam voluntatem conversari contendant. Nam non quiescit supernum judicium, sed contra dissidentes divinus furor stillabit, et ultionem justam opere cunctis ostendet. Oramus autem super omnia sanctum Deum omnes melioratos, et secundum beneplacentem sibi voluntatem clarescentes: non solum a divina ira intentatos mansuros, sed aeterna bona consecuturos orationibus et intercessionibus sanctissimae dominae nostrae Dei Genitricis, et omnium sanctorum, et precibus ac obsecrationibus sanctae hujus et universalis synodi. Amen.

Et post lectionem Basilius amicus Christi et magnus imperator dixit: Dicat nunc, quicunque voluerit ex sedentibus in hac sancta et universali synodo, in quo istorum haesitet vel ambigat quae nunc lecta sunt. Sancta synodus exclamavit: Omnibus placent quae lecta sunt! Omnes eisdem ipsis concordamus? Omnes libenter subscribimus? Sanctissimi vicarii senioris Romae dixerunt: Quo niam providentia Dei in prosperum finem omnia Ecclesiae devenerunt negotia, oportet nos et in scriptis manu propria haec roborare, secundum synodicam consequentiam. Unde volumus ut subscribant primitus Christi amatores imperatores, et deinde secundum ordinem sancta haec synodus. Basilius piissimus et Christi amicus imperator dixit: Tranquillissimum imperium nostrum securum praecedentes et justissimos imperatores, Constantinum videlicet magnum, et Theodosium, et Marcianum, ac caeteros, vult subscribere post subscriptionem omnium Deo amabilium episcoporum. Sed quoniam postulat praeferri nos sanctitas vestra, subscribam post subscriptionem omnium sanctissimorum vicariorum: edocti enim sumus a Christo vero Deo nostro habere exaltantem humilitatem. Et post hoc accipiens Donatus sanctissimus episcopus Ostiae, subscripsit in quinque libris, et deinde Stephanus episcopus Nepae, et Marinus diaconus reverendissimus, et honorabilissimi vicarii senioris Romae: deinde Ignatius sanctissimus patriarcha Constantinopoleos, deinde Joseph reverendissimus archidiaconus et vicarius sedis Alexandriae, deinde Thomas reverendissimus metropolita Tyri, et locum retinens sedis Antiochiae: et deinceps Helias Dei cultor monachus et presbyter ac syncellus atque vicarius sedis Hierosolymorum. Et post hos piissimi et amatores Christi imperatores Basilius et Constantinus, figentes quidem propria manu in quinque voluminibus pretiosae crucis figuram: Basilio magno imperatore, similiter etiam et Constantino figente crucem pro se et pro fratre suo Leone, subscribente quoque nomina trium imperatorum propria manu, et subscriptionis residuum subscribente Christophoro protoasecretis, et praeposito caniculi: deinde subscripserunt universi episcopi secundum proprium ordinem in quinque voluminibus. Post haec interrogati, magistri et omnes patricii, quid de sancta et universali synodo existimarent, vel quomodo eam subscriberent, Theodorus magnificentissimus proconsul et magister dixit ita: Omnia quae facta sunt a Photio contra sanctissimum patriarcham nostrum Ignatium, et contra beatissimum papam Nicolaum, anathematizans, et hanc sanctam et universalem synodum suscipiens, recipio quos recipit et anathematizo quos anathematizat. Si vero recepero aliquando quos synodus abjicit, anathema sim a Christo. Similiter Christophorus magnificentissimus patricius et praepositus dixit: Omnia quae facta sunt a Photio contra sanctissimum patriarcham Ignatium, et contra sanctissimum papam Nicolaum, anathematizans, et hanc sanctam et universalem synodum suscipiens, suscipio quos recipit, et anathematizo quos anathematizat. Si vero recepero aliquando quem synodus abjicit, anathema sim a Christo. Et deinceps unusquisque praenominatorum in sessione patriciorum secundum haec edidit, ore proprio per vivam vocem, sensum suum, velocibus scriptoribus excipientibus quae dicebantur ab unoquoque ipsorum, quae etiam lecta sunt in audientiam omnium per Leonem a secretis, coram sancta et universali synodo voce grandi. Et post hoc stans in medio Stephanus Deo amabilis diaconus et notarius superlaudavit ita: Multos annos imperatorum Basilii, Constantini ac Leonis! Magnorum principum et imperatorum multos annos! Eudoxiae piissimae Augustae multos annos! Multos annos imperatorum!

SUBSCRIPTIONES. Ego Donatus gratia Dei episcopus sanctae Ostiensis Ecclesiae, locum obtinens domini mei Adriani summi pontificis et universalis papae, omnia quae superius leguntur huic sanctae et universali synodo praesidens, usque ad voluntatem ejusdem eximii praesulis promulgavi, et manu propria subscripsi.

Ego Stephanus gratia Dei episcopus sanctae Nepesinae Ecclesiae, locum obtinens domini mei Adriani summi pontificis et universalis papae, omnia quae superius leguntur huic sanctae et universali synodo praesidens, usque ad voluntatem ejusdem eximii praesulis promulgavi, et manu propria subscripsi.

Ego Marinus sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae diaconus, locum obtinens domini mei Adriani summi pontificis et universalis papae, omnia quae superius leguntur, huic sanctae et universali synodo praesidens, usque ad voluntatem ejusdem eximii praesulis promulgavi, et manu propria subscripsi.

Ignatius, misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novae Romae, sanctam hanc et universalem synodum suscipiens, et omnibus quae ab ea judicata et scripta sunt concordans, et definiens, subscripsi manu propria.

Joseph, misericordia Dei diaconus, et vices agens Michaelis sanctissimi patriarchae Alexandriae sanctam hanc et universalem synodum suscipiens, et omnibus quae ab ea judicata et scripta sunt concordans, et definiens, subscripsi manu propria.

Ego Thomas, misericordia Dei metropolita Tyri, et vices gerens sedis Antiochiae, sanctam hanc et universalem synodum suscipiens, et omnibus quae ab ea judicata et scripta sunt concordans, et definiens subscripsi manu propria.

