Interpretatio Elenchorum sophisticorum Aristotelis

This is the stable version, checked on 20 Ianuarii 2024. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio Elenchorum sophisticorum Aristotelis
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64

Interpretatio Elenchorum sophisticorum Aristotelis

Interpretatio Elenchorum sophisticorum Aristotelis (Aristoteles; Boetius), J. P. Migne 64.1040B

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quid intendit, et aliquem syllogismum sophisticum esse. 64.1007C|

64.1007D| De sophisticis autem redargutionibus, et de iis quae videntur redargutiones (sunt autem captiosae ratiocinationes, at non redargutiones) dicamus oportet, incipientes secundum naturam a primis. Quod igitur hi quidem syllogismi, illi autem (cum non sint) videntur, manifestum est. Nam quemadmodum et in aliis id fit per quamdam similitudinem, sic et in orationibus se habet; etenim hi quidem habitum probe habent, illi vero videntur, ex tribu tumentes, et componentes seipsos; et pulchri hi quidem ob pulchritudinem, illi autem videntur, seipsos fucantes. Et in inanimatis quoque similiter, nam et illorum haec quidem argentum, ista vero aurum revera sunt; illa non sunt quidem, apparent autem secundum 64.1008C| sensum, ut lithargyrina et stannea, argentea, et felle tincta, aurea. Eodem autem modo et syllogismus, et redargutio: haec quidem est, illa vero non est, 64.1008D| apparet autem propter imperitiam: nam imperiti velut distantes, a longe speculantur. Nam syllogismus quidem ex quibusdam est positis, ut colligamus aliquid aliud ex necessitate ab iis quae posita sunt per ea quae posita sunt; redargutio autem syllogismus est, cum contradictione conclusionis; illi vero id quidem non faciunt. Videntur autem ob multas causas, quarum unus locus aptissimus et publicissimus per nomina. Nam quia fieri non potest ut res ipsas ferentes disputemus, sed nominibus pro rebus, utimur signis, et quod accidit in nominibus, in rebus quoque arbitramur accidere, quemadmodum iis qui calculis supputant. Id autem non est simile, nam nomina quidem finita sunt, et orationum multitudo; 64.1009A| res vero numero infinitae sunt. Necesse est igitur plura eamdem orationem et nomen unum significare; quemadmodum igitur et illic qui non sunt prompti calculos sustinere, a scientibus decipiuntur, eodem quoque modo et in orationibus qui nominum virtutis sunt ignari, perfacile captionibus allucinantur, et ipsi disputantes, et alios audientes. Ob hanc igitur causam, et eas quae dicendae sunt, est syllogismus, et redargutio apparens, atque non existens.

CAPUT II. De generibus disputationum.

Quoniam autem quibusdam magis operae pretium est videri esse sapientes, quam esse et non videri (est enim sophistice apparens sapientia, non existens autem, et sophista pecuniarum aucupator ab apparente 64.1009B| sapientia, et non existente), manifestum profecto est quoniam necessarium est illis et sapientis opus videri facere magis quam facere, et non videri. Est autem (ut unum ad unum dicamus) in unoquoque opus sapientis, non mentiri quidem ipsum de quibus novit, mentientem autem manifestare posse. Haec autem sunt, hoc quidem in eo quod potest dare orationem, illud autem in eo quod sumere. Necesse est igitur illos qui volunt sophistice agere, dictarum orationum genus quaerere. Operae enim pretium est eis, nam hujusmodi potestas faciet videri sapientes cujus sunt desiderium habentes. Quod autem tale orationum genus est, et quod talem appetunt potestatem, illi quos vocamus sophistas, manifestum est. 64.1009C| Quot autem sunt species sophisticarum orationum, et ex quo numero potestas ea constat, et quot partes contingit esse negotii, et de aliis quae suffragantur ad hanc artem, nunc dicamus. Sunt igitur ad disputandum orationum genera quatuor: doctrinales, dialecticae, tentativae, contentiosae. Et doctrinales quidem sunt quae ex propriis principiis cujusque disciplinae, et non ex his quae videntur respondenti, colligunt: nam oportet credere eum qui dicit. Dialecticae autem, quae ex probabilibus collectivae sunt contradictionum. Tentativae vero, quae ex iis colligunt quae videntur respondenti, et quae necessarium est eum scire qui simulat se habere scientiam, quomodo determinandum est in aliis; porro contentiosae, quae sunt ex iis quae apparent probabilia, apparentes syllogistice. De demonstrativis autem in 64.1009D| Analyticis dictum est; de dialecticis vero et tentativis, in aliis. De altercatoriis autem et contentiosis nunc dicendum.

CAPUT III. Fines sophistae, et loci sophistici in dictione.

Primum igitur sumendum est quot conjectant qui in orationibus decertant et coaltercantur. Sunt autem haec quinque numero: redargutio, falsum, inopinabile, soloecismus, et quintum, quod est facere nugari eum qui condisputat. Hoc autem est frequenter cogere idem dicere, aut quod non est, sed quod apparet quodque esse horum. Nam maxime volunt apparere redarguere; secundum autem, falsum aliquid 64.1010A| monstrare; tertium vero, ad hoc quod est inopinabile ducere; quartum, soloecismo uti facere: hoc autem est facere secundum locutionem barbarizare ex oratione respondentem. Ultimum autem, idem frequenter dicere. Modi autem redarguendi sunt duo: nam alii quidem sunt propter dictionem, alii vero extra dictionem. Sunt autem ea quidem quae propter dictionem faciunt phantasiam ex numero; haec quidem sunt aequivocatio, amphibolia, compositio, divisio, accentus, et figura dictionis. Hujus autem fides, et ea quae est per inductionem, et syllogismus, et si qua sumatur alia, et quod totidem modis, si eisdem nominibus et eisdem orationibus non idem significamus. Sunt autem propter aequivocationem hujusmodi orationes, ut quod discunt scientes: 64.1010B| nam ea quae memoriae prodita sunt, discunt grammatici. Discere enim aequivocum est, ad intelligere eum qui utitur disciplina, et ad accipere disciplinam. Ea rursus quod mala bona sunt, nam quae expediunt bona sunt, mala autem expediunt. Duplex enim expediens est et necessarium, quod accidit plerumque in malis (est enim quoddam malum, necessarium) et bona quoque expedientia dicimus esse. Amplius autem eumdem sedere, et stare, et aegrotare, et sanum esse: nam qui surgebat stat, et qui sanabatur, sanus est; surgebat autem sedens, et sanabatur aegrotans. Aegrotantem enim aut sedentem quidlibet facere aut pati non unum significat, sed quandoque quidem qui nunc aegrotat aut sedet, quandoque autem qui aegrotabat prius; verumtamen sanabatur quidem 64.1010C| aegrotans cum aegrotans, sanus est autem non cum aegrotans, sed aegrotans non nunc, sed prius. Propter autem amphiboliam sunt orationes tales, velle capere me pugnantes. Et putasne quod quis cognoscit, id cognoscit? nam et cognoscentem et cognitum contingit, ut cognoscentem significare hac oratione. Et putasne quod quis videt, id videt? videt autem columnam, quare columna videt. Et putas quod tu dicis esse, id tu dicis esse? dicis autem lapidem esse, quare tu lapis, dicis esse. Et putas est silentia dicere? duplex enim est et id, silentia dicere, hoc quidem eos qui dicunt silere, illud autem ea quae dicuntur. Sunt autem tres modi secundum aequivocationem et amphiboliam. Unus quidem quando nomen vel oratio plura significat principaliter, ut aquila 64.1010D| vel canis. Alius autem quando soliti sumus sic dicere. Tertius vero quando compositum plura significat, separatum vero simpliciter, ut scire litteras: nam utrumque fortasse unum quidem significat, et scire, et litterae; ambo autem plura, aut litteras ipsas scientiam habere, aut litterarum alium. Amphibolia igitur et aequivocatio propter hos modos sunt. Propter compositionem vero hujusmodi sunt, ut possibile est sedentem ambulare, et non scribentem scribere: non enim idem significat si dividens quis dicat, et componens, quod possibile est sedentem ambulare, et non scribentem scribere. Et hoc identidem si quis componat non scribentem scribere. Significabit profecto quod habet potestatem, ut non scribens scribat; 64.1011A| si quis autem non componat, quoniam habet potestatem quando non scribit, ut scribat. Et discit nunc litteras, si quis didicit quas scit. Amplius, quod unum solum potest ferre, plura potest ferre. Propter vero divisionem quod quinque sunt duo, et tria paria et imparia. Et quod majus aequale, tantumdem enim est majus et adhuc amplius; nam eadem oratio divisa et composita non idem semper videbitur significare. Ut ego posui te servum, existentem liberum. Et hoc, quinquaginta virum, centum heros liquit Achilles. Propter accentum autem, in iis quae sunt sine scriptura, non facile dialecticis facere orationem; in scripturis autem et poematibus magis. Ut et poetam defendunt nonnulli adversus redarguentes quasi hic absurde locutum, Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo, quod pentemimeri usus sit, et turture feminino: 64.1011B| solvunt enim id accentu, dicentes quod aeria accentum finalem longum habet, et non ad turtur, sed ad ulmo, ut epithetum debet referri; et id de Niso et Eurialo, cum Rutulos vino somnoque sepultos intellexissent, Caetera per terras omneis animalia somno laxabant curas, et corda oblita laborum. Talia igitur propter accentum sunt. Quae autem propter figuram dictionis sunt, accidunt quando non idem ut idem interpretatur, ut masculinum, femininum, vel femininum, masculinum, vel quod inter haec est, alterum horum, vel rursus quale quantum, vel quantum quale, vel faciens patiens, vel dispositum facere, et alia ceu divisum prius. Nam est aliquid quod non est eorum quae sunt facere, ut eorum quae sunt facere 64.1011C| aliquid dictione significare; ut valere similiter figura dictionis dicitur ei quod est secare, vel aedificare, quamvis illud quidem quale quid, et affectum quodam modo significet, haec vero facere aliquid. Eodem autem modo et in caeteris. Propter igitur dictionem redargutiones ex his existunt.

CAPUT IV. De locis redargutionum sophisticarum extra dictionem.

