EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inter multa et gravia munera
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1904-5 p. 425

PIUS PP. X

LITTERAE

PII PP. X DE INSTITUTIONE RELIGIOSA A PAROCHIS URBIS

IMPERTIENDA PRO PRIMA COMMUNIONE PUERORUM IN PAROECIA*

EMO PETRO CARD. RESPIGHI,

NOSTRO VICARIO GENERALI


Eme Domine — Inter multa et gravia munera, quibus vacare debet Parochorum zelus, christiana eruditio iuventutis primum obtinet locum. Verum quidem est hoc munus parentibus potissimum spectare, qui hoc tantum medio ad paternitatis coronam ius habent; at praeterquamquod plures illud negligunt, eruditio religiosa quae tam magna pars christianae institutionis est, imponitur iis, quibus Iesus Christus dixit: Ite, docete omnes gentes. Quod, si malo semine a prima culpa procedente, institutio opus ita arduum est ut, etiam absque impedimentis, omnium quoque concursu, difficulter bonum exitum sortiatur, quomodo poterit iuvenis sine auxiliis sublimes et difficiles virtutum christianae perfectionis celsitudines assequi?

Quam ob rem Ecclesia, salutis animarum sollicita, iubet Parochos docere populum religiosam eruditionem saltem diebus Dominicis, festis solemnibus, et quotidie, aut saltem ter in hebdomada tempore Adventus et Quadragesimae. Addit praeterea saltem diebus Dominicis et festis, eosdem vel per se, vel per alios presbyteros, teneri ad docendos pueros principia fidei et obedientiam Deo et parentibus (Conc. Trid., Sess. XXIV, cap. 4). Qui, uti frequenter egent cibo materiali ut vivant et crescant, ita pro ipsorum animis hoc caelesti pabulo semper et admodum indigent, ut vitae christianae se conforment et boni se custodiant.

Haec autem eruditio necessaria omnino est, ut ipsi parentur participes fieri mediorum salutis a Iesu Christo Domino Nostro oblatorum: SS. Sacramentorum Poenitentiae, Confirmationis et Eucharistiae, quae sola ad sanctam vitam ducendam iuvare possunt.

Et hanc praecipue ob rem, Eme Domine, ad Te praesentes litteras minimus, ut Tu, quaesumus, Reverendos Urbis Parochos ad hoc ipsorum munus explendum excites, cuius adimplementum inter limites simplicis scholae Christianae Catechesis diebus festis contineri nequit, sed exigit, ut pueri parati sint ad S S. Sacramenta, eruditionem peculiarem, solertem, continuam per plures hebdomadas et fortasse etiam per menses, iuxta puerorum capacitatem et Sacramentum suscipiendum.

Idcirco iubebis omnes Reverendos Parochos ante quasdam solemnitates anni parare pueros et puellas usu rationis pollentes ad recipiendum Sacramentum Poenitentiae. Item statuto tempore eos ad Sacramentum Confirmationis Parochi congrue parent, eisque tesseram minime concedant, nisi prius illi idoneo modo periculum fecerint; tunc vere adfirmare poterunt eosdem Sacramentum Poenitentiae recepisse et ad Sacramentum Confirmationis esse idoneos.

Pro Communione autem Parochi Urbis eligant, Te, Eme Domine, adsentiente, tempus opportunius ut debite per quadraginta dies vel saltem per mensem pueros admittendos ad primam Communionem doceant, quo facilius eorum pietatem cognoscant, in eis maximam venerationem huic Sacramento excitent, eosque tanto privilegio minus indignos efficiant.

Verum est Nos Romae habere Piam Operam Michelini, nuncupatam Ponterotto, Institutum Imperiali Borromeo, seu Cappellette di S. Luigi, aliasque institutiones pro primis puerorum Communionibus; at, praeterquamquod haec Instituta maximae necessitati non sufficiunt, ipsa vel alia, quae aperiri poterunt, opportunae quidem erunt pueris, qui iam edocti ad eas se conferunt pro praeparatione proxima, non tamen sufficiunt necessariae instructioni pro praeparatione remota.