Ego Helias, misericordia Dei presbyter et syncellus, locum complens apostolici throni, ubi patriarcha est Theodosius Hierosolymorum, sanctae Christi Dei nostri civitatis, instar caeterorum vicariorum, omnibus quae in sancta hac et universali synodo gesta sunt concordans, et definiens, manu propria subscripsi.

Basilius, Constantinus, et Leo, perpetui Augusti, in Christo Dei fideles principes Romanorum, et magni imperatores, sanctam hanc et universalem synodum suscipientes, et omnibus quae ab ipsa definita et scripta concordantes, subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei archiepiscopus Ephesi, omnia quae in sancta et in universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theodulfus, misericordia Dei archiepiscopus Ancyrorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Barnabas, misericordia Dei episcopus Cyzici, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei metropolita Chalcedonis, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicephorus, misericordia Dei metropolita Amasiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei metropolita Gangrensium, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicephorus, misericordia Dei metropolita Niceae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Cyprianus, misericordia Dei metropolita Claudiopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joannes, misericordia Dei metropolita Pergae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Stylianus, misericordia Dei metropolita Neocaesareae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theodorus, misericordia Dei archiepiscopus Thessalonicae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicolaus, misericordia Dei metropolita Myrorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Sisinnius, misericordia Dei metropolita Laodiceae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Niceta, misericordia Dei metropolita Athenarum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicolaus, misericordia Dei metropolita Synadorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Stylianus [ al., Theophylactus], misericordia Dei metropolita Iconii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Hilarius, misericordia Dei metropolita Corinthi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Michael, misericordia Dei metropolita Rhodi [ al., Corinthi], omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter, etc.

Ignatius, misericordia Dei metropolita Hierapoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Euthymius, misericordia Dei metropolita Larissae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Metrophanes misericordia Dei metropolita Smyrnae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Michael, misericordia Dei archiepiscopus Biziae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joannes, misericordia Dei archiepiscopus Pompeiopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Paulus, misericordia Dei archiepiscopus Apamiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Gregorius, misericordia Dei archiepiscopus Parii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Jacobus, misericordia Dei archiepiscopus Methymnae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Stephanus, misericordia Dei archiepiscopus Amastridis, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joannes misericordia Dei archiepiscopus Cii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joannes, misericordia Dei archiepiscopus Russii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Stephanus, misericordia Dei archiepiscopus Cypsallorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Euphemianus, misericordia Dei archiepiscopus Euchaitorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius misericordia Dei archiepiscopus Misthiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Photius, misericordia Dei archiepiscopus Nacoliae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theophanes, misericordia Dei archiepiscopus Selgae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Marcianus, misericordia Dei archiepiscopus Thebarum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Hypatius, misericordia Dei archiepiscopus Garihelae, omnia quae in sancta, etc.

Leontius, misericordia Dei archiepiscopus Neapoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theophanes, misericordia Dei episcopus Tralleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Michael, misericordia Dei episcopus Adramiti, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Stephanus, misericordia Dei episcopus Pyrgi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Niceta, misericordia Dei episcopus Photiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicolaus, misericordia Dei episcopus Nysae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joseph, misericordia Dei episcopus Anchorum [Ancorum], omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Athanasius, misericordia Dei episcopus Magnesiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Ignatius, misericordia Dei episcopus Timonis, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Arsapius, misericordia Dei episcopus Erythreae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Macarius, misericordia Dei episcopus Elizomenae [Chysomenae], omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Philetus, misericordia Dei episcopus Tabiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Ignatius, misericordia Dei episcopus Juliopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicephorus, misericordia Dei episcopus Asponis, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Sisinnius, misericordia Dei episcopus Berinopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Tarasius, misericordia Dei episcopus Nicopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicolaus, misericordia Dei episcopus Adramiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Petrus, misericordia Dei episcopus Palaeorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Damianus, misericordia Dei episcopus Miletopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Gregorius, misericordia Dei episcopus Tripoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theodorus, misericordia Dei episcopus Rurippi [ al., Rurreppi], omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Arsenius, misericordia Dei episcopus Aureliopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Xenophon, misericordia Dei episcopus Milassi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Leo, misericordia Dei episcopus Daphnusiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei, episcopus Hadrani, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Constantinus, misericordia Dei episcopus Numericorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Stephanus, misericordia Dei episcopus Gordoservorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Georgius, misericordia Dei episcopus Dascillii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Paulus, misericordia Dei episcopus Hyberorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Michael, misericordia Dei episcopus Leontopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Anthes, misericordia Dei episcopus Hiunopoleos, [ al., Himiopoleos], omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Paulus, misericordia Dei episcopus Melae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Germanus, misericordia Dei episcopus Ectri [Hectorei; al., Cytri], omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joseph, misericordia Dei episcopus Berrae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei episcopus Zuruli, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Meletius, misericordia Dei episcopus Heracliae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens, etc.

Constantinus, misericordia Dei episcopus Tii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Cosmas, misericordia Dei episcopus Hadrianopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei episcopus Cratiae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Eustachius, misericordia Dei episcopus Aemoniae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Euthymius, misericordia Dei episcopus Sebastae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Constantinus, misericordia Dei episcopus Synai, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joannes, misericordia Dei episcopus Tampsi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Joannes, misericordia Dei episcopus Polemonii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicephorus, misericordia Dei episcopus Neapoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Michael, misericordia Dei episcopus Melitopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theophanes, misericordia Dei episcopus Azaneorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Ignatius, misericordia Dei episcopus Dorylaei, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Constantinus, misericordia Dei episcopus Augustopoleos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Cericus, misericordia Dei episcopus Gordoriniae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Paulus, misericordia Dei episcopus Bareos, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Leo, misericordia Dei episcopus Seleuciae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Basilius, misericordia Dei episcopus Adadorum, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicolaus, misericordia Dei episcopus Docimii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter, etc.