 Earum vero quae extra dictionem sunt captionum species sunt septem. Una quidem propter accidens; secunda autem propter id quod simpliciter, vel non simpliciter, sed aliquo modo, aut ubi, aut quando, aut ad aliquid dicitur; tertia autem propter redargutionis ignorantiam; quarta vero propter consequens; quinta autem propter id quod est in principio sumere; 64.1011D| sexta propter id quod non est causa, ut causam ponere; septima vero propter plures interrogationes unam facere. Propter igitur accidens captiones sunt, quando similiter quodcunque existimabitur rei et accidenti inesse: nam quia multa eidem accidunt, non est necesse omnibus praedicatis et ei de quo praedicantur, illa omnia inesse. Nam omnia sic erunt eadem, quemadmodum sophistae dicunt: ut si Coriscus est alter ab homine, ipse est alter a se, est enim homo; aut si a Socrate alter, Socrates autem homo ab homine alterum dicunt esse confessum, eo quod accidit (a quo dixit alterum esse) hunc esse hominem. Propter id autem quod hoc quidem simpliciter, illud autem aliquo modo, et non 64.1012A| praecipue, quando quod in parte dicitur, ut simpliciter dictum sumitur, ut si non ens est opinabile quod non ens est; non enim est idem esse quidvis, et esse simpliciter. Aut rursum quoniam quod est non est, si eorum quae sunt quidpiam non est, ut si non est homo: nam non idem est non esse quidvis, et non esse simpliciter, apparet autem, eo quod perquam propinquum est dictione, et parum differat esse quidvis ab eo quod est esse, et non esse quidvis ab eo quod est non esse. Similiter autem propter id quod est aliquo modo, et simpliciter, ut si Indus cum sit totus niger, albus est dentibus, albus igitur et non albus est. Aut si ambo aliquo modo, quod simul contraria inerunt, tale autem in quibusdam quidem, cuilibet facile est considerare. Ut si sumens 64.1012B| Aethiopem nigrum esse, dentibus dicat quod albus; si ergo ibi albus, quod niger, et non niger, putabit disputasse syllogistice, cum perfecerit interrogationem. In quibusdam vero latet frequenter, in quibuscunque cum aliquo modo dicatur, simpliciter videtur sequi, et in quibuscunque non facile est considerare utrum eorum praecipue sit assignandum. Fit autem tale, in quibuscunque similiter sunt opposita: nam videntur aut ambo, aut neutrum dandum esse simpliciter praedicari, ut si dimidium quidem album, dimidium vero nigrum, utrum album, an nigrum? Quae autem sunt propter id quod non determinatur quid est syllogismus, aut quid redargutio, fiunt propter omissionem orationis: nam redargutio est contradictio unius et ejusdem, non nominis, sed rei, et 64.1012C| nominis non synonymi, sed ejusdem, ex iis quae data sunt ex necessitate, non connumerato eo quod erat in principio, secundum idem, et ad idem, et similiter, et in eodem tempore. Hoc autem modo fieri potest ut quis falsum dicat de aliquo, quidam autem omittentes aliquid eorum quae dicta sunt, apparent redarguere ut quod idem duplum et non duplum, nam duo unius quidem dupla, tria autem non dupla. Aut si ejusdem idem duplum et non duplum, sed non secundum idem, nam secundum longitudinem duplum, secundum latitudinem non duplum. Aut si ejusdem, et secundum idem, et similiter, sed non simul, quare est apparens redargutio. Trahat autem aliquis hanc et in eas quae sunt propter dictionem. Quae autem propter id quod in principio erat sumuntur, 64.1012D| fiunt quidem sic et tot modis quot modis contingit, quod in principio est petere; videntur autem redarguere, eo quod non possit quis inspicere idem et diversum. Quae vero propter consequens est redargutio, ideo est quod putent converti consequentiam, nam si cum hoc est ex necessitate, illud sit, et cum illud est, putant et alterum esse ex necessitate; unde et (quae ob opinionem ex sensu sunt) deceptiones fiunt, nam saepe esse mel fel suspicati sunt, eo quod sequitur flavus color mel. Et quia accidit terram pluvia madidam fieri, etiamsi sit madida, opinantur pluisse, id autem non necessarium est. In rhetoricis quidem quae secundum signum fiunt demonstrationes, ex consequentibus sunt, nam 64.1013A| volentes ostendere quod adulter, quod consequens est accipiunt, quod comptus, aut quod videtur noctu errabundus; pluribus autem haec quidem insunt, praedicatum tamen non inest. Similiter autem et in ratiocinativis, ut est Melissi oratio, quod infinitum est universum, sumens autem universum ingenitum (nam ex nihilo nihil fieri) quod autem factum est ex principio fieri. Si igitur non factum est, principium non habet universum, quare infinitum; non necesse est autem hoc accidere, non enim si omne quod factum est, principium habet, etiam quidquid principium habet, factum est, quemadmodum neque si febriens calidus, etiam calidum necesse est febrire. Quae vero propter non causam, ut causam, cum assumitur quod non causa est, tanquam propter illud 64.1013B| fiat redargutio. Accidit autem tale, ad impossibile syllogismis: necessarium enim est in his aliquid interimere ex iis quae posita sint. Si ergo enumeretur in necessariis interrogationibus ad id ad quod accidit impossibile, videbitur propter id saepe fieri redargutio, ut quod non est anima, et vita idem: nam si generatio corruptioni est contrarium, et alicui corruptioni erit quaedam generatio contrarium, mors autem corruptio quaedam et contrarium vitae; quare vita generatio et vivere generari: hoc autem impossibile, non ergo idem anima et vita. Nequaquam collectum est, nam accidit (tametsi quispiam non idem dicat vitam et animam) impossibile, sed solum, contrarium vitam quidem morti, cum sit corruptio, corruptioni autem generationem. Incollectiles igitur 64.1013C| simpliciter non sunt hujusmodi orationes, sed ad propositum incollectiles, et latet plerumque non minus ipsos interrogantes quod tale est. Propter igitur consequens, et propter non causam orationes hujusmodi sunt. Quae autem propter id quod est duas interrogationes unam facere, quando latet plures esse, et perinde ac una sit, assignatur responsio una. In aliquibus autem facile est videre quod plures, et quod non danda una responsio, ut atrum terra mare est an coelum? In aliquibus vero minus, et quasi una sit, aut confitetur (eo quod nequeunt respondere ad interrogatum) aut redargui videntur, ut putas hic et hic est homo? Quare cum aliquis percusserit hunc et hunc, percutiet hominem, et non homines. Aut rursum quorum haec 64.1013D| sunt quidem bona, illa autem non bona, omnia haec bona, an non bona? Nam utrumvis dixerit, est quidem ut aut redargutionem, aut falsum apparens videatur facere, nam dicere eorum quae non sunt bona aliquid esse bonum, aut eorum quae bona sunt non bonum, falsum. Quandoque: autem assumptis quibusdam, redargutio etiam fiet vera, ut si quis concedat similiter et unum et plura dici alba, et nuda, et caeca: nam si caecum est quod non habet visum, natum tamen habere, et caeca erunt quae non habent visum, nata autem habere; quando igitur hoc quidem habet visum, illud autem non habet, ambo erunt vel videntia, vel caeca, quod est impossibile.

CAPUT V. Omnes sophisticas redargutiones in ignorantiam redargutionis revocatum iri. 64.1014A|

Aut igitur sic dividendum apparentes syllogismos et redargutiones, aut omnes reducendum ad redargutionis ignorantiam, iis qui hanc principium faciunt: fieri enim potest ut omnes resolvamus dictos modos ad redargutionis definitionem. Primum quidem si incollectiles fuerint, oportet enim ex iis quae posita sunt accidere conclusionem, et (ut ita dicam) ex necessitate, atque non apparere; deinde et secundum partes definitionis, nam earum quae sunt in dictione, hae quidem sunt propter duplex, ut aequivocatio et oratio, et similis figura, consuetum enim id omnia ut et illud quidpiam significare. Compositio 64.1014B| autem, et divisio, et accentus, eo quod non eadem est oratio, aut nomen quod differens, oportebat autem et id esse quemadmodum et rem eamdem, si debebat redargutio vel syllogismus esse, ut si tunica, non vestis syllogizetur, sed tunica, nam verum est et illud, sed non syllogizatum est; sed adhuc interrogatione indiget, quod idem significat ad eum qui quaerit propter quod. Quae vero secundum accidens definito syllogismo manifestae fiunt, nam eamdem definitionem oportet syllogismi et redargutionis fieri, attamen et adjungere contradictionem, nam redargutio syllogismus est contradictionis; si igitur non est syllogismus accidentis, non fit redargutio: non enim si cum haec sint, necesse est illud esse, id autem est album esse propter syllogismum; 64.1014C| neque si triangulus duobus rectis tres angulos habet aequales, et accidit ei figuram esse, vel primum, vel principium, quod figura, vel primum, vel principium tale est: nam non quatenus figura, vel primum, vel principium, sed quatenus triangulus demonstratio. Similiter et in aliis. Quare si redargutio syllogismus quidam, non erit quae secundum accidens redargutio. Verum propter hoc et artifices et omnino scientes ab insciis redarguuntur, nam secundum accidens syllogismos faciunt contra sapientes; qui vero non possunt dividere, aut interrogati concedunt, aut cum non dant; arbitrantur dedisse. Quae vero propter id quod aliquo modo et simpliciter, quoniam non de eodem affirmatio et negatio est, nam aliquo modo albi, aliquo modo 64.1014D| non album, et simpliciter albi, simpliciter non album, negatio est; si igitur cum datur aliquo modo esse album, quis ut simpliciter dictum accipit, non facit redargutionem: apparet autem propter ignorantiam ipsius, quid est redargutio. Manifestissime autem omnium quae prius dictae sunt propter redargutionis definitionem, quare et sic nuncupatae sunt, nam propter orationis omissionem phantasia fit, et divisis hoc pacto, commune in omnibus his ponendum est orationis omissio. Quae vero propter id quod sumitur quod erat in principio, et non causa ut causa ponitur, manifestae sunt per definitionem, nam oportet conclusionem accidere eo quod haec sunt, quod non erat in non causis, et 64.1015A| rursum non connumerato eo quod erat in principio, quod non habent eae quae sunt propter petitionem ejus quod in principio. Quae vero propter consequens particula sunt accidentis, nam consequens accidit; differt autem ab accidente, quoniam accidens quidem est in uno solo sumere, ut idem esse flavum, et mel, et album, et cygnum, quod autem propter consequens, semper in pluribus; nam quae uni et eidem sunt eadem, et sibi invicem postulantur esse eadem, propter quod fit ea quae propter consequens redargutio. Est autem non omnino verum, ut si sit album secundum accidens, nam et nix et cygnus albo idem, aut rursum in Melissi oratione idem esse accipit factum esse, et principium habere, aut aequalia fieri, et eamdem magnitudinem accipere. 64.1015B| Quoniam enim principium habet quod factum est, et quod habet principium, factum esse postulat, tanquam ambo eadem sint, eo quod principium habent factum esse et finitum. Similiter autem et in iis quae aequalia facta sunt, si eamdem magnitudinem, et unam sumentia aequalia fiunt, et quae aequalia facta sunt, eamdem et unam magnitudinem sumunt, quare consequens sumit; quod igitur propter accidens redargutio, in ignorantia redargutionis est, manifestum, et quod ea quae est, est propter consequens. Inspiciendum autem est id et alias melius. Quae vero propter id quod est plures interrogationes ut unam facere, in eo sunt quod non enucleamus, sive non dividimus propositionis orationem, nam propositio unum de uno est. Nam idem terminus unius 64.1015C| solius rei, et simpliciter rei, ut hominis, et unius solius hominis. Similiter autem et in aliis. Si igitur una propositio est quae unum de uno postulat, et simpliciter erit propositio talis interrogatio. Atqui quoniam syllogismus ex propositionibus est, redargutio autem syllogismus, et redargutio erit ex propositionibus. Si igitur propositio unum de uno, manifestum quoniam et haec in redargutionis ignorantia, nam apparet esse propositio quae non est propositio. Si itaque dedit responsionem ut ad unam interrogationem, erit redargutio; si autem non dederit, sed apparet, apparens redargutio. Quare omnes loci cadunt in redargutionis ignorantiam, qui quidem dicti sunt propter dictionem, quia est apparens contradictio, quod erat proprium 64.1015D| redargutionis, alii autem propter syllogismi terminum.

CAPUT VI. Causae deceptionum, captionum sophisticarum.

Deceptio autem fit in iis quidem quae propter aequivocationem et orationem, eo quod non potest quis dividere id quod multipliciter dicitur, nam quaedam non est promptum dividere, ut unum, et ens, et idem. In iis autem quae sunt propter compositionem et divisionem, eo quod nihil putatur differre composita et divisa oratio, ceu evenit in plurimis. Similiter autem et in iis quae sunt propter accentum, non enim aliud videtur significare in ensa, et remissa oratio in aliquo, aut non in pluribus. 64.1016A| Earum vero quae sunt propter figuram, ob similitudinem dictionis: difficile est enim dividere quae similiter et quae aliter dicuntur (nam ferme qui hoc potest facere in procinctu est ut videat verum, maxime autem sciet innuere), quod omne quod de aliquo praedicatur, arbitramur idipsum aliquid esse, et ut unum intelligimus, nam unum, et substantiam maxime videtur sequi id quod est aliquid, et ens. Quare in iis quae sunt propter dictionem hic locus ponendus, primum quidem magis deceptio gignitur in iis qui cum aliis considerant, quam qui per seipsos: nam ea quae cum alio est consideratio, per orationem est; quae autem per seipsos, non minus per ipsam rem. Deinde et per seipsos decipi accidit, quando in oratione facit 64.1016B| considerationem; praeterea deceptio quidem ex similitudine, similitudo autem ex dictione. In iis autem quae sunt propter accidens, eo quod non potest dijudicare idem et diversum, et unum et multa, neque quibus praedicatorum omnia haec et rei accidunt. Similiter autem et in iis quae propter consequens sunt, pars enim quaedam accidentis, est consequens. Amplius, et in multis apparet, et postulatur hoc pacto, si hoc ab illo non separatur, nec ab altero separatur alterum. In iis vero quae sunt propter omissionem orationis, et in iis quae sunt propter id quod aliquo modo et simpliciter, eo quod propter parum, deceptio est. Nam quasi nihil consignificet quid aut aliquo modo, aut simpliciter, aut alicubi, aut nunc, universaliter concedimus. 64.1016C| Similiter autem et in iis quae quod in principio est sumunt, et in non causis, et quaecunque plures interrogationes ut unam faciunt: in omnibus enim his est deceptio, ob id quod propter parum, nam non exacte discernimus neque propositionis neque syllogismi terminum, propter praedictam causam.