Dum igitur Dominum benedicimus, qui Nostrae Romae has pias institutiones donavit, quibus uti possunt pueri iam valde eruditi, praesertim si adulti, pro spiritualibus Exercitiis ante Communionem, volumus quotannis et in unaquaque Paroecia statui (ut supra diximus) tempus eruditionis, et insimul diem solemnem primae Communionis; huic diei periculum, quo pueri se apte et opportune eruditos praebeant, et triduana praeparationem in Paroecia praecedere volumus.

Nonnullas obiectiones, quae afferri possunt, anteimus. In primis Parochum unum tantae necessitati providere non posse; at ille, si velit, strenuos coadiutores Sacerdotes Paroeciae habebit, etiam Institutis religiosis pertinentes, nec non optimos laicos, qui, Deo opitulante, Romae non deficiunt; nec in re tanti momenti deerit liberalitas et validum auxilium divinorum sumptibus obeundis.

Dicet quispiam plurimos parochianos cupere pueros ante primam Communionem claudi. Parochi facile respondebunt: substineat puer laudabiliter periculum, et habebit tesseram pro Ponterotto, vel Cappellette, vel aliis locis, qui in futurum ab ecclesiastica Auctoritate ad hoc destinari poterunt. Et hic Nos Communitatibus Religiosis Urbis ex toto corde opportunum ducimus commendare ut efficaciter coadiuvent Parochos in re tam sancta.

Denique dicet quispiam Parochum, tot curis implicatum, aliud facere non posse; at nihil difficile, nihil arduum industriis zeli boni Pastoris, quod clare ostendunt duo Parochi Stephanus Bellesini et Io. Baptista Maria Vianney nuper inter beatos recensiti. Quod si Parochus aliud facere nequit, multa, quin etiam omnia fecerit, quia hoc modo consuluerit bono suorum Paroecianorum et una simul optimis gaudiis sui animi.

Communionibus in Paroecia ille cognoscere poterit non solum pueros, sed etiam ipsorum familias, et dicere poterit cum Divino Magistro: Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, eorum existimationem et amorem acquirens. — Insuper, cum habeat ob Communiones in Paroecia facilem aditum in familias, exercere poterit in iis suum saluberrimum opus, non solum ad illas inordinationes et mala amovenda, quae inesse possint, et dulcissimas consolationes ferre, sed etiam faciet ut illae sacris functionibus et instructionibus adsint, et super iuvenes vigilent praesertim quoad frequentiam Sacramentorum, ne nimio dolore eveniat ut illis prima Communio et ultima sit.

Denique Communionibus in Paroecia Parochus, qui studebit illud festum extraordinaria solemnitate celebrare, ut in pueris sanctitas actionis, quam complent, imprimatur, laetus erit videns apud se magnam frequentiam parentum, affinium et amicorum, quibus omnibus opportuna et salutaria monita suavibus verbis pastoralis zeli dare poterit.

Puellae Paroeciae communiter docentur et parantur ad primam Communionem in Institutis religiosis mulierum, quae huic verae caritatis operi student. Parochi gratum animum his optimis Religiosis monstrent, super has eruditiones invigilent, et periculum faciant puellis, quae admittendae erunt ad primam Communionem in eorum ecclesiis parochialibus.

Hic Nobis laudandi sunt Superiores omnium Collegiorum et Institutorum catholicorum, in quibus alumni et alumnae quotannis ad primam Communionem parantur. His Communionibus privatis Parochi adsint, ut gratum animum benemeritis Institutoribus monstrent, pueris puellisque gratulemur, eosque invitent cum licentia ipsorum Superiorum ad primae Communionis festum, quod fiet in respectivis Paroeciis, ut una cum aequalibus Sacra Eucharistia se reficiant.

Vult temporum pravitas Sacerdotem in templo religari: transeat; sed sciant praesertim Parochi animam iuvenis augustissimum templum esse; quod si eorum munus est incendere et conservare sacrum ignem in his templis viventibus, ubi manus improbae cupiunt immittere flammas ignis, praecipuum medium est quod Nos iteravimus.

Zelo igitur Tuo, Eme Domine, confidimus, ut omnibus Parochis Urbis hoc munus omnino imponas; et omnes accepturos hoc munus animo docili certiores cum essemus, Tibi, Eme Domine, et dilectissimis Parochis Apostolicam benedictionem ex toto corde impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die 12 Ianuarii 1905.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 425-432.