Theognostus, misericordia Dei episcopus Parnassi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Georgius, misericordia Dei episcopus Zetunii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Theoclitus, misericordia Dei episcopus Lacedemoniae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicephorus, misericordia Dei episcopus Crotonae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Nicephorus, misericordia Dei episcopus Zacynthi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Georgius, misericordia Dei episcopus sanctae Cyriacae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Gregorius, misericordia Dei episcopus Mesinae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Demetrius, misericordia Dei episcopus Scyllatii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Michael, misericordia Dei episcopus Cercyri omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Leo, misericordia Dei episcopus Agalassi, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Leontius, misericordia Dei episcopus Rhegii, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Paulus, misericordia Dei episcopus Taurianae, omnia quae in sancta et universali synodo judicata sunt et definita libenter suscipiens subscripsi manu propria.

Epistola encyclica sanctae ac universalis octavae synodi.

Exsultate Domino adjutori nostro, jubilate Deo Jacob: et laudationes Dei in portis filiae Sion annuntiate alacrius et sufficientius (Psal. LXXX). Debitum est, charissimi fratres, ad reverentiam vestram dicere cum propheta David, et rursus cum propheta Nahum affari: Quia ecce veloces pedes evangelizantis et annuntiantis pacem: Celebra, Juda, festivitates tuas; redde Deo vota tua, pro eo quod non adjicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, sublatum est, ascendit insufflans in faciem tuam, eximens de tribulatione: eo quod verterit Dominus contumeliam Jacob, quemadmodum contumeliam Israel (Nahum. I). Quid enim aliud gratius, vel quae specialis exsultationis ac dilectionis materia, seu conciliatio est, quam videre libere agentem ultionum Dominum, et superbis retributionem justam et convenientem, et zelotem Dominum vindicantem inimicos suos? Propter hoc enim dicit et Psalmista: Laetabitur justus, cum viderit vindictam (Psal. LVII): laetabitur autem, non profecto quia fidei adversantium caterva perit, et in peccato suo moritur impius; sed quia contritam videt peccatorum virgam, ne et justi manus suas ad iniquitates extendant, tranquillam injustitiam magis, quam divinam justitiam intuentes, et mendacium adversus veritatem continuo praevalere videntes. Ac per hoc veniant ad mentem illam, et cogitationes suas propheta Malachias insinuat dicens: Quia invaluerunt super me, dicit Dominus, verba vestra. Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Et dixistis: Vanus est, qui servit Domino: et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arroganter; siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque proximo suo: Et audivit Dominus, et attendit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus Deum et cogitantibus nomen ejus. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: parcam eis, sicut parcet vir filio suo servienti sibi: et convertimini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Domino et non servientem ei (Malach. III). Jubilet enim universa Christi et Salvatoris nostri Ecclesia, et gratificans ei glorificationes decantet, iterum clamans cum propheta David: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV). Qui enim dixit ad sanctos discipulos et apostolos suos: Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXXVIII); et ait ad Petrum apostolorum principalissimam summitatem: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI): multoties alias inferi portas, apertas contra Ecclesiam, et devorare eam tentantes, obstruxit, contrivit, atque destruxit, haereticas videlicet opiniones, et iniqua conamina, quae in praeteritis generationibus per sua tempora sunt exorta, sed nihilominus et in instantibus temporibus inferno proprium os contra Ecclesiam Christi aperiente et dilatante, simili parique modo protector ejus factus est Christus Deus noster, qui desponsavit eam, et ora loquentium iniqua multifarie multisque modis obstruxit, et hanc ab eorum laesione et pestilentia liberavit. Is enim qui formam quidem pietatis habere simulabat, virtutem autem ejus abnegabat, et secundum antiphraseos tropum Photius appellabatur, multa et varia quidem ab aetate impubi contra eam adinvenit molimina, stolidis et nequam schismaticis concordans, atque concinnans, et persuasoriis verbis multos ab ea sequestrans, et in laqueum perditionis attrahens: vocari autem Rabbi praeter aetatem tota virtute tentans, quibusdam propriis scriptis et chirographis, sicut se, simpliciores quoque, quin potius leviores sub praetextu quasi discendae disciplinae dialecticae vinciebat: esset profecto ipse insipiens et omni privatus intelligentia, quemadmodum divina Scriptura testatur, evidenter asseverans: Dixit Dominus homini, ecce pietas et sapientia, abscedere autem a malis disciplina (Psal. CX). Et iterum: Initium sapientiae timor Domini: intellectus autem bonus omnibus facientibus cum (Psal. CX). Non enim tantum ipse non abscessit a malis, vel praeter canonicas sanctiones pepercit, cum esset laicus, didascalicum sibi nomen imponere, et separari a Christi Ecclesia, sed et Deum colere volentes, omni machinamento usus, alienos constituere a justo voto festinavit; ut in illo impleretur aperte Dominicum eloquium, quod asserit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia vos non intratis in regnum Dei, sed intrantes prohibetis (Luc. XI): insuper et peccatum super peccatum copulans, perstruxit ut expelleretur ab Ecclesia legitimus et canonicus illius pontifex, et summus pontifex, pastor sanctissimus patriarcha Ignatius: et latronis more, atque adulter, in illius sedem ingressus, multam quidem tempestatem adversus eum commovit: plures autem procellas et aestus contra resistentes sibi, et propugnatores veritatis, et valentiorem turbationem, et tumultum saevissimum, in omnem locum qui sub coelo est dispersit: prae omnibus in pastorem quidem magnum, deinde vero contra minoresque pastores, secundum propheticum affatum, extendens propriam manum, percutientem eos et flagellantem, et varie ac diverse affligentem, et coarctantem, et modo quidem potentes deponens de sedibus, modo vero carceri et custodiae mancipans, et per diuturnam famem morti transmittens, nonnunquam etiam longissimis et saevis exsiliis relegans, et ad ipsas abigens orbis extremitates: nonnunquam vero coenosis et fetidis ac tenebrosis locis, quae mortis umbram convenit dici, concludens, possessiones diversas auferens, casas in montibus virtuti operam dantium et philosophantium comburens, et, ut absolute dicatur, omnem afflictionem et tribulationem faciens corpori Christi et Dei, qui est caput omnium nostrum: non enim habens ex aliqua beneficentia qualemcunque reverentiam vel ad sui receptionem de hujusmodi conatibus et temeritatibus, stabiliri se praeter rationem oportere putabat, cum esset bonorum inexpers, et veraciter imperitus. Nam qui convertit prudentes retrorsum, et consilium eorum infatuat, ut ait propheta (Isa. XLIV), convertit eum, et omnia studia, quae quasi ad propriam commoditatem paraverat, ad confusionem et opprobrium, et eversionem, atque ruinam: quanto enim ille persuadebat sibi quae ad propriam securitatem pertinere videbantur, tanto magis omnia prospiciens oculus, ea in contrariam opinionem vertebat, ostendens eum de die in diem, ut terebinthum abjectis foliis, et sicut hortum aquam penitus non habentem. Sed quoniam ad beatissimum papam Nicolaum senioris Romae epistolas et legatos saepe mittens, et hunc judicem suum eligens, et proponens, et omnia quae pertinebant ad justificationem sui, et ad sanctissimi patriarchae condemnationem, sicut voluit ipse, sine impedimento dicens; quoties misit, toties ab eo reprobatus et condemnatus, et ut thronum Constantinopolitanum, utpote alienus, dimitteret, prorsus audivit, praesertim vivo adhuc legitimo ecclesiae viro.