CAPUT VII. Ex quibus locis captiones falsae.

Quoniam autem habemus propter quaecunque fiunt apparentes syllogismi, habemus et propter quaecunque fiunt sophistici syllogismi et redargutiones. Dico autem sophisticam redargutionem et syllogismum, non solum apparentem syllogismum aut redargutionem non existentem quidem; sed et existentem quidem, at apparenter accommodatam rei. 64.1016D| Sunt autem illae, quae non secundum rem redarguunt, et quae monstrant ignorantes, quod quidem erat proprium tentativae. Est autem tentativa, pars dialecticae; illa autem potest syllogizare falsum, propter ignorantiam ejus qui dat orationem. Sophisticae autem redargutiones tametsi colligant contradictionem, non faciunt manifestum, si ignorat, nam et scientem impediunt hisce orationibus. Quod autem illas habeamus, hac via manifestum est, nam propter quaecunque apparet audientibus ut interrogata syllogizare, propter haec et respondenti utique videatur; quare erunt syllogismi falsi per haec aut omnia, aut aliqua, nam quod non interrogatus arbitratur dedisse, et interrogatus quoque ponet. Verum in quibusdam 64.1017A| simul accidit et interrogare quod deest, et apparere falsum, ut in iis quae sunt secundum dictionem et soloecismum. Si ergo syllogismi contradictionis propter apparentem redargutionem sunt, manifestum est quod propter tot erunt et falsorum syllogismi, propter quot et apparens redargutio, apparens autem propter particulas veri: nam cum quodcunque defuerit, apparebit redargutio, ut quod propter non accidens, propter orationem, quae ad impossibile, et quae duas interrogationes ut unam facit, propter propositionem, et pro eo quod per se, quod propter accidens, et hujus particula, quod propter consequens. Amplius, non in re, sed in oratione accidere, deinde pro universali contradictione, et secundum idem, et ad idem, et similiter, propter 64.1017B| id quod in aliquo, vel propter unumquodque horum peccat. Amplius, propter id quod est non connumerato eo quod in principio, quod in principio sumere. Quare habemus secundum quot fiunt captiosae ratiocinationes, nam secundum plura non erunt, secundum autem ea quae dicta sunt erunt omnes. Est autem sophistica redargutio non simpliciter redargutio, sed ad aliquem, et syllogismus similiter. Nam si non sumat id quidem quod est propter aequivocum unum significare, et quod propter similitudinis figuram solum hoc quidem: et in aliis similiter, neque syllogismi, neque redargutiones erunt, neque simpliciter, neque ad eum qui interrogatur. Si autem sumant, ad eum qui interrogatur erunt, simpliciter autem non erunt; non enim unum significatum sumpserunt, sed 64.1017C| apparens, et apud illum quidem.

CAPUT VIII. De veris et falsis redargutionibus.

Propter quaecunque autem redarguunt qui redargutionibus utuntur, non oportet tentare sumere sine omnium quae sunt scientia. Id autem non unius artis, nam infinitae fortasse sunt scientiae; quare manifestum quoniam et demonstrationes, redargutiones quidem sunt et verae. Nam quaecunque est demonstrare, est et redarguere eum qui ponet contradictionem veri, ut si commensurabilem diametrum posuerit, redarguet quis demonstratione, quod incommensurabilis; quare omnium oportebit esse scium: nam aliae quidem sequuntur propter ea quae in goemetria sunt principia, et eorum conclusiones; aliae autem 64.1017D| propter ea quae sunt in medicina; aliae denique propter illa quae sunt aliarum disciplinarum. Sed et falsae redargutiones similiter infinitae erunt. Nam secundum unamquamque artem est falsus syllogismus, ut secundum geometriam geometricus, et secundum medicinam medicinalis. Dico autem secundum artem, secundum illius principia. Manifestum est igitur quod non omnium redargutionum, sed earum quae sunt secundum dialecticam, sumendi sunt loci. Nam ii communes sunt ad omnem artem et potentiam, et eam quidem quae est secundum unamquamque disciplinam, redargutionem scientis est considerare sive cum non est, apparet, sive cum est, et quare est; eam autem quae ex communibus est, et sub nulla 64.1018A| arte cadens, dialecticorum. Nam si habemus ex quibus probabiles syllogismi in quolibet, habebimus ex quibus redargutiones; redargutio namque est syllogismus contradictionis; quare aut unus, aut duo syllogismi contradictionis, redargutio est. Habemus igitur propter quaecunque omnes hujusmodi sunt; si autem haec habemus, et solutiones habemus, nam illarum instantiae, solutiones sunt. Habemus autem propter quaecunque et apparentes fiunt, apparentes autem non cuilibet, sed talibus; infinita enim sunt, si quis consideret illa secundum quaecunque apparent quibuslibet. Quare manifestum est quoniam dialectici est posse sumere propter quaecunque fit per communia, vel quae est redargutio, vel quae apparet redargutio, vel dialectica, vel apparens dialectica, vel tentativa.

CAPUT IX. Orationes ad nomen et ad intellectum non bene diduci. 64.1018B|

Non est autem differentia orationum quam quidam dicunt esse, has quidem ad nomen, illas vero ad intellectum. Inconveniens enim est opinari alias quidem esse ad nomen orationes, diversas vero ad intellectum et non easdem. Quid enim est non ad intellectum, nisi quando non utitur nomine (qui putat interrogare) eo et ad quod is qui interrogatus dedit? Idem autem id est et ad nomen. Et ad intellectum autem, quando ad quod dedit intelligens. Si autem aliquis (plura significante nomine) unum putet significare, et interrogans, et interrogatus (ut forte ens et unum plura significat, sed et respondens et interrogans 64.1018C| Zeno unum putans esse interrogavit, et est oratio quod unum, omnia), haec ad nomen est, aut ad intellectum interrogantis disputata. Si vero aliquis multa putet significare, manifestum quod oratio illa non est ad intellectum. Primum igitur circa hujusmodi orationes, est ad nomen, et ad intellectum, quaecunque plura significant: deinde circa quamlibet est, non in oratione est ad intellectum esse, sed in eo quod respondens se habet aliquo modo ad ea quae dantur; deinde ad nomen contingit omnes eas esse, nam esse ad nomen, hoc in loco, est esse non ad intellectum suum; si enim non omnes, erunt quaedam aliae quae neque ad nomen neque ad intellectum, illi vero dicunt omnes, et dividunt vel ad nomen, vel ad intellectum esse omnes, alias autem non. Attamen 64.1018D| quicunque sunt syllogismi propter id quod multipliciter, horum aliqui sunt secundum nomen. Nam absurde dicatur secundum nomen esse omnes qui sunt propter dictionem; sed sunt quaedam captiones non in eo quod respondens ad eas se habeat aliquo modo, sed quia talem interrogationem oratio ipsa habeat quae plura significet. Et omnino inconveniens est de redargutione disserere, et non prius de syllogismo: nam redargutio syllogismus est; quare oportet et de syllogismo prius quam de falsa redargutione, nam talis redargutio apparens syllogismus contradictionis. Quare aut in syllogismo erit causa, aut in contradictione (nam adjungere oportet contradictionem), quandoque autem in utroque erit apparens redargutio; 64.1019A| est autem de eo quod est silentia dicere, in contradictione, non syllogismo. De eo autem quod est quod non habet aliquis dare, in utrisque; de eo vero quod est quod Homeri poema est figura per circulum in syllogismo; quae autem in neutro est, verus est syllogismus. Verum unde sermo provenit revertamur. Utrum quae in disciplinis sunt orationes ad intellectum sint, an non? Et si cui videtur plura significare triangulus, et dedit non ut eam figuram de qua concludebat quoniam duo recti, utrum ad intellectum illius disputavit hic, an non? Amplius, si plura quidem significat nomen, ille autem non intelligit, neque putat quomodo is non ad intellectum disputat, aut quomodo oportet interrogare eum, qui non dat divisionem? sive interroget aliquis si est 64.1019B| silentia dicere an non? an est quidem ut non, an est ut sic? Si autem dat aliquis nullo modo, ille autem disputat, utrum non ad intellectum disputat, quamvis oratio videatur earum esse quae ad nomen sunt. Non igitur est genus aliquod orationum ad intellectum, sed illae quidem ad nomen sunt, et hujusmodi non omnes, non quod redargutiones, sed neque apparentes redargutiones: nam sunt et non propter dictionem apparentes redargutiones, ut quae propter accidens, et reliquae. Si autem postulet dividendum, quod dico quidem silentia dicere, haec autem sic, illa vero non sic, id profecto primum, absurdum postulare: nam quandoque non videtur interrogatum multipliciter se habere, atqui impossibile est dividere, qui non putat. Deinde docere, quid aliud erit? 64.1019C| manifestum enim faciet quonam pacto se habet, ei qui neque considerat, neque scit, neque opinatur quod aliter dicitur, quia et in non duplicibus quid prohibet hoc facere: ut putas aequales sunt unitates binariis, in quaternariis? Sunt autem hi binarii quidem inexistentes, illi autem non sic; et putas contrariorum una est disciplina an non? Sunt autem contraria haec quidem nota, illa autem ignota; quare videtur ignorare qui hoc postulat, quod aliud est docere quam disputare, et quod oportet quidem docentem non interrogare, sed eum manifesta facere, illum autem interrogare.

CAPUT X. De interrogatione tentativae, et quid inter contentiosum sophisticumque intersit.

64.1019D| Amplius, affirmare vel negare qui postulat, id non monstrantis est, sed experimentum sumentis, nam tentativa dialectica quaedam est, quapropter de omnibus inspicit, et explorat non scientem, sed ignorantem atque simulantem. Qui igitur secundum rem considerat communia, dialecticus est; qui autem id apparenter facit, sophisticus. Et syllogismus contentiosus et sophisticus, unus quidem est apparens syllogismus, circa ea de quibus dialectica tentativa est, quamvis vera sit conclusio: nam ejus quod est propter quid, allucinatorius est, et quaecunque (cum non sint) secundum cujusque disciplinam captiosae ratiocinationes, videntur esse secundum artem. Nam pseudographiae non contentiosae (secundum enim ea 64.1020A| quae sub arte sunt, captiosae sunt ratiocinationes) neque si aliqua est pseudographia circa verum, ut Hippocratis quadratura quae per lunulas; sed ut Brysso quadravit circulum, et tametsi quadraretur circulus, quia tamen non secundum rem, ideo sophisticus; quare et qui de his quidem apparens syllogismus, contentiosa est oratio: nam apparens est secundum rem, quare fallax et injusta. Quemadmodum enim ea (quae in certamine est) injuria quamdam speciem habet et est quaedam injusta pugna, sic in contradictione injusta pugna contentiosa est, nam et illic qui omnino vincere volunt, omnia tentant, et hic qui contentiosi sunt. Qui igitur victoriae ipsius gratia tales sunt, contentiosi homines et litium amatores videntur esse, qui autem gloriae gratia 64.1020B| quae in divitiis est, sophistici sunt; nam sophistice est (ut diximus) pecuniarum quaedam aucupativa ab apparente sapientia, quapropter demonstrationem apparentem appetunt. Et in eisdem orationibus quidem sunt litium amatores et sophistae, sed non propter eadem; et oratio quidem eadem erit sophistica et contentiosa, sed non propter idem, sed quatenus quidem est ob victoriam apparentem, contentiosa; quatenus vero est ob sapientiam sophistica, nam sophistice est quaedam apparens sapientia, non autem existens. Contentiosa vero est quodammodo sic se habens ad dialecticam, ut pseudographa ad geometricam: nam ex eisdem contentiosa, disserendi modo, captiose decipit, ut et pseudographa geometrice. Sed haec quidem non contentiosa, quia 64.1020C| ex principiis et conclusionibus quae sunt sub arte pseudographiam facit; quae autem ex iis est quae sunt sub dialectica, circa alia quidem contentiosam esse, manifestum est: ut quadratura quidem quae per lunulas, non contentiosa, Bryssonis autem contentiosa. Et illam quidem non est transferre nisi ad geometriam, solum eo quod ex propriis fit principiis; hanc autem ad plures quicunque nesciunt quid est possibile in unoquoque, et quid impossibile, nam accommodabitur, aut ut Antiphon quadravit, vel si quis non dicat melius esse post coenam deambulare per Zenonis rationem, non medicinalis, communis enim est. Si ergo omnino similiter se habeat contentiosa ad dialecticam, ut pseudographa ad geometriam, non ex illis utique erit contentiosa.

