Inter potiora

This is the stable version, checked on 27 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inter potiora
1920

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus XII, volumen XII, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1920
fons: AAS 1920 p.106

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER POTIORA*

TEMPLUM ABBATIALE BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE, LOCI « ETTAL » IN BAVARIA, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR.

Ad perpetuam rei memoriam. - Inter potiora atque illustriora Bavariae sanctuaria templum illud iure meritoque accensetur, quod, in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae erectum penes abbatiam Ordinis sancti Benedicti, loci vulgo Ettal appellati, prostat. Hac enim in sacra aede antiqua populi religione colitur statua ex marmore Virginis Deiparae, quam specie formosissimam et ore suavissimam, a Pisanae scholae artificibus sculptam, saeculo decimoquarto Lodovicus Bavarus imperator ex Italia asportasse fertur. Traditum quoque est ipsum Imperatorem enunciatam statuam brachiis gestantem, ecclesiae et continentis monasterii fundamenta iecisse. Ab eo tempore ad praesens usque aevum, ob gratias et prodigia thaumaturgae Virginis intercessione patrata, innumeri turmatim ad Ettalense templum confluxere fideles, non modo ex tota Bavaria, sed ab Austria, Hungaria, Germania, aliisque dissitis regionibus. Ecclesia autem saeculo decimoctavo a fundamentis restituta, campanaria turri et sacrario a gubernio Bavarico ingenti sumptu munita, divite quoque et copiosa sacra supellectili pollet. Neque silentio praetereundum arbitramur plures Romanos Pontifices Nostros Decessores conspicuis ipsum sanctuarium privilegiis atque indulgentiis nec non reliquiis insignibus locupletasse. Ettalense monasterium quinque post saecula a fundatione, anno MDCCCIII, per nefas suppressum, ineunte praesenti saeculo, abbatis Schyrensis et Baronis de Cramer- Hlett opera et pecunia innovatum, nunc seminario et gymnasio publico gaudet pro iuvenibus in Ecclesiae spem et civilis societatis bonum instituendis. Neque interrupta manet frequentia peregrinorum ad sanctuarium Virginis undique occurrendum, atque inde veluti e fonte perenni innumera in christianam plebem charismata promanant. Quare, cum dilectus filius Willibaldus Wolfsteiner, hodiernus abbas coenobii Ettalensis, Ordinis sancti Benedicti, vota exprimens monachorum suorum, ad fovendam augendamque Bavarici populi erga Virginem pietatem, enixis Nos precibus flagitaverit, ut suo continuam monasterio ecclesiam, Assumptae in Caelum Virgini dicatam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris cohonestare dignemur, hisque precibus gravissima accedant suffragia tum Ordinarii Monacensis et Frisingensis, tum Abbatis Primatis Ordinis sancti Benedicti, Nos, animo repetentes inclytas celeberrimi illius sanctuarii memorias, optatis his annuendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus sacris tuendis Ritibus praepositis, abbatialem ecclesiam, Ettalensi monasterio Ordinis sancti Benedicti continentem, Deo sacram in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, illique omnia ac singula privilegia atque honorificentias tribuimus, quae Minoribus almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Haec concedimus, edicimus, mandamus, decernentes praesentes Literas Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere ; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIV februarii MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI a Secretis Status

  • A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 106-107