Ad extremum autem non obaudiens, a Christo et ab apostolis accepit anathema. Tunc ergo, tunc amplius furens, et a suis sensibus, et ab omni rationabili mente procul effectus, linguam exacuit etiam adversus eumdem, beatissimum videlicet papam, et quemadmodum fabulae hippocentauros et tragelaphos fingunt et formant, ita quoque et ipse stercorales quosque et subulcos a plateis, et cujus [ fort. vicis] conducens viros, et vicarios eos aliarum trium sedium appellans, atque proponens, praesumpsit synodale imaginari judicium personas accusantium et accusatorum et testium, et imperatorum, et magnatum, et metropolitanorum, quasi in suspectas fingens et simulans, et hujuscemodi, ut putabat, deposuit inverecunde, et anathemati submisit beatissimum papam Nicolaum, et omnes illi communicantes, neque summitati ejus, neque, quod magis est, Ecclesiae quae a finibus usque ad finem constat ullo modo parcens, quae videlicet Deo accepto illi et Christi imitatori et magno pontifici procul dubio communicabat. Sed scientiarum Dominus, et manifestas ejus nequitias, et quae latenter fecerat opera tenebrarum, id est libros vaniloquos, quos ficte contra beatissimum papam illum conscripserat intuens; unde dicit propheticus sermo: Oculi Domini excelsi aperti in omnes vias hominum, ut det unicuique secundum viam suam, et secundum fructus adinventionum ejus (Psal. LXV), commisit imperatorum regnum principatum Basilio pheronymo domino, de quo affari liquido universitatis Deum arbitramur: Inveni virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas (I Reg. XVI), secundum beatum regem David. Hic enim meditationem ponens in corde suo ambulare secundum viam Dei, et custodire mandata ejus, maxime vero experimentum habens eorum quae nuper injuste et inique acta sunt, clara quaeque et certa sibi eorum quae non apparebant fecit indicia. Et egregios quidem episcopos, et ductores monachici ordinis, disjunctos hinc et dispersos aspiciens, necnon et eos qui in solitaria vita positi angelicam et coelestem sincere conversationem dirigebant, quinimo et illos qui potestate ac potentatu praediti bonas opiniones ferebant, exsecrari pervasorem et adulterum, veluti aliam quamdam abominationem desolationis intuens, et, quod omni ratione dignius et praestantius est, videns quod senior Roma projiceret eum, et crebris redargutionis suae verbis, tanquam quibusdam jaculis, sauciarit, transmisit ocius hunc ad debitum sibi ignominiae locum, et throno Constantinopoleos proprium pontificem secundum synodicum judicium sanctissimae Romanorum Ecclesiae restituit: ad manifestiorem autem veritatis satisfactionem, et certitudinem etiam, loci servatores ex omnibus patriarchicis sedibus convocavit, et omnem nihilominus episcoporum catalogum, qui sub throno Constantinopoleos degit, adduxit, qui gratia et cooperatione Domini Christi Dei nostri et sanctione ac sollicitudine ejusdem Christi amatoris imperatoris, hanc magnam et universalem celebrantes synodum, et cum multo scrutinio et probatione quae acta sunt examinantes, reperimus et advertimus, quod injuste, et extra rationem, et praeter divinas leges ac jura, sanctissimus patriarcha Ignatius a Constantinopolitanorum Ecclesia sit amotus, et injuste, et extra rationem, et praeter divinas leges ac jura, in eam pro ipso introductus sit Photius, et e contra rationabiliter, et juste, ac discrete, seu canonice, atque synodice receperit proprium thronum saepe memoratus sanctissimus patriarcha Ignatius: et rationabiliter, et juste, ac discrete, seu canonice, atque synodice receperit proprium thronum saepe memoratus sanctissimus patriarcha Ignatius: et rationabiliter, et juste, ac discrete, seu canonice, atque synodice projectus sit Photius; ita ut opportune audire valeat a Prophetae voce dicente: Quemadmodum fecisti, ita erit retributio tua (Psal. XXX); retribuetur tibi in caput tuum. Igitur sancta haec et universalis synodus, saepe adducens pervasorem Photium, et permultas et diversas interrogationes deposcens, quo patenter confiteretur superationem [ fort. supputationem] suam, et humiliaretur in conspectu gloriae Dei, et magnitudinis patriarchalium sedium, aut, si hoc nollet, loqueretur aliud, et duceret excusationis verba ad propriam stabilitatem et justificationem; deprehendit eum inexcusabilem in modis omnibus, absque voce, ac per opera sua infirmantem sibi proverbiale dictum, quod perhibet: Iniquitates suae capiunt impium, vinculis autem peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V). Et adhuc: Viae autem impiorum tenebrosae: nesciunt quomodo offendant (Prov. IV).