CAPUT XI. Orationes dialecticorum tentativorumque non esse ad determinatum genus. 64.1020D|

Nunc autem non est dialecticus circa genus aliquid determinatum, neque demonstrativus ullius, neque talis qualis universalis, nam neque omnia sunt in uno aliquo genere, neque si sint, possibile est sub eisdem principiis esse ea quae sunt. Quare et nulla ars earum quae aliquam naturam monstrant, interrogativa est, nam non possibile est utramvis partium dare. Syllogismus enim non fit ex utrisque, dialectica autem interrogativa est (si autem monstraret, quid illud, nisi et omnia?), verumtamen prima 64.1021A| peculiariaque principia non interrogat, nam si non daret, non jam haberet ex quibus amplius disputaret ad instantiam. Talis autem est tentativa, nam tentativa non talis est qualis est geometria, sed qualem utique haberet, non sciens aliquis. Fieri enim potest ut periculum sumat, et is qui nescit rem de eo qui nescit, siquidem et dat non ex quibus scit, neque ex propriis, sed ex consequentibus, quae omnia talia sunt quae scientem quidem nihil prohibet nescire artem, nescientem autem necesse est ignorare. Quare manifestum quoniam nullius determinati tentativa disciplina est, eo quod de omnibus est, nam omnes artes utuntur quibusdam communibus. Ideoque omnes illitterati quodam modo utuntur dialectica et tentativa. Nam omnes usque ad aliquid 64.1021B| conantur dijudicare eos qui pronuntiant; haec autem sunt communia, nam illa nihil minus sciunt ipsi, quamvis videantur longe extra dicere. Redarguunt igitur omnes, nam sine arte quidem eo participant, cujus artificialiter est dialectica, et arte syllogistica, tentativus, dialecticus. Quoniam autem sunt multa quidem haec et de omnibus, non talia autem ut natura quaedam sint et genus, sed ut negationes; alia autem non talia, sed propria sunt. Ex illis de omnibus experimentum possibile est sumere, et artem esse quamdam, et non talem esse quales quae demonstrant, eo quod contentiosus non est omnino sic se habens, ut pseudographus: nam non erit captiosus ex determinati cujuspiam generis principiis, sed circa omne genus erit is qui contentiosus. Loci igitur 64.1021C| sophisticarum redargutionum hi sunt, et quod dialectici est considerare de his, et res eas posse facere, non difficile videre: nam quae circa propositiones est disciplina, omnem habet hanc speculationem, et de redargutionibus quidem apparentibus dictum est.

CAPUT XII. Loci sophistici interrogantium ad falsum aut inopinabile.

De aliquo est falsum quidpiam ostendere, et oratione ad inopinabile ducere. Hoc autem fuit secundum propositum sophisticae intentionis. Primum quidem ex eo quod interrogat quodam modo, et per interrogationem accidit maxime, nam id ad nullum determinatum interrogare propositum, venativum est illorum. Temere namque dicentes peccant magis; 64.1021D| temere autem dicunt, quando nihil habent propositum. Et id interrogare multa (quamvis id determinatum sit ad quod disputant) et id ea quae videntur, dicere se postulare, facit quamdam idoneitatem, ut ad inopinabile ducat aut falsum. Et si interrogatus affirmet aut neget illorum aliquid ducere ad ea ad quae promptus est argumentari, potest tamen nunc minus nocere per haec quam prius, nam repetunt aliquid ad id quod in principio. Elementum autem deveniendi ad falsum aliquod aut inopinabile, nullam statim interrogare positionem, sed affirmare ob id se interrogare quod discere velit, nam locum argumentationis consideratio facit. Ad falsum autem ostendendum proprius locus sophisticus est ducere 64.1022A| ad talia ad quae abundat orationibus, est autem bene et non bene id facere, quemadmodum dictum est prius. Rursum ut ad inopinabilia ducat, considerare ex quo genere est qui disputat, deinde interrogare quod pluribus illi dicunt inopinabile, est enim singulis quibusque aliquid tale. Elementum autem horum sumere singulorumque quorumque positiones in propositionibus. Solutio vero et horum competens fertur ostendere quod non propter orationem accidit inopinabile, semper autem id quoque vult qui contendit. Amplius autem ex voluntatibus et manifestis opinionibus, nam non eadem volunt et dicunt, sed dicunt quidem decoratissimas orationes, volunt autem ea quae videntur prodesse: ut bene mori magis quam voluptuose vivere dicunt oportere, et agero 64.1022B| juste magis quam divitiis affluere prave; volunt autem contraria. Eum igitur qui dicit secundum voluntates, ad has manifestas opiniones ducendum, eum vero qui dicit secundum has, ad absconsas; utrovis enim modo necessarium est inopinabilia dicere, nam aut ad manifestas aut immanifestas opiniones dicunt contraria. Plurimus autem est locus faciendi inopinabilia dicere, quemadmodum Callicles in Gorgia scriptus est dicens: Et veteres autem omnes arbitrati sunt accidere propter id quod secundum naturam et secundum legem contraria; contraria enim esse naturam et legem dicunt, et justitiam secundum legem quidem esse bonum, secundum autem naturam non bonum. Oportet igitur ad eum quidem qui dicit secundum naturam, secundum legem obviare, 64.1022C| ad eum vero qui secundum legem, ad naturam ducere; nam utroque modo dicere contingit inopinabilia, erit autem quod secundum naturam quidem ipsis verum, secundum autem legem quod multitudini videtur. Quare manifestum quod et illi, quemadmodum et qui nunc, aut redarguere, aut inopinabilia dicere respondentem, conabantur efficere. Quaedam autem interrogationum habent utrinque inopinabilem responsionem, ut utrum sapientibus an patri oporteat obedire, et expedientia facere an justa, et an injuriam pati eligibilius quam nocere. Oportet autem ducere ad ea quae multitudini et sapientibus sunt contraria: nam si dicat aliquis ut ii qui circa orationes ad ea quae multitudini, si autem ut multi ad ea quae iis qui in oratione; dicunt enim hi quidem ex 64.1022D| necessitate beatum justum esse, multitudini autem inopinabile est regem infelicem esse. Est autem ad ea quae sic sunt, inopinabilia ducere, idem ei quod est ad eam quae est secundum naturam et secundum legem contrarietatem ducere; nam lex opinio multitudinis, sapientes autem secundum naturam et veritatem dicunt, et inopinabilia quidem ex his oportet quaerere locis.

CAPUT XIII. De captionibus nugationis et soloecismi.

De eo quidem quod est facere nugari, quidnam dicimus nugari, jam monstravimus. Omnes autem tales orationes id volunt efficere, si nihil referat nomen et orationem dicere. Duplum autem, et duplum dimidii 64.1023A| idem est. Si igitur duplum est dimidii duplum, erit dimidii dimidii duplum, et rursum si pro duplo duplum dimidii ponatur, ter erit dictum dimidii dimidii dimidii duplum. Et putas, est concupiscentia delectationis? haec autem est appetitus delectationis, est igitur concupiscentia appetitus delectationis delectationis. Sunt autem omnes hujusmodi orationum in iis quae sunt ad aliquid, quaecunque non solum genera, sed et ipsa ad aliquid dicuntur, et ad idem et unum assignatur, ut appetitus alicujus appetitus, et concupiscentia alicujus concupiscentia, et duplum alicujus duplum, et duplum dimidii, et in quibuscunque quae (cum substantia non sint) ad aliquid omnino eorum sunt quorum sunt habitus, aut affectus, aut aliquid hujusmodi, in oratione ipsorum de illis praedicatorum 64.1023B| declaratur, ut impar est numerus medium habens, est autem numerus, impar est igitur numerus numerus medium habens. Et si simum cavitas naris est, est autem naris sima, erit ergo naris naris cava. Apparent autem facere non facientes quandoque, eo quod non interrogant (si significet aliquid per se dictum duplum, an nihil, et si aliquid significat, utrum idem an diversum), sed conclusionem dicunt statim, et apparet propter nomen idem, esse idem et significare. Soloecismus autem quale quid est, dictum est prius. Est autem et hoc facere, et non facientem videri, et facientem non videri, quemadmodum Levinus dixit si Venus masculinum est: nam qui dicit almam, soloecismum quidem facit secundum illum, non apparet autem aliis; qui autem almum, apparet 64.1023C| autem, sed non facit soloecismum. Manifestum igitur quoniam et ars quaedam hoc potest facere, eo quod multae orationes non colligentes, soloecismum videntur colligere, ut et in redargutionibus. Sunt autem omnes pene apparentes soloecismi propter hoc, et quando casus neque masculinum, neque femininum significat, sed neutrum: nam hic quidem masculinum significat, haec autem femininum; hoc vero neutrum vult significare, saepe autem significat et illa utraque, ut quid est hoc? Calliope, lignum, Coriscus. Masculini igitur et feminini differunt casus omnes, neutri hi quidem, illi autem non. Cum datur igitur hoc saepe colligunt quasi dictum sit hunc. Similiter autem et alium casum pro alio ponunt. Captiosa autem ratiocinatio fit eo quod hoc commune sit plurium 64.1023D| casuum, nam hoc significat quandoque hic, quandoque autem hunc. Oportet autem vicissim significare, cum est quidem hic, cum esse autem hunc, ut est Coriscus, esse Coriscum. Et in femininis nominibus similiter, nam in omnibus similiter et est et esse facient differentiam. Et quodammodo in his similis est soloecismus iis redargutionibus quae propter id quod non similia aut propter figuram similiter dicuntur. Nam quemadmodum illic in rebus, sic hic in nominibus accidit soloecismum facere: nam homo, et album, et res, et nomen est; manifestum igitur quoniam soloecismum tentandum est ex dictis casibus colligere. Species igitur sunt hae contentiosarum orationum, et partes specierum, et modi qui dicti sunt.

