Inter catholicos

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inter catholicos
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 75

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X MONET HISPANOS DE OFFICIO ADEUNDI
COMITIA PRO REI PUBLICAE ADMINISTRATORIBUS ELIGENDIS*
VENERABILI FRATRI VICTORIANO
EPISCOPO MATRITENSIUM
VALENTINORUM ARCHIEPISCOPO PRAECONIZATO - MATRITUM


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Inter catholicos Hispaniae concertationes quasdam novimus esse ortas, quae veteres partium discordias haud parum, postremis hisce mensibus, acuerunt. Concertationum autem occasio studiose quaesita est ex binis scriptionibus, quae in commentario Razón y Fe prodierunt de officio catholicorum adeundi comitia ad eligendos qui publicam rem administrent deque ratione in competentium electionibus habenda.

Equidem scriptiones hasce cognosci ambas voluimus, nihilque in illis occurrit, quod non a plerisque nunc de re morum doctoribus tradatur, Ecclesia non damnante nec contradicente. Nulla igitur subest ratio cur animi adeo exardescant: quamobrem optamus ac volumus ut orti dissensus diuque nimium nutriti penitus tollantur. — Quod profecto eo vel magis desideramus, quod, si alias unquam, nunc certe maxima opus est catholicorum concordia.

Meminerint omnes, periclitante religione aut republica, nemini licere esse otioso. Iamvero qui rem seu sacram seu civilem evertere nituntur eo maxime spectant ut, si detur, capessant rem publicam legibusque ferendis designentur. Catholicos idcirco periculum omni industria cavere oportet : atque ideo, partium studiis depositis, pro incolumitate religionis et patriae operari strenue ; illud praecipue adnitendo ut tum civitatum, tum regni comitia, illi adeant, qui attentis electionis uniuscuiusque adiunctis necnon temporum locorumque circumstantiis, prout in memorati commentarii scriptionibus probe consulitur, religionis ac patriae utilitatibus in publica re gerenda prospecturi melius videantur.

Haec te, Venerabilia Frater, haec ceteros Hispaniae Episcopos monere populum atque hortari cupimus atque eiusmodi inter catholicos concertationes in posterum cohibere prudenter.

Auspicem vero divinorum munerum Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem universis amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XX Februarii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 75-76.