Propter haec ergo cuncta nolentem intelligere, ut bene ageret, neque obedientiam praeeligentem, neque confitentem peccatum suum, et iniquissimum praesulatum, sed inobedientem et resistentem sanctae huic et universali synodo, repulimus, et anathematizavimus, atque a tota catholica et apostolica Ecclesia fecimus alienum, per datam nobis potestatem in Spiritu sancto a primo et magno pontifice nostro, et deliberatore ac salvatore cunctorum; quemadmodum scriptum est apud Deiloquum Moysen: Et anima omnis quae fecerit in manu superbias, ab indigenis vel a proselytis Domini, iste irritat: et exterminabitur anima illa de populo suo, quia verbum Domini depravavit, et mandata ejus dissipavit: contritione conteretur anima illa, peccatum suum in ea (Num. XV): quemadmodum et Dominicus innuit sermo, qui peccantem in proximum, et nequaquam correctum, sed et Ecclesiae Dei non obedientem, monet deputari ac opinari sicut ethnicum et publicanum (Matth. XVIII). Similiter quoque et eos qui ab ipso manus impositionem acceperunt, et arbore putrida fructus putridiores apparuerunt, et neque post stercus meliorari voluerunt, concidimus gladio spiritus: Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III), secundum sermonem Dominicum. Si enim radix sancta, et rami; et si fermentum sanctum, et massa (quemadmodum Paulus magnus apostolus aperte clamat [Rom. XI]), manifestum est quod e diverso, si radix polluta, et rami; si fermentum pollutum, et massa; modicum namque fermentum totam massam fermentat. Porro coabjectus est ab hac sancta et universali synodo etiam Theodorus, Iconomachicae haereseos princeps, qui nuncupatus est Crithinus, et quidam alii consentaneorum illius; quosdam vero qui susceperunt verbum veritatis recepimus, et choro orthodoxorum connumeravimus: quosdam autem qui in eadem permansere mente, impios et pravos cum pheronymo Crithino, quemadmodum paleatos et stercorales ex mundissimo frumento Ecclesiae peramplius sequestravimus, et vehementius anathematizavimus: exponentes et canones numero viginti septem pro Ecclesiae commoditate, Christianorumque munimine, ac salute, necnon et universali ordinatione. Haec autem omnia cognoscentes vos, fratres charissimi, et filii sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, cujuscumque et qualiscumque dignitatis vel moris estis, laudabiliter Deum laudate, protectorem videlicet timentium se, et liberatorem omnium qui sperant in eum: et secundum decretum et judicium sanctae ac universalis synodi, malos avertite eos qui sunt mali sensus, abominamini injustos, et iniquos odio habetote, libere singuli cum divino David psallentes: Iniquos odio habui, legem autem tuam dilexi (Psal. CXVIII). Scriptum est enim, quia: Qui dicit impium justum, est maledictus in populis, et odibilis inter gentes a Domino (Prov. XXIV). Et iterum: Qui justum dixerit injustum, injustum vero justum, immundus abominabilis a Deo (Prov. XVII). Nullatenus ergo audeat quis eorum qui Christiano vocabulo digni sunt, quique regimen pastorale sortiti sunt: aut ab alio regi videntur, contrarium quidquam gerere sanctae huic et universali synodo, ac per hoc inveniatur omnium Deo contradicens, et illius consilium et judicium spernens. Dicit enim alicubi Paulus magnus apostolus: Igitur qui spernit nos, non hominem spernit, sed Deum vivum, qui dedit Spiritum sanctum suum in nos (II Thess. IV). Dicit autem et quidam deiloquorum nostrorum: Si quis scissus a veritate fuerit, regnum Dei non possidebit, sed in gehennam condemnabitur. Et rursus: Si quis in aliena sententia ambulat, hic non est Christi: cum hujusmodi ne commisceamini, ut non cum eo pereatis. Quis enim nesciat quod in medio sanctae hujus et universalis synodi fuerit incomprehensibilis et incircumscriptus Christus ac Dominus qui dixit: Ubi sunt duo vel tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII): et voluntate ipsius omnia a Deo mota sancta haec et universalis synodus et tractaverit et fecerit? Et quoniam dicit omnium Deus per Isaiae prophetae vocem: Et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet; et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat (Isa. XXII). Et iterum Scriptura Job dicit: Si destruxerit, quis aedificabit? si clauserit contra hominem, quis aperiet (Job XII)? Certum est, quod quisquis voluerit aperire januam quam sancta haec et universalis synodus clausit, vel claudere tentaverit quam aperuit, Dei hostis et impugnator invenietur et ostendetur, et super terram et in coelis. Sed fiat, ut omnes qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, charitateque illius freti timorem ejus prae oculis habeant in aequitate veritatis, et fructus justitiae afferentes inveniantur; quatenus omnes custodiantur, et efficiantur digni, et in praesenti saeculo superna providentia perfrui, et in futuro saeculo percipiamus coelestia et incorruptibilia bona, quae nobis in promissionibus sunt reposita in eodem Christo Deo nostro, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

Domino sanctissimo et coangelico maximo summo sacerdoti et universali papae Adriano, sancta et universalis synodus Constantinopoli congregata in Domino salutem.