CAPUT XIV. De occultatione sophistica, et contra moleste respondentes. 64.1024A|

Differt autem non parum si ordinentur quodam modo ea quae ad interrogationem sunt, ut lateat quemadmodum in dialecticis. Deinceps igitur ex iis quae dicta sunt, haec primum dicenda. Est autem ad redarguendum, unum quidem prolixitas, nam difficile simul multa conspicere. Ad prolixitatem vero quae adducuntur elementis, utendum. Unum quidem festinatio, nam tardiores minus praevident; amplius autem ira et contentio, nam conturbati minus possunt observare omnes. Elementa autem irae. Manifestum quoque eum facere qui vult juste agere, et circa omnia impudentem esse. Amplius, permutatim 64.1024B| interrogationes ponere, sive ad idem plures habeat aliquis orationes, sive et quod sic, et quod non sic: simul enim accidit aut ad plura, aut ad contraria facere observationem. Omnino autem omnia quae ad occultandum dicta sunt prius, utilia etiam ad contentiosas orationes: nam occultatio latendi gratia est, latere autem deceptionis. Ad eos autem qui renuunt quaecunque opinantur esse ad orationem, ex negatione interrogandum ceu contrarium velit, aut etiam ex aequo interrogationem facere, nam cum dubium est quod vult sumere, minus insolescunt. Et quando in partibus dederit quispiam singula inducenti, universale saepe non interrogandum est, sed ut dato utendum, nam quandoque putant et ipsi dedisse, et audientibus quoque apparet propter inductionis 64.1024C| memoriam, veluti perinde atque non interrogaverit vane. Et in quibus non nomine significatur universale, similitudine tamen utendum est ad id quod expedit, nam latet similitudo plerumque. Et ad sumendum propositionem, contrarium, oportet comparando interrogare, ut si debeat sumere quoniam oportet per omnia patri obedire, utrum per omnia oporteat obedire parentibus, an per omnia non obedire? et saepe id, utrum multa concedendum, an pauca? magis enim si necesse, videbuntur esse multa? Appositis enim juxta se contrariis, minora et majora apparent, et pejora et meliora hominibus. Valde autem et saepe facit videri redargui, maxime sophistica calumnia interrogantium, cum nihil colligentes non interrogationem faciunt id quod est ultimum, 64.1024D| sed concludenter dicunt veluti colligentes: non igitur hoc et hoc. Sophisticum autem est et cum ponitur inopinabile, quod apparet postulare respondere, proposito eo quod videtur ex principio, et interrogationem talium sic facere utrum tibi videtur? nam necesse est si sit interrogatio ex quibus syllogismus, aut redargutionem, aut inopinabile fieri; cum dat quidem, redargutionem, cum autem non dat neque dare videtur, fatetur inopinabile, cum vero non dat, videri autem fatetur, redargutionis simile. Amplius, quemadmodum in rhetoricis, et in redargutionibus similiter contrarietates considerandum, aut ad eas quae ab eodem sunt dictae aut ad eos quos confitetur bene dicere aut agere. Amplius, ad eos qui 64.1025A| videntur tales, aut ad similes, aut ad plurimos, aut ad omnes. Quemadmodum autem respondentes saepe cum redarguuntur faciunt duplex, si debeat accidere redargutio, et interrogationibus utendum quandoque illo, contra instantes, si sic quidem accidat, sic autem non, quoniam si sumpserit, ut facit Cleophon in Mandrobulo, oportet etiam absistentes ab oratione reliqua argumentorum dividere, et respondenti (si praesenserit) prius instare et praedicere. Argumentandum autem quandoque et ad aliud ab eo quod dictum est, illud sumentibus, si non ad id quod propositum est habeat aliquis argumentari, quod Lycophron fecit dum propositum esset ex arte lyram 64.1026A| commendare. Ad eos autem qui exigunt ad aliquid argumentari, postquam videtur oportere assignare causam. Dictis autem quibusdam observabilibus quod universaliter accidit in redargutionibus, ut dicat contradictionem, ut quod affirmavit negare, aut quod negavit affirmare; sed non quod contrariorum est eadem disciplina, vel non eadem. Non oportet autem conclusionem ut propositionem interrogare; quaedam autem neque interrogandum est, sed ut concessis utendum. Ex quibus igitur interrogationes et quomodo interrogandum, in concertatoriis exercitationibus dictum est.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De utilitate cognoscendi sophisticas orationes et apparatu ad eas diluendas. 64.1025B|

De responsione autem, et quomodo oportet solvere, et quid, et ad quam utilitatem orationes hujusmodi prosunt, post haec dicendum. Utiles ergo sunt ad philosophiam propter duo. Primum quidem, quia ea quae ut plurimum propter dictionem fiunt, melius se habere faciunt ad id, quotupliciter quodque dicitur, et ea quae similiter et quae aliter in rebus accidunt et in nominibus. Secundum autem, ad eas quae per seipsum inquisitiones fiunt, nam qui ab alio facile captiose fallitur, et id non sentit, et ipse quoque a se id patitur persaepe. Tertium vero, et reliquum adhuc, ad gloriam, eo quod circa omnia 64.1025C| exercitatus esse videbitur, et in nullo se inexperte habere; nam si is qui in orationibus est consocius, orationes vituperat, cum nihil habeat quod determinet de vitiositate earum, dat suspicionem quod videri velit insolescere, non quia verum sit, sed propter imperitiam. Respondentibus autem, quomodo obsistendum sit adversum hujusmodi orationes, manifestum, siquidem recte dicimus prius ex quibus sunt captiosae ratiocinationes, et si (quae inquirendae sunt) superabundantias sufficienter divisimus. Non est autem idem sumentem orationem videre, et solvere vitiositatem, et interroganti posse occurrere celeriter; nam quod scimus, saepe transpositum ignoramus. Amplius autem quemadmodum in aliis, id quod citius et tardius, ex exercitatione sit magis, sic et in 64.1025D| orationibus se habet; quare si manifestum quidem sit nobis, immediati autem simus, privamur opportunitatibus frequenter. Accidit autem quandoque sicut in linearum descriptionibus (nam et illic solventes quandoque componere verum non possumus), sic et in redargutionibus, nam scientes propter quid orationem accidit connectere, solvere tamen orationem impotes sumus.

CAPUT II. De apparenti solutione respondentis.

Primum igitur quemadmodum syllogizare dicimus, opinabiliter quandoque magis quam vere, eligere 64.1026B| oportere, sic ad solvendum quandoque magis opinabiliter quam ad veritatem; nam omnino adversus contentiosos est reluctandum, non ut ad eos qui redarguunt, sed qui redarguere apparent. Non enim dicimus eos syllogizare, quare ut non videantur, emendandi sunt; nam si redargutio est contradictio non aequivoca ex quibusdam, nihil opus est dividere ad amphibola, et aequivocationem (non enim facit syllogismum), sed nullius alterius gratia dividendum est, nisi quia conclusio videtur redargutioni similis. Non ergo redargui, sed videri redargui cavendum est, eo quod interrogat amphibola, et quae propter aequivocationem sunt, et quaecunque aliae hujusmodi cavillationes quae et veram redargutionem adumbrant, et redarguentem atque non redarguentem incertum 64.1026C| reddunt. Nam (quia licet in fine cum conclusum fuerit dicere se non idipsum quod affirmavit negare, sed aequivoce aut amphibolice, quamvis quam maxime contingit in idem ferat) incertum si redargutus est; incertum enim si vera nunc dicit. Si vero dividens interrogasset aequivocum aut amphibolum, non certa esset redargutio, quoniam requirunt (nunc quidem minus, prius autem magis) contentiosi, sic vel non respondere eum qui interrogatur, si fieri potest. Nunc autem quia non bene interrogant inquirentes, necesse est ut respondeat aliquid is qui interrogatus est, emendans vitium interrogationis, quia diviso sufficienter, vel sic, vel non, necesse est dicere respondentem. Si autem aliquis putet secundum aequivocationem redargutionem esse, 64.1026D| quodammodo non erit respondentem effugere, quin redarguatur; nam in iis quae oculis subjecta sunt, necessarium quod affirmavit negare nomen, et quod negavit affirmare. Enim vero ut diluunt quidam, nihil prodest, nam non Coriscum aiunt esse musicum et non musicum, sed hunc Coriscum musicum, et hunc Coriscum non musicum. Eadem namque erit oratio Coriscum, ei quae est hunc Coriscum musicum esse, vel non musicum, quod simul affirmant et negant. Sed fortasse non idem significant, nam nec illic nomen, quare in aliquo differt. Si autem hoc quidem simpliciter dicendo Coriscum assignet, illi 64.1027A| autem addat aliquem, aut hunc, absurdum est. Nihil enim magis quam alterum, utrolibet enim nihil differt. Non sic igitur, sed quia incertus quidem est qui non determinavit ambiguitatem, utrum redargutus est vel non redargutus, datum autem est in orationibus dividere, manifestum quod non determinando dare interrogationem, et quidem simpliciter, peccatum est, quoniam etsi non ipse, tamen oratio redargutae similis est. Accidit autem saepe videntes amphiboliam torpescere dividere, eo quod crebra talia proponantur, ne ad omne videantur molesti esse, deinde non putantibus propter id fieri orationem, saepe profecto occurrit inopinabile, quapropter quia datum est, dividere haud cunctandum, quemadmodum dictum est prius. Si autem duas interrogationes non unam facit quisquam interrogationem, 64.1027B| non propter aequivocationem vel amphiboliam fiet captiosa collectio, nonne redargutio an non? Quid enim differt interrogare si Callias et Themistocles musici sint, quam si ambobus unum nomen esset existentibus diversis? nam si plura significat quam unum, plura interrogavit; si igitur non rectum est ad duas interrogationes unam responsionem censere sumere simpliciter, manifestum quoniam nulli eorum quae aequivoca sunt, convenit respondere simpliciter, nec si de omnibus quidem verum sit, veluti censent quidam, nihil enim differt hoc, quam si interrogasset: Coriscus et Callias utrum domi sint, an non sint domi? sive adsint ambo, sive non adsint, utrinque enim plures propositiones. Non enim si verum est dicere, interrogatio propter id una, possibile 64.1027C| est enim ad decies millenas interrogatas quaestiones, omnes sic vel non verum est dicere, attamen non est respondendum una responsione: interimitur enim disputatio. Id autem simile ac si idem nomen imponatur diversis. Si igitur non oportet ad duas interrogationes unam responsionem dare, manifestum quoniam nec in aequivocis sic vel non dicendum, neque enim qui dixit respondet, tametsi dixit; sed id amittunt quodam modo in disputationibus, eo quod lateat quod accidit. Quemadmodum igitur diximus quod redargutiones quaedam videntur esse cum non sunt, eodem quoque modo et solutiones quaedam videntur esse, quae non sunt, quas dicimus quandoque operae pretium magis afferre quam veras in contentiosis orationibus, et in ea (quae 64.1027D| ad duplex est) occursione. Respondendum autem in iis quae videntur, esto dicendo, nam et sic minime fiet redargutio. Si vero aliquid quod inopinabile sit cogatur dicere, hic maxime addendum videri, sic enim neque redargutio neque inopinabile videbitur fieri. Quia autem quo pacto petitur quod est in principio, manifestum putant omnino (si sint propinquae) interimendum, et non concedenda esse ulla, perinde ac si quod in principio est petat. Et quando aliquid tale postulaverit quispiam quod necessarium quidem est accidere ex positione, sit autem falsum vel inopinabile, idem dicendum, nam quae ex necessitate accidunt, ejusdem videntur esse positionis. Amplius, quando universale non nomine 64.1028A| sumitur, sed similitudine, dicendum quod non sic datum est, neque ut proposuit, sumit, nam propter id fit saepe redargutio. Cum autem prohibetur his, ad id quod non bene ostensum est redeundum, obsistendum autem secundum dictam determinationem. In iis igitur quae proprie dicuntur nominibus, necesse est respondere, vel simpliciter, vel dividendo. Quae autem subintelligentes proponimus, ut quaecunque non plane, sed truncatim interrogantur, propter id accidit redargutio, ut putasne quidquid est Atheniensium, possessio est Atheniensium? sic. Similiter autem et in aliis? atqui homo est animalium, sic. Possessio igitur animalium, homo. Nam hominem animalium esse dicimus, quia animal est, et Lysandrum Lacedaemoniorum, quia Lacedaemonius est. Manifestum igitur quoniam in quibus obscurum 64.1028B| est quod proponitur, non simpliciter concedendum. Quando vero duobus existentibus cum hoc quidem est, ex necessitate alterum esse videtur; cum vero alterum est, hoc non ex necessitate, interrogato utroque, oportet quod minus est dare. Nam difficilius est colligere de pluribus. Si autem argumentetur quod huic quidem est contrarium, illi autem non est, si oratio vera sit, contrarium esse est dicendum, at nomen alterius positum non esse. Quoniam autem quaedam quidem eorum quae dicuntur plures eum qui non concedit falsum dicere aiunt, quaedam autem non, ut quaecunque ambigunt (utrum enim corruptibilis vel immortalis sit anima animalium, non exploratum est multis), in quibus igitur incertum est utro modo soleat dici quod proponitur; 64.1028C| utrum in iis quae sunt ut sententiae, vocant enim sententias, et veras opiniones, et totas negationes, ut diameter incommensurabilis est. Amplius, de quo verum dubitatur, transferens quispiam nomina maxime latebit in illis, nam quia incertum est utro modo se habet verum, non videbitur sophistice agere; propter id autem quod dubium, non videbitur falsum dicere, nam metaphora faciet orationem sine redargutione videri. Amplius, quascunque interrogationum praesenserit aliquis, praeinstandum est et praedicendum, nam sic maxime interrogantem prohibebit.