Opportunum est cum sapientissimo Salomone nunc et nos clamare: Sapientia in exitibus laudatur, in plateis autem fiduciam agit, in summis murorum praedicatur, in portis autem potentum assistit, in portis autem civitatis confidens dicit: Quanto tempore innocentes abundant justitia, non confundentur; insipientes autem, injuriae existentes desideratores, impii facti scientiam oderunt (Prov. I): hic est proverbialis sermo. Donatus enim Deo amabilis episcopus Ostiae, et Stephanus Deo amabilis episcopus Nepae, et Marinus honorabilissimus diaconus sanctae Romanorum Ecclesiae, sanctissimi vicarii sanctitatis vestrae, cum essent divina sapientia repleti, et sapientiae columnis propriae animae domum fundantes et stabilientes, et Deum omnium, qui in sapientia terram fundavit, prae oculis habentes, fiducialiter egerunt: in plateis profecto divinarum Scripturarum, et excelsis, et sublimibus, et fortissimis muris veritatis Dei concilium praedicaverunt, et portis non solum potentum, id est auditibus eorum qui sensus exercitatos ad discretionem melioris ac deterioris, necnon et interiorem hominem perfectum habent, sed et eorum qui imperfecti, et sensibus parvuli sunt in civitate viventis Dei luculenter aequitatem divinae justitiae annuntiaverunt; et superioribus quidem manifestati sunt, accusata divinis legibus et praeceptis injustitia et malitia; eos vero quos proverbiale dictum innocentes nominavit, per privationem videlicet malitiae, inconfusos Dei boni cooperatione et gratia conservaverunt. Insipientiae autem operarios, et aemulatores nequitiae tanquam conviciorum avidos existentes, et impios factos, argumentis veritatis obnoxios ostenderunt, quemadmodum alios iterum proverbiale fatetur eloquium: Et examinatio perdit impios: operibus enim suis praepedierunt eos Deo amabiles vicarii paternae sanctitatis vestrae, quod hymnidicus David ait: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat (Psal. XIV). Nam et quid aliud hos apparuisse opinandum est, quam derivatas imagines? imo vero characteres indissimiles quarumdam bonarum et principalium tabularum Nicolai beatissimi papae revera fortissimi pietatis certatoris simul et sanctitatis tuae? Sicut enim ille beatissimus et veraciter homo Dei primitus definivit et promulgavit, necnon et summa paternitas tua firmavit et synodice roboravit, ita et ipsi haec annuntiaverunt, et egerunt amborum vestrum sanctissimorum, videlicet senioris Romae pontificum, nomen et memoriale, instantibus temporibus et cunctis generationibus, quae deinceps futurae sunt, efficientes laudabile: ita et unicuique ipsorum aptetur quod dicit in Evangeliis Christus omnium nostrum Salvator: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est (Joan. VII). Sed et benedictus Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus odientium nos, sed eripuit animam nostram sicut passerem de laqueo venantium eam (Psal. CXXIII), et orationes vestras et assiduas redargutiones et admonitiones, quas pheronymus ille et magnus Dei summusque pontifex beatissimus papa Nicolaus. Dilexi enim jugiter ferre labiis illius beati nomen, introducens videlicet per hoc, et ipsius quoque memoriam, qui per Christum et cum Christo mundum vicit: et ipse qui et gradus et dignitatis et moris ejus successor es, pro ecclesiastica pace alacriter exercuistis, ad expellendum lupum ab ovili Christi, tanquam veri pastores rationabilium ovium Christi, quinimo summi pastores, et principes omnium ecclesiarum. Sed de misero quidem Photio, et iis qui seducti sunt ab eo, et concordaverunt ei, propheticum illud dicendum est: Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis; impii autem infirmabuntur (Ose. XIV), vel etiam offendent in illis; suis enim viis delectari utique pernecessarium erat eis, fructus et mala accidere justum erat eis secundum opera manuum suarum, ut quodam in loco dicit magnivocus Isaias. Quis autem amatoris Christi et tranquillissimi imperatoris nostri articularibus insinuare vocibus poterit, in omnibus quidem aliis, sed praecipue in ecclesiasticis rebus atque personis aequanimitatem et exercitium? qui pietatis definitionibus et virtutum proprietatibus omnes supergressus est qui ante se regnaverunt; ita ut magis directionem ejus moribus, quam nostris virtutibus fiduciam capiamus, quem omnipotens Deus et rex universorum, qui per solertiam vestram, interventionem, ac judicium, seu synodicam expositionem, tam magnam et universalem synodum congregare dignatus est, et tantum opus ad finem prosperum perducere maluit, custodiat incolumen utrumque per multos annorum circuitus, et det sanctitati quoque vestrae condignam laborum vicissitudinem, et eum Petro et Paulo principibus apostolorum judices vos demonstret, et jam in futuro saeculo multarum gentium et populorum propriis bonis operibus, impios et iniquos judicaturos, quemadmodum et nunc debite fecistis, a Christo gubernacula sumentes ecclesiasticae navis.

Igitur libenter oppido et gratanter imitatrice Dei sanctitate vestra omnium nostrum conventuum et universalis hujus atque catholicae synodi consensum et consonantiam recipiente, praedica eam magis, ac veluti propriam, et sollicitius confirma coangelicis praeceptionibus et admonitionibus vestris, ut per sapientissimum magisterium vestrum etiam aliis universis ecclesiis personet, et suscipiatur veritatis verbum et justitiae decretum.

Haec epistola missa est ad omnes patriarchales sedes.

Basilius, Constantinus et Leo, in Christo Jesu imperatores Augusti principes Romanorum.