CAPUT III. De recta solutione loci.

Quoniam autem recta solutio est manifestatio 64.1028D| falsi syllogismi, ob quamcunque interrogationem accidat falsum (falsus autem syllogismus dicitur dupliciter, nam aut si collectum est falsum, aut si cum non est syllogismus, videtur esse syllogismus), erit et quae nunc dicta est solutio, et apparentis syllogismi, ob quam videtur esse interrogationum correctio; quare contingit orationes syllogizantes quidem interimere, apparentes autem dividentem solvere. Rursum autem quoniam syllogizantium orationum, hae quidem veram, illae autem falsam habent conclusionem, eas quidem quae secundum conclusionem sunt falsae, duobus modis contingit solvere: nam et eo quod interimitur aliquid eorum quae interrogata sunt, et eo quod ostenditur conclusio non 64.1029A| sic se habere. Eas vero quae secundum propositiones, eo quod interimitur quiddam solum, nam conclusio vera est. Quare volentibus solvere orationem, primum quidem inspiciendum si syllogizat, an non syllogizat; deinde utrum vera sit conclusio, an non vera, quatenus vel dividentes, vel interimentes solvamus, et iterum interimentes hoc modo, vel illo, quemadmodum dictum est prius. Differt autem plurimum, et interrogantem, et non, solvere orationem; nam praevidere quidem difficile est, per otium autem temporis videre, facile. Earum igitur quae propter aequivocationem et amphiboliam redargutionum, aliae quidem habent aliquam interrogationem plura significantem, aliae autem conclusionem multipliciter dictam: ut in ea quidem quae est silentia 64.1029B| dicere, conclusio est duplex; in ea vero quae est non conscire scientem, una interrogationum amphibolia est. Et duplex quidem quandoque est ens, quandoque non est ens, et quandoque significat duplex; hoc quidem ens, illud vero non ens. Quibuscunque igitur in fine est multiplex, nisi prius sumpserit contradictionem, non fit redargutio, ut in eo quod est caecum videre, nam sine contradictione non fit redargutio. Quibuscunque vero in interrogationibus, non necesse est praenegare quod duplex est, nam non ad hoc, sed propter hoc fit oratio. In principio igitur ad duplex et nomen et orationem sic respondendum, quod est ut sic, est autem ut non: ut de eo quod est silentia dicere, quod est ut sic; est autem ut non, et quae expediunt, 64.1029C| agendum; sunt autem quae sic, sunt autem quae non, nam expedientia dicuntur multipliciter. Si autem lateat, in fine addendo interrogationi corrigendum, estne silentia dicere? non tamen eos qui silent. Et in iis autem quae se habent quidem multipliciter in propositionibus, similiter. Nonne putas consciunt, quod sciunt? sic. Sed non sic scientes, non enim est idem, quod non est conscire, atque sic quidem non esse scientes. Et omnino obluctandum est, tametsi simpliciter colligatur, quod non rem quam dixit negavit, sed nomen, quare id non est redargutio. Manifestum autem et eas quae sunt propter compositionem et divisionem, quomodo solvendum, nam si divisa et composita oratio aliud significat cum concluditur, contrarium dicendum. Sunt autem 64.1029D| hujusmodi omnes orationes secundum compositionem et divisionem. Putasne quo vidisti tu hunc percussum, illo percussus est hic? et quo percussus est, illo tu vidisti? Habet quidem aliquid etiam dubiarum quaestionum, quamvis sit propter compositionem, nam non est duplex ob id quod est secundum divisionem, non enim eadem oratio fit divisa, et composita. Siquidem ora et hora secundum accentum prolata significant aliud, sed in scriptis quidem idem nomen, cum ex eisdem elementis scriptum sit, et similiter, et illic autem jam signa faciunt, prolata non eadem. Quare non duplex quod propter divisionem est. Manifestum autem quoniam non omnes redargutiones propter duplex, sicut quidam dicunt. Dividendum 64.1030A| igitur et qui respondet, non idem est enim dicere videre oculis percussum, et dicere oculis percussum videre. Et Euthydemi oratio: Putasne vidisti tu nunc existentes in Pyraeo naves, cum in Sicilia sis? et rursum, putasne malum sutorem bonum esse? sit autem quis bonus, sutor malus; quare sutor malus. Putasne quorum scientiae bonae, bonas esse disciplinas; mali autem bona disciplina, igitur bona disciplina malum, attamen et malum, et disciplina malum, quare mala disciplina, malum. Putasne verum dicere nunc quoniam tu factus es? factus ergo nunc. An aliud significat divisum? verum enim dicere nunc, quod tu factus es; sed non, nunc tu factus es. Putasne ut potes, et quae potes, sic et ipsa facies? non citharizans autem habes potestatem citharizandi, citharizabis igitur non citharizans. An non 64.1030B| hujus habet potestatem, ut non citharizans citharizet? sed cum non facit hoc, ut faciat. Solvunt autem quidam id et aliter, nam si dedit ut potest facere, non dicunt accidere non citharizantem citharizare. Non enim omnino ut potest facere datum est facere, non idem autem esse ut potest, et omnino ut potest facere. Sed manifestum quoniam non bene solvunt, nam orationum omnium quae propter idem, eadem solutio; eadem autem non accommodabitur ad omnes, nec omnino ad interrogatas, sed est ad interrogantem, et non ad orationem. Propter accentum autem orationes non sunt, neque in iis quae scribuntur, neque in iis quae dicuntur, praeterquam si quae paucae fiunt, ut hic: putasne est quod habitas domus? 64.1030C| sic. Nunquid, ne est quod habitas, negatio ejus est quod habitas? sic. Dicebas autem, ne esse quod habitas domum. Negas igitur te habitare domum. Quomodo autem solvendum est, palam. Non enim idem significat graviter et acute prolatum. Manifestum autem et in iis quae fiunt propter id quod ut eadem dicuntur ea quae non sunt eadem, quo pacto obsistendum, eo quod habemus genera praedicamentorum; nam hic quidem dedit interrogatus non esse aliquid eorum quae quid est significant, ille vero ostendit quidem esse aliquid eorum quae sunt ad aliquid vel quantitatis. Videntur autem quid est significare propter dictionem, ut in hac oratione. Putasne contingit idem simul facere et fieri? non; at vero videre simul et videri idem et secundum idem contingit. 64.1030D| Putasne est aliquid eorum quae sunt pati facere? non. Nonne igitur secatur, uritur, operatur similiter dicuntur, et omnia quidem pati significant? rursum autem currere, videre similiter sibi invicem dicuntur, verumtamen videre, operari aliquid est, quare et pati aliquid, simul etiam et facere. Si autem aliquis illic dans contingere simul idem facere, et pati, videre, et videri dicat possibile, nondum redargutus est si non dicat videre facere aliquid, et videri pati: indiget enim hac interrogatione, sed ab audiente opinatur datum esse, cum et secare facere aliquid, et secari fieri aliquid dedit; et quaecunque alia similiter dicuntur. Nam reliquum ipse addit qui audit, veluti similiter dictum, illud autem dicitur quidem 64.1031A| non similiter, videtur autem propter dictionem. Idem autem accidit hic quod in aequivocationibus, putat enim in aequivocis inscius orationum, quam dixit negare rem, non nomen, ideoque adhuc indiget interrogatione si ad unam aspiciens dicat aequivocum. Sic enim dante, erit redargutio. Similes autem et hae orationes illis, si quod quis habens, postea non habet, amisit; nam unum solum amittens calculum, non habebit decem calculos. An quod non habet quidem, prius habens, amisit? quantum autem habet aliquot, non necesse est tot amittere. Interrogans igitur quod habet, colligit in eo quot, nam decem aliquot. Si igitur dixisset a principio, si quot quis non habet prius habens, putasne amisit tot? nullus utique dedisset, sed aut tot, aut horum aliquid. Et 64.1031B| quoniam dabit aliquis quod non habet, non enim habet unum solum calculum. An non dedit quod non habuit, sed ut non habuit? nam solum, non quod significat, neque quale, neque quantum, sed ut se habet ad aliquid, ut quod non cum alio. Quemadmodum si dicat, putasne quod non aliquis habet dabit? non annuente autem, interroget. Si dabit quis aliquid cito, qui non habet cito? astruentem autem colligat quod dabit quis quod non habet, et manifestum quoniam non syllogizavit, nam cito non est quod dare, sed hoc modo dare. Quo autem modo non habet, dabit aliquis, ut quod delectabiliter habet, moeste dabit. Similes autem et hujusmodi orationes. Putasne quam non habet, manu percutiet quis? aut quem non habet, oculo videbit? non enim 64.1031C| habet unum solum oculum. Solvunt autem quidam dicentes, et quod habet unum solum oculum, et aliud quidlibet qui plura habet, quidam autem et ut quod habet accepit. Dedit enim unum solum hic calculum, et hic habet (dicunt) unum solum ab hoc calculum, accepit enim ab hoc, ergo unum solum habet hic calculum. Alii autem statim interrogationem interimentes, quia contingit quod non accepit habere, ut vinum accipientem suave, si corrumpatur in acceptione, habere acre. Sed quod dictum est prius, hi omnes non ad orationem, sed ad hominem solvunt, nam si esset haec solutio, dantem oppositum non possibile esset solvere, quemadmodum et in aliis: ut si est quidem quod est, est etiam quod non est solutio. Si simpliciter det dici, 64.1031D| concludit; si autem non concludit, non erit solutio. In praedictis autem (omnibus datis) non dicimus fieri syllogismum. Amplius autem et hae sunt ex hujusmodi orationibus. Putasne quod scriptum est, scripsit quis? scriptum est autem nunc quod tu sedes, falsa oratio; erat autem vera cum scribebatur, igitur simul scribebatur falsa et vera. Nam falsam vel veram orationem, vel opinionem esse, non quod, sed tale significat, nam eadem ratio et in opinione. Et putas quod discit discens, hoc est quod discit? discit autem aliquis quod est tarde, celeriter. Non igitur quod discit, sed ut discit dixit. Et putas quod ambulat aliquis, pessundat? ambulat autem totam diem. An non quod ambulat, sed quando ambulat 64.1032A| dixit. Nec cum scyphum quis bibat, quod bibit, sed ex quo? Et putas quod quis scivit inveniens, vel discens scivit? quorum autem hoc quidem invenit, illud autem didicit, ambo haec neutrum. An haec quidem omne, quod autem non omne? Et quoniam est quis tertius homo a se, et ab unoquoque. Nam homo et omne commune, non hoc aliquid, sed quale quid, vel ad aliquid, vel aliquo modo, vel hujusmodi aliquid significat. Similiter autem et in hoc, Coriscus et Coriscus musicus, utrum idem an alterum? Nam hoc quidem hoc aliquid, illud autem quale quid significat, quare non est idem exponere. Exponere autem non facit tertium hominem, sed idipsum quid est concedere, non enim erit hoc aliquid esse id quod Callias et id quod homo est; 64.1032B| neque si quis expositum non id quidem quod hoc aliquid esse dicat, sed idem quod quale, nihil referet, nam erit a multis unum quiddam, ut homo; manifestum ergo quoniam non dandum hoc aliquid esse quid quod communiter praedicatur de omnibus, sed aut quantum, aut quale, aut ad aliquid, aut aliquid talium significare. Omnino autem in quae propter dictionem sunt orationibus, semper per oppositum erit solutio quam propter quod est oratio, ut si propter compositionem oratio, solutio dividendo, si autem propter divisionem, componendo. Rursum si propter accentum acutum, gravis erit solutio; si vero propter gravem, acutus. Si autem propter aequivocationem est, oportet oppositum nomen dicendo solvere, ut si animatum accidit dicere, negando non esse, manifestum 64.1032C| quod est inanimatum; si vero inanimatum dixit, hic autem animatum colligat, dicendum quod est inanimatum. Similiter autem et in amphibolia. Si autem secundum similitudinem dictionis, oppositum erit solutio, putasne quod non habet dabit aliquis? An non quod non habet, sed ut non habet? ut unum solum calculum. Putasne quod scit discens, vel inveniens scit? attamen non quae scit, et si quod ambulat pessundat, non tamen quando. Similiter autem et in aliis.