Diligentibus Deum cooperari omnia in bonum divinitus clamat patenter Apostolus (Rom. VIII); quin et petentem accipere, et quaerentem invenire, et pulsanti aperiri spei portas Dominica vox admonuit (Apoc. III); his ergo dictis et divinitus gubernatum imperium nostrum parens, ut possibile sibi fuit, coronae datorem suum diligens, non destitit de inventione ecclesiasticae ordinationis nostrae petendo, quaerendo, et pulsando, quousque Deo acceptis orationibus vestris spei fructum adeptum est. Incorruptae enim columnae ecclesiarum, sanctissimi videlicet summi pontifices senioris Romae, multum ante arripientes laborem pro ecclesiastica ordinatione, debitam facultatem nostris contulerunt negotiis, ita ut honoratissimi vicarii sanctae Romanae Ecclesiae, cum reverendissimo loci servatore sanctitatis tuae, et aliarum patriarchalium sedium, Dei gratia et cooperatione facilius evellerent nequitiae zizania, et rus exhiberent mundissimum. Nam condemnatione dignos, et turbationis auctores cum horum acephalo capite, regulariter atque synodice irreprehensibili judicio condemnaverunt et reprobaverunt: ei autem qui patenter injustitiam passus est, legitimo scilicet summo sacerdoti, et iis qui circa ipsum sunt, decreverunt et contulerunt triumphum, subtilitatem praeterea eorum quae acta sunt in superius declarata sancta et universali synodo sanctitati tuae expressius exhibebit gestorum ejusdem synodi series. Gratias ergo agentes omnipotenti Deo pro ecclesiastica constitutione ac idonea synodi terminatione, beatificantesque et suscipientes sinceram nobis a Christo Deo collatam divinorum canonum custodiam et conservationem sanctitatis vestrae; quia salvat operibus circa nos benignitatis affectum, manifestum ei praesentamus laude dignum sanctae hujus et universalis synodi finem, quatenus et ipsa gratiarum Deo una nobiscum offerat actiones largitori, scilicet pacis et totius saluberrimae ordinationis auctori; orans et pro divinitus muniendo imperio nostro, bene valere sanctissimam paternitatem tuam, tranquillissimum imperium nostrum exoptat, apud Christum mirabilis ime. Data indictione tertia.

Postea sequitur altera epistola, cujus initium est:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius et solius veri Dei nostri, Basilius, Constantinus et Leo, fideles in Domino imperatores Romanorum, Adriano sanctissimo papae Romano spirituali patri nostro.

Indeficientem habentes in mente nostra memoriam beatitudinis vestrae, divinamque legem, naturae hominum conjunctam, honorantes pro viribus, quae patribus spiritualibus vicissitudine, juxta cultum venerationis, exsolvere jubet filios, semper de incolumitate vestra cognoscere volumus, et divinum nobis ac sacrum caput, quoniam non possumus carnalibus, saltem spiritualibus labiis per affatum litterarum amplecti; debemus autem hoc, et propter praepositas causas, et propter amorem ejus qui circa nos est; qui zelo veritatis conspersus ostendit quidem quanta sit sua erga Deum pietas, quantaque circa justitiam diligentia, et quanta fraternam erga dilectionem flagrantia. Quoniam vero et litterarum gerulum expeditum ad peregrinam profectionem, et magnanimum ad malorum tolerantiam consecuti sumus, id ipsum optabile habentem, principi apostolorum ante promissum causa reddendi votum, eumdemque vestrae paternae sanctitati commendamus, super hoc quoque multum tranquillitatem vestram rogantem. Idem autem est hic Theognostus, quem et vos bene nostis, Deo amabilis hegumenus superlaudabilis Dei matris Peges, et vasorum custos magnae ecclesiae. Per ipsum ergo quae nostri desiderii sunt opportune adimplere conspeximus; implorantes coangelicam sanctimoniam vestram, in primis quidem de habitu vestro, qui secundum Deum est, deinde etiam de Deo amabilium apocrisiariorum et vicariorum prospero itinere, litteris per eum significari nobis celerius. Jam enim tempus habemus non modicum exspectantes, et nescimus evidenter tarditatis causam. Sed et si hactenus deesse clamaverint, saltem sero hoc nobis agnitum fiat. Specialis autem pater noster et magnae civitatis nostrae patriarcha postulavit a nobis scribere sanctitati tuae de his lectoribus qui a Photio promoti sunt, multis et innumerabilibus existentibus eis in diversis provinciis: insuper autem et de Paulo reverendissimo bibliothecario verbo et vita praefulgido, ac Theodoro metropolita, qui et ipse nimis Ecclesiae utilis est, quatenus dispensatio fiat a sanctitate vestra super ipsis, quibusdam quidem ad ascensus majores sacrorum graduum, quibusdam vero ad receptionem sedium suarum, ad hoc rogantibus Dei imitatricem virtutem suam; horum quidem multitudinem, hujus vero labores, et pro veritate sudores, illius autem culpae reprehensionem, et quod ex canonica sit manus impositione promotus considerantem: et pro his et imperium nostrum flagitat pietatem tuam dispensandum aliquid hinc humanius. Bene vale, mi amantissime Pater: bene vale; memor imperii nostri in Deo acceptis precibus tuis quae sunt ad Dominum: legimus.

Transmisimus autem sanctitati vestrae gratia commemorationis imperii nostri, et dilectionis quam circa illam habemus, quae per species deferuntur, vestimenta diaspra tria, esophorum dicitrinum cancellatum, id est chasdium crodium, habens ornaturam auream et vellus prasinum, id est vilarni pinninum pro casula facienda, id est usin rubeum aerem habentem, id est usinallum, id est mulchumat, id est planetilia castanea duo.

Subsequens epistola pro tribus capitulis, quae quidem nec omnes patriarchales sedes cum tota synodo ausae sunt definire, sed horum dispositionem per patriarcham Ignatium a sede apostolica consueverunt humiliter postulari.

Per omnia sanctissimo et sacratissimo fratri et comninistro Adriano beatissimo papae senioris Romae Ignatius a Deo misericordiam consecutus archiepiscopus Constantinopoleos novae Romae in Domino salutem.