CAPUT IV. De diluendis argutiis accidentis.

 Ad illas vero quae propter accidens, una quidem solutio est ad omnes. Nam quia indeterminatum est quando dicendum de re, cum quidpiam accidenti inest 64.1032D| (et in quibusdam quidem videtur, et dicunt, in aliquibus autem non dicunt necessarium esse), dicendum igitur conformantes similiter ad omnes quod non est necessarium; habere autem oportet quo refellat dicendo id quod perinde est. Sunt autem omnes hujusmodi orationes propter accidens, ut putasne id scis, quod debeo te interrogare? Age, cognoscisne venientem, aut coopertum? Statuane tuum opus est? An tuus canis pater? Suntne paucies pauca, pauca? Manifestum enim est in omnibus his quoniam non necesse est quod de accidente dicitur, et de re verum esse; solis enim iis quae secundum substantiam sunt indifferentia, et quae unum sunt, omnia videntur eadem inesse, bono autem non 64.1033A| idem est bonum esse, et venturum esse interrogare, neque venienti, aut cooperto, et venientem esse et Coriscum. Quare non si cognosco Coriscum, ignoro autem venientem, eumdem cognosco et ignoro, neque si hoc est meum, est autem opus, meum est opus, sed possessio, vel res, vel aliquid quidpiam. Eodem autem modo et in aliis. Solvunt autem quidem interimentes interrogationem, dicunt enim contingere eamdem rem cognoscere, et ignorare, sed non secundum idem; venientem igitur non noscentes, Coriscum autem noscentes, eumdem quidem cognoscere et ignorare dicunt, sed non secundum idem. Attamen primum quidem (quemadmodum jam diximus) oportet earum quae propter idem sunt orationum eamdem esse solutionem; id autem non erit si 64.1033B| quis non in cognoscere, sed in quod est esse, aut aliquo modo se habere ipsum quod approbant, sumat (ut si hic est pater, est autem tuus): nam tametsi in quibusdam id verum est, et contingit idem cognoscere et ignorare, tamen hic nihil commune habet quod dictum est. Nihil autem prohibet eamdem orationem plures vitiositates habere, sed non omnis peccati manifestatio solutio est.

Nam possibile est ostendere quempiam, quod falsum quidem syllogizavit, propter quod autem non ostendere (ut Zenonis orationem quod non est moveri); quare et si quis conetur colligere ut ad impossibile, peccat, et si millies syllogizet, non enim est haec solutio, nam erat solutio manifestatio syllogismi falsi propter quod falsus. Si igitur non syllogizavit, 64.1033C| quamvis aut verum, aut falsum conetur colligere, illius manifestatio solutio est. Fortasse autem et id in quibusdam nihil prohibet accidere, verum in his nec hoc videbitur, nam et Coriscum quod Coriscus, cognoscit, et venientem quod veniens. Contingere autem idem cognoscere et non, ut quod album quidem cognoscere, quod autem musicum, non cognoscere: sic enim idem cognoscit et non cognoscit, sed non secundum idem, venientem autem et Coriscum, et quod veniens, et quod Coriscus, cognoscit. Similiter autem peccant et qui solvunt quoniam omnis numerus paucus, ut ii quos diximus, ut pote qui cum non conclusum est, id omittentes, verum conclusum esse dicunt (omnia enim esse et multum et paucum dicentes), peccant. Quidam autem et duplici 64.1033D| solvunt syllogismos, ut quoniam tuus est pater, aut filius, aut servus. Attamen manifestum quoniam si eo quod multipliciter dicitur apparet redargutio, oportet nomen vel orationem proprie esse plurium, hunc autem esse hujus filium, nemo dicit proprie, si dominus est filii, sed propter accidens compositio est (putasne est hoc tuum? sic; est autem hoc filius, tuus igitur filius), quia accidit esse et tuum, et filium, sed non tuum filium. Et esse aliquid malorum bonum, nam prudentia est disciplina malorum. Hoc autem horum esse non dicitur multipliciter, sed possessio; siquidem fortasse multipliciter (nam et hominem animalium dicimus esse), sed non possessionem; et si quid ad mala dicitur ut aliquorum 64.1034A| propter id malorum est, sed non malorum, propter id igitur quod aliquo modo etiam simpliciter apparet, quanquam contingit fortasse bonum esse aliquid malorum dupliciter, non tamen in oratione hac, sed magis si quod mancipium sit bonum mali. Fortasse autem neque sic. Non enim si bonum est et hujus, bonum hujus simul; verum neque hominem dicere animalium esse, dicitur multipliciter; non enim si aliquid significamus auferentes, id dicitur multipliciter, nam et dimidium dicentes versus da mihi, Iliada significamus, Iram pande dea.

CAPUT V. De solutione sex ultimorum locorum extra dictionem.

Eas vero quae sunt propter id quod praecipue, illud 64.1034B| autem, vel qua, vel ubi, vel aliquo modo, vel ad aliquid dicitur, et non simpliciter, solvendum est considerando conclusionem ad contradictionem, si contingit horum aliquid passas esse. Nam contraria, et opposita, et affirmationem, et negationem, simpliciter quidem impossibile inesse eidem, qua autem utrumque, vel ad aliquid, vel aliquo modo, vel hoc quidem qua, illud autem simpliciter nihil prohibet; quare si hoc quidem simpliciter, illud autem qua, nondum est redargutio. Hoc autem in conclusione considerandum ad contradictionem. Sunt autem hujusmodi orationes omnes id habentes, putasne contingit quod non est esse? attamen non est aliquid id quod non est. Similiter autem et quod est non erit, nam non erit aliquid cum sunt. Nunquid contingit 64.1034C| eumdem simul bene jurare et pejerare? Nunquid possibile est simul eidem suadere et dissuadere? An neque esse quid, et esse, idem? quod autem non est, non si est quid, etiam est simpliciter. Neque si bene jurat id quidem, et qua, necesse est et bene jurare, nam qui jurat se pejeraturum, bene jurat pejerans hoc solum, at non bene jurat. Neque qui dissuadet, suadet, sed secundum quid suadet. Similis autem ratio est et de eo quod est mentiri eumdem simul et verum dicere, sed propter id quod non est facile inspicere utrum quis assignet simpliciter veracem esse, vel mendacem difficile apparet. Prohibet autem eumdem nihil simpliciter quidem esse mendacem, qua autem veracem, vel alicujus esse veracem aliquem, veracem autem non. Similiter 64.1034D| autem et in ad aliquid, et ubi, et quando, omnes enim hujusmodi orationes propter id accidunt. Putasne sanitas, vel divitiae bonum? attamen insipienti, et non recte utenti non bonum, ergo bonum, et non bonum. Estne sanum esse, vel potestatem habere in civitate bonum? verumtamen est quandoque non bonum; idem igitur eidem bonum, et non bonum. An nihil prohibet quod simpliciter est bonum, huic non esse bonum? aut huic quidem bonum, at non nunc, vel non hoc in loco bonum. Putasne quod non vult sapiens, malum; amittere autem non vult bonum, malum igitur bonum. Non enim idem est dicere malum est bonum, et amittere bonum. Similiter autem et quae de fure est oratio, non enim si 64.1035A| malum est fur, etiam capere est malum, ergo vult malum, sed potius bonum, nam capere bonum est. Et aegritudo malum est, sed non amittere aegritudinem malum. Putasne justum injusto, et quod juste eo quod injuste magis eligendum est? sed mori injuste magis est eligendum. Putasne justum est sua habere quemque? quae autem aliquis adjudicabit secundum opinionem suam et si sit falsa, sua sunt ex lege, idem igitur justum et injustum. Et utrum oportet judicare eum qui justa dicit, an qui injusta? at vero eum qui injuriam passus est, justum est abunde dicere quae passus est, ea autem erant injusta. Non enim etsi pati aliquid injuste eligendum, id quod est injuste eligibilius quam quod juste, sed simpliciter quidem quod juste, hoc autem nihil prohibet si 64.1035B| injuste, an juste: et habere sua quemque justum, aliena autem non justum. Judicium vero hoc justum esse nihil prohibet, ut quod sit secundum opinionem judicantis, non enim si justum est hoc modo vel huic, et simpliciter justum est. Similiter autem et quae injusta sunt, nihil prohibet dicere ea justum esse. Non enim si dicere justum est, necesse est justa esse, sicut nec si est utile dicere, utilia. Similiter autem et in injustis. Quare non si quae dicuntur injusta qui dicit injusta convincitur, dicit enim quae dicere est justa, simpliciter autem et quae pati injusta. Iis autem quae propter definitionem fiunt redargutiones, quemadmodum dictum est prius, obsistendum considerantibus conclusionem ad contradictionem, ut sit idem, et secundum idem, et ad 64.1035C| idem, et similiter, et in eodem tempore. Si vero in principio interroget, non confitendum (quoniam impossibile est idem esse et duplum et non duplum), sed dicendum, non sic ut forte sit redarguere confitentem. Sunt autem omnes hae orationes propter hoc. Putas qui novit quidque, quod quamque cognovit rem, et qui ignorat similiter? cognoscens autem quis Coriscum quod Coriscus, ignorabit quod musicus; quare idem cognoscit et ignorat. Putasne quadricubitum tricubito majus? fieri enim potest ex tricubito quadricubitum secundum longitudinem, majus autem minore majus, idem igitur eodem secundum idem majus et minus. Illa vero quae fiunt propter id quod petunt, atque sumunt quod in principio, si interroganti quidem manifestum sit, non 64.1035D| dandum, neque si probabile sit dicentem esse veracem. Si autem lateant, ignorantiam ob vitiositatem talium orationum ad interrogantem retorquendum, tanquam non redarguentem, nam redargutio sine eo est quod est in principio, deinde datum est non ut eo uteretur, sed ut ad illud colligeret contrarium, ut in non semotis redargutionibus. Et eas quae propter consequens sunt conjectantes, in ipsa oratione monstrandum. Est autem duplex sequentium consequentia, aut enim ut particulare sequitur universale, ut hominem animal (postulant enim si hoc cum illo, et illud esse cum hoc), aut secundum oppositiones. Nam si huic est illud consequens, et opposito oppositum, propter quod et Melissi oratio. 64.1036A| Nam si genitum est, habet principium, ingenitum postulat non habere principium. Quare si ingenitum est coelum, et infinitum. Id autem non est, e converso enim consequentia. Quaecunque autem propter id quod additur aliquid colligunt, considerandum si (eo sublato) accidit nihil minus impossibile; deinde id manifestandum et dicendum quod dedit non tanquam videretur, sed ut ad orationem, quo vero usus est, nihil ad orationem. Ad eas autem quae plures interrogationes unam faciunt, statim in principio determinandum est. Nam interrogatio una est, ad quam una responsio est. Quare neque plura de uno, neque unum de pluribus, sed unum de uno affirmandum vel negandum. Sicut autem in aequivocis quandoque quidem ambobus, quandoque neutri inest. 64.1036B| Quare cum non simplex est interrogatio, simpliciter respondentibus nihil accidit pati. Similiter et in his, quando igitur plura uni, vel unum pluribus inest, vel non inest, simpliciter danti, et hoc peccato peccanti, nihil contrarium accidit. Quandoque autem huic quidem inest, illi autem non, aut plura de pluribus, et est ut insint ambobus, est autem ut non insint rursum, quare id cavendum. Ut in his orationibus, Si hoc quidem est bonum, illud autem malum, quod verum est dicere quoniam haec bonum et malum et rursum neque bonum neque malum; non enim inest utrumque utrique; quare idem bonum: malum, et neque bonum neque malum. Et si unum quodque ipsum sibi idem est et aliis diversum, quoniam non aliis eadem, sed sibi, et diversa eisdem, 64.1036C| ipsa sibimet diversa et eadem. Amplius, si bonum quidem malum sit, malum autem bonum, duo utique fient. Et duorum et inaequalium utrumque ipsum sibi esse aequale; quare aequalia et inaequalia ipsa sibi. Incidunt autem hae orationes et in alias solutiones, nam ambo et omnia plura significant; non igitur idem praeter nomen accidit affirmare et negare. Id autem non erat redargutio, sed manifestum; quoniam si non una interrogatio plures fiant, sed unum de uno affirmet aut neget, id non erit impossibile.