Lapis qui de monte abscissus est sine manibus, et percussit imaginem illam magnam impiorum regnorum omnium super pedes testeos et ferreos, et ventilavit eam ut pulverem ab area aestiva, et factus est in montem magnum, et replevit universam terram propria magnitudine et gloria (Dan. II), Christus videlicet, qui est solus infinitae potentiae Dominus, et Deus noster; et olim quidem illustrem et perspicuam operatus est vestram magnam civitatem Romam per eos sanctos lapides qui ab oriente ad eam devoluti sunt, Petrum aio et Paulum, eximiam principalem apostolorum summitatem: sed nihilominus et in nostris temporibus, quin potius et illustriorem et clariorem demonstravit per eos quibus in generatione nostra pontificalia gubernacula ejus commissa sunt, sanctos et pretiosos revera lapides, Nicolaum videlicet beatissimum et fraternam sanctitatem tuam; qui quemadmodum a quodam sublimi loco contra injustitiae et mendacii machinamenta demissi et devoluti usque ad urbem nostram per sapientissimas epistolas vestras et sanctiones, sed et sanctissimos et Deo amicissimos loci servatores, contrivistis omnes machinas et munimina adversantium veritati, et nunc pacificam constitutionem agentes per miserationes et gratiam qui vere princeps pacis et pacificus est Christus Deus noster, et per diligentiam vestram ac excitationem, gratias agimus omnium bonorum auctori et misericordissimo Domino, et Salvatori ac Redemptori universorum, qui sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam desponsavit, et caput se hujus nominare dignatus est, et membra corporis ejus vos et nos in uno spiritu compaginata et convenientia per operationem sancti Spiritus, et alternam consonantiam et conspiramentum exhibuit. Quinimo et beatitudini sanctitatis vestrae gratificas voces debite commendamus, exorantes semper ad Deum, qui est super omnia Deus, quo sanctitatem vestram coelestiis et propriis laboribus et certaminibus dignis et congruis recompenset vicissitudinibus; quippe qui solus est dator et largitor magnarum et vos decentium retributionum. Verumtamen et nostra humilitas memor charitatis vestrae ac amabilis quem circa nos habet affectus, et ad hoc ipsum voluntatem et meditationem habens, invenit procurantem, ut mitteretur in viam, quae est ad magni nominis Romam, orationis causa, intimum filium nostrum reverendissimum abbatem Fontis, et scevophylaca magnae ecclesiae dominum Theognostum, et idcirco magis studuimus adimplere desiderium vestrum, quem et misimus cum praesenti epistola nostra visitaturum, et salutaturum, ac adoraturum fraternam sanctitatem vestram: nuntiaturum etiam et a Christo nobis donatam incolumitatem in hac vita multis passionibus et tribulationibus plena, quemadmodum ipse voluit et judicavit qui omnia sapienter et congruenter dispensat, et ante in tua piissimorum, et Christo amicorum, ac a Deo gubernatorum, atque divinitus munitorum imperatorum nostrorum prosperitatem et tropaea, et in melius de die in diem rerum Romani imperii translationem, ut et vos gaudentibus nobis congratulemini per mutuam unius corporis membrorum coaffectionem et compassionem, et iterum Dei boni gratia et cooperatione ad mediocritatem nostram maturius remeaturum, et bona nuntia amabilissima vitae vestrae allaturum ad ecclesiam nostram, ut et in hac parte collaetemur vobis, et eum, qui solus est investigabilis Dominus, et sapientissimus substantiarum factor, et continuus procurator universorum, glorificemus et magnificemus, qui magis ac magis roboret sanctitatem tuam, et conservet utrimque immaculatam atque illaesam ad ecclesiasticorum negotiorum personarumque profectum, et utilitatem et gloriam omnitenentis Dei principalis benignitatis ejus. Quod autem, sanctissimis vicariis paternae sanctitatis vestrae adhuc praesentibus, penitus perfectum non est, neque finem accepit, rogamus nunc terminari, et disponi perfecte, ac integre scribi ad humilitatem nostram de his lectoribus qui tonsi sunt a Photii manus impositione: qui cum sint pene innumerabilis multitudinis in universis regionibus et civitatibus Ecclesiae, postulant ex necessitate aliorum fieri sacerdotalem provectum: ut cognoscamus etiam et super hac re vestram voluntatem atque decretum certissime et manifestissime, utrum sint digni promoveri ad majores sacerdotii gradus, an non sint: dubium enim hoc tantum dimiserunt: et adhuc postulamus etiam de intimo filio nostro et fortissimo veritatis agonista, Paulo videlicet chartophylace, ut, si est possibilis in eum dispensationis aliqua ratio, recipiat dignitatem episcopatus, quemadmodum et antea in litteris nostris efflagitavimus. Deinde quoque super Theodoro, qui a nobis quidem consecratus est metropolita Cariae multum autem laboravit, et afflictus est ab initio injustae ac iniquae dejectionis nostrae, in novissimis vero cum misero Photio conveniens, propter ejus immensa tormenta quae sibi resistentibus inferebat, consensit, et usque ad ultimum ipsius diem repoenitens, nihilominus rursus corde contrito et spiritu humilitatis veniam expetivit. Prohibuerunt enim eum sacerdotio fungi quoquo modo sanctissimi vicarii almitatis vestrae, et quod subscripserit, ut fatebantur in eam, quae facta est ab infelicissimo Photio quasi depositio beatissimi et optimi Patris nostri Nicolai decessoris sanctitatis tuae. Haec sunt de quibus rogamus sanctitatem vestram, ut, si possibile sit, utatur verbo dispensationis et misericordiae in his, cum alia omnia optimum et commodum finem ac dispositionem susceperint. Caeterum dona nobis sanctas et cum Deo loquentes orationes tuas, sanctissime et imitator Dei frater noster: donet is nobis per multa annorum curricula utrimque incolumes. Indicia vero magnae et carae dilectionis nostrae misimus sanctitati tuae ista, Graecolatinum evangelium diligentissime correctum, orarium deauratum, casulam optimam, theriacam probatissimam. Deus autem qui omnia condidit, et contrariarum qualitatum operationem in unam et eamdem coaptavit suostantiam, et continet, et salvat, per sanctas orationes tuas pacificet magis ac magis, et consonantem ac unius opinionis a finibus usque ad fines sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam habere dignetur.

« Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis ac spiritualibus filiis Basilio, Constantino et Leoni, piissimis et tranquillissimis imperatoribus.

« Lectis excellentis imperii vestri . . . » Reliqua vide Patrologiae tomo CXXII, inter epistolas Adriani papae.