CAPUT VI. Dilutiones nugationis et soloecismi.

In illis autem quae deducunt ad idem frequenter dicere, manifestum quod non dandum eorum quae ad 64.1036D| aliquid dicuntur significare, aliquid separatas per se praedicationes, ut duplum, sine eo quod est dimidii quid inesse apparet, nam et decem in deficientibus uno ad decem, et facere in non facere, et omnino in negatione affirmatio; non tamen si quis dicat hoc non esse album, dicit idem album esse, duplum autem neque significat aliquid fortasse, quemadmodum neque quod in dimidio. Quod si forte significat, attamen non idem et conjunctum, neque scientia in specie, ut si est medicina scientia, ipsum quod commune, illud autem erat scientia scibilis. In iis autem quae per se ostenduntur praedicatis, id dicendum, quod non idem est seorsum et in oratione quod ostenditur, nam cavum communiter quidem idem significat 64.1037A| in simo et curvo, additum autem, nihil prohibet hoc quidem naso, illud autem cruri significare, et nihil differt dicere, nasus simus, et nasus cavus. Amplius, non danda est dictio secundum rectum. Falsum enim est, nam non est simum nasus cavus, sed nasi hoc ut passio, quare nihil est absonum, si nasus simus est nasus habens cavitatem nasi. De soloecismis autem propter quid apparent accidere, diximus prius, quomodo autem solvendum, in ipsis orationibus erit manifestum. Omnes enim hujusmodi volunt construere. Putas quod dicis quidpiam vere esse, etiam est illud vere? dicis autem quidpiam lapidem esse, est igitur quidpiam lapidem. An dicere lapidem non est dicere quod, sed quem, non hoc, sed hunc? si igitur dicat aliquis, putas quem vere dicis est istum? 64.1037B| non videtur Romane loqui. Quemadmodum neque si dicat, putas quam dicis esse, est iste? lignum autem dicere iste, vel quaecunque neque masculinum, neque femininum significant, nihil refert; quare etiam non fit soloecismus, si quod dicis esse, est istud; lignum autem dicis esse, est igitur lignum istud; lapis autem et iste, masculini habent declinationem. Quod si quis dicat, putasne iste, illa est? deinde rursum, quid autem nonne iste est Coriscus? ita dicat. Est igitur illa, non collegit soloecismum, si Coriscus etiam non significet idem quod illa, non dat autem qui respondet, sed oportet hoc praeinterrogare, si autem neque est, neque dat non collegit, neque in eo quod est esse aliquid, neque ad eum qui interrogatus est. Similiter igitur oportet, et illic lapidem significare 64.1037C| iste; si autem neque est, neque datur, non dicenda conclusio, apparet autem eo quod dissimilis casus nominis similis appareat. Putasne verum est dicere quoniam ista est id quod esse ais, eam esse autem ais aspidem, est igitur ista aspidem. An non necesse est, si non ista aspidem significat, sed aspis, aspidem autem istam; neque si quem dicis esse istum, est iste, dicis autem istum esse Cleonem, est igitur iste Cleonem; non enim est iste Cleonem. Dictum est enim quoniam quem dico istum esse, est iste, non istum, neque enim Romane dicetur quo pacto interrogatio dicta. Putas, istud scis? istud autem est lapis, scis igitur lapis. An non idem significat istud in eo quod est, putas istud scis, et in hoc, istud autem lapis, sed in primo quidem hunc, in posteriore autem 64.1037D| hic. Putasne cujus scientiam habes, scis illud? scientiam autem habes lapidis, scis igitur lapidis. An hujus quidem lapidis dicis, hunc autem lapidem? datum est autem cujus scientia habes illud scis, non illius, sed illud; quare non lapidis, sed lapidem. Quod igitur hujusmodi orationes non colligunt soloecismum, sed apparent, et propter quid apparent, et quomodo est obsistendum illis, est manifestum ex iis quae dicta sunt.

CAPUT VII. De oratione facili, difficili et acuta.

Oportet autem intelligere quoniam omnium orationum aliae quidem sunt faciles conspici, aliae autem difficiliores, propter id quod et in aliquo subdole decipiunt 64.1038A| audientem, cum frequenter eaedem illis existant, nam eamdem orationem oportet vocare, quae propter idem fit. Eadem autem oratio aliis quidem propter dictionem, aliis autem propter accidens, aliis vero propter aliud videbitur esse, quia unumquodque translatitium non similiter est manifestum. Quemadmodum igitur in iis quae sunt propter aequivocationem (qui modus videtur esse ineptissimus) captiosarum ratiocinationum, haec quidem et quibuslibet sunt manifesta (nam et orationes pene ridiculosae sunt omnes propter dictionem: Ut vir ferebatur curru in scalas, ubi venit servus, apud Ceream? Et Boreas purusne? non certe, perdit enim pauperem, et ementem. Et utra boum ante pariet? neutra, sed retro ambae. Putasne est Evarchus? non certe, sed 64.1038B| Apollonides. Eodem autem modo et aliarum fere quam plurimae), illa autem et peritissimos videntur latere. Signum autem horum quoniam contendunt saepe de nominibus, ut utrum idem significent de omnibus ens et unum, an aliud; aliis enim videtur significare ens et unum; alii autem Zenonis orationem et Parmenidis solvunt, eo quod multipliciter dicant unum dici, et ens. Similiter autem et propter accidens et aliorum singulum quodque, aliae quidem orationes erunt faciles videri, aliae vero difficiliores. Et sumere in quo genere, et utrum redargutio, an non redargutio, non facile similiter in omnibus est. Est autem acuta oratio, quae dubitare facit maxime, mordet enim haec maxime, dubitatio autem est duplex, haec quidem in syllogizantibus, quam eligat 64.1038C| quis interrogationum, illa autem in contentiose sustinentibus, quomodo dicat quis propositum. Quapropter in iis quae syllogizant, acutiores orationes inquirere magis faciunt. Est autem ea quae syllogizat quidem, oratio acutissima, si ex quam maxime apparentibus quam maxime probabile interimit et construit. Nam cum una oratio sit (transposita contradictione) omnes similiter habebit syllogismos: semper enim ex probabilibus similiter probabile interimet aut construet; quapropter dubitare necessarium est. Maxime igitur talis acuta, quae ex aequo conclusionem facit interrogationibus; secunda autem quae ex omnibus similibus. Haec enim similiter faciet dubitare, quae interrogationum interimenda est; id autem difficile est? nam interimendum quidem, 64.1038D| quid autem interimendum, dubium. Contentiosarum autem acutissima, quae primum statim dubia est, utrum syllogizat, an non, vel utrum propter falsum, an divisionem solutio. Secunda autem aliarum, quae manifesta quidem quod propter divisionem vel interemptionem est, non tamen est explorata per cujus interrogationum interemptionem, vel divisionem, solvenda est, scilicet utrum propter conclusionem, an propter aliquam interrogationum id est. Quandoque igitur non syllogizans oratio facilis est, si int valde inopinabilia, vel falsa quae sumuntur, quandoque autem non digna despici. Nam quando deest aliqua talium interrogationum, de qua oratio et propter quam est, et qui non sumit illam, et colligit, 64.1039A| inepta est ratiocinatio; quando autem eorum quae extrinsecus non despicienda ullo modo, sed oratio quidem justa, interrogans autem non probe interrogavit. Et est sane solvendum quandoque quidem ad orationem, quandoque autem ad interrogantem, et interrogationem, quandoque vero ad neutrum horum; similiter et interrogandum et syllogizandum est et ad positionem, et ad respondentem, et ad tempus, quando fuerit pluris temporis egens solutio, quam praesentis temporis (quo disputantur) ad solutionem.

CAPUT VIII. Epilogus octo praecedentium et duorum praesentium librorum.

64.1039B| Ex quot igitur, et ex quibus fiunt iis qui disputant captiosae ratiocinationes, et quomodo ostendemus, falsum et inopinabilia dicere faciemus, amplius autem ex quibus accidit syllogismus, et quomodo interrogandum, et quis ordo interrogationum, insuper autem ad quid sunt utiles hujusmodi omnes orationes, et de responsione simpliciter omni, et quomodo solvendum est orationes et syllogismos, dicta sint de omnibus a nobis haec. Reliquum autem est de eo quod a principio erat propositum ad memoriam revocantes, quidpiam de ea re sub brevitate dicere, et finem imponere dictis. Praemisimus igitur, inveniendi facultatem quamdam ratiscinativam de proposito ex iis quae sunt quam probabilissima; id 64.1039C| enim opus est dialectices secundum se, et tentativae. Quia autem praeinstruitur quis ab ea propter sophistices vicinitatem, ut non solum experimentum possit sumere dialectico more, sed etiam quasi scientifico, propter id non solum dictum negotii officium posuimus orationem posse sumere, sed etiam ut, orationem sustinentes, tu emur positionem per quam probabilissima simili modo. Causam autem diximus hujus, quia et propter id Socrates interrogabat, sed non respondebat: confitebatur enim se non scire. Manifestum autem est in prioribus ex quot et ad quot id erit, et unde idonei erimus horum. Adhuc autem quomodo interroganda vel ordinanda quaestio omnis, et de responsionibus quae sunt ad syllogismos. Patefactum est autem et de aliis quaecunque hujusce 64.1039D| disciplinae sunt orationes. Praeter haec autem et de captiosis ratiocinationibus pertractavimus quemadmodum diximus jam prius. Quod igitur nacta sunt finem sufficienter ea quae proposuimus, manifestum.

CAPUT IX. Peroratio. 64.1040A|

Operae pretium autem est nos non latere quidnam accidit circa hoc negotium. Nam eorum quae inveniuntur omnium, quae quidem ab aliis sumpta sunt prius, elaborata paulatim incrementum sumunt ab illis qui postmodum accipiunt; quae autem ab initio comperiuntur, parvum in primis sumere solent incrementum, attamen utilius multo eo (quod postea ab aliis fit) accremento. Maximum enim fortasse principium omnium, ut dicitur, quare et difficillimum. Quanto enim potestate validissimum, tanto mole minimum, difficillimum est videri. Eo autem comperto, facile est adjicere, coaptareque reliquum. Quod et circa rhetoricas orationes accidit, pene autem 64.1040B| et circa alias artes omnes: nam qui principia invenere, omnino ad exiguum quid perduxerunt; qui autem nunc celebriores habentur, vindicantes a multis, velut ex successione particulatim colligentes, sic auxerunt. Tisias quidem post priores, Thrasymachus vero post Tisiam, Theodorus autem post hunc, et multi multas coadunavere partes. Quapropter nihil mirum si in amplum quidem creverit ars. Hujus autem negotii non hoc quidem erat exploratum, illud autem non erat, verum nihil ipsius prorsus erat, nam eorum qui circa litigiosas orationes erant mercenarii, similis quidem doctrina, Gorgiae negotio. Orationes enim hi quidem rhetoricas, illi autem interrogativas docebant ediscere, in quas saepius incidere solebant alternatim utrorumque 64.1040C| ad invicem orationes. Quapropter velox quidem, ut pote quae sine arte, erat doctrina discentibus ab illis: non enim artem, sed quae ab arte sunt dantes, arbitrati sunt loqui erudite. Perinde ac si quis disciplinam dicat se tradere ut non doleant pedes, deinde sutoriam quidem non doceat, neque unde possint comparari talia, det autem quam plurima genera omnimodorum calceorum. Hic profecto profuit ad usum, artem autem non tradidit. Et de rhetoricis quidem erant multa et antiqua dicta, de syllogismis autem omnino nihil habuimus prius aliud quidquam quod diceremus, quam mora perquirentes, multo tempore insudaverimus. Si autem videtur ex considerationibus nostris (ut ex iis quae sunt ex principio) haec habere, disciplina sufficienter supra 64.1040D| alia negotia quae ex traditione inducta sunt, reliquum erit omnium vestrum, vel eorum qui audierint hoc opus, omissa quidem artis, venia dignari, inventa autem, multa prosequi gratia.